Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De potestate papae

Pars Unica

Pars Unica

Pars unica

INCIPIT TRACTATVS HERVEI NATALIS BRITONIS, DOCTORIS PARISIENSIS, MAGISTRI GENERALIS ORDINIS FRATRVM PRAEDICATORVM DE POTESTATE PAPAE

APostolus Romanorum decimo loquens de Iudaeis, dicit quod ignorantes Dei iustitiam & suam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti.

Quod quidem non sic intelligendum est, quod aliquis sit qui non sit subiectus iustitiae Dei aliquo modo.

Ad cuius euidentiam, sciendum quod quantum ad praesens pertinet, Duplex est iustitia Dei: vna est quae potest dici retributiua, qua scilicet Deus retribuit cuilibet secundum merita, iustis gloriam, malis paenam, quae quidem iustitia non proprie dicenda est distributiua. Sed magis reducenda est ad iustitiam commutatiuam, qua fit conmutatio meriti ad praemium. Alia vero est iustitia quae potest dici regitiua siue regulatiua, quando scilicet dat regulas secundum quas homo iuste viuat, scilicet quando praecipit prosequenda, & prohibet vitanda.

Quantum ergo ad primam iustitiam, omnes subiecti sunt diuinae iusticiae etiam secundum effectum, quia secundum effectum vnusquisque recipiet a Deo secundum quod meruit.

Quantum ad secundam iustitiam regitiuam siue regulatiuam: Aliquem esse subiectum diuinae iustitiae dupliciter potest esse, vel secundum effectum vel secundum debitum: secundem debitum omnes subiecti sunt iustitiae Dei, quia omnes tenentur & debent secundum regulas a Deo datas viuere, & actus suos dirigere: sed secundum effectum non omnes subiecti sunt tali iustitiae, quia non omnes viuunt secundum tales regulas in effectu, propter quod iste deffectus recompensatur iustis poenis. Huic autem videtur aliquid accidere simile his diebus, quia quidam ignorantes potestatem sedis apostolicae, vel contemnentes eandem, quaerentes suam potestatem statuere & indebite ampliare, nolunt recognoscere suam po¬ testatem esse a sede apostolica, nec eam volunt recognoscere sicut praedicta potestatem rei Apostolicae stabilitam, dicentes potestatem episcoporum & curatorum aeque esse immediate a Deo, sicut potestatem sedis apostolicae & potestatem praedictorum Episcoporum & curatorum non esse a Papa, sed immediate a Christo; quod erroneum iudico sicut infra patebit. Ad huius ergo erroris exclusionem primo videnda sunt quaedam in generali de potestate iurisdictionis.

Secundo, descendendum est in speciali ad potestatem iurisdictionis ecclesiasticae, de qua principaliter est agendum.

Quantum ad primum, videnda sunt quatuor. Primum est, quid importat potestas. iurisdictionis Secundum est, quomodo differt institutio talis potestatis, & institutio personae in tali potestate. Tertium est, cuius est instituere talem potestatem vel personam in tali potestate. Quartum est quomodo vna talis potestas est sub alia.

Quantum ad primum, sciendum est quod potestas iurisdictionis videtur importare quantum apparet ex interpretatione nominis potestatem dicendi ius, siue statuendo, siue sententiando sicut magis infra patebit. Circa quod sciendum est, quod dicere ius vel dicere iustum patet dupliciter contingere: vno modo sine quacumque obligatione, sicut quando aliquis scholastice, puta determinando in scholis dicit aliquid esse iustum, & ista potestas ius dicendi non est illa de qua nunc agitur.

Alio modo potest vocari potestas ius dicendi vel iustitiae, quando aliquis habet potestatem super aliquos, sic quod possit obligare eos ad tenendum pro iusto hoc quod dicit, siue statuendo siue sententiam dando: statuendo sicut si habens talem potestatem statuat ex causa rationabili quod ieiunetur in quadragesima ipso facto quod hoc statuendo dicit habet rationem iusti siue debiti fieri, ita quod subditi illius qui habet talem potestatem tenentur adherere huic dicto tanquam iusto. Et idem est in prohibitiuis quia scilicet subditi testentur vitare prohibita ab illo tanquam in iustum. Sententiando autem, vt si aliquis habens talem potestatem aliquem subd tis sententiet essereum vel innocentem, dictum sum in tali sententia tenentur subditi habere pro iusto vel pro iure, & subditi tenentur habere talem pro reo vel innocente, & talis est potestas quam vocamus potestatem iurisdictionis. Ita quod potestas potest sic diffiniri vel describi, quod potestas iurisdictionis est qua praesidens alicui reipublicae potest dicere sus statuendo vel sententiando, cum obligatione subditorum ad habendum id quod dicitur pro iusto.

Quantum autem ad secundum, scilicet quomodo differunt instituere talem potestatem & instituere personam in tali potestate: Sciendum quod differunt quod instituere talem porestatem & instituere personam in tali potestate. Sciendum quod differunt quod instituere rem aliquam & rem institutam alteri conferre. Nam instituere talem potestatem est ordinare quod aliqua pote, stas tanta & talis sit in republica, secundum quam praesidens reipublice regat ipsum populum, videlicet quod sit in republica aliqua potestas talis quae possit statuere & sententiare, & tali modo procedere, & in tot casibus, & quae ad tantum populum & tot loca se extendat & sic de consimilibus. Instituere vero personam in tali potestate est talem potestatem conferre alicui personae modo quo infra exponetur, & ista differunt, nam vnum potest esse sine altero, potest enim talis potestas institui antequam conferatur actu, vel sic collecta alicui qui communitati praesideat. Rex etiam potest in aliqua ciuitate instituere potestatem aliquam antequam conferatur alicui iudici qui secundum praedictam potestatem praesit communitati. Potestas autem talis potest alicui conferri dupliciter: vno modo quod conferatur determinate personae in singulari, scilicet Petro vel Quillelmo sicut quando aliquis rex facit aliquam petsonam determinatae puta Quillelmum vel Qalterum iudicem in tali ciuitate ad regendam eam secundum potestatem institutam ab eo. Alio modo potest ralis potestas conferri, alicui non quidem sic determinatae personae, sed personae determinatae condi. tionis. Vt si rex institueret aliquam potestatem iur isdictionis in aliqua ciuitate, & ordinaret quod semper electus a ciuibus illius ciuitatis haberet illam potestatem, rex sic ordinando conferret potestatem personae determinatae conditionis, scilicet personae electae a communitate. Ita quod persona sic electa de nouo, assequitur talem porestatem de nouo, non proprie ex noua collatione ciuium, sed ex collatione antiqua cum electione no ua concurrente. Si autem quaeratur quid facit talis electio ad assecutionem noua talis potestatis dicendum est quod est dispositio vltimata ex parte recipientis qui facit ipsum capacem statim, secundum actum talis potestatis ex collatione antiqui principis. Ita quod electio non est collatiua potestatis effectiuae. Sed dispositiua subiecti rect pientis, modo quo dictum est.

Quantum ad;. scilicet euius est instituere talem potestatem& personam in tali potestate. Sciendum quod tales potestates determinare & instituere pertinet vel ad illum qui iam habet plenum dominium illius communitatis, quae habet regi secundum illam potestatem, vel ad ipsam communitatatem, scilicet ad populum communitatis qui de¬ bet regi, & hoc patet sic. Primo, quantum ad institutionem potestatis, quia instituere potestatemsecundum quam aliqua communitas regatur, solum pertinet ad illum qui potest talem communitatem obligare ad determinatum modum regiminis. Sed nulla persona vel communitas potest recte obligari nisi de consensu proprio vel de ordinatione alicuius habentis dominium super ipsam. Ergo, &c. Minor patet. Maior autem facile declaratur, quia instituere determinatam potestatem secundum quam aliqua communitas, regatur, est obligare illam communitatem ad determinatum modum regiminis secundum quem illa communitas debeat regi, sed nullus debet obligare ad aliquid, nisi ex proprio consensu vel ab aliquo habente dominium super ipsum. Ergo, &c. Quantum autem ad institutionem personae in tali potestate, siue quantum ad collationem talis potestatis determinatae personae, vel etiam quantum ad determinationem personae que debetvti tali potestate: idem dicendum est quod pertinet ad communitatem vel ad aliquem qui habet plenum do. minium super communitatem, quia nullus obligatur ad hoc quod regatur per aliquam determinatam personam secundum quamcumque porestatem nisi ex proprio consensu vel ex ordinatione superioris habentis potestatem super ipsum. Sed illud quod dependet ex consensu alicuius pertinet ad illum ex cuius consensu dependet. Ergo instituere personam in iurisdictione secundum quam aliqua communitas debet regi pertinet ad apsam communitatem vel ad aliquam dominium habentem super ipsam. Est autem notandum quod aliquis potest aliquam conditionem determinare cirea personam quae debet assequi talem potestatem ex qua talem persona eam assequitur qui tamen non potest conferre ipsam potestatem sicut supra dictum est.

Quantum autem ad quartum, scilicet quomodo vna talis potestas se habet ad aliam, secundum sub & supra, idest, quomodo vna potestas sit sub alia. Sciendum quod aliqua talis potestas sit sub alia potest esse tripliciter, vno modo quo ad ipsam potestatem secundum se. Alio modo quo ad correctionem abusus ipsius potestatis. Tertio modo quo ad subsidium adminiculatiuum. Primo modo habet potestas esse sub alia, quando ipsa potestas inferior est ab ipsa potestate superiori. Et hoc est quando in illa potestate superiori includitur posse conferre inferiorem, sicut in potestate regis includitur posse instituere iudices, & dare eis potestatem in diuersis regni partibus. Vnde potestas iudicis deriuatur a potestate regis, quia rex sua potestate habet posse conferre talem potestatem.

Quantum vero ad correctionem abusus dicitur quod potestas inferior non dependet secundum se a potestate superiori, quia scilicet habens potestatem superiorem non habet ex sua potestate conferre talem potestatem inferiorem, sed solum corrigere abusum eius: verbi gratia sicut potestas principis existentis sub aliquo rege, talis enim potestatem iurisdictionis non habet a rege. Imo habet quandoque iure haereditario, tamen talis potestasdicitur esse sub potestate regis quantum ad correctionem abusus.

vnde si habens talem potestatem abuteretur ea dando falsas sententias vel ordinando aliqua contra. rationem posset esse recursus populi ad regem ad correctionem talis abusus. Tertio autem modo dicitur talis potestaresse sub alia, quantum ad subsidium adminiculatiuum, quia videlicet quando potestas superior impugnatur, inferiores potestates debent subseruire & iuuare ita quod si rex impugnatur ab aduersarijs suis inferior tenetur eum iuuare. Et ratio huius est quia tota res publica tenetur ad dessensionem illius a quo dependet bonum totius reipublicae. Nunc autem a tali potestate generali dependet bonum totius reipublicae vel in toto mundo vel in aliquo rege secundum generalitatem ipsius potestatis ideo, &c.

Et sic patent illa quatuor quae proposita sunt de potestate iurisdictionis in generali. Nunc autem restat videre de potestate iurisdictionis Ecclesiasticae de qua principaliter est agendum.

Et quantum ad hoc primo determinabitur veritas, secundo ex veritate determinata excludentur errores qui videntur esse quorundam modernorum.

Quuntum ad primum, primo agetur de potestate Papae, secundo de potestate praelatorum inferiorum. Tertio, de comparatione vnius potestatis adaliam.

Quantum ad primum ostendentur tria, primo quanta & qualis sit potestas Papae. Secundo a quo talis potestas sit institunta. Tertio ad quem pertinet talem potestatem conferre determinatae personae, & quo modo determinata persona habet assequi talem potestatem.

Quantum ad primum, sciendum est quod ( sicut supra dictum est) potestas iurisdictionis idem est quod potestas ius dicendi cum obligatione qua tenentur subditi habere per iusto siue per iure id quod dicitur. Nunc autem sicut supra dictum est, dupliciter potest aliquis dicere ius vel iustum cum taliobligatione, scilicet vel statuendo, sicut quando aliquid praecipitur vel prohibetur; vel sententiando de persona subdita quod sit talis vel talis, puta rea vel innocens, punienda vel premianda, puta. In istis autem contingit aliquando potestatem iurisdictionis determinari dupliciter, vno modo quantum ad casus, ita scilicet quod ipsa potestas non se extendat ad omnes casus, scilicet ad quosdam sic, & ad quosdam non. Alio modo quantum ad populum subiectum, seilicet quod extendat se ad tantum populum & non ad plus.

Quantum ad primum, sciendum quod quae. dam sunt de iure naturali vel diuino; quaedam de iure humano pontificato. Quantum ergo ad ea quae sunt de iure naturali aut diuino non se extendit potestas Papalis, scilicet sic quod vel ista possit immutare, vel eis dare vim obligandi tantum in casibus, si est aliquod dubium, ad ipsum pertinet auctoritas declarandi. Primoum patet, quia inferior non potest immutare leges vel statura superioris, sed ea quae pertinent ad ius naturale & dominium sunt leges eius qui superior est ad Papam. Ergo, &c. Maior paret. Probatio minoris, quia illud quod pertinet ad ius naturale vel diuinum est lux Dei vel scripta vel indita menti naturaliter, de qua lege indita naturaliter dicit Apostolus ad Romanos secundo, quod huiusmodi legem non habentes, scilicet gentiles, sibi ipsis sunt lex, inquantum ratio naturalis ista eis dictat. Sed constat quod Deus est superior ad Papam. Ergo, &c. Per idem patet quod etiam ex ordinatione Papae talia non habent vim obligandi, quia ea quae sunt ordinata ex statuto supetioris, non habent vim obligandi ex ordinatione & sta¬ tuto inferioris. Sed ialia peninentia ad iur naturale vel diuinum sunt ex ordinatione Dei qui est superior ad Papam. Ergo, &c.

Ad euidentiam autem secundi, scilicet quod ad Papam pertinet auctoritas declarandi dubia in talibus, sciendum quod declarare dubia in aliquibus potest dupliciter contingere, vno modo inquisitiue sicut potest quilibet ex ingenio vel habitu inquirere de dubiis alicuius scientiae, & isto modo declarare po test pertinere ad quemcunque doctum vel scientem in aliqua seientia. Alio modo potest accipi declarare cum auctoritate aliqua, scilicet quod declaratio sua debeat haberi pro vera, ita quod non liceat oppositum tenere vel opinari. Et isto modo potestas vel auctoritas declarandi praedicta dubia, est solum apud summum pontificem simpliciter. Et quod talis auctoritas sit simpliciter apud Papam patet sic, quia oportet ponere in Ecclesia vnum caput ad quod pertinet declarate ista quae sunt dubia circa quaeque ad fidem pertinentia, siue sint speculatiu, siue agibilia. Sed constat quod in Ecclesia non potest esse aliquod tale nisi solus Papa. Ergo, &c. Minor patet. Maior probatur, quia oportet poni Ecclesiam sic dispositam quod tota communitas vn uersalis Ecclesiae maneat in vnitate fidei & in vna sententia de fide, scilicet hoc non posset esse nisi tota communitas Ecclesiae haberet recursum ad vnum caput, scilicet ad praesidentem, apud quem esset auctoritas declarandi dubia circa ea quae sunt fidei. Ergo, &c.

Et si obiiciatur contra hoc quod Papa (cum sit singularis persona) sit potens peccare & potens errate. Apud autem potentem errare non debet esse auctoritas contra quam non liceat opinarit dicerdum quod licet Papa sit singularis persona & proprio motu agens possit errare sicut dicitur de illo Leone contra quem iuit Hilarius pictauiensis, ad consilium Generale, tamen Papa vtens consilio, requirens adiutorium vniuersalis Ecclesiae Deo, ordinante qui dicit Petro, Ego rogaui pro te non deficiat fides tua, non potest errere nee potest esse quod vniuersalis Ecclesia tanquam vnum accipiat aliquod erroneum, nec tamen si Papavt singularis persona sententiat errorem teneat, vel sequitur quod auctoritas eius obliget ad illam sententiam tenendam, nec etiam quod auctoritas illa sibi erranti subtrahatur, scilicet quod auctoritas sua non habet locum obligandi in tali casu, sed quod de est obiectum aptum natum autenticari: sicut non sequitur quod careat visu ille qui non videt saporem qui non est obiectum visus.

Quantum vero ad ea quae euidenter conferunr ad ordinandum hominem in Deum secundum talia praecepta iuris naturalis vel diuini, siue praeciendo, siue statuendo quod semel in animo ad minus fideles confiteantur, sine prohibendo illa quae retrahunt a dictis praeceptis, siue taxando poenas huc vitae conuenientes, Papa habet plenam potestatem in omnibus talibus absque exceptione, euiuscunque casus ad talia pertinentis, & haec sunt illa que pertinent ad ius positum pertinens ad Ecclesiasticam iurisdictionem.

Et hoc patet sic, quia in omni republica bene ordinata oportet ponere aliquem qui praesit toti reipublicae, qui possit totam cemmunitatem mouere ad omnia. Illa que confertur quod sine eis non bene ordinatetur communitas in bonum reipublicae. Sed praesidens vniuersaliter reipublicae in communitate Christiana est Papa. Ergo Papa potest praecipere talia conferentia ad bonum reipublicae in communitate Christiana. Dico autem quae conferunt ad bonum reipublicae sic quod sine eis bene respublica non potest attingere ad debitum finem, quia non omne conferens potest praecipere continentiam Monachalem, vel iciunare in pane & aqua per totam vitam, nisi hoc faceret propter culpam puniendam vel aliquid simile. Potest tamen praecipere semel communicare in anno ad minus, vel non differre baptismum & consimilia: sic ergo videtur quod in statuendo potestas Papae se extendat ad declarandum dubia cirea ea qui sunt iuris naturalis vel diuini modo quo dictum est, & ad statuendum praecipiendo vel prohibendo omnia illa quae conferunt eo modo quo dictum est ad obseruandum ea qui sunt iuris naturalis vel diuini. In quorum obseruantia consistit bonum reipublicae secundarie.

Quantum vero ad videndum in sententiando de subditis quod debeant haberi pro talibus, & quantum ad potestatem ligandi vel soluendi eos siue in foro sacramenti poenitentiae, siue in foro conscientiae, Papa habet potestatem plenam & vniuersalem, & quantum ad omnes casus & quantum ad omnem existentem de Ecclesia militante. Et hoc patet ratione & auctoritate: Ratione sic, quia oportet in rota communitate Christiana ponere aliquem praesidentem ad quem pertineat per se vel per alium sententiare de quoliber, qualiter debeat regi secundum illud quod egit vel omisit: quantum ad omnia quae pertinent ad ordinandum hominem in Deum nullus est talis praesidens nisi Papa. Ergo, &c. Minor patet, quia nullus potest dari talis praesidens nisi Papa. Maior etiam patet, quia oportet ponere quod ille qui praeest alicui communitati possit super quemlibet de communitate dare sententiam, secundum quam debeat regi in ordine ad finem reipublicae, & modo quo respublica debet ordinari in illum finem. Sed ad hoc quod quilibet de communitate Christiana ordinetur in finem debitum reipublicae Christianae, & modo quo debet ordinari, oportet quod sit aliquis qui possit quolibet sententiare qualis sit & qualiter regatur, secundum illud quod egit vel omisit, non solum in foro iudiciali exteriori, sed etiam quantum ad ea quae pertinent ad notitiam conscientiae, quia vtroque modo homo habet ordinari in Deum, & secundum modum conuenientem communitati Christianae, quia tali modo instituit Deus quod homo subderetur iudicio praesidentis secundum potestatem Ecclesiasticam: ergo Papa habet potestatem sententiandi de omni homine pertinente ad communitatem Christianam, in omni casu pertinente, siue ad forum iudiciale exterius, siue ad forum conscientiae. Auctoritare etiam sacrae seripturae idem patet. Nam Mathei 1. dicit: Tu es Petrus & super hanc Perram aedificabo Ecclesiam meam, & sequitur. Et tibi dabo claues regni eaelorum, & quodcumque ligaueris super terram erit ligatum & in caelis, & quodeunque solueris super terram erit solutum & in caelis. Quod quidem referri potest & quantum ad ligimentum & solutionem sententiando in vtroque foro, scilicet interiori & exteriori: & quantum etiam ad ligamentum in statuendo quantum ad ea quae conferunt ad obseruantiam inris naturalis, vel diuini modo quo oxpositum est supra sic. Ergo potest dici, saluo nceliori iudicio, quod potestas Papalis consistit in hoc quod est posse statuere ius & sententiare etiam modo quo dictum est, extendendo se causam pertinentem ad Ecclesiam militantem, & quantum ad omnem causam portinentem ad vtrumque forum, & hoc in sententiando de subditis, & in statuendo modo quo supra dictum est, cum hoc etiam potest talem potestatem committere vel conferre alii, modo quo infra exponetur.

Quantum autem ad secundum, quod pertinet ad illum primum articulum prineipalem, scilicet a quo potestas Papalis sit instituta. Sciendum quod omnes concedunt quod ista potestas est instituta a solo Christo, vel a Papa, vel a communitate Christiana, sed non est instituta a Papa vel communitate Christiana, ergo a solo Christo. Quod ex praemissis de facili potest patere, quia supra probatum est quod instituere iurisdictionem secundum quam communitas aliqua debet regi, pertinet vel ad spsam communitatem, vel a Domino communitatis: sed communitas quae debet regi per potestatem Papalem est communitas Christiana quantum ad Ecclesiam militantem. Et huius communitatis vt talis non est Dominus nisi Christus vel Papa, ergo ista potostas debet institui vel a Christo, vel a Papa, aut a communitate Christiana. Et haec fuit maior: minorem probo quantum ad duas partes communitatis, scilicet quod talis ibi potestas non potest institui a Papa vel a communitate Christiana. Ec primo quod ista potestas non potest institui a conmunitate Christiana, quia si talis potestas posset institui a communitate Christiana aut hoc conuoniret communitati Christianae auctoritate propria, aut auctoritate superioris hoc sibi committentis: sed nec sic, nec sic. Ergo, &c.

Maior patet, quia nulli competit iurisdictionem instituere nisi vel auctoritate propria, vol auctoritate ab alio sibi commissa.

Minorem probo, quantum ad duo contenta. Et primo quantum ad hoc quod communitati Christianae non competit instituere talempotestatem auctoritate propria. Et hoc probo quadruplici ratione. Prima sumitur ex parte obiecti ipsius potestatis. Secunda ex parte finis ad quem ordinatur ipsa potestas. Tertia sumitur ex modo habendi potestatem. Quarta ex plenitudine ipsius potestatis.

Prima talis est: illa potestas non potest a communitate Christana propria auctoritate quae includit illud quod excedit omnem auctoritatem humanam, ita quod nulla auctoritas humana ad eam instituendam, per se ipsam sufficit sine alia. Et hoc patet, quia cum communitas Cbristiana sit communitas humana, institutio illius quod includit id quod excedit omnem auctoritatem humanam excedit auctoritatem communitatis Christianae, sed potestas Papalis includit id quod excedit omnem auctoritatem humanam, sic quod nulla auctoritas humana per se ad hoc sufficit sine commissione alterius. Et hoc pot est patere, tum quia habere potestatem soluendi & ligandi in foro conscentis, & sic ligare & soluere quod sit acceptum Deo, tamen qui a absoluere de poena debita mn foro Dei, quae omnia includit potestas Papalis, excedit auctoritatem humanam, modo praedicto, ita quod auctoritas humana ad hoc non sufficit sine alia. Nam vt de se patet potestas Papalis includit posse ligare & soluere in foro conscientiae, & etiam tali modo quod sit acceptum Deo si fiat claue non errante.

Et etiam posse absoluere apoena debita inforo Dei, sicut patet per indulgentias. Ista etiam excedunt omnem auctoritatem humanam, sic quod nulla auctoritas humana ad hoc ex se sine commissione alterius potest attingere: ergo potestas Papalis non potest institui a communitate humana propria auctoritate modo quo dictum est.

Ad euidentiam secundae rationis quae sumitur ex parte finis, sciendum, quod finis totius iurisdictionis Ecclesiasticae (quae post Christum principaliter residet ad Papam) est ordinare communitarem Christianam ad impendendum Deo cultum debitum & sibi acceptum, & per consequens vitae aeternae meritorium. Ex hoc arguitur sic. Ad nullam communitatem pertinet posse instituere iurisdictionem secundum quam impdiat ipsa communitas debitum cultum Domino praesidenti communitati, cuius dominium vel regimen in nullo dependet ab ipsa communitate. Et hoc patet quia ad inferiorem non pertinet iudicare de eo quod libet vel placet superiori, sed sic se habet communitas Christiana ad Christum siue ad Deum, quia Christus tali communitati denominatur, sic quod dominium eius & regimen in nullo dependet a communitate Christiana, & hod dico propter illos dominos quorum dominium a principio dependet a consensu communitatis: ergo ad communitatem Christianam non pertinet instituere iurisdictionem secundum quam communitas Christiana ordinatur ad impendendum deditum cultum Christo secundum quod debitum est. Sed iurisdictio secundum quam sic ordinatur communitas Christiana est iurisdictio Ecelesiastica, in qua primum gradum post Christum tenet potestas Papalis, ergo ad communitatem Christianam non potest pertinere quod talem iurisdictionem propria auctotitate instituat.

Tertia ratio quae sumitur exparte modi habendi talem potestatem talis est, quia illam potestatem instituere propria auctoritate qua aliquis vtitur vt vicarius alicuius Domini, ad nullum alium pertinet nisi ad illum Dominum cuius ille qui sic tali potestate vtitur, est vicarius.

Sed potestas Papae de qua loquitur est potestas qua ipse Papa vtitur vt vicarius Christi: interris ergo istam potestatem instituere ad nullum alium pertinet nisi ad Christum.

Et si obiiciatur contra hioc quod etiam principes terreni sunt vicarii Dei, quia omnis potestas est a Deo non fit abusus potestatis, & sic principes non habetent instituere iurisdictionem super populum quem regnunt, nec propria auctoritate, nec auctoritate communitatis cuil praesunt, quod falsum est. Ad hoc dicendum, quod alii principes non sunt vicarii Dei expresse & explicite per institutionem expressam & explicitam, nisi aliqui reges fuerint instituti reuelatione diuina. Possunr tamen principes dici vicarii Dei implicite, inquantum Deus dedit naturae humanae rationem naturalem per quam possit iudicare bonum esse aliquam potestatem esse in republicaquae praeesset omnibus de communitate, & posset restringere malos & conseruare bonos circa ea quae pertinent ad bonum humanum. Petrus autem cui succedit Papa non sicut simpliciEpiscepo sed sicut generali vicario Christisuper totam Ecclesiam factus est erpresse a Christo vicarius generalis modo praedicto, quando dixit ei lo. 21. Pasce Agnos meos & pasce oues meas. Et sic patet quod non eodem modo principes & Papa sunt vicarii Christi, quia Papa expresse & proprie est institutur expressa & proprie dicta institutione a Christo vicarius super totam Ecclesiam. Qualiter autem vicariae partieulares vicariorum inferiorumse habent ad generalem vicariam Papae patebit infra.

