Text List

On this page

6

Prev

How to Cite

Next

6

6

Subalterna

Subalterna 6

Moueri non oportet, quod principia huius scientiae nota sensu non sint, nam et inter scientias humanas hoc accidit, quod genus quoddam illarum est, quod per se sua principia non manifestat, sed a superiore scientia, tanquam a magistra & discit et accipit: ut Musica ab Arithmetica, & Spectatrix a Geometria, quasi altera causam, altera quae fiunt complectatur: Ita haec scientia, a diuina scientia gignitur ut a causa, quam sequitur, quam imitatur, cuius similitudo, impressio quaedam est, atque imago: Musica sua principia non nouit, sed superiori scientiae nota credit, ideo scientia est: ita scientia haec principia non novit omnino, sed superiori scientiae nota esse intelligit, ideo scientia est, quam subalternam uocant: non subiecto, quod sit sub superioris subiecto, idem est enim utriusque subiectum: sed tantum ratione cognoscendi quod enim illic perfecte, hic imperfecte cognoscitur: Plato haec in epistola docuit, cum ait, non doctrina, sed consuetudine potius mentis cum re diuina scientiam hanc quasi lumen erumpere, Verbis inquit ut aliae declarari non potest sed diuturna circa id ipsum consuetudine fieri, & subito tanquam ab igne scintillante fulgere lumen in anima: ab illo igitur imprimi in anima scientiam uult, cuius coniunctione scientia imprimatur, quid quod nullam scientiam uocat, nisi sciens intellectum hauserit, qui est principiorum cognitio, atque haec ab ipsis in nos principiis manat epistola haec septima disseruit Plato.

PrevBack to TopNext