Quarta ratio quae sumitur ex plenitudine potestatis est quia illa potestas quae talis est quod nec restringi nec ampliari potest a communitate Christiana non potest institui a communitatechristiana propria auctoritate; sed potestas Papalis est huiusmodi. Ergo, &c.

Maior patet quia ad illum pertinet potestatem aliquam ampliare vel restituere ad quem pertinet eam instringere, quia ad instituentem potestatem aliquam pertinet, determinare quanta & qualis sit illa potestas.

Minorom probo, quia potestas in qua habet restringi vel ampliari, vel quantum ad populum subiectum, vel quantum ad casus, sed communitas Christiana non potest restringere vel ampliare potestatem Papae quantum ad populum subiectum, vel quantum ad casus, cum sicut probatum est, potestas Papalis se extendit ad omnes de Ecclesia militante & quantum ad omnes casus pertinentes ad vtrumque fotum Ecclesiae militantis. Ergo, &c. Sic arguo: patet quod communitas Christiana non potest instituere potestatem Papalem propria auctoritate.

Secunda etiam pars praedictae minoris, scilicet quod communitas Christiana non potest instituere talem potestatem ex eommissione alterius sihi facta, patet sic, quia ista commissio est facta a Christo, aut a Papa: non a Christo, quia non inuenitur in toto textu Euangelii quod Christus Ecclesiae vel communitati fidelium contulerit auctoritatem instituendi potestatem Petri vel cuiusque successoris eius, nec etiam a Papa facta est talis commissio, quia minus est instituere aliquam potestatem quam commitere eius institutionem: sed Papa non potest talem potestatem instituere: ergo nec committere institutionem. Maior patet vt statim patebit.

Idem probari potest de quocumque, quod scilicet nulli commissa est talis potestas. Et hoc dupliciter: primo quia cuicumque competit aliqua potestatem instituere, ei potest competere potestatem restringere & ampliare: sed communitati Christianae vel etiam Papae, vt statim probabitur, non competit restringere vel ampliate potestatem Papalem. Ergo, &c. Secundo quia nulli ali a Christo siue fit Papa siue communitas Christiana est commissum instituere illam potestatem quam Christus instituit per seipsum: sed potestas Papalis est huiusmodi. Ergo, &c.

Maior patet. Minor etiam patet per illud Msath. 16. Tibi dabo claues regni caelorum, quodcumque ligaueris, &c. Vbi promittitur potestas conferenda Petro & suis successoribus, sibi vt generali vieario Christi successoribus, quando dicitur: tibi dabo claues regni celorum, & instituitur quanta & qualis sit quando dicitur. Et quodcunqueligaueris, &c. Vbi manifeste apparet qualem & quantam potestatem collationis erat, sibi scilicet posse ligare & soluere omnes de Ecclesia militante quantum ad omnia quae pertinent ad regimen animarum in vtroque foro, scilicet exteriori & interiori.

Praedicta etiam conclusio quod a solo Chruito talis potestas sit instituta, patet auctoritate nunc allegata, quia Christus eam per se instituit, vt pa¬ tet Math. ic: tu es Petrus, &c. Ex his potest patere quod Papa non potest talem potestatem instituere: tameniquia ad vicarium non pertinet instituere potestatem qua vtitur vt vicarius alterius eam sibi commitentis, quia prius est potestatem aliquam instituere quam eam alicui vicario committere, tum quia Papa eam nec restringere nec ampliare potest, nul us Papa facere potest quod ipse vel alius Papa habeat malorem vel minorem potestatem quam sit illa quam habet.

Quantum autem ad tertium scilicet cuius sit conferre talem potestatem, sciendum quod supra dictum est talis potestas potest conferri dupliciter: vno modo quod conferatur alicui personae determinatae, sicut si rex aliquis facit iudicem in aliqua communitate, puta hunc Quillelmum vel hunc Galterum. Alio modo potest talis potestas conferri non sic determinatae personae, sed personae determinatae conditionis, vt si Fex institueret quod in aliqua ciuitate ille esset iudex quem eligeret & ciuitas, talis iudex habet quidem potestatem talem proprie loquendo ex collectione regis, licet determinationem habeat ex collectione ciuitatis ad talem potestatem ex collatione antiqua regis consequendam.

His praemissis teneo tres conclusiones. Prima est, quod collectio potestatis hapalis, siue primo, siue secundo ad solum Christum pertinet.

Secunda conclusio est, quod prima collatio potestatis Papalis fuit facta singulari personae & determinatae, scilicet petro.

Tertia conclusio est, quod aliae collectiones factae Papis sunt factae a Christo personae electae ab Ecclesia vel habente vices eius in hoc, sicut habent modo Cardinales.

Prima conclusio patet sic, quia collatio talis potestatis aut fit a solo Christo, aut a Papa, aut a communitate Ecclesiae: non a Papa, quia idem conferret sibi ipsi potestatem, quod est inconueniens, nec a communitate Eeclesiae, quia nulla communitas potest conferre potestatem secundum quam regatur a suo superiori, cuius dominium non dependet a consensibus ciuitatis: sed potestas Papalis in comparatione ad Ecclesiam est huiusmodi: ergo, &c.

Maior patet. Minor faciliter patet, quia communitas Ecclesiae debet regi a Christo sicut a suo Domino mediate vel immediate, cuius dominium non depender a communitate Christiana: Ergo, &c. Et confirmatur ratio quia potestas vicarii non habet conferri ab alio qui habet constituere talem vicatium: sed solus Deus potest constituere generalem super totam Ecclesiam cuius ipse est principalis Dominus: ergo, &c. Si dicatur ad hoc quod Christus commisit Ecclesiae hanc potestatem posse conferre, dicendum quod nec explicite nec implicite hoc potest haberi ex textu sacri canonis. Nec obstat quod Ecclesia elegit vel vices suas gerens, quia ex hoc non sequitur quod conferat potestatem Papalem, sed quod ex determinatione quam facit Ecclesia eligendi, persona sic electa de nouo consequitur potestatem ex antiqua collatione.

Secunda conclusio, patet & per illam auctoritatem Math. 16. Tibi dabb claues regni caelorum, vbi secundum Doctores sanctos Christus promisit Petro determinate se daturum potestatem praedictam, etiam per illam auctoritatem Ioannis 21. Pasce ques meas, & pasce Agnos meos, vbi secundum expositores sanctos collata est praedicta potestas Petro.

Tertia conclusio, scilicet quod alii Papae a Petro non consequuntur istam potestatem ex collatione Christi, nisi mediante electione Ecclesiae, vel habentis vicem eius, quia si talis persona, puta illius vel electus assequatur talem potestatem, scilicet Papalem ex collatione Chricti sine quacumque electione, aut hoc est quia Christus expresse in Euangelio contulit istam potestatem aliis Papis, puta L ino vel electo expresse eos nominando, aut hoc est ex noua reuelatione indicante hanc vel illam personam. Primum est falsum, quia Christus non expressit in Euangelio nomina omnium Paparum futurorum. Secundum autem est fictitium, relinquitur ergo quod alii Papae a Petro consequuntur potestatem Papalem ex collatione antiqua Christi, mediante determinatiene facta ab Ecclesia, & sic patent, scilicet qualis sit potestas summi pontificis, & cuius sit talem potestatem instituere & ad quem pertinet talem potestatem conferre determinatae personae, & quomodo determinata persona habet asfequi talem potestatem.

Nunc restat videre de aliis potestatibus inferio. ribus quales & quantae sunt, & de hoc breuiter expedio me, quia potestates inferiores, puta Patriarcharum, Archiepiscoporum, & aliorum inferiorum tales tantae sunt, secundum quod ordinauit sedes Apostolica tractatur in iure eanonico, & hoc ideo est quia omnis potestas Eccles siastica alia a poteste Papae subest illi potestati illo triplici modo praedicto, videlicet quantam ad ipsam potestatem & quantum ad correctionem abusus, & quantum ad subsidium adminiculatiuum si ipsa indigeret. Et hoc patet ad tertium articulum, scilicet ad comparationem potestatis Papalis ad alias potestates inferiores, & inferiores ad ipsam.

Sciendum, quod sicut supradictum est. Omnis alia potestas inferior subest potestati Papae praedicto triplici modo. Et primo hoc ostendetur. Secundo ostendetur quod oppositum dicero est haereticum & schismaticum.

Quantum ad primum, primo probatur quod omnis potestas inferior potestate Papae, subest Papae quantum ad correctionem abusus. Secundo ostendetur quod omnis potestas inferior subest potestati Papae quantum ad ipsam potestatem, scilcet quantum ad collationem & institutionem ipsius potestatis modo quo infra exponetur.. Tertio ostendetur quod omnis talis potestas inferior subest potestati Papae quantum ad subsidium adminiculatiuum, si potestas Papae tali subsidio indigeret.

Quantum ad primum, scilicet quantum ad correctionem abusus. Sciendum, quod licet ex eo quod dictum est supra de potestate Papae qualis & quanta sit, possit haberi quod potestas Papae se extendat ad correctionem cuiuscumque abusus deordinantis, a Deo & a tota Ecclesia, & per consequens ad correctionem abusus omnium inferiorum potestatum: tum quia ibi suppositum est quod toti communitati Christianae preest vnus supremus praesidens ad quem pertinet generale regimen omnium Christianorum. Quis praesi dens est iste papa nec tunc (saltem ad plenum, fuit probatum, ideo hoc intendo probare.

Primum est, quod in tota communitate Christiana oportet vnum solum talem presidenoem esse quem vocamus Papam. Secundum est, quod ad ipsum pertinet corrigere in tota communitate Christiana omnem abusum de inordinatione hominum, adeo vnlri secundum intellectum & affectum est finis rcipublicae Christianae. Tertium ex hoc patebit propositum.

Primum probatur duplici ratione, deinde auctoritate. Ratio prima sumitur ex vnitate Ecclesiae, & est talis.

In omni vno principatu bene ordinato est vnus solus supremus princeps ad quem pertinet regimen omnium de illo principatu, & in omnibus pertinentibus ad bonum regimen illius principatus: sed tota Ecclesia Dei est vnus principatus bene dispositus: ergo, &c.

Maior potest faciliter patere, quantum ad tria que ponuntur ibi. Primum est, quod in omni vno principatu debet esse vnus princeps supremus, quia pluralitas principatuum quorum vnus non subest alteri repugnat bono reipublicae, quia vnus posset destruere quidquid alius faceret.

Vnus Philosophus ex hoc coneludit 12. Metaphysicae, quod totius vniuersi est vnus solus princeps, dicens, sic entia non volunt male disponi, nec bona pluralitar est principatuum, vnus ergo princeps. Secundum est, quod sit princeps omnum de illo principatu, alioquin non esset princeps totius principatus. Tertium est, quod ad illum pertineat regimen illorum omnium quantum ad omnia quae pertinent ad bonum regimen illorum omnium illius principatus, alioquin praesidentia sua & suus principatus, & etiam regnum esset insufficiens, si potestas principis non se extenderet ad omnia quae pertinent ad bonum regimen illius principatus. Maior etiam patet& illud. Ioan. &. & fiet vnum quile & vnus pastor, & per simbolum Nicenum. Etvnam sanctam catholicam & Apostolicam Ecclesiam, cuius vnitas non potest accipi nisi in ordine ad vnum principem sicut in aliis principatibus. Secunda sumitur ex conformitate fidei & morum quae debet esse in tota Ecclesia Dei, siue tota vnuersitas Christiana debet esse sic disposita quod in tota Ecclefia Dei, sit conformitas corum quae pertinent ad fidem & ad mordg, quae fines ponit necessarios ad salutem. Sed talis conformitas vel simpliciter vel commode non potest saluari nisi in ordine ad vnum caput, siue ad vnum principem ad quem pertineat sententiare quid credendum & quid agendum. Ergo, &c. Et intantum iste principatus est vnus quod nulla auctoritate humana potest diuidi, ita quod nec Papa cum tota Ecclesia ista Monarchiam posset licite diuidere: quod sic patet, quia nullus vicarius generalis in tora communitatessibi subiecta posset licite facere contrarium eius quod principalis Dominus ordinauit, sed istam Monarchiam ordinauit principalis Dominus, scilicet Christus. Ergo, &c.

Maior patet de se. Minor etiam faciliter & per illam auctoritatem superius allegatam, scilictt fiet vnum ouile & vnus pastor, & videtur per illud Math.16. Tu es Petrus & super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, quod non esset verum nisi Petrus & eius successor esset generalis vicarius totius Ecclesiae.

Si dicatur ad hoc quod vnitas Monarchiae Ecclesiasticae est in habitudine ad vnum principem siue pastorem qui est Christus, non valet, quia oportet ponere Monarcham qui conuersetur cum subditis, & eos regat secundum vatietatem tem¬ porum, & locorum, & personatum. Et vnum solum talem ordinaui: Christus scilicet Petrum, & quemlibet eius successorem. Idem patet auctoritate, & primo auctoritate supra posita qua dictum est Petro Mathaei decimolexto, Tues Petrus & super hanc, &c. Et quodcunque ligaueris, &c. Secundo confirmarur per glossam super praedictum verbum quodcunque ligaueris, &c. vbi dicitglossa specialiter eam scilicer potestatem soluendi & ligandi Petro concessit vt ad vnitatem nos inuitaret. Ideo enim eum principem Apostolorum constituit vt vnum principalem Christi haberet vicarium, scilicet Ecclesia ad quam diuersa menbra recurtetent si forte inter se dissentirent, quod si diuersa capita essent in Ecclesia, vnitatis vincula rumperentur. Ecce quod a parte vnum dicit esse principalem Christi vicarium in tota Ecclesia, vt seruetur vnitas & conformitas in moribus.

Ad euidentiam secundi, scilicet quod ad vniuersalem principem pertinet corrigere omnem abusum de ordinatione hominum quorumcunque a Deo in tota communitate Christiana. Sciendum quod cum praesidentia principis in omni principatu ordinetur ad hoc quod moueat omnes subditos illius principatus ad bonum, seu finem reipublicae, ad eum periinet quantum in ipso confetre & ordinare illa quae conferunt ad tendendum ad bonum reipubsicae, scilicet ad ea quae sunt virtuosa, & tollere ea quae motionem ad talem finem impediunt. Ad eundem enim pertinet mouere ad aliquem finem & tollere ea quae talem motionem impediunt. Pet hoc tolluntur ea quae impediunt motionem ad profectum virtutum, vitia, & abusiones quae deordinant hominem, a Deo vt prohibeantut & corrigantur. Et ex his potest formari ratio ad propositum sic. Ad eum perrinet corrigere omnem abusum de ordinante hominem a Deo in tota communitate Christiana, ad quem pertinet tollere impedimenta motionis ad perfectum virtutum & vnionem cum Deo. Sed hoc pertinet ad praesidentem toti communitati Christianae vt dec aratur est. Ergo, &c. Ex his patet faciliter tertium, scilicet quod illi potestati quae est suprema in Ecclesia subest omnis alia potestas quantum ad correctionem abusus, quia in tota communitate Christiana illi potestati subest omnis alia potestas, quantum ad correctionem abusus ad quam pertinet corrigere omnem abusum communitatis Christianae¬

Sed ad supremam potestatem quae est in communitate Christiana siue ad illum cuius est talis potestas pertinet corrigere omnem abusum talis communitatis. Ergo, &c.

Maior patet quia illi potestati subest aliquis quantum ad correctionem abusus ad quem pertinet correctio illius. Minor patet ex dictis, scilicet quod quantum ad potestatem suppremam communitatis Christianae pertinet corrigere omnem abusum deordinantem hominem a Deo, quia ad eum pertinet tollere omne impedimentum tendendi ad finem qui est Deus, & non selum pertinet ad eam corrigere omnem abusum Ecclesiasti. cae potestatis, sed etiam ad eum pertinet omnem abusum potestatum terrenarum eorum qui sunt de Ecclesia, quia sicut dictum est, ad talem potestatem pertir et tollere omne impedimentum tendendi in Deum in populo Christiano, & per consequens ad eum pertinet corrigere omnem abusum tam potestatis Eicclesiasticae quam terrenae in quocunque existente de populo Christiano.

Quantum ad secundum scilicet quo modo a liae potestates a potestate Papae quantum ad ipsam potestatem se habent. Sciendum quod vna potestas isto modo dicitur esse, sub alia sicut supra dictum est in quantum potestas iuferior est a potestate superioris siue a superiore habente talem potestatem: hoc autem potest contingere dupliciter, scilicet vel quantum ad institutionem, sicut quando in potestate superioris includitur posse instituere inferiores, vel quantum ad collectionem, sicut quando inpotestate superioris includitur posse conferre inferiorem siue ab ipso siue ab alio institutam, sicut potestas Iudicis inferior est a potestate regia quantum ad vtrumque. Nam in potestate regis includitur posse instituere iurisdictiones iudicis & eas conferre. Et dico quod omnes potestates iurisdictionis Ecclesiasticae aliae a potestate Papae sunt ab ipfa potestate Papae vel ab ipso Papa vtroque modo, scilicet quantum ad institurionem & quantum ad collationem.

Et primo ostendendum est quod aliae potestates sunt ab ipso quantum ad institutionem, & primo probatur ratione, deinde auctoritate. Ratione sic quia istae potestates inferiores potestate sic determinarae & limitatae aut sunt a solo Christo immediate, aut a Christo mediante Papa, & ab ipso Papa sicut a vicario eius generali, aut sunt institutae ab vniuersali Ecclesia.

Sed tales potestates non sunt institutae a solo Christo immediate nec ab vniuersali Ecclesia, ergo relinquitur quod a Papa, & mediante ipso a Qhristo.

Maior faciliter patet, quia sicut probatum fuit, potestas iurisdictionis super aliquam communitatem non potest institui vel ab ipsa communitare nisi quae debet regi secundum illam iurisdictionem, vel a Domino communitatis Christianae, qui non potest esse nisi Christus, vel Papa, tanquam generalis vicarius, ergo oportet quod institutio potestatis inferioris potestati Papae in vniuersali Ecclefia, sit vel ab ipsa Ecclesia, vel a solo Christo immediate, vel a Christo mediante Papa vt eius vicario generali.

Minorem probo quantum ad duas eius partes, & primo quantum ad hoc quod tatis institutio non est a solo Christo immediate. Secundo quantum ad hoc quod ralis institutio non est ab vniuersali Ecclesia.

Primum probo triplici ratione; prima sumitur ex ipsa determinatione potestatum: Secunda ex ipso ordine, potestarum iam instituatum. Tertia ex mutatione quae fit circa eas. Ratio prima talis, quia si Christus solus immediate instituit tales potestates sic determinatas quantum ad populum siue territoria, & quantum ad casus siue in foro contentibso exterioti, siue in foro conscientiae. Ita scilicet quod potestas Patriarchalis sit sic determinata & Archiepiscopalis, & Eipiseopalis, & curati, aut hoc fecit Christus ante ascensionem, aut post: sed neutro illorum modorum hoc fecit, &c.

Maior paret, per locum a sufficienti diuisione, quia oportet quod fuerit factum vel ante ascensionem vel post: minorem probo. Et primo quantum ad hoc quod Christus talem institutionem non fecerit ante ascensionem, quia si hoc fecisset oporteret quod hoc contineretur in Euangelio vel expresse vel implicite, non expresse de se patet, quia ibi non inuenitur talis distinctio & determi¬ nario potestatum expressa, nec quantum ad casus, nec quantum ad territoria, nec etiam quantum ad nomina Patriarchatus vel Episcopatus: nec etiam implicite scilicet continetur in Euangelio, quod Christus tales potestates sic determinatas instituerit, quia tales potestares in speciali sic dererminatae non possunt institui quin exprimantur potestates in speciali. Sed in Euangelio nulla talis expressio fit: ergo, &c.

Et si dicatur ad hoc quod Christus instituendo Apostolos & discipulos instituit tales potestates in spirituali, non valet, primo quia non habetur quod tunc eis Apostolicam auctoritatem iurisdictionis contulerit. Nam sicut infra dicetur id quod habetur Ioannis 2o. Insufflauit, &c. potest referri ad potestatem characteris,;: quia dato quod tunc contulisset eis talem potestatem, non tamen habetur ex hoc quod tunc fuerit talis distinctio institura quantum ad Patriarchatus, Episcopatus & curatos sicut nunc est in Ecclesia: Tertia, quia saltem non potest dici quod tunc in speciali fuerit facta determinatio quantum ad territoria & ad casus nisi quis velit fingere. Sic ergo paret quod non potest poni quod Christus ante ascensionem conuersans eum discipulis ralem determinationem iurisdictionis instituerit, nee etiam post ascensionem nisi quis vclit fingere nouas reuelationes. Tertia ratio talis est: si ordo qui est inter Papam & Archiepiscopum & Episcopum est institutus a Christo immediate, Episcopusi on posset immediato confirmari a Papa: Consequens est falsum ergo & antecedens.

Falsitas consequentis patet, quia secundum consuetudinem Ecclesiae fit oppositum, quia non solum Papa confirmat immediate Episcopos, sed & retinet prouisionem de eis faciendam secundum quod ei videtur.

Consequentia faciliter probatur, quia illud quod pertinet ad ius a Deo immediate institutum non potest immutari ab homine, sed si tales potestates secundum talem determinationem & ordinem essent institutae immediare a Christo, talis ordinatio pertineret ad ius immediate a Deo institutum, ergo non posset immutari ab homine, & per consequens non posset Episcopus confirmari a Papa omisto Archiepiscopo qui est medius.

Si dicatur quod licet Papa non possit immutare ius diuinum, tamen potest suspendere actum iurisdictionis collatae a Deo. Non valet, quia nec actum posset licite suspendere nisi per culpam habentis iunsdictionem: vel Papa hoc facit non asngnando quacum que causam ex parte Archiepiscopi, sed ex parte sui, quia scilicet hoc est de iure suo a quo est omnis potestas alia a sua in Ecclesia.

Tertia ratio, quae sumitur ex mutationibus quae fiunt circa tales potestates talis est, quia sicut dictum est illud quod est de iure diuino homini non licet immutare. Sed tales potestates possunt immutari a Papa, quantum ad populum siue territo, ria. Et quantum ad hoc non sunt de iure diuino, nec per consequens. immediate institutae. Adeo maior patet ex supra determinatis, quia quod institutum est a superiori non potest immutari abinferiori nisi diceret super hoc commissionem. Minor autem patet & per ordinem Episcopatus & per eremptiones in quorum vtroque fit substractio territoria & casuum & populi & per consequens immutatio quantum ad populum, & per aubstractionem casuum qua fit immutatio quan¬ tum ad casus. Et confirmatur ratio, quia non est ponendum quod Christus instituerit Apostol cas potestates determinatas, & non expressit casus pertinentes ad tales potestates, quia aliter habentes eas nescirent de quo possent absoluere & de quo non, quod esset periculosum & inconueniens: sed Christus nom inuenitur tales casus expressisse nisi solum de suprema potestatis suae vicarii generalis cui commisit fundare Ecclesiam & omnem casum possibilem ligari vel solui super terram: ergo, &c. Sic ergo patet quod predictae potestates quantum ad determinationem praedictam non sunt a solo Christo immediate. Quantum autem ad aliam partem quod vel talis determinatio non sit instituta ab vniuersali Ecclesia, vt dante auctoritatem ipsi institutioni, quod ideo dico quod quando in Apostolico consilio Apostolica instituuntur, tota auctoritas dans vigorem statutis est in solo Papa, sed alii possent facere ad directionem confulendo & orationibus possunt impetrare a Domino quod in dubiis dirigantur.

Probatur tripliciter, primo ex principatu Petri super totam Ecclesiam. Secundo ex nota ipsius potestatis. Tertio ex immutationo quae fit circa eas potestates.

Prima talis est: nulla communitas habens iam principium siue dominium habet ordinare de iurisdictione vel de iudicibus secundum quam & a quibus deboat regi& maxime quando dominium vel potestas praesidentis nondependet a consensu communitatis: sed communitas Ecclesiastica, quantum ad illud quod pertinet ad iurisdictionem Ecclesiasticam, est huiusmodi. Ergo, &c. Maior patet quia illi soli conuenit ordinare de iurisdictione in Apostolica communitate qui habet dominium super eam vel illi a quo tale dominium dependet. Minof autem patet quod communitas Christiana habet Papam princ pem & Dominum generalem, cuius dominium non pendet a consensu communitatis Christianae. Sed a solo Christo vt supra probatum est. Ergo, &c. Et confirmatur ratio quia illud dominium siue generalis potestas fuit collata Papae scilicet Petro, non ratione personae, sed ratione status antequam communi tas Christiana conuenerit ad ordinandum, quando scilicet dixit ei Christus pasce ques meas. Secunda ratio quae sumitur ex nota ipsius potestatis, talis est illa potestas quae non potest institui nisi a Christo, habente potestatem instituendi, ab eo non instituitur ab eo qui nec est Christus, nec habet auctoritatem ab eo instituendi talem potestatem. Sed potestas iurisdictionis spiritualis pertinens adEcclesiam est huiusmodi cum potestas ordinandi hominem in Deum secundum Dei acce¬ I prionem, non possit institui nisi a Deo vel habente auctoritatem esse eius: ergo nullus potest instituae talem potestatem, nisi Deus vel habens auctoritatem a Deo instituendi talem potestatem. Sed constat quod vniuersalis Ecclesia non est Deus vel Christus, nec habet hanc potestatem siue auctoritatem ab eo: quia collectio talis in sacro Canone non habetur, tum quia si talis institutio non posset fieri a Papa sine communitate Christiana, non haberet plenitudinem potestatis, quod falsum est.

Tertia ratio quae sumitur ex mutatione quae fit circa potestates quantum ad territoria, & casus talis est, quia Papa non potest licite immutare illam potestatem per se, alio nonrequisito, cuius institutio vel ordinatio eis non competit, nisi cum alio. Sed Papa per se immutat & sacit vatiatio nes cirea tales potestates irrequisito consensu talis Ecclesiae. Ergo, &c.

Maior patet quia quod aliqun immutaret illud cuius ordinatio sibi non comperit sine alio, non potest fieri sine praeiudicio illius alterius, & per consequens non potest fieri licite. Minor patet tam in substractione casuum quam in diuisione Episcopatuum & Archiepiscopatunm. Tam in institutione nouarum sedium ad quae Papa non requirit consensum vniuersalis Eccsesiae. Sidicatur ad hoc quod posse fic habet Papa ex corsensu Ecclesiae, hoc non valet propter duoi primo quia saltem ad hoc conuenit Papae ex consensu Ecclesiae quae talem potestatem simpliciter transtulit in ipsum Papam, & ideo tunc non pertinet ad ipsum talis institutio sed ad illum in quem talem potestatem simpliciter transtulit. Secundo quia supra ostensum est quod plenitudo potestatis quam Papa habet, non potest conferri nisi a Christo, cuius vicarius generalis est Papa.

Ostenso ergo quod potestates inferiores potestate Papae sint a Papa institutae quantum ad praedictam determinationem modo quod ostensum est, restar ostendere quod praedictae potestate: sunt a Papa quantum ad collationem. Et hoc probatur triplici ratione. Prima sumitur ex ordine Ecclesiastico Secunda ex determinatione personae & loci. Tertia ex mutatione quae solet feri cirta praedicta. Et quia minus videtur quod potestas Episcopalis sit a Papa quam alia, ideo ostendo hoc de potestate Episcopali primo & principaliter.

Prima ergo ratio quae sumitur ex ordine Ecclesiastico talis est: inter habentia ordinem secundum influentiam siue causalitatem effectiuam.

Secundum accipit a primo veritatem per quam agit in tertium, sicut patet de instrumento respectu principalis agentis, & breuiter in omnibus in quibus est ordo causalitatis effectiuae. Sed ordo Ecclesiasticus qui est inter Papam, & Episcopum, & curatum, est ordo secundum influentiam, prout vnus mouet alium secundum actus Terarchicos: ergo in isto ordine Episcopus qui est secundus respectu Papae accipit a Papa virtutem per quam agit in inferiorem. Sed talis potestas vel tale ptincipium non est aliud quam potestas iurisdictionis. Ergo, &c. Si dicatur ad hoc quod talis influentia non est intelligenda quantum ad collationem potestatis, scilicet quantum ad dipositionem recipientis: sed talis potestas vel tale principiurinon est aliud quam potestas iurisdictionis, Ergo, &c. Quia scilicet nominatio Papae vel Aarehiepiscopi, siue confirmatio vel institutio disponit personam sic institutam vt sit capax, & essequatur potestatem de nouo, ex antiqua collectione Christi, sicut dictum est de Papa & de potestate Papaliquia scilicet electio nen dat ei potestatem Papalem. Sed ex noua electione disponitur ad assequendum actu & de nouo potestatem Papalem. Ex antiqua collectione Christi non valet propter tria. Primo quia videtur quod ipsumdictum includat contradictionem, scilicet vt Papa instituat talem personam in tali potestate, & non conferat ei potestatem, quia instituere aliquem in potestate videtur importare collarionem potestatis quam instituens confertauctoritate sui vel alterius. Secundo quia non est talis necessitas vt a Christo inimediate conferantur aliae potestater, sicut potestas Papae, quia potestas Pape est potestar vicarii generalis super totam Ecelesiam Dei, quae non ro¬ test conferri nisi a principali Domino Ecclesiae qui est Christus. Aliae autem potestates sunt vicariae particulariter & quantum ad casus, & quantum ad loca quae possunt conferri, non solum a principali Domino sed a vicario generali sicut ostensum est supra, scilicet quod homo Christi auctoritate potest conferre potestatem iurisdictionis Ecclesiasticae. Tertio quia collatio talis potestatis siues sit noua siue antiqua, debet esse certa & quantum ad casus & quantum ad populum fiue territoria: alioquin, habens potestatem nesciret quid debet, nec super quem populum deberet exercere suam iurisdictionem. Sed excepta potestate Petri non inuenimus Apostolicam potestatem a Christo expressam & determinatam: ergo alius a Papa non consequitur potestatem iurisdictionis suae ex collectione antiqua Christi: potestas autem Papae quae fuit colla a Petro pro se & pro succedentibus in eadem potestate est determinata & quantum ad terrirorium, quia eius potestas se extendit ad totam Ecclesiam Dei, & etiam quantum ad casus, quia se extendit ad omne quod ligari potest vel solui super terram, sicut habetur Math. ic. sicut infra & plenius addiscetur. Sed dicatur ad hoc quod imo potestas antiqua quantum ad inferiores a Papa est designata in collatione facta aliis Apostolis a Petro, non valet, primo quia non potest haberi expresse ex textu Euangelii quod Apostolica potestas iurisdictionis fuerit collata alicui Apostolorum alii a Petro. Secundo quia dato quod Apostolica collatio iurisdictionis fuerit facta Apostolis aliis a Petro, non sequitur quod ex illa collatione fuerit facta a Christo collatio iurisdictionis pertinens ad successores Apostolorum, siue ad Episcopos, quia sicut patet ex dictis immediate non est talis necessitas quare a solo Christo conferantur aliae potestates inferiores sicut de pote: state Papali.

Tertio, quia si Apostolica potestas collata est Apostolis aliis a Petro nulla determinatio illarum potestatum expressa habetur: & sic esset vaga & incerta ista potestas nisi determinaretur ab alio. Et si dicatur quod illa potestas determinatur a Papa, sed non confertur, vel est, quia nulla potestas determinatur ab alio nisi vel eam conferat, vel instituat, vel eam collatam vel institutam ostendat. Si concedatur primum vel secundum, habetur propositum, scilicet quod Papa talem potestatem confert & instituit. Si ponatur tertium nihil est dictum, quia nihil certum posset Papa ostendere cum in Euangelio nulla potestas alia a potestate Papae habetur expresse determinata. Et per hoc patet solutio dubii cuiusdem quod posset moueri, quare scilicet alii Episcopi a Papa non habent immediate suam potestatem a Christo sicut Papa. Patet responsio ex dictis, tum quia non est simile, tum quia nulla est necessitas quod particularis vicaria instituatur vel conferatur immediate a principali Domino. Sicut est de vicaria generali, tum quia non sic succedunt Episeopi Apostolis, sicut Papa Petro, quia Papa succedit Petro in potestate certa & determinata & quantum ad territorium & quantum ad casus, non sic Episcopi Apostolis vt dictum est, & ideo conueniens est quod tales vicariae particulares varie & in determinate conferantur & determinentur a Vicario generali, secundum quod iudicat & expediri Ecclesiae vniuersali.

Secunda ratio quae sumitur ex determinatione loci & personae ralis est, quia quod talis persona, puta Guillelmus, consequatur potestatem Episcopalem in tali sede, puta Parisiis, aut hoc est ex collatione facta a solo Christo immediate, aut hocex collatione facta ab homine virtute Christi. Et hod per locum & sufficienti diuisione: sed non potest dici quod fit collatio a solo Christo immediate.

Et hoc probo, quia si talis puta Quillelmus consequatur talem potestatem ex collatione facta a Christo ista collatio aut est collatio antiqua expresse contenta in Euangelio, aut collatio noua facta de nouo per reuelationem. Primum est falsum. Secundum est fictiuum. Ergo, &c. Primum patet esse falsum dupliciter, primo quia sicut dictum est, quaecumque collatio noua vel antiqua determinatur potestate conferenda. Et quantum ad territorium, siue quantum ad poplum, nec habens eam aliter potest scire quid debet agere secundum eam; sed sicut dictum est nulla potestas iurisdictionis expresse determinata inuenitur a Christo instituta, vel collata in Euangelio, excepta potestate Papae quae est illa vicaria generalis de qua dicium est. Ergo, &c. Secundo quia ad hoc quod aliquis de nouo assequatur potestatem iurisdictionis ex collatione antiqua, oportet quod aliqua nouitas fiat circa ipsum ex ordinatione conferentis potestat enexplicite vel implicite, per quam de nouo consequatur talem potestatem ex collatione antiqua: sed nulla talis nouitas apparet instituta a Christo explicite vel implicite, per quam talis persona, puta Quillelmus consequatur potestarem iurisdictionis Episcopalis in tali sede, puta Parisiis. Ergo, &c.

Maior patet ex supra dictis. Nam sicut supra dictum est, quando aliquis Rex instituit in aliqua ciuitate aliquam potestatem & eam confert ei quem ciues elogerint, electus de nouo consequitur potestatem ex collatione antiqua. Et idem esset si aliquam condititonem instituat ex qua habens eam secundum ordinationem regis consequeretur ralem potestatem.

Minor autem probatur, quia ad hoc quod talis puta Quillelmus in tali sede, puta Parisiis, consequatur talem potestatem, non apparet aliqua nouitas in eo, nisi consecratio in Episcopum, per quam assequitur potestatem consecrarionis, vel noua electio, vel noua confirmatio: primum non sufficit, tum quia talis consecratio potest esse sine quacumque iurisdictione & e contrario iurisdictio potest esse ante talem consecrationem, tum quia talis consecratio non determinat sibi habere iurisdictionem in vna sede plus quam in alia. Nec etiam secundum sufficit, tum quia si sufficeret ex ipsa electione sine quoque alio consequeretur talem potestatem, sicut Papa consequitur talem potestatem ex sua electione, quod falsum est, quia nullus alius a Papa ex sua electione consequitur potestatem iurisdictionis, nisi hoc habeatur a Papa per priuilegium speciale: tum quia si ex institutione Christi per talem electionem aliquis consequeretur potestatem iurisdictionis, hoc non posset immutari a Papa, quia non potest immutare ius diuinum siue diuinum statutum.

Si ponatur tertium, scilicet quod per nouam electionem consequatur talem potestatem ex collatione antiqua Christi: contra.

Primo, non inuenitur in Euangelio explicite quod Christus instituerit talem confirmationem vt per quam aliquis consequeretur talem potestatem.

Secundo, quia instituisset quod per talem con¬ firmationem electionis electus consequeretur talem potestatem, cum Papa non possit immutare ea quae sunt instituta a Christo immediate, Papa possit instituere simpliciter aliquem Episcopum nisi supposita electione confirmanda per ipsum, quod non solum est falsum, sed etiam erroneum, scilicet quod Papa non possit instituere quemcumque Episcopum si voluerit nulla electione presupposita.

Et sic patet, quod confirmatio non est conditio instituta a Christo per quam aliquis consequatur talem potestatem ex collatione antiqua.

Si autem ponatur, quod ipsa confirmatio sit collatio ipsius potestatis, habetur propositum quod ipsa potestas non solum a Christo immediate confertur. Sed etiam ab homine potest, vice tamen Christi

Quod autem dicitur, quod haec collatio fiat per nouam reuelationem factam a Christo, fictiuum reputo, notorium, & manifestum.

Si autem ponatur, quod omnis potestas inferior potestati Papae, non immediate a Christo est. Sed a Christo mediante hominem conferente eam vice Christi. Sequitur quod omnis talls potestas sit a Papa immediate vel mediate: & hoc patet dupliciter. Primo, quia si aliquis alius conferret talem potestatem non auctoritate eius, sequeretur quod Papa non esset Vicarius vniuersalis super totam Ecclesiam, & quantum ad omnia, quod est erroneum. Secundo, quia ille alius qui poneretur conferre talem potestatem, aut conferret eam auctoritate propria, quod est impossibile, scilicet quod aliquis auctoritate proptia possit conferre talem potestatem, ita quod non auctoritate Christi: aut eam conferret auctoritate a solo Christo habita, & sic circa talem potestatem sic collatam Papa nihil posset immutare, quod est falsum, quia non est potestas in Ecclesia quum Papa non posset immutare, quantum ad casus & territorium. Excepta sua propria quae non potest immutari ab homine.

Tertia ratio, quae sumitur ex illis immutationibus quae solent fieri per Papam, circa tales potestates, talis est, quia nullus potest licite immutare illud quod est ex institutione vel ordinatione solius Christi. Sed Papa circa collationes talium potestatum multa immutare potest, non ergo sunt a Christo immediate. Et sic patet quod potestas Episcoporum est a Papa & non solum a Christo immediate. Et multo plus patet illud de potestate Archiepiscopali, & de curatorum institutione minus potest haberi per Euangelium quam de Episcopali, vel ex eisdem potest patere quod potestas curatorum est a Papa mediate, vel immediate, & non a solo Christo deducendo sicut prius.

Et ex parte ordinis ordinationis Ecclesiasticae, & ex determinatione locorum, & casuum, personarum, & etiam ex in mutatione quae fit circa ista in Parrochiis sicut in Episcopatibus.

Et vlterius etiam quarta ratio potest adduci ex communi modo loquendi, quia quando Episcopus instituit aliquem curatum in aliqua parrochia, dicit quod confert& curam parrochiae, sed cura sit dicta nihil est aliud quam potestas iurisdictionis spiritualia per quam quis impendet curationem spiritualem, & illud idem potest intelligi de Papa respectu Episcopi vel Archiepiscopi, & sic patet rationibus quod omnis potestas Ecclesiastica inferior potestate Papae est ab ipso.

Quantum ad institutionem, modo quo dictum est, & quantum etiam ad collationom. Ita quod confert talem potestatem immediate Patriarchis & Episcopis, & isti conferunt eam Episcopis in sua confirmatione, & Episcopi curatia, & hoc totum ex ordinatione Papae & eurati suis vicariis ex ordinatione Episcopi, vel Papae quandoque, vel ipse Papa confert immediate talem potestatem omnibus praedictis secundum quod fibi videtur, quia ille ordo non est necessarius, vnde immediate potest totum per se ipsum conferri: necessitas autem huius Vicariae generalis collatae Papae propter quam oportuit quod ipse committeretur, quod possit sic instituere tales potestates secundum tales determinationes, & eas sic instituras conferre, prouenit ex duplici causa, vna est substractio Christi ab Ecclesia quantum ad conuersationem humanam. Si enim ipse esset praesens secundum conuersationem humanam ad Ecclesiam regendam, non oportet ponere Vicariam generalem: Alia est variatio quae conuenit circa populum Christianum, & quantum ad multitudinem populi, & quantum ad nouam conuersionem gentium. Et etiam quantum ad nouum recessum a fide, vel obedientia Ecclesiae, & quantum ad continuam mutationem personarum quae fit quotidie, & quantum etiam ad mutationem morum, propter quem oportet quandoque casus concessos substrahere, & quandoque econuerso. Et propter issas varietates quae contingunt in populo Christiano oportet quod habeat Ecclesia presentem aliquem praesidentem toti Ecclesiae, qui conuersetur cum populo Christiano ad quem habeat recursum in omnibus istis varietatibus. Et quia talis praesidens non debebat esse Christus, ipso autem disponente oportuit quod haberet talem Vicarium generalem qui secundum exigentiam locorum & temporum varietatem posset ordinare de istis iurisdictionibus secundum quas Ecclesia regeretur.

Quod autem tertio modo, scilicet quantum ad subsidium adminiculatiuum ad potestares inferiores subsunt potestati Papae satis patet, quia sicut superius dictum est res republica & quaelibet potestas de republica tenetur ad conseruationem illius potestatis a qua dependet honum reipublic ae Christianae, sed potissime dependet ex potestate cuius est ordinare totam Ecclesiam. Ordinantur autem gradus & status in tota Ecclesia. Ergo, &c. Et huic etiam concordat Philosophus. r6. Methaphisicae vbi dicit, quod bonus excercitus dependet ex ordine excercitus ad ducem, & ex ordine vnius partis ad aliam, potissime cum ex ordine exercitus ad ducem consurgat totum bonum aciei, & sic etiam totum bonum Ecclesiae dependet ex ordine vnius partis ad aliam, puta curati ad Episcopum, & Episcopi ad Archiepiscopum, & sic deinceps vsque ad Papam: principaliter tamen bonum Ecclesiae dependet ex ordine totius populi ad Papam. Propter quod omnis alia potessas debet adminiculari ei, ita quod si contra istam potestatem aliqui subditi principium saecularium vellent resistere, ipsi etiam principes seculares deberent subditos compescere, & rebelles huic potestati tenerentur subire & subiugare eidem. Sic ergo pater quod omnis potestas Ecclesiae alia a potestare Papae quantum ad potestarem iurisdictionis de qua loquitur, quia non loquitur de potestate characteris subiicitur praedicto triplici modo potestari Papae. Sic ergo ridetur mihi dicendum de potestato Papae siue sedis Apostilicae, & de potestatibus interioribus, lo¬ quando semper de potestate iurisdictionis, non characteris, de ordinatione torius Ecclesiae quaneum ad talem potestatem, quod Papa se habet sicut vicarius generalis & ord inarius regis absentis, & tunc magis esset simile si rex haberet plenitudinem dominii ex se ipso, ita quod eius dominium non dopenderet ex consensu populi, omnes autem alii praelati inferiores se habent sicut vicarii particulares instituti ab eo totam potestatem suam immediate vel mediate habentes ab ipso vscario generali, & hoc tam in foro contentioso quam in foro conscientiae, ita quod vice regis caelestis est immediatus vicarius omnium instituens aliquos sub se, siue ordinarie siue delegate, sicut sibi videtur expedire bono regimini Ecclesiae. Itaque quando vnus exercet talem iurisdictionem per se ipsum tmmediate in quemcunque de Ecclesia misitante. Et quando vult exercere eam mediante alio.

Et ex hoc etiam sequitur quod potest commito tere potestatem suam & delegare cuicumque vult, & cum quanto nomero vult, ita quod arbitrio suo hoc subiacet, licet deceat ipsum hanc commissionem cum debito moderamine facere. Ista autem veritas sic probata rationibus probatur, auctoritatibus tam sacrae scripturae quam iuris canonici & sanctorum, quam ex similitudine iuris talis principatus.

Auctoritate diuina hoc probatur triplici. Prima sumitur Matuo, vbi dicitur. Tues Petrus & super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Ad cuius euidentiam distinguendum est triplici aedifieatione & de duplici fundamento. Deinde applicatur ad propositum.

Quantum ad primum sciendum est quod aedificium Ecclesiae potest accipi vel quantum ad perfectum in vita & moribus, sicut dicitur ad Ephes,. In quo omnis edificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino: vel quantum ad pote, statem iurisdictionis ficclesiasticae prout structura Ecclesiae compressit secundum diuersos gradus ipsius potestatis: sed quidam quantum ad istam potestatem qui sunt infimi sicut Curati quidam medii, sicutEpicopi, quidam & vnus solus est summus vt Papa quamuis autem illud verbum Math. 16. Tues Petrus possit intelligi aliquo modo de vtroque, vnum inquantum cooperatur ad alterum, nam sacramentum poenitentiae ad quod requiritur iurisdictio in foro conscientiae cooperatur ad gratiam, & per consequens ad bonitatem vitae, tamen hoc accipitur ad litteram & secundum litteralem sensum quantum ad aedificiumo Tertio modo scilicet pro statura Ecclesiae quantum ad iurisdictionem & gradus iurisdictionis, quod patet ex verbis quae sequuntur statim, Et tibi dabo claues regni celorum, & quodcunque ligaueris superterram, &c.

Distinguo etiam de fundamento, nam vno modo dicitur fundamentum illud cui adhaeret prima pars aedificii, non tamen includitur inaedificatio sicut terra solida vel Petra, alio modo potest dici fundamentum prima pars ipsius aedificii super quam totum residuum aedificii fundatur: sic etiam suo modo inaedificatio spirituali Ecclesiae secundum diuersos gradus potestatis Christus est fundamentum primo modo dictum, est cui prima pars aedificii fundatur, scilicet potestas sedis Apostolicae, siue ipsa sedes Apostolica & quod substentat totum aedificium est Christus sed fundamentum. Secundo modo dictum, scilicet prima pttardifeii est ipse Par2 siue ipse sede: Apo stolica

His praesuppositis arguitur ad propositum sic. Sicut inaedificio materiali omnes partes aliae a prima dependent ab ipsa prima sicut a fundamento secundo modo dicto, ita omnes potestates iurisdictionis Ecolesiae aliae a potestate Papae. Sed ista dependentia non potest intelligi nisi inquantum alie potestates habent originem ab ipsa, igitur, &c. Minor patet, quia talis dependentia non potest intelligi nisi secundum quod vna habetortum ab alia.

Maior probatur, scilicet quod omnes potestates Ecclesiae dependent a potestate Petri sicut a fundamento secundo modo dicto, non primo modo: probo ex ipso textu, secundo probo auctoritatibus sanctorum hoc exponentium: probare autem ex ipso textu est probare hoc quod Petrus est ipsa Perra ad quam dixit Christus se aedificaturum Ecclesiam super eam; & hoc videtur sic quod ila est Petra super quam Christus promisit aedificari Ecclesiam, cui dicit se daturum claues regni caelorum: sed ille cui hoc dicitur non est Christus, sed Petrus cuiChristus dedit claues regni caelorum. Ergo, &c.

Minor patet.

Maior etiam faciliter, nam postquam direrat super hanc Petram aedifscabo Ecclesiam meam, subiungens quid erat aedificare Ecclesiam & super Petram, addit. Et tibi dabo claues regni caelorum, quasi diceret quod aedificare Ecclesiam super Petram erat dare Petro de qua dicerat. Et super hanc Perram aed ficabo Ecclesiam meam, claues regni caelorum. Et eadem etiam maior probatur auctoritate sanctorum, videlicet quod per illam Petram super quam fundanda erat Ecclesia, intelligatur Petrus. Vnde Ieronimus secundum autem metaphoram Petrae, recte dicitur ei, super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, id est in hac fide & confessione aedificabo Ecclesiam meam, non potest intelligi sic quod ille qui habet fidem conferre potest talem potestatem scilicet iurisdictionis: alioquin omnis fidelis posset conferre, quod est falsum. Sed intelligendum est secundum genus causae finalis, vt sit sensus, in hac fide, id est pro huius fidei defensione, aedificabo Ecclesiam meam, id est faciam aedificium secundum structuram potestatis iurisdictionis Ecclesiae. vel potest dici, & forte melius quod quando dicitur, super te Petram aedificabo fcclesiam meam, pertinet ad aedificium profectus in vita & in moribus. Item Hilarius de eodem verbo. Est autem in nuncupatione noui nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius detra, quae infernas leges, & tartadi portas, & omnia mortis claustraeusssoluerer. Et euidenter idem quod dicit Petram dignam aedificatione Ecclesiae, & ipfius Ecclesiae fundemenium, quo nouo nomine est nuncupatus. In cuius noui nominis nuncupatione instituitur fundamentumE cclesiae. Item Origines super illud vetbum. Vide autem quantam quantitatem habet Petra super quam aedificatur Ecclesia, vt Ecclesiastica iudicia eius maneant firma, quasi Deo iudicante per eam. Ecce manifeste dieit eandem esse Petram super quam fundanda erat Ecclesia, & cui Christus tradiderat potestatem iudiciaram per quam quasi Deus iudicaret. Sed constat quod Petra cui Christus dedit potestatemiudiciariam, dando scilicer claues, erat Petrus. Ergo, &c. Item super idem Chrisostomus, vide qualiter Christus redurit Petrum ad excelsam de se ipso intelligentiam, hoc enm se proiiut datu¬ rum quae sunt propria Dei solius, scilicet Petram solidare & peccata soluere, & Ecclesiam immutabilem facere, inter tot persecutionum & tempestatum precellas. Ecce cui attribuit potestatem soluendi collatam a Christo, attribuit Ecclesiam facere immutabilem inter procellas: facere autem Ecclesiam immutabilem inter procellas conuenit ei cui conuenit esse Petram, super quam fundanda erat Ecclesia. Ergo, &c. Infra etiam habebitur auctoritatibus sanctorum & canonis per Petram in illa auctoritate, tu es Petrus & super hanc Petram, intelligitur petrus.

Secunda auctoritas est lucae 22. Ergo rogaui pro te Petre vt non deficiat fides tua, & tu aliquando conuersus confirma fratres tuos: Vbi dicit Theophilus & tu aliquando, &c. Post quam me negato ploraueris ac poenitueris corrobora caeteros cum te principem Apostolorum deputauerim. Hoc enim decet te qui mecum robur es & Petra Ecclesiae. Hoc autem intelligendum est non solum de Apostolis qui tunc erant vt roboraremur a Petro, sed etiam de omnibus qui vsque ad finem mundi futuri, sunt fideles, ne scilicet aliquis credentium diffidat, videns eum qui cum esset Apostolus denegauit. At iterum per poenitentiam obtinuit praerogatiuam vt esset antistes mundi ille Petrus. Et hoc arguitur sic plenius, scilicet perfectius est successor Petri antistes totius mundiquam quicunque alius ordinantus sit antistes loci, & ibi subditi. Sed nullus alius ab ordinariis potest habere iurisdictionem nisi per potestatem acceptam ab eis: ergo, &c.

Tertia auctoritas est ad idem super illud Math. 21. Pasce oues meas, vbi per expositionem sanctorum multorum intelligitur data potestas Petro promisso sibi Math 16. vbi instituit eum non solum in simplicem Episcopum vt aduersarii estimant, & falso, sed vicarium generalem Christi super totam Ecclesiam & super omnes gradus & status in Ecclesia contentos, excepta potestate Papae. super qua aliae fundantur. Et hoc habuimus expresse super illo verbo, Pasce oues meas, &c. Ex verbus Chrisostomi vbi dicit praeteriens autem alios Dominus de Perto de talibus loquitur. Eximius enim Apostolorum erat Petrus, & os discipulorum, vertex collegit. Ecce ipse expresse dicit Petrum esse institutum a capite totius collegii, caput autem dicitur secundum influentiam ad membra: influentia autem non potest intelligi nisi per deriuationem potestatis, quae potestas aliorum a potestate Petri deriuatur. Hoc etiam habetur expresse, distin. 21. Quamuis vniuerso vo est auctoritas pelagii Papae talis, quamuis vniuersae Ecclesiae per orbem catholicae vnus thalamus sit Christi, tamen sancta Romana Ecclesia catholica & apostolica nullus siue Deus constitutis caeteris Ecclesiis praelata est. Sed euangelica voce Saluatoris nostri Iesu. Christi primatum obtinuit, Tues, inquit Dominus, Petrus, & super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam.

Ex ista autem auctoritate habentur duo. Primum est quod auctoritas Ecclesiae romanae est instituta non ab homine puro, nec a toto collegio vines salis Ecclesiae.

Sed a solo Christo. Secundum est quod petram super quam instituit Math 16 dictum fuit quod fundamentum erat, Ecclesia intelligitur petrus et per consequens omnes gradus iurisdictionis Ecclesiae fundantur super auctoritatem & potestatem Petri.

Idem patet distin. 22. ca. omnes, & est Nicolai Papae quae est auctoritas talis. Omnes siue Patriarchae in cuiuslibet apicem, siue metropolton, primatus aut Archiepiscopatuum cathedras vel ecclesiatum cuiuscunque ordinis dignitatem instituit romana Ecclesia, illam vero solus ille fundauit & super Petram fidei, & mex nascentis erexit, qui beato Petro aeternae vitae clauigeto terreni similiter & caelestis imperii iura contra misit: non ergo quaelibet terrena sententia, sed illud verbo quo constructum est caelum & terra, quo denique omnia condita sunt elementa romanam fundauit Ecclesiam, & illius certe priuilegio fungitur cuius auctoritate fulcitur. Vnde non dubium est quia quicumque cuilibet Ecclesiaeius suum detrahit, iniusticiam facit auctori cui romanae Ecclesiae priuilegium ab ipso summo omniumque Ecclesiarum capite traditur aut fertur cenatur hic proculdubio in haeresim labitur. Et cum ille vocatur iniustus hic est dicendus haereticus, fidem quippe qui aduersus illam agitquae est iure fidei & illi continuat inuenitur, qui eam cunctis praetulisse cognoscitur.

Ecce tria dicit in hac auctoritate, scilicet quod omnes gradus in Ecclesia instituit Ecclesia romana, non prout Ecclesia romana accipitur pro vniuesali Ecclesia, alioquin instituit se ipsam: Sed accipitur specialiter pro sede peccati. Item quod praedicta sedes est instituta a verbo diuino & non ab alio. Tertio quod qui derogat istius sedis auctoritati censendus est haereticus.

Item notandum quod in auctoritate datur intelligi quod per Petram de qua fit mentio Math. 21. Intelligitur Petrus. Item in eadem auctoritate sicut ait sacro sancta romana Ecclesia & Apostolica non ab Apostolis, sed ab ipso Domino & saluatore nostro primatum obtinuit sicut beato Petro Apostolo dicit, tu es, &c. Et post pauca inter beatissimos Apostolos quaedam fuit disecetio potestatis, & primo licet omnes Apostoli erant Petro, tamen a Domino concessum est & ipsi inter se spiritum noluerunt, vt reliquis omnibus praeesset Apostolis, & Cephas, idest, principium est caput & principium tendet Apostolatus, qui & eandem formam suis successoribus & reliquis Apostolis tenendam crediderunt, & non solum hoc in nouo testamento est constitutum, sed etiam in veteri fuit, vnde scriptum est. Moyses & Aaron in Sacerdotibus eius, idest, primi inter eos fuerint; & post pauca, haec autem Apostolica sedes caput & cardo, vt praefatum est a Domino & non ab alio constituta est, & sicut cardine ostium regitur, sic huius Apostolicae sedis auctoritate omnes ecclesiae Domino disponente reguntur.

Iure etiam humano seculari potest manifestari a simili vel a maiori, quod etiam plenitudine potestatis Papa est immediatus ordinatius cuiuslibet de Ecclesia in qualibet causa. Quia minus videtur quod ille qui habet potestatem ex ordinatione & consensu hominum, habeat plenitudinem potestatis quam ille qui habet ex consensu & ordinatione Dei. Et sicut iudex ordinarius immediatus in quocumque casu potest dare alteri siue committere suum officium, ita illi qui habet potestatem ab ipso Deo ordinante maiorem potestatem potest Deus conferre quam quicumque consensus hominum. Sed secundum iura humana secularia imperator, cuius potestas est ex solo consensu & ordinatione hominum, habet plenitudinem potestatis super quamcumque de suo im¬ perio, & in omnicasu est iudexoidinarius imme diatus, vt habetur etiam de npiscopis & clericis lege. Omnes qui vbique sunt executores, sed Papo totam plenitudinem suae potestatis habet a Deot ergo, &c. Quaeuis autem haec sit veritas probata rationibus, & auctoritatibus, videlicet quod Papa sit immediatus ordinarius omnium de Ecclesia & in omni casu in vtroque foro scilicet contentioso & conscientiae, & quod eius potestas fit a solo Deo immediate, tamen obiicitur ab aliquibus contra vtrumque istorum.

et primo contra primum. Primo sic: vnius & eiusdem non possunt esse plures iudices vel praelati ordinarii immediati vt videtur, sed episcopi sunt ordinarii in vpiscopatu, & curati in parrochia, ergo vt videtur non potest Papa concurrerecum episcopo in Episcopatu, vt ordinarius & episcopus cum curato in parrochia.

Secundo sic, quia potestas Papae aut se habet ad potestates episcoporum, sicut potestas regis ad potestates principum. Aut sicut etiam potestas regis ad potestates iudicum institutorum per eum. Si primo modo, tunc sequitur quod potestas episcoporum non est a potestate Papae sicut potestas principum.

Secundo modo sequitur quod episcopi non suntordinarii, sicut nec iudices sunt ordinarii vt videtur.

Tertio sic, quia si potestas rpiscoporum & curatorum non differt a potestate iudicum qui instituuntur a principibus, ita scilicet quod potestas eorum tota est a potestate Papae, & quod pro libito talem potestatem confert Papa secundum quod sibi placet, tunc potestas episcoporum vt videtur, non differt a potestate commissariorum, quia vtrobique quilibet habet tantum de potestate quantum placet instituenti, sed hoc est falsum quia tunc episcopus non posset committere, quia commissarij non possunt committere.

Quantum ad secundum sic, quia illa praesidentia Petri quae collata est Petro, volentibus Apostolis, videtur haberi a Petro ex consensu Apostolorum, & non solum ex ordinatione Dei sed presidentia, quam habuerit Petrus volentibus Apostolis vt habetur di. g1: cape in nouo testamento.

vbi sic dicitur: in nouo testamento post Christum a Petro Sacerdotali, cepit ordo & ipsi Petro primo Pontificatus in ecclesia Christi datus est, dicente Domino ad eum, tu es, inquit, Petrus, &c. vsque ibi, ribi dabo claues regni caelorum; hic ergo ligandi atque soluendi potestatem primus accepit a Domino, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit, verboque tenus instituit. Caeteri vero Apostoli cum eo pari consortio honorem & potestatem acceperunt, ipsumque principalem eorum esse voluerunt, qui etiam viuente Domino in toto orbe dispersi euangelium praedicauerunt, ipsis vero descendentibus in loco eorum surrexerunt episcopi, quorum praetexato fieri debet ordine & modo, & infra, videntes autem Christi Apostoli messem esse multam, & operarios paucos, rogauerunt Dominum messis vt mitteret operarios in messem suam, vnde ab eis electi e2. discipuli quorum tipum gerunt presbyteri atque in eorum loco sunt constituti in Ecclesia.

Sic ergo ex isto decreto patet & ex illo sacro sancto super allegato quod presidentia Petri vt vi¬ detur fuit ex consensu & voluntate Apostolorum Ergo, &c.

Ad euidentiam primi istorum. Sciendum quod ordinarium dicitur ab ordine, vnde ordinarium videtur importare id quod secundum communem ordinem institutum in republica fit semper, sed per illa quae competunt diuersis gradibus & statibus in republica ordinatis ordinarium dicitur. Et quia circa iuris pofitionem & auctoritatem Papae super cento instituti sunt diuersi status, vbi igitur institutus est status Patriarchalis, Archiepiscopalis, & curati. Vnde hae potestates competentes talibus statibus secundum talem ordinem institutis ordinariae dicuntur, & illi qui simpliciter in talibus statibus & gradibus statuuntur vtregant populum per se vel per alios fecundum statum & gradum in quibus statuuntur, ordinarii. Potestas autem commissarii proprie loquendo, videtur dici, quando aliis ab aliquo sic instituto committitur eadem potestas quae est sua ordinarie, sed quam vice eius aliquis habet & collatio talis potestatis non dicit nouum gradum potestatis vel institutionis simpliciter in aliquo gradu, sed dicit commissionem eiusdem potestatis ab instituto in ipsa potestate. Ita quod potestas commissaria est commissa ab instituto in gradu potestatis simpliciter. Ista autem potestas commissaria necessaria fuit quia hi qui simpliciter sunt instituti in talibus potestutibus non possent per so omnia agere. Ideo oportuit quod sic institutus quod per se vel per alium ea quae sunt suae potestatis exerceret, & ideo oportuit quod id quod per so habent ordinarii possint aliis committere. Ira quod dicitur commissarius ille cui non competit, sed statum suum in quo est simpliciter institutus talem potestatem exercere. Sed ex collatione facta ab iustituto fimpliciter in tali potestate quam quando confert instituto in potestate simpliciter, vnde & aliter Papa confert quando confert potestatem suam alieni commissario, quin in primo modo confert Papa potestatem alicui tanquam ordinario, eum simpliciter, in potestate tali & gradu instituendo, cui competit per se talis potestas in gradu in quo instituitur. Sed in secundo niodo confert potestarem alicui non in tali potestate vel in tali gradu eui competitit talis potestas eum simpliciter instituendo. Sed magis potestatem eandem confert tali vt coadiutori recipienti eam iam instituto in potestate, vnde etiam commissarius Papae non imperat potestatem nouam vel nouum gradum in ordine Ecclesiastico institutum.

Ad primum ergo quod obiscitur contra istum articulum, dicendum quod maior non habet veritatem, quando vna potestas est ab alia deriuata, quinimo duae potestates ordinariae immediate possunt esse in eodem respectu eiusdem personae & casus, ita scilicer quod tam ista quam illa possit exercere iurisdictiones immediate in porsonam istam & in tali casii. Sed quod duae potestates ordinariae sint, quarum vna non sit ab alia, nec subsit ei totaliter & immediate potius Deo, est impossibile, quia cui vna non restitueret aliam nec ei imponeret legem, impossibile erat eundem subditum vtrique satis facere. Sed quando vna potestar subest asteri potest subditus satis facere, quia potestas superior potest suspendere inferiori, quantum ad executionem. Est etiam notandum quod licet Papa, & Archiepiscopi vel Episcopus sintordinarij immediari quantum ad aliquam certam dioecesim vel prouinciam, tamen aliter & aliter, quia papa non virtute euiuscunque alterius nin Dei: potest etiam mediate Apostolica ordinauio eadem tractare vel audire, vt mediante episcopo, vel med iante curato, vel in foro conscientiae Curatus autem vel vpiscopus & Aichiepiscopus & si immediate po sunt iurisdictionem exercere. Hoc est in virtute alterius, & sic quodammodo mediate, quia mediante virtute Papae a quo habent ralem potestatem. Ita quantum ad hoc mediate agunt quia mediante virtute Papa. Eet de ista meditatione magis inferius dicetur.

Ad secundum dicendum, quod potestas Papae non se habet ad potestates rpiscoporum & curatorum, sicut potestas regis ad potestates principum vel iudicum habentium tantum potestatem delegatam vel commissatiam. Sed sicut potestas regis vel imperatoris se habet ad potestates iudicum in aliquo gradu regis vel imperaroris simpliciter institutorum ad regendum populum, determinauit per cum vel per alium, vnde ratio proce. dit ab insufficienti diuisione.

Ad tertium patet ex dictis ad secundum, quia si potestas episcoporum esset sicut potestuas iudicis non simpliciter in Apostolico gradu regiminis institutorum ad regendum populum per se vel per alium tunc non posset committere. Nunc autem non ponimus ita quia potestas eorum licet sit a potestate est tamen institutione, quia simpliciter institultur cum determinata potestate ad regendum populum per se vel per alium, & propter hoc possunt conmmittere. Ad illud autem quod arguitur contra secundum scilicet contra hoc quod potestas Papae non est a consensu Apostolorum, sed tantum a solo Christo, dicendum quod aliquid fieri vel dupliciter esse aliquo volente, potest esse.

Vno modo quod importetur in voluntate ipsius volentis causalitas respectu rel vositae, vt si diceretur quod hoc feci voluntate regis. Hoc est quod ab eo volente est mihi impositum. Alio modo potest importare complacentiam volentis cum communitatem rem volitam absque causalitate, vt si dicatur quod illud quod facit tex filio alituius facit volente patre eius cui hoc fit. Hoc enim non importat quod voluntas patris sit causa eius quod fit filio, sed solum voluntas regis. Sed importat solum complacentiam Patris respectu eius quod filio eius sit a voluntate regis. Si ergo intelligatur primo modo, scilicet quod praesidentia Petri in Apostolos fuerit volentibus Apostolis, ita quod voluntas Apostolorum haberet causalitatem respectu calis praesidentiae, est omnino falsum vt patet in deeretis allegatis. Si autem acciplatur in secundo sensu, videlicet quod talis praesidentia fuerit volentibus Apostolis, idest, ipsis habentibus com¬I placentiam in praesidentia Petri, verum est. Sed non est ad propositum quia non quaerimus quibus placuerit praesidentia Petit vel non, sed a quo fuit tanquam a causa: et sic patet quomodo potestas Papae est a Christo, & quod omnis alia potestas a potestate Papae ei subest triplici modo praedicto.

Quantum ad secundum, scilicet quod oppositum dicere sit haereticum & schismaticum, probo, & primo, quantum ad hoc quod dicere quod omnis potestas in foro eeclesiaisteo non subsit potestati Papae quantum ad eorrectionem abusus. Ad cuius euidentiam sentire contrarium eius quod tenet eoclesia, siue eius quod tenet fides, de aliquo est haereticum; facere autem sllud de quo male sentitur non sempet est haereticum sed peruinet ad aliud vitium, putt adulierium, furtum, vel aliua quodcunque vitium; verbi gratia. Si aliquis sentiret quod adulterium non esset peccatum, hiaereticus esset, si autem committeret adulterium non sic sentiendo adulter quidem essat, sed non haereticus. Applicando ergo ad propositum, quicun que diceret, vel dogmitiz aret, vel sentiret quod non omnis potestas Ecclesiastica & non omnes existentes in quacunque potestare subsint obedientiae & cotrectioni Ecelesiae Rumanae, talis sententia vel dogma esset haereticum sicut patebit statim: Si autem aliquis recederet vel induceren quemcunque de Ecclesia in quacunque potestate existente, vt recederet a correctione & subiectione Ecclesiae romanae esset scismaticus proprie. Sic enim facere est schismaticum, sentire autem est haereticum.

Primum patet sic, ditere vel sentire oppositum eius quod tenet sancta Ecclesia vel fides esse vetum, est haereticum. Sed sentire quod omnis potestas & quod non omnes existentes in quacunque potestate in Ecclesia Dei subsint correctioni Ecclesiae Romanae est sentire oppositum eius quod tenet Ecclesia: Ergo, &c.

Maior patet, quia sentire oppositum eius quod tenet Ecclesia, vel, illius qui habet determilnare er quae sunt fidei, est sentire oppositum eius quod tenet fides vel explicite vel implicite.

Minorem probo, quia Ecclesiam Catbolicam non esse vnam est oppositum eius quod tenet Ecclesia Catholica, sicut patet expresso in eousilio Niceno, vbi dicitur, & vnam sanctam Carholicam & Apostolicam Ecclesium. Sed aliquem fidelem vel aliquam potestatem in ecclesia non subesse potestati Papae est ponere oppositum vnitati Ecclesiae, quia sicut probatum est, vnitas cuiuscunque principatus est ex ordine omnium membrorum ad vnum caput cui omnes tenentur obedire. Ergo ponere Apostolicam potestatem in Ecclesia non subesse potestari Papae est oppositum eius quod tenet Ecclesia, & hoc fuit minor & per consequens patet conclusio principalis, scilicer quod hoc tenere sit haereticum: quod autem hoc dog matisare sit schismaticum probo, quia recedere vel inducere ad recessum ab obedientia reclesiae Romanae est schismat cum, quia talis inducit scissionem in Ecclesia inducendo ad recessum ab vno capite. Sed quicunque dogmatizati aliquam potestatem vel aliquem in Ecclesia Dei non subeste cprrectioni Papae inducit ad recessum ab vno: Ergo, &c.

Et sic patet quod asserere oppositum eius, quod omnem porestatem sub esse Papae quantum ad correctionem abusus, est haereticum & scismaticum Oppositum autem secundi, scilicet oppositum huius quod est omnem potestatem aliam a potestate Papae non esse ab ipso Papa institutam ab eo mediate vel immediate, & collatam indicio meo est haereticum, quia quicunque ponit Ecclesiam Dei in factis suis errare vel iniuste agere, dicit illud quod est haereticum, saltem implieite. Sed quicunque ponit aliquas potestates Archiepiscopotum, Episcoporum, & sic de aliis, non esse a potestate Papae mediate vel immediate, ponit Ecclesiam errare & iniuste agere.

Maior patet, quia fide tenemus, & habetur ex symbolo Apostolorum, Sanctam Ecclefiam, errane iutem & iniuste agens non est sanctum: Ergo, vesb.

Minorem probo quia sicut er supra dictirpa¬ tet, nullus recte & sine errore potest diminuere vel substrahere potestatem quae non est ab eo nisi forte propter culpam. Sed papa secundum iura positiua appropriata ab Ecclesia tam Episcopis quam curatis prout sibi videtur, diminuit vel subtrahit potestates, sicut patet, diuidendo parrochias & substrahendo casus, reseruando sibi collationes Episcopatuum & aliarum etiam dignitatum, sicut supra positum fuit diffuretergo qui ponit alias potestates non esse a Papa, ponit ficclesiam errare & iniuste agere, quod est contra illud quod dictum est, sanctam Ecclesiam, & contra illud quod dictum est Petro, ego rogaui pro te vt nondefficiat fides tua.

De tertio etiam videtur mihi quod ponere quod aliae potestates non sunt sub Papa siue sub potestatePapae quantum ad hoc quod non teneantur iuuare illam potestatem scilicet Papae si impugnaretur etiam loquendo de potestate seculari esset haereticum, quia ponere quod aliqua potestas quae est in Ecclesia non subsit potestati Papae quantum ad ea quae potest Papa praecipere legitime, videtur mihi erroneum errore qui debet dici heresis, quia hoc est negare obedientiam quae debetur summo pontifici: quia sicut ab omnibus debetur sibi illa obedientia, ita & in omni casu pertinente ad iurisdictionem suam: Sed inter omnia alia ritionabilissime & legitime potest praecipi quod potestas illa a qua dependet bonum totius rei publicae Christianae iuuetur ab inferioribus potestatibus totius populi Christiani: Ergo, &c. Et sic habetur totum quod pertinet ad istud, & postea descendetur ad errores quorumdam modernorum. Possunt autem quaedam dubia esse circa premissa quae tangentur infra quando ponentur ratio nes errantium circa istam materiam.

Nunc autem restat tractare de illis erroribus: Circa quod quattuor sunt facienda, primo enim ponendi sunt errores. Secundo ponentur rationes trrantium, tertio reprobabuntur ipsi errores.

Quarto respondebitur ad rationes errantium.

Quantum ergo ad primum, sciendum quod quidam ponunt istos errores qui sunt quinque, & vt eamus ad mentem eotum & ad rem, primus error est quod potestas praelatorum inferiorum Papae siue fuerint Episcopi siue curati est immediate a Deo, sicut potestas Papae.

Secundus error est quod in Ierarciha Ecclesiae militaris, infimi scilicet parrochiani non possunt reduci in Deum per poenitentiam nisi mediantibus curatis & parrochialibus Sacerdotibus,

Tertius, estlicet Papa & Episeopi sint principaliores respectu parroc hianorum non sunt tamen immediate curati eotum siue non immediate eorum curam habent.

Quartus error est quod nec Papa nec Episcopi possunt audire confessiones parrochianorum quin teneantur confiteri eadem peccata parrochialibus Sncerdotibus.

Quintus error est quod dato quod confessi Papae vel Episeopis non tenerentur eadem peccata confiteri parrochialibus sacerdotibus, tamen Papa vel Episcopi non possunt dare generalem potestatem in audiendo confessiones aliquibus quin confessi talibus teneantur eadem confiteri parrochialibus sacerdotibus.

Quantum ad secundum, scilicet derationibus errantium per quas probat praedictos errores. Sciendum quod quantum ad primum errorem addu¬ cunt triplicem rationem. Prima talis esti sicnt Petrus accepit immediate potestatem iurisdictionis a Christo, ita & alii Apostoli & a, discipuli. Sed sicut Papa in hac potestate succedit Petro, ita Episcopi succedunt aliis Apostolis & curati discipulis. Ergo qua ratione Papa immediate habet potestatem a Christo, ita Episcopi & curati.

Circa autem istam rationem sic procedunt, & primo nituntur probare illam maiorem, scilicet quod tam Petrus quam Apostoli & discipuli acceperunt immediate potestatem iurisdictionis a Christo, & ista est maior quam probant diuersis auctoritatibus. Et eodem modo etiam nituntur probare minorem, scilicet quod sicut Papa Petro, ita Episcopi & curati succedunt Apostolis & discipulis. Primam autem propositionem probant auctoritatibus.

Prima accipitur Lucae vbi dicitur. Quod vocauit discipulos suos & elegit duodecim ex A postolis quos & Episcopos nominauit. vbi dicit Ambrosius quod scilicet ad propagandum auxilium salutis humanae per terrarum orbem satores fidei destinantur.

Secunda auctoritas accipitur ex verbis eiusdem Euangelii cap.S. vbi dicitur conuocatis autem 12. Apostolis dedit illis virtutem & potestatem super omnia daemonia & vt languores curarent: Ex quibus verbis volunt habere quod tunc Christus contulit eis potestatem iurisdictionis.

Tertia habetur eiusdem quarto vbi tangitur specialiter de discipulis, & dicitur sic. Post hoc autem designauit Dominus & alios v. Ex quo volunt quod tunc dedit eis potestatem illam.

Quarta autem auctoritas est Cirilli super illud 12, 4. Post hoc designauit, & sic vbi dicit, atende quod postquam dixisset, rogate Dominum messis, hoc fecit per se ipsum quia misit eos. Sed ipsa messis, vt videtur, fuit commissio potestatis: ergo, &c.

Quinta est maximi super Ecelesiasticam rerarchiam quae est talis, ipse Christus in sacerdotalem consummationem ducens discipulos, &c. & infra, ipse Dominus Iesus discipulos suos in Episcopos consecrans, quamuis ipsemet per deitatem princeps sit omnis perfectionis, tamen perfectionem reponit ad partem. Ecce dicit quod Dominus fecit discipulos immediate episcopos, & per consequens contulit potestatem rpiscopalem.

Sexta est & habetur, a4. qu. prima loquitur Dominus vbi habetur sic. Omnibus Apostolis suis post mortem suam aequalem potestatem tribuit Dominus, & hoc etiam immediate quando insufsauit, &.

Septima est de matthiae electione, ex qua arguitur sic, Petrus non contulit matthiae potestatem iurisdictionis. Sed eam habuit immediate a Deo: ergo fimiliter multo magis alii Apostoli quos Christus elegit ante mortem.

Consequentia patet, quia minus videtur competere aliis Apostolis talem potastatem a Petro recipere, quod matthiae, quia Mathias non fuit maior eis, etiam ipsi fuerunt electi a Domino immediate ante mortem. Antecedens autem patet, scilicet quod Petrus non contulit matthiae hanc potestatem, sed Deus immediate, vnde super actuum ostende quem elegeris ex his, & super illud, cecidit sors super matthiam, &c. Dicit Dyonifius, inde Ecclesiastica Ierarchia discipuloru, tertux, &c. & quibusdam verbis interpositis, &. Sequiur eledions tmidus reliquit dicen,, qumnde quem elegeris ex his, & Ierarchiae diuinitus ostensum in sanctum duodenarii numeri Ierarchicum numerum recte recepit, scilicet Pertus. Ex quibus verbis habentur duo, scslicet quod Petrus non contulit ei praedictam potestatem. Secundum quod hano contulit ei diuina electio, quia ibi dicitur quod Petrus recipit eum in numero Apostolorum diuina electione ostensum.

Octaua autem est Leonis Papae, qua dicitur sic, inter beatissimos Apostolos in similitudine sacerdotalis honoris fuit quaedam diseretio potestatis, & cum omnium par esset electio, vni tantum datum est vt caeteris peremineret. Ecce parem ponit electionem & similem honorem. Sed hoc non esset, nisi quia omnes acceperunt potestatem a Christo immediate: ergo, &c.

Nona est Origenis super illud verbum exodi, peruenerunt filii Israel in elym, vbi erant ra, fonres & septuaginta palme, vbi dicit sic. De veteri testamento venitur ad nouum, & venitur ad duodecim Apostolos fontes, vbi etiam arbores inueniuntur 4o. palmorum, non enim solum 12. Apostoli fidem praedicauerunt, sed alii,2. missi a Domino ad praedicandum Dei verbum referuntur, per quos palmas victoriae Christi mundus aguosceret.

Decima est Leonis Papae in sermone de Penthecoste, vbi dicitur reducendorum peccatorum etiam tunc acceperunt potestatem, cum post re, surrectionem Dominus insufflauit, & dizit, accipite Spiritum sanctum quorum remiseritis, &c. Ioan. ab. Ecce dicit 1a. Apostolos & v2, discipulos, immediate missos a Christo, & sic idem quod primus.

Vndecima est Cregorius qui dicit super eandem auctoritatem Ioan.2. Libet intueri ad tanta humilitatis onera vocati ad quantum culmen gloriae sint producti, recte non solum de se ipsis securi non fuerunt. Sed etiam aliae non obligationis potestatem relaxationis accipiunt, principatum superni iudicii sortiuntur, & vt vite Dei quibus de relaxerit. Per potestatem autem istam vt videtur non intelligitur ordinatio eorum in praesbiteros, quia illa collata fuit quando dictum est eis. Hoc facite in meam commemorationem, sicut notatur de conse. de Ecclesia dist. ij. Et magister in historiis, vocat idem super n2. casum actuum. Ita dicens: licet de ordinatione Apostolorum non legatur in canone sacre scripturae, cum tamen certum sit quod Petrus Anthiochiae missam caelebrauit, quod sine praecedenti ordinatione non fuit, necesse est quod in collatione potestatis remittendi peccata Petrus, & per consequens omnes Apostoli recepgrint hanc potestatem immediate a Christo.

Duodecima habetur ac. qui. Loquitur Dominus vbi dicitur: quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem parem potestatem tribuerit, tamen vt vnitatem manifestat & vnitatis ipsius originem ab vno incipientem, sua auctoritate disposuit, hoc erant caeteri Apostoli quod Petrus fuit pari praedicti consortio honoris & potestatis, vbi dicit glossa, puto hoc in ordine & dignitate consecrationis: secus est in administrationis plenitudine, quae satis differt ab aliis. Et sic secundum tos patet minor his auctoritatibus.

Minorem autem, videlicet quod Episcopi & curati succedunt Apostolis & discipulis, probant his auctoritatibus. Prima est Bedae super illud verbum, post hoc autem designauit, &c. vbi dicit Lucae quarto, sicut autem discipuli duodecim formam Episcopotum primo monstrare nemo est qui dubitet, sic & hos y2. figuram presbyterorum, scilicet secundi ordinis sacerdotum gessisse. Secundum est tamen quod in primis Ecclesiae temporibus vt Apostolica scriptura testatur, vtique vocabantur & ipsius Episcopi quorum vnum sapientiae maturitatem ad industriam curae corporalis significat.

Secunda est aradi. in nouo testamento, vbi dicitur ipsis quoque, scilicet Apostolis, decedentibus in loco eorum surrererunt Episcopi, quorum ordinatio praetexato fieri debet ordine, & modo, quos qui recipit & verba eorum, Deum recipit, qui autem spernit & ipse indubitanter spernetur a Domino. Videntes autem ipsi Apostoli messem esse multam, & operantes paueos, togauerunt Dominum messis vt mitteret operarios, discipulos scilicet, vnde ab eis electi sunt lyra, discipuli quorum tipum gerunt in Ecclesia presbyteri, atque in eorum loco constituti sunt. Ecce dicit quod Episcopi surrexerunt in loco Apostolorum. Et dicit eos a Christo missos, & dicit presbyteros in loco y2. discipnlorum constitutos.

Tertia est Anacleti in Epistola vbi dicit, scimus a Domino Apostolos esse electos, & postea ad diuersas prouincias ad predicandum esse dispersos, & sequitur, Apostolorum Episcopi presbyteri v2. discipulorum locum tenent.

Quarta est Rabani super illud Math. 12. Tibi dabo elaues regni caelorum, &c. vbi dicit sic. Hec ligandi atque soluendi potestas quamuis soli Petro data videatur, a Domino tamen & caeteris Apostolis datur, & nunc in Episcopis & discipulis omni Ecclesiae.

Quintat est Augustini & Casfiodori super illud, pro patribus tuis, &c. vbi dicit glossa ex verbis vtriusque sic, quod pro antiquis patribus idolorum videlicet cultoribus, nati sunt tibi filii, & post Apostolos & pro Apostolis surrexerunt Episcupi quos Ecclesia genuit & in sede patrum instituit.

Sic ex istis auctoritatibus reputant minorem probatam, & per consequens inferunt quod potestas tam Episcoporum quam curatorum immediate est a Christo.

Secunda ratio, talis est: illud quod competit sacerdotibus ex sacramenti sui ordine habent immediate a Christo; sed potestas iurisdictionis quantum ad forum conscientiae est huiusmodi: ergo, &c. Maior supponitur: Minor probatur, quia quilibet sacerdos accipit in suceptione ordinis potestatem ligandi & soluendi peccata, sed posse ligare & soluere videtur pertinere ad potestatem iurisdictionis: ergo, &c.

rertia ratio: talis potestas existens ab aliquo deficit illo deficiente, & per consequens potestas quae est a Papa exspirat ipso exspirante, vel mortuo Papa, ergo potestas Episcoporum & curatorum non est a Papa vel mortuo, sed potestas Episcoporum vel curatorum non erspitat mortuo a Papa, & potestas Episcoporuim & curatorum non est a Papa.

Si dicatur ad hoc quod non oporter quod mortuo Papa expiret potestas eorum, quia cum potestate eisdem data remanenti Contra, quia potest contingere quod mortuo Papa poterit electio sequentis differri per multos annos per quinquaginta vel sexaginta, & poterit intantum differri quod omnino ptaelati qui habueruut potestatem a papa erunt mortui. Tunc Archiepiscopo, non existente Papa nec aliquo qui habuit ab eo potestatem periit potestas data a Papa, sed secundum ipotesim potest contingere hoc ex dilatione electionis Papae, ergo poterit contingere quod nulla potestas Ecclesiastica est in Ecclesia, quod est inconueniens.

Quarta ratio talis est sicut supra: quando agebatur de collatione potestatis Papalis probatum fuit, quod potestas ligandi & soluendi in foro coscientiae non potest institui vel fieri a puro homine, ideo quia excedit auctoritatem humanam. Sed potestas Episcoporum includit potestatem ligandi & soluendi in foro conscientiae, ergo talis potestas necessario est immediate a Christo.

Ad istam autem conclusionem probandam possunt adduci auctoritates quae sequuntur. Rrima est ex verbis Hieronimi contra Iouinianum, talis: Super Petrum dicitur fundata Ecclesia, licet id ipsum super omnes alios fiat qui claues regni caelorum accipiunt, & super eos firmitudo Ecclesiae solidatur, tamen Petrus inter 12. Vnus eligitur vt capite instituto schismatum tollatur occasio. Sed illi super quos fundatur Ecclesia videntur immediate adhaerere Christo per acceptionem potestatis: Ergo, &c. Secunda est beati Bernardi ad Eugenium Papam talis. Erras fi vt summam ita & solam institutam a Deo exstimas tuam Apostolicam dignitatem. Ait enim Apostolus ad Romanos Tertio. Omnis anima potestatibus sublimioribus subiecta sit, non ait sublimiori tanquam in vno, sed sublimioribus, tanquam in multis: non tun ergo potestas sola a Domino instituta est, sunt & etiam mediocres & inferiores ad Episcopo insti. ute inferiores, ecce ponit alias potestates inferiores institutas a Christo.

Tertia est ar di. in decretis vbi dicitur. Sic maiorum & minorum Sacerdotum in nouo testamento disereto ab ipso Christo sumpsit exordium.

Quarta quae est Leonis Papae tractantis illud verbum Mathaei ac. Tibi dabo claues regni caelorum, &c. Est talis, transiuit in alios Episcopos ius ipsius putestatis. Et ad omnes Ecclesiae principes decreti huius constitutio commeauit: Petrus enim in hoc singulariter creditur, quia omnibus Ecclesiae rectoribus Petri proponitur forma.

Quinta est Dyonisii de Ierarchia Ecclesiastiea, vbi sic dicitur: diuinus pontificum ordo primus ordinum secundum Deum insipientium & nouissimus, etemnim in id ipsum perficitur &, impletur omnis Ierarchiae dispositio: vt enim Ierarchiam omnem videmus in Iesum consummatam, sic vna quaeque in Dominum & summum sacerdotem. Vbi alia transsatio habet. Etenim in ipsis terminatur & impletur omnis Ierarchiae ornatus, sicut enim vniuersam Ierarchiam videmus in Iesum terminatam ita, &c. Hoc totum videtur inductum ad probandum hoc quod omnis Terarchia, & per consequens Ecclesiastica terminatur in lesum. Et per consequens immediate se habet ad Iesum, sed hoc non posset esse nisi summus in lerarchia se haberet immedite ad Iesum. Sed summus in Ecclesiastica Ierarchia est Episcopus: ergo omnis Episcopus immediate se habet ad sesum in acceptione potestatis.

Sexta est Origenis super Iosue vbi dicitur, Dominus noster Iesus Christus mittit sacerdotes suos & Episcopos: &c. Ecce hic habetur quod Episcopi immediate mittuntur a Christo.

Secundum errorem, scilicet quod in Ierarchia Eeclesiae militantis infimiscilicet partochianinon possunt reduei in Deum nisi parrochiali sacerdote mediate. Probant duplici ratione sumpta ex duplici similitudine & auctoritate. Prima similitudo est rerarchiae Ecclesiae militantis ad Ierarchiam Ecclesiae triumphantis, & est talis: sicut in Ierar, chia Ecclesiae triumphantis se habet, ita se habet in Ierarchia Ecclesiae militantis. Sed in Ierarchia Ecclesiae triumphantis est ita quod infimus ordo non reducitur in Deum, nisi mediante ordine qui est mediate supra ipsum, ita vt videtur in Ecclesia militante infimi scilicet parrochiani non reducuntur in Deum nisi mediante illo ordine qui est immediate super eos. Sed iste est ordo parrochialium sacerdotumi ergo, &c. Secunda ratio, sumitur ex similitudine ordinis qui est intermembra corporis naturalis ad ordinem qui est inter membra Ecclesiae & est talis, quia sicut inter membra corporis debet esse ordo, ita inter membra Ecclesiae debet esse ordo. Sed propter ordinem qui debet esse inter membra corporis naturalis si membra coniungerentur ei quod est principale in corpore non mediante membro cui secundum ordinem naturalem immediate coniunguntur, sicut si manus coniugeretur immediate cubito vel humeris non mediante brachlo, esset monstrum in natura, ergo a simili. Si reduceretur parrochianus in Deum non mediante parrochiali sacerdote cuiimmediate secundum otdinem Ecclesiasticum coniungitur, esset monstium in Ecclesia. Et per consequens sequitur vel quod non simpliciter, vel quod non monstruose & inordinate parrochiani possunt reduci in Deum nisi mediantibus parrochialibus sacerdotibus.

Tertio arguitur sic auctoritate beati Bernardi ad eugenium Papam, qui sic honoris aut dignitatis gradus & ordines quibus quod seruare positi estis, nunc autem substrahas abbates Episcopis, Episcopos Archiepiscopis & ita monstrum facis. Si manu submouens digitum facis pendere ex capire superiorem manum brachio aut collaterale a tale est in corde Christi ac membra locas quod ipse disposuit. Ecce quod secundum Bernardum, Ordo qui est in Ecclesia est institutus a Christo, & quod commutare ipsum est inonstruosum & infra quid prohibet inquid dispensare non, sed dissipare. Non sum ego tam rudis vt ignorem vos posse dispensare. Sed in aedificationem & non in destructionem. Denique quaeritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur. Vbi necessitas vrget excusabilis dispensatio, vbi vtilitas prouocat, dispensatio est laudabilis, vtilitas dico non propria sed communis, nam cum vel horum est non plane fidelis dispensatio est, sed erudelis dissipatio. Ecce dicit duo quod talis ordo potestatum Ecclesiarum est a Christo & quod violare illum ordinem est dissipatio. Sedqui facit quod parrochianus non reducatur in Deum mediante curato tollit talem ordinem, ergo, &c. Tertium accidens errorem scilicet quod Papa vel Episcopi nom sunt immediate curati parrochianorum non expresse probanti Sed ficte supponunt esse probatum, ex articulo praecedente, ita quod posset formari vna ratio sic iuxta primam rationem factam, quia sicut est in Terarchia Angelica siue Ecclesiae triumphantis ita est in Ierarchia Ecclesiae militantis. Sed in Ierarchia Angelica diuersi ord inis vel illi qui pertinent ad diuersos non possunt immediate se habere ad vnum & eundem ordinem, ergo in lerarchia Ecclesiae militantis Papa Episcopi, & curati non pos¬ unt se habere immediate ad infimos, scilicet parrochianos. Sed constat quod partochiani se habent immediate ad eos curatoa: ergo, &c. Secundo ex secunda similitudiue potest argui sic: sicut est in ordine membrorum corporis naturalis, sic debet esse in ordine membrorum corporis Ecclesiastici. Sed si est in ordine membrorum corporis, naturalis quod est impossibile vnum membrum immediate eoniungi pluribus membris, ergo similiter in Ecclesia illos qui sunt vnius gradus impossibile est eoniungi pluribus gradibus immediate: sed parrochiani qui sunt insimi constituunt vnum gradum, ergo impossibile est quod immediate subdantur curato, Episcopo, & Papae, qui sunt diuersorum graduum.

Quartum errorem, videlicet quod nec Papa, nec episcopi possunt audire confessiones parrochianorum, qui teneantur eadem peccata confiteri suis curatis, vel saltem quod Papa vel Episcopi teneantur audire de licentia eorum, scilicet curatorum, quamuis ipsi errant aut in potestate Ecclesiastica, & illi qui habent errorem istum ponunt quod intendunt probate de priuilegiatis & commissariis Papae & Episcoporum, tum eorum rationes tendunt ad hoc quod confessi quibuscunque aliis tenentur iterum peccata eadem confiteri suis parrochialibus. Ad hoc autem addunt rationes, & ex iure naturali vt dicunt, & ex iure diuino. Quamuis autem multa verba dicant, tamen quantum ad illud quod dicunt de iure naturali totum continetut virtualiter in vna ratione quae talis est. Quia de iure naturali sicut praelatus tenetur subdito ad ea quae pertinent ad praelatos, ita subditus tenerur praelato ad ea quae subditi sunt. Sed praelatus tenetur ministrare subdito sacramenta, & praecipue sacramentum poenit antiae, ita quod praelatus subdito petente sacramentum tenetur ministrare, ergo multo plus subditus tenetur ad ea quae sunt subditi per comparationem ad suum praelatum. Sed hoc est confiteri sua peccata: ergo, &c. Et hoc de iure naturali.

Et confirmatur ratio per persuasiones logicales: Primo, quia sicut seruus & Dominus dicuntur relatiue ad inuicem mutuo, ita praelatus & subditus. Sed ista mutua relatio est secundum hoc quod est ministrare sacramenta & recipere: ergo subditus & praelatus se habent sic necessario relatiue quod vnus tenetur sacramentum poenitentiae ministrare, & alius recipere premissa confessione.

Item secundum Philosophum in predicamentis relatiua posita se ponunt, & perempta se perimunt, ita quod quando non est vnum non est alterum, & quando deficit ratio qua vnum est, deficit ratio qua alterum est. Sed secundum quod dictum est subditus & praelatus per se relatiue se habent: ergo inquantum subditus habet quod non sit subditus in tantum habet praelatus quod non sit praelatus. Sed parrochianus si non tenetur confiteri parrochiali curato intantum non est subditus, ergo intantum sacerdos parrochialis non erit praelatus, & sic ponere quod parrochianus sit subditus & parrochialis sacerdos sit praelatus, & cum parrochiafus non tenetur confiteri curato est conitadicere, & sic patet totum quidquid dicunt de iure naturali.

Secundo nituntur idem probare de iure diuino, scil cet auctoritate sacri Canonis. Adducunt autem ad hoc vt breuiter me expediam: auctoritates. Prima est prouerbiorum secundo capitulo quae talis est, diligenter agnosce vultum pecoris tui. Hoc autem, vt dicunt, dicitur tam Episcopo quam curato, & glossa idem dicit, diligenter adhibe curam his quibus te praeesse conngerit cognoscere animos actus est singulorum. Ex hoc arguitur sic, curatus tenetur scire animos actusque singulorum. Sed non potest euratus scire animos singulorum nisi confiteantur sibi, ergo subditi tenentur confiteri sibi iure diuino. Maior patet per auctoritatem prius allegatam. Et confirmatur autem per illud loant io. Ego sum Pastor bonus & cognosco oues meas & cognoscunt me meae.

Minor patet per Apostolum primae ad Corinthios secundo. Quis enim scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui est in eo: & per consequens nullus potest scire animum hominis nisi sparitus hominis & cui inse reuclauerit.

Secunda auctoritas est tertii regum secundo, vbi dicitur Custodi vitum istum quiisi lapsus fuerit erit anima tua pro anima illius. Ex hoc sic arguitur. Curatus tenetur custodire animam parrochiani sui, sed hoc non potest facere nisi primo confiteatur sibi & ostendat sibi animam suam per confessionem, ergo cum nullus obligetur ad impossibile, sequitur quod parrochianus teneatur ostendere curato suo animam per confessionem, & hoc iure diuino.

Tertia auctoritas est lucae 2. vbi dicitur quod Chiistus v2, discipulis dedit petestatem eniciendi daemonia, vnde vt ibidicitur, reuersi sunt v2. discipuli cum gaudio dicentes. Domine etiam daemonia subiiciuntur nobis in nominetuo, & Math. x. dicitur vt dicunt quod sub praecepto incumbebat ipsis Apostolis, & vt dicunt, etiam ipsis,2. discipulis, infirmos curare, &c. Quia alibi dicitur, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemonia eiicne.

Ex his arguitur sic: illud quod praeceptum fuit discipulis ad implendum cordialiter intelligitur praeceptis siue sub praecepto impositum cura is ad implendum spiritualiter.

Et per consequens ex praecepto Dei tenentur curati suscitare mortuos in peceatis, & curare infirmos secundum anin am eiicere daemonia de animabus, quae non possunt nisi partochiani sui eis feuelent peccata per confessionem: ergo cum sicut supra dictum est, eis non praecipiatur aliquid impossibile, parrochiani suitenentur eis confiteriomnia peccata, & hoc iure diuino.

Quarta auctoritas est actuum 2o vbi dicitur attendite vobis & vniuerso gregi, in quo possunt nos, Spiritus sanctus scilicet, regere ecclesiam quam acquisiuit Christus Sanguine suo. et hoc arguitur sic: regere & in salutem dirigere quantum ad anim am illum qui est infirmus secundum animam non potest aliquis nisi ostendatur sibi infirmitas animae, sed per dictam auctoritatem vt videtur curatis praecipitur regere & dingere subditos ad salutem: ergo cum hoc non possit sine reuelatione infirmatis animae, quod fit per confessionem. Sequitur quod subditi tenentur confiteri curatis omnia peccata sua, quae sunt infirmitares animaes, & hoc iure diuino.

Ex verbis eorum etiam posset vna ratio extrahi ad idem talis quae continetur virtualiter in praemissis, quia nulla potestare humana potest licite fieri illud quod tollit & perturbat ordinem essentialem existentem in ecclefia iure naturali & diumnot sed parrochianot non confiteripeccata lua curatia tossit & perturbat ordinem essentialem existen¬ tem in ecclesia iure naturali & diuino: ergo nulla potestate humana potest hoc fieri.

Maior patet quia nulla potestas humana potest immutare ea quae sunt de iure naturali vel diuino.

Minor autem pater, quia ordo essentialis existens in Ecclesia inter parrochianum & curatum secundum rationem subditi & praelari, manente vno subdito & alio praelato, exigit quo hoc ordine manente iure naturali & diuino, subditus cona fiteatur praelato, & praelatus absoluat subditum, & ponere oppositum est tollere ordinem talis iuris naturalis & diuini, & ipsum perturbare.

Est autem notandum, sicut dictum fuit supra, quod istae rationes si verae sunt vel efficaces, concludunt quod non solum confessi priuilegiatis, immo etiam confessi Papae, vel Episcopo, vel cuicunque alii a curato parrochiali, nifi interueniat licentia ipsius curati, tenentur confiteri eadem peccata ipsi curato, vel vicario eius. Et quod ita sit probo: quia illud quod est de iure naturali vel diuino non potest tolli per quamcunque potestatem humanam, vel per quodcunque factum humanum. Sed secundum eos confiteri parrochiali sacerdoti omnia peccata saltem non retenta est de iure naturali & diuino: ergo per nullam potestatem humanam, vel per quodcunque factum humanum per Papam fiue per alium potest hoc tolli.

Quintus error est, videlicet quod dato quod confessi Papae vel episcopo non tenerentur confiteri curatis eadem peccata. Tum quod confessi habentibus generalem auctoritatem ab eis teneatur, probant diuersimode.

Vnomodo probando quod confessio talibus facta, & absolutio facta a talibus non teneat de iure sine licentia curati.

Secundo probando quod dato quod confessio & absolutio praedicta teneret de iure quantum ad absolutionem a peccato, tamen subditi remanent obligati & tenentur confiteri curatis.

Primum probant per tria similiter. Prima ratio potest sic formari. Sicut se habet res obligata duplici seruituti ad libertatem sublata altera seruitute, ita se habet priuilegiatus concessa licentiaa Papa sine licentia curati ad liberam audientiam confessionis. Sed res subiecta duplici seruituti ablata altera seruitute tantum non est sibi libera, ergo frater priuilegiatus habens licentiam generalem a Papa audiendi confessiones sine licentia curati, non habet simpliciter potestatem liberam audiendi consessiones.

Maior declaratur, quia frater ante priuilegium quantum ad audientiam confessionum subiicitur duplici seruituti, vni ex parte sua, quia non habet curam animarum saecularium, & hanc tollit priuilegium vt dicunt. Sed requiritur adhuc licentia parrochialis Sacerdotis.

Minor patet de duplici seruitute domus, si domus vbi dicitur, quod si aliqua domus sit subiecta duplici seruituti alicuius domus, puta aspectui domus & stilicidiis, vna istarum ablata adhuc remanet altera, & sic illa domus non est simpliciter libera.

Secundo arguitur ad idem sicut se habet frater priuilegiatus ad rite & licite audiendum confessiones sine licentia curati, sic se habet aliquis ad aliquem actum sibi ex duplici causa illicita, altera causa tantum sibi ablata: ergo, &c.

Minor patet.

Maior probatur ex simili causa, quia sicut Archiepiscopus se habet ad portandum pallium in alia prouincia, ita frater priuilegiatus ad audiendum confessiones parrochianorum alicuius curati: sed Archiepiscopus duplici de causa impeditur, scilicet ex parte sui, quia est ei illicitum. Et ex parte episcopi alienae prouinciae, vt habetur extra de auctoritate & vsu pallii ex tuorum tenore, vbi Papa respondet Archiepiscopo Compestellano dicens, quod sibi concedebat licentiam vti pallio in aliena prouincia, quando per alienam prouinciam necesse habeat rransite ad suffraganeos suos, dum tamen ille per cuius prouinciam pallium portaret id permitteret. Ecce quomodo dupliciter esset illicitum Archiepiscopo portaro pallium in prouincia alterius, vno modo quia sibi illicitum ex parte sui. Secundo modo, quia erat sibi illicitum ex parte episcopi alienae prnuinciae, quando hoc hon permitrebat. Ita etiam fratribas est illicitum ex duplici causa audire confessiones, & ex parte sua, quia non habet animarum curam, ex parte curati non dantis licentiam, & sic patet maior, scilicet quod frater habens priuilegium fine licentia curati, sic se habet ad audiendum confessiones, sicut se habet ille qui ex duplici causa impeditur ne exeat ad actum illicitum ad exeundum in illum actum licite amota altera causa tantum.

Tertio arguitur ad idem sic, quia sic se habet frater habens priuilegium audiendi confessiones ad exequendum actum audiendi sicut se habet habens priuilegium habendi aliquas ecclesias ad conuertendum in vsus suos ad introductionem in possessionem actualem earum. Sed habens priuilegium respectu aliquarum ecclesiarum non licite potest introdut i in pessessionem earum nisi per dioecesanum. Ergo habens priuilegium audiendi confessiones non licite potest introuuci ad audiendum confi ssiones risi per cur tum, quia sicut episcopus se habot ad Ecclesias sic curatus ad Parrochianos.

Maior videtur parens, quia sicut priuilegium habendi aliquas eeclesias se habet ad introductionem in possessionem eatum, sic se hab et priuilegium audiendi confessiones, vt exeat licite in actum audiendi, quia audire actu intruducit in possessionem actualem vt videtur.

Maior etiam patet extra de priuilegiis capitulo pastoralis. Vbi ponitur talis casus quod quidam re igiosi impetrauerant priuilegium vt quasdam x cclesias possent conuertere in proprios vsus, decedentibus personis seu curatis earum quaesitis, dubium fuit vtrum propria auctoritate possent in possessionem eatum intrare vel per dyoecesanum essent inducendi. Respondet Papa quod nisi forte indulgentia summi pontificis sit plus expressum suo Episcopo inconsulto in possessionem ipsarum, non est licite intrare, & sic, vt dicunt, est in proposito de priuilegio audientiae confessionum & audientia actuali. Et si arguatur contra eos quod frater habens priuilegium praedicandi sine licentia curatorum non posset praedicare. Dcunt quod non est simile de praedicatione & de a idientia confessionum, quia quod habens priuilegium praedicandi posset intrare in possessionem praedicandi sine licentia curati, non autem habens priuilegium audiendi confessiones ideo est. Quia vt dicunt praedicare non est ad praeiudicium curatorum, nec ad grauamen eorum. Sed est ad reuelandum onus prelatume & ad prouidendum saluti animarum, sed audientia confessionum est in graue praeiudicium & temporale & spirituale, vel sal. tem potest esse. Et hoc dicunt Hosti. notasse de pe. & reic. Causa. cum, ex eo super illo vorbo nisi Apostolicas vel dioeceses. Sic ergo nituntur probare quod fratres priuilegiati non possunt audire confessiones ita quod absolutio de iure valeat. Deinde nituntur probare quod dato quod absolutiovaleat de iure tamen confessi talibus priuilegiatis tenentur de iure iterum confiteri curato, nisi de licentiae curatorum audiant. Ad hoc possent adduci omnes rationes illae quae inductae sunt ad probandum quartum errorem eorum. Praeter haec autem nituntur adducere alins rationes ad ostendendum quod tales priuilegiati qui non habent licentiam specialem, sed generalem vt dicunt, non habent talem potestatem, quin confessi eis teneamtur confiteri eadem peccata curatis, vel eorum vicariis. Ad cuius euidentiam sciendum, quod sicut supra dictum est, vt dicunt, duplex est licentia vel auctoritas audiendi confessiones; vna scilicet specialis, quae confertur penitentiariis Papae, vel Episcoporum, & confessi istis non tenentur iterum confiteri. Alia est generalis qua confertur potestas audiendi confessiones in generali fratribus praedicatoribus religiosis, & confessi talibus, vt dicunt tenentur confiteri curatis vel eorum vicariis, ita quod nunquam posset tale priuilegium concedi, aut saltem non deberet nisi cum hac conditione, quod post tenerentur confiteri curatis, & aliter non. Et hoc probant dupliciter, licet vis arguendi sit vna.

Primo sic, quia illud vt videtur non debet aliquo modo concedi vel simpliciter non potest concedi per quod potest contingere quod curati frustra sint in ecclesia, sed per tale priuilegium si concederetur, posset contingere quod curati frustra essent in ecclesia: ergo, &c.

Maior patet quia non videtur quod aliquis ordo sarthicus institutus in acclesia, institutus a Christo in ipsis. 1a. debeat esse frustra, sed status curatorum est status Ierarthicus in Ecclesia a Christo institutus: igitur non debet esse frustra in ipsis 1a.

Minor autem patet, quia si conditionaliter confessi fratribus non tenerentur confiteri curatis, posset contingere quod omnes confiterentur fratribus, & sic nullus teneretur confiteri eis, & tune esset frustra status curatorum in Ecclesia: & fi dicatur quod non, quia possent ministrare alia sacramenta, non valet vt videtur, quia istud facramentum est potissimum perquod curati habent reducere populum in Deum. Secundo idem arguunt sic, & quasi est exaggeratio praecedentis rationis, & est talis: qua ratione potest Papa talibus commitere potestatem audiendi confessiones generaliter, eadem ratione potest committere potestates exercendi omnem actum, tam Episcoporum quod curatorum. Sed hoc esset iniquum, imo non videtur quod Papa possit hoc facere.

Probatur sic, quia hoc pacto sequeretur quod nullus esset ordinarius in Ecclesia Dei, nisi Papa: hoc autem est inconueniens: quod autem hoc sit inconueniens vel quod Papa non possit hoc facere, potest probari, quia hoc esset tollere totumordinem vniuersalis Ecclesiae: ergo, &c. Videntur etiam munire tertiam rationem sic, quia non confessi tenentur confiteri peccata propriis sacerdotibus per illam constitutionem, omnis vtriusque sexus. Sed tales commissarii non sunt propri se cerdotes, accipiendo proprium prout distinguitur contra alienum: ergo, &c. Finaliter autem & vltimo concludunt suam sententiam esse magis fanam, & tenendam ab omnibus, scilicet quod confessi priuilegiatis confiteantur curatis, quia quod omnes dicunt esse bonum & stabile, magis debet teneri quam illud quod non omnes sic iudicant esse bonum & salubre: sed omnes tenent tam fratres quam alii confessos priuilegiatis confiteri eadem peccata curatis esse bonum & salubre: quod autem confessi priuilegiatis non confiteantur eadem peccata curatis muld dieunt esse perniciosum vel periculosum: ergo, &c. Et sic patet de secundo pertinente ad istam materiam, scilicet de rationibus errantium.

Nunc restat agere de tertio, scilicet de reprobatione ipsorumerrorum. Et quia prius est quod potestas curatorum dicitur esse immediate a Deo sicut potestas Papae

Primo ad euidentiam eius duo sunt facienda in generali.

Primum est videre quomodo in talibus potestatibus intelligatur mediatio vel immediatio.

Secundum est videre quomodo intelligendum est talem potestatem immediate esse collatam a Deo vel ab alio.

Quantum ad euidentiam primi ostendendum est quomodo se habeat mediatio vel immediatio in causis, & deinde magis apparebit quomodo se habebit in istis potestatibus.

Quantum autem ad mediationem vel immediationem in causis, sciendum est quod talis mediatio vel immediatio potest attendi vel penes causalitatem, vel penes ipsas causas, & eadem sententia pene est quae dicitur ab aliis, licet per alia verba, scilicet quod talis mediatio potest attendi vel penes virtutes actiuas, vel penes causas agentes.

Circa quod aduertendum quod quando dicimus aliquid agere per aliud ly, per videtur importare circa illud aliud per quod dicitur effectus quam dam mediationem inter effectum & illud quod agit illum effectum per illud, verbi gratia quando dicimus quod carpentarius sicut per securi denotatur, quod securi sit med a causa inter carpentatorem & effectum suum, qui est sectio: Dupliciter autem dicitur aliquid agere per aliud, nam etiam instrumentum dicitur agere per virtutem principalis agentis, & agens principale per instrumentum: dicimus enim quod securis agit per virtutem artificis: & dicimus & quod artifex agit per securim, sed aliter & aliter, nam artifex agit per securim inquantum influit fibi causalitatem per quam efficitur causa istius effectus, puta sectionis. Et sic dicitur artifex agere per instrumentum sicut per mediam causam: quando vero dicitur securis agit per virtutem artificis, hoc ideo dicitur quod habet causalitatem per quam attingit effectum ab ipsa virtute artificis, vnde securis dicitur secare per artificem, non sicut per mediam causam agentem proprie loquendo, quae cadat vt medium agens inter securim & effectum. Sed cadit vt medium virtuale per quod habet instrumentum suam causalitatem & virtutem principalis agentis, quam agat in vltimum effectum, sicut prius est securim moueri ab agente principali quam sic nota securis secet.

Est autem sciendum quod ordo talis, scilicet causae ad effectum, quandoque est ita necessarius quod non potest immutari sicut in exemplo posi¬a to: impossibile est enim quod artifex qui esthomo attingat ad effectum qui est secare durum nisi mediante aliquo instrumento, quia licet homo possit mouere manum, quia tamen manus non habet talem duritiam quod possit secare vel diuidere dura, ideo oportet quod mediante aliquo tali instrumento moto ab eo secet dura, quandoque vero talis ordo non est neccssarius sicut quando homo mouet lapidem mediante baculo, potest enim mouere mediante baculo vel non mediante ideo talis ordo non est necessarius ad hoc quod homo attingat vltimum effectum qui est mouere lapidem.

Ex his apparet quod secundum ordinem virtutis & causalitatis quanto causa est prior tanto est immediator effectui, quia quanto causa est magis talis quod per eam alia causa attingit essectum tanto est immediatior secundum ordinem causalitatis & virtutis. Sed quanto vna quaeque causa est prior tanto plus conuenit ei quod per eius virtutem aliae attingant effectum suum quia semper praecedens causa de causalitate alii per quam attingat effectum. Et per hoc, etiam sequitur quod in per se ordinatis prima causa immediatius attingit effectum quantum ad illum ordinem. Quantum vero ad ordinem suppositorum vel causarum agentium est totum econuerso, quia causa vltima quae immediate atringit effectum, illa est sola immediata: causae autem praecedentes quanto sunt priores tanto sunt magis mediate. Primum patet sic, quia secundum istum ordiuem dicitur causa immediata quando inter causam agentem & suum effectum nullum medium agens causat. Sed soli causae vltimae in per se ordinantis hoc conuenit: ergo, &c.

Maior patet ex ratione mediationis secundum ralem ordinem. Minor autem patet faciliter quia secundum talem ordinem illa sola est causa immediata post quam nulla est causa alia media inter ipsam & effectum vltimum, sed haec est sola causa vltima quia post causam vltimam non estali. qua causa alia: Ergo, &c.

Ostenso quomodo inuenitur mediatio in causis agentibus, ostendendum est quomodo ex similitudine earum inuenitur mediatio & immedia. tio in potestatibus iurisdictionis.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod sicut est duplex ordo in causis agentibus, scilicet ordo virtutis sicut dicimus, quod securis agit per virtutem artificis, & ordo suppositorum agentium, sicut dicimus quod artifex agit per instrumentum. Sic etiam in exercentibus actum iurisdictionis est dupler ordo, scilicet ordo virtutis & ordo suppositorum agentium.

Quantum ergo ad ordinem virtualem. Sic in habentibus potestatem iurisdictionis per se ordinatis habens potestatem iurisdictionis est secundum talem ordinem prior tanto immediatius agit etiam vltimum effectum: verbi gratia si ponamus quod potestas Episcopi sit a Papa, & potestas curati ab Episcopo in effectu iurisdictionis exercito, circa parrochianum, a curato quantum ad illum effectum & quemcunque alium consimilem. Papa, est immediatior causa respectu talis effectus, quam quaecumque alia causa, puta Episcopus vel curatus, quantum ad praedictum ordinem, scilicet virtualem, & prima causa quantum ad illum ordinem est imurediatissima quantum ad omnem effectum, scilicet ille cui competit primo talem potestatem liabere: quia ille per cuius potestatem & virtutem omnes aliae causae habent virtutem attingendi suum effectum immediatissime, se habet ad vltimum effectum secundum talem ordinem: Sed ille cui competit primo habere talem potestatem est huiusmodi, quia per virtutem eius & potestatem collatam ab eo omnes alii agunt sicut dictum est in generali de causis agentibus: ergo, &c.

Quantum ad ordinem suppositorum agentium est econuerso, sicut dictum fuit de cansis agentibus, quia sicut in causis agentibus sola vltima est immediata quantum ad illum ordinem, quia est illa post quam nulla est alia causa intermedia inter ipsam & suuni effectum: ita etiam ille qui est vltimus & infimus in praedicto ordine iur sdictionis est causa immediatior agens, & soli illi vt sic, scilicet qui tenet talem gradum conuenit esse immediatum agens in hoc ordine quantum ad vltimum effectum, quia ei soli conuenit hoc quod prius ipsum non est aliud agens medium inter ipsum & suum effectum. Vlterius sciendum quod sicut dictum fuit supra, medium agens inter causam priorem & effectum quandoque est de necessitate, sicut est securis vel aliquod instrumentum, quod cadit mediatum inter hominem & sectionem. Et tunc impossibile est quod homo immediate secet dura nullo medio. Quandoque autem talis mediatio non est necessaria, nec ordo est necessarius, sicut patet supra de homine & baculo & motione lapidis. Quia homo potest mediante baculo & non mediante baculo mouere lapidem. Sic etiam in me potestate iurisdictionis potest esse, quod prima causa siue primum agens in isto genere vel non potest vel non debet immediate mouere ad vltimum effectum, quia ordo est necessario debitus secundum ius, sicut patet in exemplo de princ ipibus & rege, quia principes qui habent de iure hereditatis iurisdictionem superpopulum, debent immediate exercere talem iurisdictionem, nec rex debet per se ipsum talem iurisdictionem exercere, sed mediantibus illis principibus, nisi forte propter deffectum & negligentiam ipsorum Quandoque vero talis ordo non est necessario de bitus secundum ius, sicut patet de rege & iudice posito ab eo in aliqua regione, rex enim potest & mediante tali iudice & non mediante exercere iurisdictionem in subditis vtriusque, & isto modo se habet Papa respectu cuiuscumque inferioris praelati, mediante quo per potestatem collatam a Papa exercetur actus iurisdictionis. Et hoc pater quia quandoque iurisdictiones sic sunt ordinatae, quod quicquid potestatis iurisdictionis habet inferior habet a superiori, manente plenitudine potestatis apud superiorem, superior potest pro libito suo exercere per se & immediate actum iurisdictionis in subditis inferioris. Sed Papa sic se habot quantum ad omnem inferiorem eo.

Maior patet ex similitudine regis & iudicis constituti ab eo in aliqua regione, quia enim iudex talis talem potestatem suam habet a rege, nec rex conferendo ei talem potestatem spoliauit se tali potestate, quia si spoliasset se tali potestate & licite potuisset se spoliasse secus esset, ideo potest exercere iurisdictionem in subditis iudicis instituti ab eo.

Minor patet etiam, ex superioribus vbi praedictum est quo modo omnes aliae potestates subsunt potestati Papae, & patet quo modo in ipsis potestatibus & habentibus ipsas inuenitur mediatio & immediatio, & quo modo ordo quem imporrat mediatio quandoque est necessinus & quindoque non. et quod in proposito scilicet mediate quae est inter Papam & populum ordo non est necessarius, quin Papa per se & immediate possit exercere actum iurisdictionis in populum secundum quod placet sibi.

Quantum ad secundum pertinens ad illum articulum, scilicet quo modo aliquis dicitur habere talem potestatem ab aliquo immediate. Sciendum quod potestas inferior est effectus alicuius superiori a qua habet potestatem, & fic procedendo a supra quousque perueniatur ad illum qui habet potestatem a se & a nullo alio. Quando ergo aliquis dicitur habere potestatem immediate ab aliquo superiori, potest intelligi vel quantum ad immediationem virtualem, vel quantum ad immediationem suppositorum agentium a quibus habetur talis potestas. Ita quod quando dicitur aliquis habere a Christo immediato potestatem iurisdictionis, puta Episcopus vel curatus, potest intelligi vel quantum ad mediationem virtualem vel virturis. Et sic omnis iurisdictio quaecumque est illa est immediate a Christo, quia nullus asius a Christo potest conferre potestatem iurisdictionis nisi per virtutem & causalitatem collatam a Christo, sicut & nulla causa alia a prima potest aliquid agere, nisi per virtutem acceptam a prima: vel potest intelligi quantum ad ordinem vel immediationem suppositorum agentium, vt sit sensus, quod telis potestas sit immediate a Christo, quia scilicet inter accipientem talem potesta. tem, & Christum conferentem, non est aliud medium recipiens a Christo, & conferens istam potestatem alii, vt si dicamus quod inter episcopum & curatum recipientem potestatem a Christo non sit aliquod medium agens quod conferat talem potestatem curato, & recipiat eam a Christo. Et sic patet de secundo pertinente ad illum articulum, soilicer quo modo potest intelligi quod aliquis hibet potestarem iurisdictionis mediate vel immediate, ab alio scilicet, secundum ordinem virtualem, vel secundum ordinem suppositorum agentium.

His suppositis descendendum est ad reprobationem errorum. Et primo ad reprobationem primi, quando dicitur quod potestas Episcoporum & curatorum est immediate a Christo, quia aut intelligitur quantum ad mediationem virtutis, aut quantum ad immediationem suppositorum agentium, siue conferentium: si primo modo, certum est quod omnis iurisdictio & omnis potestas tam Papae quam aliorum immediate est a Christo, quia sicut se habet potestas siue actiua caeterorum agontium aliorum a primo agente ad primam oausam agentem, siue ad primum agens, & hoc in per se ordinatis, ita se habet omnis potestas iurisdictionis omnium habentium iurisdictionem a Christo ad ipsum; sed omnis potentia secundorum agentium aliorum a primo agente est a primo agente quantum ad ordinem virtutis: Ergo, &c.

Maior patet, quia Christus est ille cui primo competit, quia potestas iurisdictionis simpliciter & absolute secundum naturam homanam fieut principali capiti totius Ecclesiae.

Minor etiam patet faciliter ex praedictis, quia potenna agentium aliorum a primo agente est eftectus primi agentis. Sed quicumque effectus aliorum agentium a primo est imm ediatius quam a quocumque alio agente quantum ad immediationem virturis, & per consequens patet conclu¬ sio principalis, seilicet quod omnis potestar iutisdictionis & omnis iurisdictio quantum ad alios, a Christo est immediate, ab ipso Christo quantum ad ordinem virtutia. Si autem intelligatur de ordine suppofitorum agentium, vt sit sensus quod inter Cbristum & Episcopos vel curatos recipientes ab ipso potestatem iurisdictionis, non sit medium conferens quod recipiat a Christo per virtutem habitam a Christo, & conferat potestutem Episcopis & curatis, adhuc distingo, quia aut hoc intelligitur pro tempore quo Christus viuebat &s in terra conuersabatur cum hominibus, aut pro tempore post ascensionem Domini, & secundum cursum communem post ascensionem Domini & moderno tempore.

Si intelligatur pro tempore quo Christus conuersabatur cum hominibus. Dico duas conclusiones.

Prima est quod si Christus contulit aliquam potestatem iurisdictionis dum sic conuersabatur cum hominibus, probabile est quod illam potestatem immediate contulerit tam Apostolia quam discipulis.

Secunda conclusio est, quod non sequitur necessario ita fuisse factum.

Dico autem in prima propositione, si contulerit alicui talem potestatem iurisdictionis, quia de hoc infra latius quaeritur, vtrum scilicet ex verbis sacrae scripturae in nouo testamento possit ostendi quod tunc eis potestatem iurisdictionis contulit. Ad cuius euidentiam sciendum, quod dum Christus conuersabatur cum hominibus non fuit alius Papa praeter ipsum, nec tunc Petrus habuit potestatem Papalem, quia Potestas Papalis proprie est po estae vscariae generalis a Christo commissa super totam Ecclesiam, in praesentia autem Christi conuersantis cum hominibus, nec oportuit nec decuit quod esset vnus talis vicarius generalis, & ideo sic Christo praesente non fuit alius Papa praeter ipsum.

Ex hoc patet prima conclusio, quod sicut papa nunc per se ipsum potest conferre & de facto confert tam curatis quam Episcopis curam & potestatem iurisdictionis, ita Christus multo plus potuit conferre, si voluit potestatem iurisdictioniaE. piscopali. Apostolis, & iurisdictionis Sacerdotis parrochialis discipulis immediate per se ipsum: Et probabile est, quod de facto fecerit cum essent praesentes apud ipsum. Sed quando conuersabatur cum hominibus nolur eis dare talem potestatem.

Secunda conclusio patet faciliter, scilicet quod non necessario sequitur quod si dederit talem potestatem quod dedit immediate, quod dato quod ex Euangelio haberetur, quod Christus dederit eis talem potestatem, non tamen sequitur quod immediate, imo est fallacia figurae distinctionis, immutando quid in quale, & accipirur quid pro substantia rei, & sic substantia ipsius actus distinctionis est ipsa dictio absolute, dare autem immediate dicit actum illum sub qualitate, & ideo, est etiam fallacia consequentis arguendo a superioni ad inferius affirmatiue, quia dare se habet in plus quam dare immediate, nec repugnat huic quod dictum est quia non habetur expresse ex textu sacri canonis quod Christus dum viueret in hoc mundo conuersans cum hominibus dederit Apostolis vel discipulis potestatem iurisdictionis nec verbum illud Math. Tu es Petrus & super hane Petram aedificabo Ecclesiam meam, aliquid ful¬ cimenti affert, quia non dixit statim aedifico, sed dixit aedificabo, nec dixit do claues regni caelorum, sed dabo, vnde tunc non fuit collatio actualis illius vicariae generalis, sed tuit promissio vicariae conferendae.

Si autem intelligatur pro tempore moderno & secundumcur sum communem postascensionem pomini in caelum, quod scilicet Episcopi & curati habeant immediate a Christo potestatem iurisdictionis quantum ad immediationem suppositorum agentium. Patet ex veritate determinata in articulo de comparatione potestatis illorum, qui sunt inferiores Papae ad potestatem ipsius Papae, esse falsum, irrationale, & heriticum. Ergo, &c. Ad rationes autem infra respondebitur.

Secundus error quod scilicet parrochiani qui sunt infirmi non possunt reduci in Deum per sacramentum poenitentiae nisi mediantibus curatis Sacerdotibus patrochialibus.

Istum errorem ostendo primo esse falsum. Deinde ostendam eum esse haereticum.

Primum probo tali ratione, quia si ita est quod parrochianus non potest reduci in Deum nisi mediante curato, hoc esset quia nullus potest absoluere parrochianum in foro conscientiae nisi curatus: consequens est falsum & haeretieum: Ergo antecedens.

Consequentia patet, quia si per sacramentum poenttentiae per nulium alium potest parrochianus reduci in Deum, hoc est quia nullus potest absoluere parrochianum in foro conscientiae nisi curatus, quia peccator per absolutionem a peceato reducitur in Deum: falsitatem autem consequentis probo, quia supra ostensum est quod ordo secundum quem curatus est medius inter plebem & Papam, non est necessarius quando scilicet Papa possit per seipsum immediate quicqu dpotest curatus. Et per consequens per se immediare potest absoluere quemcumque parrochianum.

Secundo pater idem per similitudinem ad fotum exterius, quia non minus potest Papa qua pertinent ad forum conscientiae per se, quam eaquae pertinent ad forum contentiosum. Sed quantum ad omnem causum pertinentem ad Ecclesiam, & quantum ad quamcunque personam potest Papa pro voluntate sua per se non commissarium tractare, absoluendo vel ligando secundum quod exigunt merita causarum, ea quae sunt pertinentia ad forum contentiosum, ergo etiam vniuersaliter ea quae pertinent ad forum conscientiae.

Tertio patet idem per exceptionem religiosorum quia sicut ex supra dictis patuit, Papa potest eximere pro voluntate sua religiosos existentes in parrochia curati a curato, & existentes in dioecesi alicuius dioecesani a dioecesano, ita quod non teneantur confiterit eis, scilicet curato vel Episeoa po, & quod plus est territoria aliquorum religiosorum & curati eorum sunt exempti per Papam a iurisdictione rpiscoporum, & multo plus possunt eximr parrochiani per Papam a curatis.

Quarto patet idem ex communi consuetudine Eeclesiae Christi, secundum quam quicum que parrochiani possunt absolui, & de facto absoluuntur a commissariis Papae & Episcoporum, sicut patet saltem de poenitentiaris eorum, & sic patet falsitas consequentis.

Secundum, scilicet quod ponere parrochianum non posse absolui nisi a curato sit haereticum: Patet, quia sentire quod communis Eicclesia erret, vel quod consuetudo communis Ecclesiae sit erronea, est haereticum: Sed ponere quod solus curatus possit absoluere parrochianum est ponere Eeclesiam errare: igitur, cum huius oppositum communiter teneat ncclesia, sicut patet saltem de poenitentiariis Papae & Episcoporum, & etiam in praedictis exemptionibus: Ergo, &c. Et ista paetent ex his quae dicta sunt supra de habitudine potestatis inferiorum ad potestatem summi pontificis.

Tertius error, sicut fuit supra dictum est, quod licet Papa & Iipiscopi sint principales respectu parrochianorum, non tamen sunt immediati eorum siue non habent immediate curam illorum.

Hic dico duo: Primum est quod iste error coincidit in parte cum secundo eriore scilicet cum errore immediate praecedente. Secundum est quod iste error includit oppositum secundi erroris.

Ad euidentiam primi sciendum, quod quando dicimus aliquem esse euratum alicuius, vel habere curam eius, quantum ad propositum patet, non accipitur hic cura pro solicitudino, alioquin quilibet laicus posset habere curem alterius, quia certum est quod quilibet potest habere solicitudinem de alio: sed accipitur hic cura prout importat quandam potestatem sanandi spiritualiter, prout in communi locutione dicimus curatum illum qui est sanatus ab infirmitate sua.

Vnde esse curatum alicuius vel habere curam eius prout hic accipimus idem est quod habere potestatem aliquam sanandi ab infirmitate spirituali, & curandi eum ab infirmitate, quod fit perabsolutionem a peccatis.

Ex hac maiore ad propositum est, solus est curatus immediatus qui potest absoluere immediato cuius dicitur curatus: sed secundum istum tertium errorem nullus sacerdos parrochialis est immediatus curatus parrochianorum, quia nec episcopi nec Papa: ergo secundum istum errorem nullus potest absoluere parrochianos immediate nisi soli curati. Sed hoc est idem quantum ad hoc cum errore immediate precedente, qui dicunt quod parrochiani non possunt reduci in Deum per sacramentum poenitentiae nisi per curatos, & per consequens idem iudicium est de isto errore sicut de praecedente, & quantum ad falsitatem, & quantum ad haeresim.

Ad euidentiam secundi sciendum, quod necessarium agens potest dici principaliter se habere & in alicuius effectus qui non procedit ab eo immediate, nisi quando agitur mediante aliquo agente, qui ab ipso habet virtutem per quam illum effectum illud agens medium attingit, sicut paret de artifice & instrumento; & hoc dico in per se ordinatis.

Ex hoc sic arguitur, quia illud quod non confert ad aliquam potestatem vel virtutem aliquam proagenti ad agendum non potest esse principale ngens respectu agentis alterius. Et homo patet ex dictis, sed Papa vel e piscopus ii. idest, errorem enun confert aliquam potestatem iurisdictionis curato ad agendum illud, quod ei competit, ii quod curatus est quia hane habet a solo Christo ergo, ii. idest, errorem Papa vel Episcopi non possunt dici principales agentos vt principales curati, & in eius quod agitur a curato parrochiali quantum ad ea quae ei competunt, ii. quod talis ita quod isti errores ili. & idest, contradicunt sibi & qui ponit vtrumque contradicit sibi ipsi.

Quartus errer, scilicet quod confessus Papae vel Episcopo tenetur confiteri curato, est absurdissimus, & precipue de Papa, & huc patet iitiidest, quia tunc curatus esset principalior praelatus parrochiani quam Papa, si confessus Papae teneatur confiteri peccata curato & non econuerso.

Secundo, quia hoc esset idem ac si diceretur quod absolutus in curia regis teneretur ad audientiam iudicis dati ab eo & non econuerso.

Tertio, quia tunc sententia Papae dependet ex ratificatione curati, cuius tota potest bonus vt supra dictum est a Papa.

Quarto, quia tunc Papa non haberet plenitudinem potestatis in vtroque foro super omnes de Ecclesia, quae omnia sunt absurdissima & iudicio meo consenda haeretica.

Quinto, quia sicut supra dictum est, Papa conferendo curam sacerdoti parrochiali vel Episcopo non spoliat se illa potestate curanda, vel cura spirituali, imo plenissime manet apud eum, & per consequens absolutus ab eo non tenetur confiteri alii.

vnde iste error non solum videtur falsus, sed etiam insanus, & quaedam insania est hoc dicere. Si dicatur ad hoc quod Papa licet possit audire parrochianos aliquos, non tamen omnes, communiter & regulariter hoc dicere, est quaedam insania sicut prius, nam quando dicitur quod Papa non potest communiter audire parrochianos si intelligatur de iure vt sit sensus, quod de iure debito non habet potestatem audire communiter & indifferenter parrochianos ad ipsum venientes, ita sciliget quod potestas iuris sibi deficiat, est eadem insania quaeprius. Si autem intelligaturquod non possit audire communiter parrochianos de facto, quia scilicet parrochiani non possunt communiter habere recursum ad eum, hoc est verum. Sed hic nihil est ad propositum, quia imposita facti ad exequendum per se non tollit potestatem iurisdictionis qua quis per se vel per alium possit se extendere ad omnes de Ecclesia: idem tenendum est de Episcopis; quia ipsi habent a Papa quod sint immediati curati omnium de Episcopatu.

Quintus error primo incidit cum tertio & quarto, quia si confessi commissariis Papae quibus dat licentiam generalem audiendi confessiones, tenentur confiteri proprio curato, aut hoc est quia non est immediatus curatus sicut dicit tertius error, aut quia non habet vsum liberum suae potestatis ordinare sine licentia alterius, puta curati. Quod patet ad quartum errorem, nam sicut dicunt errantes in hoc, confessus habenti licentiam audiendi confessiones a curato non tenetur amplius confiteri, & ideo iste ertor eodemmodo potest reprobari sicut illi duo errores immediate praeeedentes:

Secundo iste error ponit potestatem curati magis liberam quam potestatem Papae, quia iste habet magis liberam potestatem ordinariam, cuius commissarius habet liberiorem potestatem sed secundum errorem istum commissarius curati habet liberiorem potestatem quam commissarius Papae, cum secundum istum errorem confessus commissario Papae confiteri teneatur curato eadem peccata, vel cius commissario, & non econuerso: ergo sequndum istum errorem curatus habet libenorem potestatem ordinariam quam Papa, quod est absurdissimum cum ad Papam pertineat imponere modum inferioribus quo possunt com¬ mittere & non econuerso.

Isti autem errores non solum iudicandi sunt simpliciter errores, sed etiam haereses secundum sllud di. 21. cap. quamuis vniuerse, quod qui detrahit ius suum aliis Ecclesiis, iniustus est, qui autem detrahit ius suum ratione Ecclesiae haereticus cesendus est. Sed sicut patet ex supta dictis ponenter istos errores detrahunt ius suum Ecclesir Romanae siue sedi Apostolicae: ergo, &c.

Nunc restat respondere rationibus errantium, circa quod mouenda sunt quaedam dubia circa fupradicta & soluenda: secundo ex eorum solurione respondebitur rationibus errantium.

videtur autem errores siue errantes precipua moueri ex quatuor, ad ponendum praedictos errores, quorum primum est institurio Apostolorum & discipulorum facta per Christum, in qua institutione vt videbitur, eis Christus videtur instituisse ordinem Ecclesiasticum: secundum est de potestate quae confertur sacerdotibus in susceptioneordinis sacerdotalis. Tertium est de ordine celestis Ierarchiae quem habet imitari 1cclesiastica Terarchia. Quartum est mutua eollisio subditi ad praelatum, & econuerso.

Quantum ad primum ponunt tria. Primum est quod Christus contulit Apostolis immediate potestatem iurisdictionis, & hoc accipiunt ex auctoritaribus supra positis: ad probandum matorem primae rationis, primi erroris.

Secundum est quod Episcopi succedunt Apostolis & curati discipulis, & hoc probant per auctoritates quibus probata est minor praedictae primae rationis.

Ex istis autem duobus concluditur tertium, quod est ipse error primus, scilicet quod Episeopi & curati habent potestatem iurisdictionis immediate a Christo sicut & Papa, sicut argumenutum fuit in prima ratione probante primum errorem.

Isti autem deficiunt & in primo & in secundo & in illatione tertii. Inprimo quidem deficiunt, quia si ita esset quod Apostoli & discipuli habuissent talem potestatem ante mortem Christi, vel ascensionem, videtur quod hoc deberet posse probari vel per auctoritates sanctorum, vel ex conditione temporis quod tunc currebat, sed nec sic, nec sic: Ergo, &c.

Quod hoe non potest probari auctoritate noui testamenti vel sanctorum patebit respondendo ad auctoritates supra ad hoc positas. Quod etiam hoc non potest probari ex conditione temporis quod runc credebat poni quod pro illo tempore competit habere potestatem iurisdictionis pro quo competit exercere actum iurisdictionis in foro conscientiae vel in foro contentioso: Sed ex dictis Euangelii non apparet quod aliquem talem a ctum exercuerint, scilicet audiendo confessiones vel exercendo actus iurisdictionis exterioris. Ergo, &c.

Quantum etiam ad secundum, ipsi deficiunt quando dicunt quod in institutione Apostolorum & discipulorum fuerunt instituti Episcopi & curati: nam dato quod Christus Apostolis & discipulis contulisset potestatem iurisdictionis, sicquod dicatur quod in eorum constitutione sint instituri Episcopi& curati, tripliciter potest intelligi. Vno modo quod institutio Apostolorum & discipulorum fuerit iustitutio Episcoporum vel curatorum, ita quod haec institurio fit illa secundo modo quod intelligatur quod institutio Apostolorum & discipulorum pro tanto dicatur institutio Episcoporum & curatorum, quia fuit quaedam praeordinatio institutionis Episcoporum & curatorum. Tertio modo quod institutio Apostolorum & discipulorum potest dici institurio Episcoporum & curatorum praefiguratiue, quia scilicet vna institutio fuit praefiguratio alietius institutionis. Si primo modo intelligatur adhuc potest intelligi dupliciter: vel quantum ad institutionem ipsius potestatis, vel quantum ad institutionem personae in ipsa potestate: si primo modo sic esset sensus, scilicet, quod institutio Apostolorum & discipulorum fuerit institutio potestatum quantum ad casus & quantum ad territoria, quae postea fuerunt & nunc sunt in Ecclesia, & in quibus fuerunt episcopi & curati. Ht si accipiatur secundum hunc sensum, falsum est. Tum quia sicut patet ex dictis, si ita esset nullam mutationem posset Papa in istis potestatibus quantum ad casus vel quantum ad territoria, quod est absurdum & erroneum, vt probatum est supra. Tum quia per Euangelium explicite vel implicite non potest haberi certa determinatio potestatis iurisdictionis quam habuerunt Apostoli, si habuerunt talem potestatem dum Christus viueret m hoc mundo, licet quantum ad casus vel quantum ad territoria. Et si dicatur ad hoc quod illa institutio Apostolorum & discipulorum fuit institutio talium potestatum in generali, siue in quadam generalitate, non valet, primo quia si tales potestates non fuerunt a Christo institutae in speciali & secundum determinatos gradus quantum ad casus & territoria, restabat necessario institutio talium potestatum quantum ad gradus determinatos in speciali: & ideo institutio Apostolorum & discipulorum non fuit instirutio potestatum determinatarum quae sunt in ecclesia, de quibus nunc loqumur: secundo quia cum instituere aliquam potestatem in republica sit ordinare quod in republica sit talis & tanta potestas, alioquin nescirer rector quomodo regeret subditos: instituere potestatem est statuere determinatam potestatem.

Si autem dicatur ad hoc quod illa institutio Apostolorum & discipulorum fuit institutio talium, quia instituendo Apostolos & discipulos statuit in generali quod sint aliquae potestates speciales secundum determinatos gradus in re publica hominem est proprie instituere potestates, sed ordinare de potestatibus instituendis patet ad secundum modum. Si autem intelligatur quantum ad institutionem personae in statu quod institutio Apostolorum & discipulorum sit institutio Episcoporum & curatorum, vt sit sensus quod ex institutione Apostolorum & discipulorum acquitatur ius episcopis & curads, sicut eorum successoribus, dicut ex institutione alicuius in regem quando instituitur in regem per se & haeredibus suis sine quacumque noua collatione fuerint haeredos ipfus primo instituti regis, hoc non potest esse sicut supra probatum est, nec accipiendo explicite nec implicito. Si autem intelligatur secundo modo, quod scilicet institutio Apostolorum & discipulorum sit institutio Episcoporum & curatorum, id est, quaedam ordinatio talis instititutionis futurae, vt sit sensus quod Christus instituendo Apostolos & discipulos praeordinauit quod aliquae potestates similes quantum ad generalem similitudinem, & quod aliquae personae in cis instituerentur in Ecclesii per Papam vel vniuersalem Eccle¬ siam, potest adhuc intelligi velexpresse & sie adhuc falsum est, quia Christus instituendo eos non dixit expresse instituo vos in talibus potestatibus, & ordino quod constituantur consimiles potestates & personae in potestatibus secundum diuersos gradus: vel potest intelligi implicite vt fit sensus quod Christus instituendo Apostolos voluit dare intelligi per exemplum quod in Ecclesia instituerentur diuersae potestates iurisdictionis secundum diuersos gradus, & diuersae personae, in potestatibus ad similitudinem Apostolorum & discipulorum generalem, ita quod non fuit in sola prefigurati potestatum instituendarum, sed etiam voluntas Christi de ipsis potestatibus instituendis per Papam siue per Ecclesiam, de quo dictum est supra quid sentiendum sit, vtrum scilicet hoc debeat fieri auctoritate Papae vel vniuersalis ecclesiae: probabile est quod sic Christus voluit propter duo, scilicet propter necessitatem; quia impossibile esset totum populum Christianum regiper vnum solum hominem immediate, & propter decentiam, quia decet quod sicut in vniuerso inueniantur diuersae causae praeter primam causam, licet ipsa posset per se in omnem effectum cuiuscumque causae efficientis. Ita etiam voluit quod in vniuersali Ecclesia propter iurisdictionem Papalem inuenirentur diuersi gradus iurisdictionis, quae quidem diuersitas debet esse in Ecclesia non solum propter decentiam, sed etiam propter vrilitatem, quia non competit omnibus aequalia committere vel corferre. Si ergo accipiatur quod isto secundo modo institutio Apostolorum & discipulorum fuerit institutio Episcoporum & curatotum, scilicet quaedam praeordinatio Christi de tali institutione futura prefigurata tali exemplo, potest habere veritatem quod institutio Apostolorum & discipulorum fuit institutio Episcoporum & curatorum, non solum supponendo quod Christus contulerit Apostolis & discipulis potestatem nurisdictionis, sed etiam dato quod talem potestatem non contulisset eis, sed tantum auctoritatem praedicandi, quia instituendo diuersos gradus auctoritatis praedicandi in A postolis & discipulis, potuit praefigurare & dare intelligi quod volebat diuersos gradus potestatum iurisdictionis institui in Ecclesia, secundum quandam similitudinem generalem quod scilicet esset similitudo indiuersitate graduum, dico quod non esset similitudo indiuersitate graduum, dato quod non esset similitudo in rebus in quibus accipitur ipsa diuersitas, quia alia est auctoritas praedicandi & alia est potestas iurisdictionis. Si autem intelligatur tertio modo, scilicet quod institutio Apostolorum & discipulorum fuerit praefiguratio Episcoporum & curatorum, & sic quasi fuit institutio illorum loquendo prefiguratiue, satis potest patere quod sic, tum quia vna potest esse tipus & figura alterius, & satis potest teneri quod hoc Christus intendebat, scilicet quod vnum praefiguraret alterum. Et hoc etiam doctores asserunt sicut supra dictum fuit de Beda. Differt autem iste tertius modus a secundo, quia in isto tertio non ponitur nisi significatio prefiguratiua. In secundo autom cum ipsa praefiguratione includitur praeordinatio praefigurantis de institutione figurata fienda.

Ex his autem non habetur quod praedictae potestates vel personae in eis fuerunt institutae a Christo, sed praeordinatum fuit ab eo ipsas esse instituendas per Papam sicut per suum generalem vicarium

Deficiunt autem in collatione tertii a primi, duobus, quia dato quod Christus immediate contulisset Apostoli, & discipulis potestatem iurisdictionis, & cum hoc supponatur quod Episcopi & curati successerint in loco eorum, non sequitur quod potestates quae nunc sunt in acclesia, & personae in ipsis potestatibus non sunt institutae a Papa.

Ad cuius euidentiam primo ponentur plura exempla manuductiua ad propositum. Secundo applicabuntur ista ad propositum.

Et primo pono exemplum quantum ad ordinem naturalem rerum: Secundo quantum ad ordinem regiminis in policiim humanis.

Primum exemplum est de constitutione mundi.

Certum est enim secundum fidem nostram quicquid sit de via rationis, quod Deus fecit immediate principales partes mundi, sicut sunt caeli & elementa & aliqua mixta praecise, sicut sunt animalia perfecta, ad quorum generationem non sufficit generalis influentia corporis caelestis sine agente vniuoco, sicut fit bos a boue, & aequus ab aequo: & licet ista fuerint facta immediate a Deo in principio mundi, tamen de nouo non fiunt immediate a Deo quantum ad ordinem suppositorum agentium, imo fiunt mediante virtute caelesti, & mediantibus aliis causis secundis.

Secundum pertinens ad ordinem regiminis in politiis humanis quod est magis ad propositum, potest accipi de aliquo principe & vicario eius generali: verbi gratia, ponamus quod aliquis Imperator sit absens ab imperio, & faciat vnum vicarium generalem cui mutat generaliter regimen imperii, talis vicarius potest iurisdictiones institutas mutare plurificando, ampliando, vel restringendo fi appareat hoc vtile pro republica: potest etiam decedentibus personis ab Imperatore institutis instituere alios de nouo qui non posfsunt dici instituti ab Imperatore immediatei nisi ipsemominasset ante recessum suum de imperio, sed vere sunt instituti a vicaris per potestatem collatam ab Imperatore.

Nunc restat exempla applicare ad propositum: dico ergo quod sicut non sequitur quod licer Deus in institutione mundi immediate fecerit caelos & elementa & alias partes principales mundi, quod in propagatione rerum institutarum illa fiant a Deo immediate quae fuerant facta immediate a Deo in mundi constitutione, ita dico quod licet Christus in prima constitutione Ecclesiae immediate constituerit Episcopos & curatos quantum etiam ad iurisdictionem, non tamen sequitur quod in processu rcclesiae institutio aliorum qui sequuntur post institutos a Christo fiat immediate a Christo. Similiter etiam persuadendo iuxta secundum exemplum, si Christus qui est principalitet Dominus & imperator totius Ecclesiae dum esset praesens in isto imperio secundum conuersationem humanam instituit Episcopos & curatos in diuersis iurisdictionibus, non sequitur quin ipso quantum ad conuersationem humanam absente commiserit generalem vieariam alicui ad quem ex vicaria sibi commissa pertinet instituere determinatas iurisdictiones, & Papa in propriis iurisdictionibus secundum quod expedit vtilitati xcclesiae, quae quidem institutio per recessum eius a mundo quantum ad conuersationem humanam fiebat immediate ab eo, immo necessarie est dicere quod ab eofuit instituta talii vieetia gene, ralis & commissa in principio quide Icclesiae alitui de Apostolis sicut patet de Petro. Inprocessu vero intelligitur commissa ei quem Ecclesia eligeret, siue nominaret, ita quod ex noua electione per eollationem antiquam Christi persona electa consequeretur potestatem sllius vicariae, siue illam vicariam.

Et circa hoc ostendo quatuor conelusioner, Prima est, quod oportet in rcelesia Dei esse vnum talem vicarium: Et hoc probo sic, quia oportet ponere quod in heclesia Dei sit vnus talis vicarius vel plurei vel nullus, si concedatur primum habetur propositum. Si ponatur secundum, scilicet quod sint plures, hoc est inconueniens, quia hoc esset destiuctio reipublitae, quia quicquid fieret per vnum posset destrui per reliquum. Tertium etiam non potest esse, quia tunc Ecclesia non haberet vnum caput quod secundum vitam praesentem conuersaretur cum ea, quod est contra vnitatem xeclesiae vt dictum est, & sic oportet ponere primum quod est nostrum propositum.

Secunda conclusio est quod talis vicana sit a solo Christo sicuta conferente, & hoc probatum supra.

Tertia conclusio est, quod praeter antiquam colsationem Christi requiritur noua electio per quam persona electa assequatur talem vicariam, modo quo ostensum est.

Quarta conclusio est, quod omnes potestates inferiores quae sunt in Erclesia, & personae in potestatibus sunt institutae a vicario generali Christi & successore Petri, non prout Petrus accipitur pro persona singulari, sed vt accipitur pro illo cui talis vicaria est commissa Ioan. 12. Pasce ouer meas, &c. & ista conelusio fuit etiam supra probata, alias vt dictum est, non posset restr ingere quod falsum est & haereticum quia est contra communem consuetudinem Ecclesiae: vt alias probatum est.

Circa autem praemissa posset aliquis mouere duo dubia. Primum est vnde potest haberi quod Christus commiserit Ecclesiae electionem personae quae ex ipsa electione consequeretur potestatem Papalem siue praedictam vicariam sine noua collatione, sed propter antiquam transsationem.

Secundum dubium est an ipsa persona electa in Epispopum consequatur ex ipsa sola electione sine noua collatione potestatem sicut Papa. Ad primum dubium dicendum quod quia vicaria generalis super totam rempublicam non potest committi nifi a Domino prinepali ipsius communitatis, ideo oportuit vt supra dictum fuit & probatum quod ralis potestas a sola Christo non solum institueretur, sed etiam conferretur. Et hoc fuit factum quando Petrum in tali potestate instituit, quam institutionem qua sic Petrus institutus est, oportet intelligi non solum pro Petro, sed etiam pro suecedentibus in eadem potestate aliter enim oporteret quod vel Ecclesia mortuo Petro esset sine tali vicario, quod est inconueniens, vel quod de nouo Christus per se ipsum talem potestatem conferret, personam determinatam de nouo reuelando quod est manifeste falsum.

Et ideo oportet ponere quod talis persona puta Linus vel Cletus, & sic de aliis assequatur de nouo talem potestatem ex electione noua per antiquam collationem factam a Christo.

Et si dicatur quod licet potestas iurisdictionit Ecclesiae non possit conferti etiam ab vniuersali Ecclesia sicut a principali actore ex cuius consen¬ su habeat talis collatio principaliter vigorem suum. Tamen Ecclesia vice Christi poterit talem potestatem ex eius commissione conferre. Dicendum quod dato quod ista posset fieri, tamen quantum ad rem non refert vtrum ex collatione Christi antiqua electus ab Ecclesia talem vicariam consequatur, vel quod ex commissione antiqua Ecclesia de nouo conferat quantum ad effectum assecutionis, quia vtrobique persona electa eandem potestatem assequitur. Tamen primus modus videtur conuenientior. Et quia secundum istum videtur vicarius & assecutio vicariae magis immediate fundari super Christum, & ne humana temeritas vsurparet sibi talem potestatem posse restringere quam nullus homo purus potest restringere vel ampliare.

Et quando quaeritur vbi Christus commisit Ecclesiae talem electionem, Dicendum quod eo ipso quod voluit Ecclesiam habere talem vicariam non haereditarie, sicut fuit in antiquo sacerdoto, habetur expresse quod voluit quod vno tali vicario mortuo per nouam electionom haberetur alius.

Ad secundum dubium dicendum quod non est simile de Papa & de aliis Episcopis propter duo.

Primo quia licet vicarii particulares possint institui ab alio quam a principali Domino, & ab vniuersali vicario, tamen vniuersalis vicarius non potest institui nisi a principali Domino, & ideo non est simile de vicario vniuersali qui est Papa, & de vicariis particularibus quantum ad hoc quod aeque immediate instituantur a Deo, quia primum oportet institui vel saltem ex commissione eius ab vniuersali, Ecclesia, non sic autem oportet de aliis, quia possunt a vicario generali iam facto institui.

Secundo per determinationem communitatis ex vna parte, & in determinationem ex alia. Nam communitas ad quam pertinet electio Papae, est certa & determinata, scilicet communitas vniuersalis Ecclesiae, vel communitas illius collegii in quod vniuersalis Ecclesia transtulit ipsam potestatem. Communitas autem ad quam pertinet electio Episcoporum non est sic determinata. Tum quia expedit diuidere Episcopatus & multiplicare sedes ad quas pertinet electio Episcoporum. Tum quia nouae gentes possunt acquiri Ecclesiae in quibus oportet instituere nouas sedes, ad quas pertineat eligere praelatos suos: propter hoc oportuit committere vicario generali ordinare de talibus sedibus & electionibus, ita quod nullus habet potestatem eligendi nisi ex ordinatione suo, quia ad ipsum pertinet ordinare de talibus vicariis particularibus, siue per se, siue per alios quibus voluerit committere vel electionem vel confirmationem, vel etiam vtrunque, sicut patet de collegiis qui habent priuilegia a Papa, quia electus ab eis ipso facto consequitur potestatem suae praelationis.

Dicendum ergo quod non est simile de Papa & de Episcopis, nec quantum ad hoc quod Episcopi habeant potestatem immediate a Christo, nec quantum ad hoc quod consequantur ex ipsa sola electione iurisdictionem suam sicut Papa.

Quantum ad secundum principale scilicet vtrum minister habens iurisdictionem sit de necessitate sacramenti poenitentiae, hic sunt duae opiniones in generali: vna est quae ponit quod minister habens iurisdictionem non est de necessitate sa¬ cramenti poenitentiae est tamen de necessitate praecepti. Alia autem opinio ponit quod minister habens iurisdictionem est de necessitate sacramenti: illi qui sunt de prima opinione probant eam quantum ad duo ibi contenta. Primum est quod minister habens iurisdictionem non est de necessitate sacramenti poenitentiae. Secundum est quod est de nessitate precepti. Primum probatur dupliciter. Primo quia sequeretur quod Papa non posset absolui in foro conscientiae: consequens est falsum, ergo & antecedens.

Falsitas consequentis patet, quia si Papa non posset absolui in foro consequentiae esset peioris conditionis quocunque alio: consequentia etiam patet, quia nullus potest habere iurisdictionem super Papam, & ideo si nullus posset absoluere in foro conscientiae nisi habens iurisdictionem, sequeretur quod Papa non posset absolui in praedicto foro. Secundo sic: quia sequeretur quod non quilibet in articulo mortis posset absolui a quocunque sacerdote, consequens est falsum, vt communiter tenetur, ergo & antecedens. Probatio consequentiae, quia nullum sacramentum consequitur suum effectum quantum est ex opere operato, omisso aliquo quod sit de necessitate sacramenti, sed si de necessitate penitentiae minister non habens, iurisdictionem, si minister non habet iurisdictionem omittitur aliquid quod est de necessitate sacramenti, scilicet minister habens iurisdictionem, ergo absolutus a tali ministro non consequitur effectum sacramenti poenitentiae, sed non quilibet sacerdos habet iurisdictionem respectu cuiuslibet existentis in articulo mortis; ergo, &c.

Tertio, quia sicut in susceptione ordinis sacerdotalis constituitur aliquis minister consecrandi Corpus Christi ita constituitur minister sacramenti penitentiae. Si in susceptione ordinis sacerdotalis non confertur aliqua iurisdictio ordinato, ergo non est de necessitate sacramenti penitentiae quod minister habeat iurisdictionem.

Secundum, scilicet quod minister habens iurisdictionem, sit de necessitate praecepti probant per illud statutum: Omnis vtriusque sexus: vbi praecipitur quod quilibet semel in anno tenetur confiteri peccata sua proprio sacerdoti, intelligitur sacerdos habens curam siue iurisdictionem super confitentem. Ergo, &c. Istam opinionem reputo erroneam, ad cuius euidentiam praemittenda sunt tria.

Primum est declarare istam distinctionem, quia aliquid dicitur in aliquo sacramento esse de necessitate sacramenti, & aliquid esse de necessitate praecepti.

Secundum est videre qualis sit potestas quae requiritur in ministro de necessitate sacramenti. Tertium est applicare ad propositum.

Quantum ad primum, sciendum est quod aliquid dicitur esse de necessitate sacramenti, & aliquid de necessitate praecepti: non sic intelligendum est quod, quod est de necessitate sacramenti, non sit de necessitate alicuius praecepti, imo illud quod est de necessitate sacramenti, & etiam de necessitate praecepti diuini instituentis sacramentum. Quando ergo dicitur quod aliquid non est de necessitate sacramenti, sed de necessitate praecepti intelligendum est quia scilicet non est de illis quae requiruntur ad integri sacramenti secundum institutionem diuinam, & quae cadunt sub praecepto diuino, sicut est baptizati in aqua sub certa verborum forma. Sed est quoddam perti¬ nens ex praecepto Ecclesiae ad ritum quo secunnum praeceptum acclesiae confertur vel conficitur sacramentum quod non est de necessitate sacramenti, sicut in sacramento eucharistiae praeter sacerdotem qui est minister, & materiam debitam quae est panis de frumento, quantum ad corpur & vinum, quantum ad sanguinem, & praeter determinatam formam verborum institutam a Christo, quae sunt de integritate sacramenti secundumordinationem Ecclesiae, requiritur quod minister celebret super altare cum tali indumento, & dicendo tale officium, quorum nullum est de integritate sacramenti, sed sunt de institutione Ecclesiae sub praecepto, & sic patet primum, scilicet quomodo aliquid dicitur esse de necessitate sacrameti, & quomodo est aliquid de necessitate praecepr¬

Quantum ad secundum scilicet qualis sit potestas quae requiritur in ministro de necessitate secramenti, sciendum quod potentiae maximae, & potentiae occultae & remotae a noticia sensus cognoscuntur ex actibus siue ex effectibut. Effectus nutem sacramenti poenitentiae est remissio pec cati, remissio autem peccati consistit in reconcilitione peccatoris qua reconciliatur parti offensae & reipublicae cuius est pars. Talis autem reconciliatio non fit totaliter nisi reordinetur voluntai peccatoris quae fuit per culpam deordinata, reordinatio autem voluntatis debet fieri per displicentiam peccati quantum est offensiuum Dei, qui est pars quae fuit offensa & caput reipublicae, inquantum etiam peccator per culpam offendit, & per voluntatem satis faciendi & soluendi emendat quod fit per poenam iustam: & quia natura humana de se est in sufficiens ad talem displicentiam peccati, & talem voluntatem emendandi quae sit accepta Deo, quae communiter vocatur contritio, prouidit nobis Deus de sacramento poenitentiae per quod ministri ministrando sacramentum possint causare in nobis dispositionem ad gratiam per quam suppleatur defectus noster qui ex parte operantis, quia non nisi per talem dispositionem communiter attingit ad talem contritionem, ita quod ex parte operi operati, scilicet sacramenti, attritio pertingat ad contritionem. Ideo oporter ponere in ministro potestatem spiritualem per quam vna cum debita forma verborum causarer talem dispositionem ad gratiam, & haec est potestas characteris quae potest esse sine iurisdictione, sicut patet in sacerdote carente cura & e connerso. Potestas iurisdictionis potest esse sine ista potestate char acteris, sicut patet in non sacerdote habente curam: quia vero peceator non est dignus praedicta reconciliatione nisi per talem displicentiam peccati & voluntatem soluendi emendam. Ideo oportet quod min ster per quem debet peccator reconciliari, habeat potestatem iudicandi, vtrum sit dignus reconciliatione vel non, & habeat potestatem reconciliandi eum vel recipiendi, & ligandi eum si sit dignus poena reconciliante eum ad iustam poenam, ita quod matiria sacramenti sit persona obligata stare sine ministriabsoluentis a culpa & ligantis ad poenam iustam, istud autem requirit potestatem iurisdictionis, quia nullus obligatur sententiae alicuius vel poenae taxatae ab eo nisi sibi subiectus, & pet consequens habeat iurisdictionem super ipium, & ideo in ministro huius sacramenti requiritur vtraque potestas, scilicet potestas characteris quae cauiaret disoositionem ad gratiam supplendo defectum qui est ex parte operis operantis, idest, ex parte conatus peccatoris, & potestas iurisdictionis setundum quam peccator sit subiectus & obligatus sine ministro, modo quo dictum est.

Quantum ad tertium patet quod potestas iurisdictionis est de necessitate sactamenti, & causa dicta est.

Quod autem oppositum dicere sit falsum &c erroneum faciliter potest ostendi tripliciter.

Primo ex effectu & forma sacramenti, quia absoluere & ligare reum inforo quocunque pertinet ad iudicem, & per consequens ad habentem iurisdictionem: sed ad ministrum pertinet absoluere vel ligare reum in foro conscientiae: Ergo, &c.

Maior patet quia absolutio vel condemnatio facta a non suo iudice non valeti miner iam patet ex forma sacramenti quae dicitur absolutio, &certum est quod de absolutione rei: & idem patet per illud Matthaei 2g tibi dabo claues regni caelorum, &, quodeunque ligaueris super terram erit, &c. Et quodcunque solueris, &c.

Secundo quia secundum istam opinionempapa in foro conscientiae positiue & personae non haberet maiorem potestatem quam quicunque alius sacerdos, quia potestas cuiuscunque sacerdotis secundum hoc se extendit per se loquendo ad omnes homines & ad omnem casum, quia potestas characteris quae confertur in susceptione ordinis sacerdotalis, indifferenter schabet ad omnes homines & ad omnem, ita quod secundum hanc opinionem non plus potest Papa ponere quam quicumque alius saterdos, licet possit plus imponere, hoo autem est falsum & vt teneo erroncum: Ergo, &c.

Tertio quia sicut maiores tenent non est necessarium reiterare sacramentum nisi quando aliquid omittitur quod est de necessitate sacramenti, vel quando recipiens sacramentum non intendit aliquid per sacramentum recipere: sed potest contingere quod aliquis accedat ad sacerdotem non habentem iurisdictionem, & quod eriam cum deuotione intendat recipere ab eo effectum sacramenti poenitentiae: ergo secundum istam opinionem talis non teneretur iterato confiteri, & recipere ab eo absolutionem in foro conscientiae, quod est falsum. Illud quod etiam dicunt, scilicet quod iurisdictio licet non sit denecessitate sacramenti, est ramen de necessitate praecepti, propter illud, omnis vtriusque sexus, falsum est, quia si potestas iurisdictionis non est de necessitate sacramenti per illud praeceptum non astringitur aliquis plus habenti iurisdictionem quod non habenti, & per illud praeceptum non astringitur aliquis n si ad confitendum proprio sacerdoti: sed si potestas iurisdictionis non est de necessitate sacramenti, ita est proprius sacerdos ille qui non habet iurisdictionem, sicut ille qui habet, quia ille est proprius sacerdos vntuscuiusque in foro conscientiae qui in hoc foro eum potest absoluere.

Sed si potestas iurisdictionis non est de necessitate huius fori, quilibet sacerdos eo ipso quod est sacerdos potest absoluere in hoc foro: ergo absolute loquendo quilibet sacerdos est proprius sacerdos in hoc foro, cum ergo illud praeceptum non astringat aliquem aliquid confiteri nisi illi qui in foroisto est proprius per illud praeceprum non plus obligatur aliquis ad confitendum sacerdoti habenti iurisdictionem super ipsum, quam non habenti, quia ad illud forum nulla pertinet inrisdictio

Ad primum dicendum quod de necessitate sacramenti & de necessitate praecepti diuini est iurisdictio ministri super confitentem, ita quod Papa hoc non posset tollere nec in persona sua nec in alia. Vnde Papa non posset absolui ab illo cuius finem stare non esfet obligatus, propter, quod si vellet confiteri alicui vt socio vel subiecto, & nn vt iudici suo quantum est de effectu sacramenti nihil fieret. Sed in hoc differt de Papa & de aliis, quia omnes alii a Papa habent iam iudicem determinatum sibia Deo inquantum sunt omnes alii subiecti, scilicet ad Papam. Et ideo sine licentia eius non possunt se subdere aliis, Papa autem qui nulli personae determinatae est subiectus potest in isto foro subiicere se ei cui vult, ad quam subiectionem ipse tenetur ex praecepto diuino si contingat eum peccare mortaliter.

Ad formam argumenti dicendum, quod consequentia nulla est, quia si iurisdictio requiratur in foro conscientiae quod Papa in praedicto foro non posset absolui. Ad probationem quando dicitur quod Papa nulli iudici est subiectus, dicendum est quod verum est simpliciter & absolute loquendo, non tamen sequitur quin in predicto foro possit alicui iudici se subiicere, & ad hoc tenetur fi vult habere effectum sacramenti.

Ad secundum potest dici dupliciter; primo quia intentio Papae est quemlibet in tali articulo licentiare ad subi: ciendum se cuilibet sacerdoti quando proprius deest.

Alio modo potest dici quod sicut cuilibet licer in articulo mortis accipere panem alterius vbi deest panis proprius, ita in periculo mortis ad conseruandam vitam animae licet cuilibet subicere se cuilibet sacerdoti vbi de est proprius.

Ad tertium dicendum, quod in susceptionem ordinis sacerdotalis constituitur aliquis minister sacramenti poenitentiae quantum ad illud per quod sibi competit disponere ad gratiam modo supradicto in ordine ad debitam materiam, non tamen constituitur in susceptione praedicti ordinis in tali ordine ad materiam in quam debet agere, quae materia in quam debet agere in praedicto foro non solum est peccator indigens, sed oportet quod sit peccator obligatus sententiae confessoris, & hoc non confertur in ipso ordine sed in collatione curae.

Alia positio est quae ponit quod de necessitate sacramenti est turisdictio. Et quantum ad hoc sunt tres modi dicendi.

Primus est quod prima iurisdictio confert in susceptione characteris sacerdotalis.

Et hoc probant primo quia in tali susceptione creatur eis potestas remittendi peccata sicut patet ex forma praedicti ordinis. Secundo quia aliter vr dicunt non quilibet sacerdos posser absoluere quemlibet in articulo mortis, dicunt tamen quod propter praeceptum Ecclesiae non quilibet potest absoluere quemlibet, quia in recipiendo sacramentum contra prohibitionem Ecclesiae confitens peccaret & per consequens non consequeretur effectum sacramonti, scilicet remissionem peccati, quia nec gratiam: iste modus dicendi videtur mihi esse falsus & erroneus.

Primo quia secundum hoc Papa non plus positiue loquendo potest in foro conseientiae quam quicunque alius sacerdos, licet plus possit impedire executionem huius pot estatis.

Secundo quia sequeretur quod vnus sacerdos non plus curam animarum haberet positiue lo¬ quendo quam alius, quia quidquid pertinet ad curandum siue sanandum animas secundum istam positionem, totum collatum est in susceptione ordinis quantum ad hoc quod ibi est positiuum.

Tertio quia hic secundum hanc positionem in Ecclesia Dei nulla esset collatio curae animarum nisi in susceptione ordinis facerdoralis, & quicquid fit postea magis dici debet solutio potestatis suspensae, vel ligatae, quam collatio potestatis de nouo.

Quarto, quia sequeretur modo quo supradictum est quod non opporteret iterare confessionem cuicunque sacerdoti factam.

Quinto, quia secundum hoc nullus non habens ordinem sacerdotalem habet curam, quae omnia videntur mihi non sana, sed potius erronea. Ad primum argumentum ipsorum patet exdictis, quia sicut dictum est de necessitate sacramenti sunt duae potestates, scilicet potestas characteris quae facit ad causandam illam dispositionem ad gratiam, & cum hoc ratione materiae requiritur potestas iurisdictionis, & quaelibet facit ad remissionem peccati vt dictum est: quando ergo dicitur quod in susceptione ordinis sacerdotalis confertur potestas remittendi peccata, dicendum quod aliqua potestas faciens ad remissionem peccatorum tunc confertur, non tamen omnis potestas ad hoc solum necessaria.

Ad secundum patet ex dictis.

Tertius modus dicendi est, quod de necessitate sacramenti poenitentiae est potestas iurisdictionis, sed illa iurisdictio, vt dicunt, est arbitraria, est illa scilicet quod in arbitrio peccatoris est subiicere se cui voluerit, ita quod quantum est de do quod est de necessitate sacramenti quilibet a quolibet sacerdote potest absolui. Quod autem quilibet non possit absolui a quolibet absolute, hoc est propter praeceptum neclesie propter quod quicunque vadit ad alium pro absolutione quam ad illum quem deputat Papa vel praelatus peccat. & ideo non consequitur remissionem peccatorum. Hoc scilicet quod iurisdictio illa sit arbitraria probantper duo argumenta prius facta, scilicet quod Papa non potest habere iudicem nisi arbirrarium. Et quia quilibet in articulo mortis potest absolui a quolibet sacerdote quando deest proprius. Ista propositio est falsa & erronea vt teneo.

Primo quia secundum hoc positiue potestas iurisdictionis non plus descendit in inseriores positiue loquendo a sede Apostolica, quam econuerso, quia secundum hanc positionem iurisdictio proprie loquendo est in arbitrio peccatoris quantum ad id quod est sibi positiuum.

Secundo quia Papa vel alii praelati per se loquendo nullam curam conferunt, sed tollunt impedimentum, ergo peccator impeditur ab eoquod sibi de iure diuino competit, scilicet ab hoc quod est posse se subiiceie cui voluerit.

Tertio quia adhuc ctat quod confessionem factam cuilibet sacerdoti non est necessarium iteture.

Quarto quia secundum hoc nulli iudiei est aliquis astrictus iure diuino in foro conscientiae quia aliquo astricto alicui iudici non licet se subiicere alii nisi de licentia sui iudicis, & plura alia possent adduci quae sunt inconuenientia

Ad primum argumentum ipsorum ex dictis quod Papa non est astrictus alicui determinato iudici iure diuino vel humano, licet iure diuino sit astrictus subiicere se alicui, si velit habere effe¬ ctum sacramenti, vnde ipse potest se subiicere cui vuli omnes autem alii ab eo in vtroque foro sunt sibi subiecti, sicut suo iudici, & ideo nullus potest se subiicere cnilibet alti extra periculum mortis nisi de licuntia sua.

Dicendum ergo quod iurisdictio est de necessitate ministri sacramenti poenitentiae, quasi confitens est astrictus sue confessori, & hoc est generale quo ad omnes. Sed in hoc differunt inter illum qui iure diuino nulli iudici determinato est subiectus, & inter illum qui iure diuino est subiectus determinaro iudici, quia primus in isto foro potest fe subiicere cui vosuerit, & iste esse solus Papa. Alii autem qui iure diuino habent Papam in praedicto foro iudicem, non possunt se subiicere pro libito alii. Et isto est positio tertia, scilicet quod necessitate sacramenti est minister habens potestatem iurisdictionis quam quidem potestatem debet habere minister vel mediante a Deo, sicut Papa habet super totam Ecclesiam, vel ab instituto sic a Deo sicut omnes alii ministri aliia Papa, vel ab ipso suscipiente sacramentum se subiiciente quantum ad illum qui de iure diuino nulli determinato iudici est subiectus sicut patet de Papa.

Ad tertiam quod quidam alii inducunt, patet ex supradictis, scilicet de eo qui absoluitur in mortis articulo ab eo qui ordinatione non est iudex suus.

Quantum ad tertium principale dubium, scilicet de similitudine Angelicae Ierarchiae ad Ecclesiam, sciendum quod dupliciter defficiunt.

Primo contradicunt sibi ipsis in primo erroret secundo quia ratio non valet, imo debet concludere oppositum, quia ille ordo non est ncessarius sed voluntarius quantum ad caput totius ordinis, scilicet Domini qui omnia potest agere immediate per seipsum. Angeli istis superioret quantum est de potestate absoluta possunt illuminare ordinem remotum ommisso ordine medio, quia prob.bile, est quod iquisquam inferior Angelus per virturem datam sibia superiori instituendo alios possit superior per se ipsum & de facto etiam tea netur a multis doctoribus, quod aliqu ide superioribus ordinibus missi fuerunt ad aliquos homines qui sunt sub omni ordine Angelorum, sed secundum eos, simile est de ordinelerarchiae caelestis & Ecclesiasticae: ergo ordo Ecclesiasticae Terarchiae non est necessarius, sed voluntarius, & per consequens potest immutari prout placet capiti totlus ordinis & summo pontifici. Quod autem non ita frequenter non intermittitur ordo lerarchiae caelestis sicut Eccle siae, causa est quia non est tanta vniformitas in eis qui pertinent ad vnum illorum ordinem sicut in illis qui pertinent ad alium.

Quantum autem ad quartum principale, scilice: de habitudine subditi ad praelatum, & econuerso, pono tria.

Primum est pstendere secundum quod accipiatur subditus & praelatus siue curatum accipiendo curatum generaliter pro omni eo ad quem pertinet curare morbum spiritualem.

Secundum est quomodo debeat intelligi obligatio mutua inter eos.

Tertium est applicare ad propositionem. Quantum ad primum sciendum, quod, scilicet habetur hoc Methaphisice esse motum possunt esse tria genera relationum, qula quaedam referuntur secundum posse sicut, motum & mobile, & calefactum & calefactibile. At ista relatiua sunt in habentibus liberum arbitrium, sicut Dominus & seruus quaedam secundum mouere actu & moueri sicut calefaciens & quod calefit. Quaedam secundum mouisse & motum esse, siue fecisse & factum esse, sicut Pater & filius. Nunc autem praelatus vel curatus & subditus non accipiunt pro eo quod est actu curare & curari, quia praelatus est praelatus & curarus, etiam quando actu non curat, nec potest etiam dici quod isti accipiantur secundum egisse & actum esse, quia aliquis est vere praelatus veli curatus antequam exerceat tales actus, propter quod relinquitur quod debent accipi secundum posse, quia, scilic t dicatur praelatus & subditus, quia iste secundum potestatem iurisdictionis potest curare, & ille curari, & cum in hoc possunt importare quandam obligationem de qua infra dicetur. Et quantum ad istud posse idem potest referri ad plura, nam calefactibile potest referri ad caelum, quia calefacit mediante lumine & ad ignem mediente calore, & etiam ad mouens quod potest calefacere mediante motu, cum omniaiilla sortiantur rationem vnius extremi, prout cadunt sub vna ratione communi, quodest esse calefactiuum. Et hoc quantum ad ea quae pertinent ad agentia naturalia, quantum etiam ad ea quae pertinent ad praesidentem in ordine ad subditum simile potest inueniri, nam idem subditus potest habere habitudinem ad iudicem particulafem ciuitatis, & ad praesidem prouinciae, & ad Imperatorem, & a quolibet eorum potest recipere sententiam condemnationis vel absolutionis, & sic etiam parrochianus potest habere habitudinem ad euratum particularem parrochiae ad Episcopum, & ad Papam.

Quantum ad secundum, scilicet qualis sit obi ligatio subditi ad praelatum, sciendum quod illa obligatio dupliciter potest intelligi vno modoconiunctim, quod scilicet subditus sit obligatus confiteri omnibus illis praelatis per ordinem se habentibus ad ipsum, scilicet curato, Episcopo & papae, vel comparere. in foro eorum. Alio modo quod hoc intelligatur cumdistinctione quod subditus teneatur confiteri, scilicet huic vel illi.

Si intelligatur primo modo falsum est: Tum quia de facto tenetur oppositum, scilicet quod sufficit confiteri vni eorum. Tum quia ratio conuenit etiam secundum forum extrinsecum, scilicet quod absolutus in vno foro saltem in sub tordinatis potestatibus non maneat obligatus ad subeundum aliud forum, & maxime inferiorum, & ideo relinquitur quod praedicta obligatio subditi ad praelatum intelligatur, secundo modo, scilicet sub disiunctione, & quia confiteri pertinet ad praeceptum affirmatiuum, ideo intelligenda est eius obipatio cum circumstamiis, quibus occurentibus debet & ex parte illius cui debet confiteri & temporis & sic de aliis, vel scilicet intelligatur quod debet confiteri cuioportet & quando opontet. & sic de aliis.

Hiis praemissis resrom letur ad primum quod inducitur pro praedicto errore, dicendum quod nec maior nec minor est probata, nec etiam si essent verae consequentia valet.

Ad primam auctoritatem quae includitur pro probatione maioris quae est Lucae.

Dicendum, quod ibi non habetur nisi quod de discipulis elegit1a. quos Apostolos nominauit. ex hoc autem non habetur quod tunc contulerit eis potestatem iurisdictionis de qua nunc loquimur, nec oportet quod ex hoc sequatur quod tuno habuerint potestatem iurisdictionis, sed tantum au¬ ctoritatem praedicundi, sicut potest haberi ex tertu Lucaeis.

Ad secundam auctoritatem Lucae 1g Dedit eis potestatem, &c. Dicendum, quod talis potestas curandi non est potestas iurisdidionis, licet effectus vnius illarum potestatum signisicetur per effectus alterius.

Ad tertiam auctoritatem sumptam Lucae, 2 & ad eius expositionem dicendum quod totum potest nitere quicquid dicitur decollatione auctoritatis praedicandi, nec oportet quod intelligatur de potestate iurisdictionis per idem patet. Ad quartam auctoritatem quae est Cirilli, quia non oportet quod intelligatur de potestate iurisdictionis, sed potest intelligi de auctoritate praedicandi.

Ad quintam auctoritatem quae est maxime super Ecclesiasticam Ierarchiam, dicendum quod per illam consecrationem in Episcopos non oportet intelligere collationem potestatis iurisdictionis, sed potestatem characteris, siue vt alii dicunt, potestatem collationis consecrationis.

Per idem patet ad auctoritatem 24.q.1. loquitur Dominus quod, scilicet ibi potestas collata in illa in sufflatione non importat quidem potestatem iurisdictionis sed characteris.

Ad auctoritates autem quae concludunt omnes Apostolos & discipulos habuisse immediate potestatem a Christo, dicendum ad primam quae inducitur de discipulis de auctoritate Cirilli, quod non oportet quod per missionem illam intelligatur collatio potestatis iurisdictions, sed potestatis praedicandi.

Ad secundam auctoritatem Maximi super Angelicam Ierarchiam, dicendum quod per illam consecrationem in Episcopos non oportet intelligere collationem potestatis iurisdictionis, sed potestatis characteris, quam quidem vocant eollationem consecrationis per idem patet adtertiam auctoritatem 2a. qu. 1. loquitur Dominus, quod illa potestas collata post resurrectionem insufflatione non importat potestatem iurisdictionis, sed characteris.

Ad quartam auctoritatem quae accipitur de Matthia, dicendum quod non oportet intelligere quod per illam electionem quae dicitur ibi facta per Sortem, collata fuerit potestas iurisdictionis ipsi Matthiae, sed quod assumptus sit ad dignitate apostolatus & ad dignitatem illius duodenarii numeri, qualiscunque sit illa dignitas, quia non potest intelligi ipsam esse Episcopalem potestatem tantum, quia non omnes Episcopi illius temporis fuerunt de numero Apostolorum, ad quam assumptionem voluit Petrus certificari, a Domino per illam sortem missam. Quod autem illa assumptione facta non contulerit Petrus potestatem iurisdictionis, nec etiam prius aliis Apostolis, nec expresse haberetur in textu. Et ideo ex illo verbo neutra pars contradictionis potest concludi.

Ad illam auctoritatem de Leone Papa, dicendum quod illa primitas potest intelligi vel quantum ad potestatem characteris si fuerunt tunc ordinati in Episcopos, vel potest intelligi pro conuenientia generali in officio, licet in illa conuenientia generali essent diuersi gradus secundum quod vnus praeeminet alteri, quod oportet necessario dicere cum in auctoritate sequatur, vni tamen datum est vt caeteris praeemineret.

Ad auctoritatem Origenis in Exodo, dupliciter potest responderi, vno modo quod per illam missionem non intelligitur collatio potestatis iurisdictionis, sed potestas praedicandi.

Aliter potest responderi, quod non sequitur ex illo dicto quod omnes immediate etiam illam auctoritatem praedicandi habuerint, quia licet dicat quod tam Apostoli quam discipuli fuerint missi, non tamen dicit quod omnes immediate fuerint missi.

Ad auctoritatem Leonis Papae dicendum, quod nulla collatio potestatis potest intelligi de potestate characteris siue consecrationis, nec oportet quod intelligatur de potestate iurisdictionis. Per idem patet ad auctoritatem Gregorii, quia scilicet non oportet quod illud intelligatur de potestate iurisdictionis, sed de potestate characteris.

Ad aliud quod adducitur contra hoc, quia scilicet iam habebat potestatem characteris, responsum est supra, quia licet ante fuissent praesbiteri, non tamen erant inrormati quod potestas characteris ordinaretur ad remissionem peccatorum.

Ad rationem quae inducitur quod &2. Discipuli aeque immediate habuerunt potestatem a Christo sicut Apostoli.

Dicendum quicquid ibi dicitur potest intelligi de auctoritate praedicandi de qua non loquimur.

Ad primam illarum auctoritatum qua dicunt Episcopos & curatos succedere Apostolis & discipulis, siue illos tenere locum illorum, dupliciter potest inrelligi, scilicet vel quantum ad similitudinem officiotum, vel quantum ad similitudinem modi accipiendi potestate competentem officio. Si intelligatur primo modo, concedendum est. Et ex hoc sequitur quod Episcopi & curati habent similem potestatem & hoc non est contra illud quod teneo. Si autem intelligatur secundo modo, falsum est si ponatur quod omnes Apostoli habuerunt immediate a Christo potestatem iurisdictionis, quia non fequitur quod si aliqui habeant similem potestatem, quod habeant illam eodem modo sicut de duobus Episcopis etiam eiusdem loci qui habent fimilem potestatem, scilicet Episcopalem, non tamen opertet quod eam habeant eodem modo, quia vnus potest habere per institutionem Papae; Alius vero per electionem & confirmationem Episcopi & hoc manifeste apparet ex illa glossa Augu. & Cassi. scilicet super illud verbum pro patribus suis nati sunt, &c. Quam alii pro se inducunt, facit ad nostrum propositum, & contra eos, quia illic dicitur quod post Apostolos & pro Apostolis secuti sunt Episcopi quos Ecclesia genuit & in sede patrum instituit. Ecce quod manifeste habetur quod Ecclesia eos genuit, & per consequens esse ipsius potestatis Episcopalis contulerit, & in tali sede instituit, siue hoc dicatur ratione vniuersalis Ecclesiae fiue ratione Papae, nam etiam illud quod Papa facit dicitur Ecclesia facere inquantum Papa quod ammodo virtualiterest tota Ecclesia, sicut princeps virtualiter est totus populus,

Ad omnes autem alias auctoritates quae videntur dicere quod institutio Apostolorum & discipulorum fuerit institutio Episcoporum & curatorum, si intelligant primo modo supra exposito, scilicet quod ex institutione Apostolorum & discipulorum acquiratur ius omnibus Episcopis & curatis postea futuris sine alia noua collatione iurisdictionis, sicut quando aliquis instituitur in regem pro se & suis haeredibus acquiritur ius haeredibus ex tali institurione, sine noua collationo iurisdictionis, falsum est vt supra dictum est. Si autem intelligatur quod per talem inssitutionem prae figuratum fuerit vel etiam praeordinatum quod talis institutio sieret in Ecclesia per vicarium Christi, concedendum est. Ex hoc autem non sequitur quod immediate constituantur a Christo, sed quod praeordinatum vel praefiguratum fuerit a Christo quod instituerentur & ipsae potestates & personae in potestatibus ab ipso generali vicario Christi, sicut particulares vicarii a generali possunt institui. Et per hoc patet responsio ad om nes auctoritates quae videntur dicere quod instirutio Apostolorum & discipulorum sit institutio Episcoporum & curatorum. Notandum autem quod illa auctoritas illius glossae super illud 2o. quarta q.1.c. 1. loquitur Dominus facit pro nobis, quia quicquid ibi dicitur de pari potestate, vel auctoritate, vel dignitate, referendum est ad potestatem characteris siue consecrationis, non autem ad potestatem iurisdictionis per quod patet solutio ad omnia illa quae possunt induci ad probandum paritatem inter Apostolos, quia intelligendum est de paritate potestatis consecrationis & non iurisdictionis.

Ad secundum autem potest dici dupliciter, vno modo quod potestas characteris est potestas non proprie iurisdictionis sicut probatum est, est, sed est potestas remittendi offensam per modum cuiusdam condonationis, secundum quem modum pars passa iniuriam potest condonare offensam, & etiam emendam in toto vel in parte, & quantum ad hoc saterdos habet vicem Dei prout est pars passa iniuriam inquantum peccator dim inuit honorem Doi, & haec potestas est potestas qua minister quantum est de se potest causare dispositionem ad gratiam per quam remitratur culpa sine recompensatione emendae siue satis factionis, cuius taxatio pertinet ad iudicem, non ad partem, ideo potestas characteris requirit pro materia debita heminem subditum & obligatum stare sententiae ministri, & propter hoc ratione materiae sequitur potestas iurisdictionis necessaria ad sacramentum principaliter ex parte materiae, & consequenter ex parte ministri.

Alio modo potest dici quod potestas characteris dicit aliquid absolutum causatum in anima ministri, per quam potest conficere & in subdito causare dispositionem ad gratiam, per quam remittuntur peccata & condonatiue & iudicaliter. Sed potestas iurisdictionis est per quam materia efficitur disposita per obligationem praedictam ad standum sententiae habentis potestatem characteris, & prima potest esse sine secunda, quia licet relationes non possint esse sine inuicem, tamen fundamenta possunt esse sine inuicem, propter quod potestas characteris potest esse sine materia subiecta, sicut calefactiuum sine calefactibili: materia etiam subiecta potest esse sine potestate characteris, sicutpatet in non sacerdote habente curam.

Vtrum autem potestas iurisdictionis possit esse sine materia subiecta in actu, quod scilicet aliquis habeat iurisdictionem super omnem habitaturum in tali loco, nullo ibi adhuc habitante, & vtrum talis potestas dicat formaliter relationem vel aliquid absolutum, nihil ad praesens, sed hoc habemus ex dictis, quod potestas iurisdictionis non est potestas characteris, & quod vna potestas potest esse sine alia.

Ad tertium autem dicendum, quod duratio stiturorum & ossiciorum in republica non mensuratur secundum durationem vitae statuentis, siue statuat aliqua pertinentia ad mores, siue statuat aliqua pertinentia ad lurisdictionem, alioquin quocumque principe vel praelato moriente, omnia statuta sua perirent, quod est falsum. Sed duratio talium habet mensurati secundum quod vult instituens manente illa auctoritate in republica, sicut etiam patet in principibus qui fiunt per electionem, quia non est dubium quod talibus principibus morientibus adhuc manent statuta eorum in vigore suo, & quantum ad mores, & quantum ad officia, & gradus officiorum.

Et si arguatur quod vt videtur non potest manere gradus auctoritatis moriente habente eam, quia oportet ponere vt videtur quod talis auctoritas sit in aliquo habente iurisdictionem sicut in subiector

Dicendum, quod talis auctoritas licet non maneat actu in aliquo subiecto, tamen virtualiter manet in acceptatione principalis instituentis talem potestatem, quae possit talia ordinare, & hoc est ipsa communitas quae voluit quod esset in republica aliquis qui haberet potestatem statuendi talia officia, & talia statuta perpetua, quousque ab habente consimilem potestatem reuocentur. Et similiter quantum ad hoc moriente Papa manent iurisdictiones & statuta quae ordinauit ad manendum perpetuo, donecab habente consimilem potestatem reuocentur, quia auctoritas eius manet ipso mortuo, non quidem in aliquo subiecto habente eam actu antequam aliquis eligatur. Sed in acceptione Dei qui sic ordinauit nec reuocauit, & in virtute ordinationis suae durant effectus sui vicarii non solum tantum quantum vicarius durat, sed tantum quantum vult eas durare. Er ista duratio stat principaliter in virtute principalis instituentis qui illam vicariam instituit, & in cuius acceptione, & ex cuius ordinatione semper potestas vicariae manet vel virtualiter vel actualiter simul in Ecclesia, & similiter effectus eius.

Ex hoc autem non sequitur quod praedicti gradus iurisdictionis Episcopalis & parrochialis sint a Christo, sed sequitur tantum quod sint instituri ab Episcopo, vel ab illo cui talem vicarii esset potestatem instituendi tales potestates particulares contulit generalem.

Ad illud autem quod arguitur contra responsionem positam, quando sstud argumentum fiebat, dicendum quod ista responsio non sufficit, tamen obiectio quae fit contra illam non valet, quia fimiliter posset argui quod nullus sacerdos habet ordinem sacerdotii ab aliquo Episcopo, quia omnes Episcopi possent mori, & sic remaneret Ecclesia sine quocumque Episcopo vel sacerdote, quia ad concludendum aliquid inconueniens non solum in actibus humanis, sed etiam in naturalibus, non oportet accipere inconueniens vel impossibilitatem in antecedente secundum communem rationem terminorum, sed sufficit quod accipiatur secundum communem cursum esse inconueniens: verbi gratia omnes homines nunc existentes considerando naturam communem terminorum possibile est mori.

Et si argueretur ex hoc quod non est ponendum quod homo producatur ab homine, sed tantum a Deo, quia cum posfint omnes homines mori, & sic defficeret genetatio humana, non valet, quia etsi omnes homines simul mori non includat, imposfibile secundum communem ratio¬ nem terminorum, tamen includit impossibile se. cundum cursum communem, & relatione ad totum vniuersum, & similiter dico quod licet posset contingere Papam non eligi vsque ad ducentos annos, & omnes Episcopos mori antequam alius Episcopus fieret, & hoc non sit impossibile, tamen secundum communem cursum, quo Deus administrat Ecclesiam, est impossibile. Et ideo quando ex ista hypothesi concluditur quod Ecelesia posset esse sine regimine, non est mirum. quia ex antecedente impossibibili quod aduersarii accipiunt pro possibili, sequitur impossibile.

Ad primam auctoritatem quae est Heronimi, dicendum, quando dicitur quod super omnes qui acceperant claues regni caelorum est fundata Ecclesia, dicendum quod ibi accipitur fundamentum pront quaecumque pars prior aedificii est fundamentum sequentis, non tamen accipitur ibi fundamentum pro eo quod adhaeret immediate ipsi terrae, vel ipsi petrae, & ex hoc non st quitur quod omnis habens claues immediate, habeat a Christo, sed sufficit quod aliquis aedificetur super ipsum, quod dicitur sic fundamentum, quod sit posterius ipso in aedificio Ecclesiae, & sic omnihabens claues est Ecclesiae fundamentum, non autem primo modo.

Vnde & hoc etiam potest notari ex verbo dictae auctoritatis, quando dicitur, Petrus est institutus caput totius Ecclesiae per hoc innuens omnes alios esse post eum, & non aeque immediate cum eo.

Ad secundam auctoritatem quae est Bernardi ad Eugenium Papam, dicendum quod nondicitur quod non sola potestas Papalis sit immediate a Christo, sed etiam aliae: & hoc concedendum est quia omnis potestas Ecclesiae est a Christo, quia omnis potestas quae haberetur ab eius vicario haberetur ab ipso, quia quicquid est cansa causas, est causa causati in per se ordinatis, non tamen ex hoc habetur quod omnes sint immediate a Christo.

Ad tertiam auctoritatem a2. di, dicendum quod ex illa auctoritate non habetur quod omnis potestas Eeclesiastica sit a Christo immediate. Sed distinctio diuersarum potestatum secundum maiores & minores sacerdotes sit a Christo siue mediate siue immediate, & hoc concedendum est, quia potestas Papae est immediate a Christo, potestas autem aliorum est ab ipsa, mediante tamen potestate Papae inquantum preordinauit tales potesta tes a Papa institui.

Ad quartam auctoritatem dicendum, quod non dicit quod ius praedictae potestatis transeat ad omnes de Ecclesiastica immed ate, sed quod I mediate vel immediate transeat ad omnes principes Ecclesiae, ideo ratio non concludit. Quod patet ex eo quod sequitur, quia dicit Petuum esse in hoc singularem, quia omnibus Eoclesiae rectori. bus Petrus forma praeponitur, & sic omnes aeque immediate cum eo.

Ad quintam auctoritatem & rationem fundatam super eam, dicendum quod in Ierarchia Ecclesiastica supremus ordo est Episcopalis comprenendendo totum ordinem E piscopalem prout includit omnes gradus Episcopales, non tamen sequitur quod omnes contenti in isto ordine imme. diate accipiant a Christo, vel quod aliquis de illo ordine, & hoc concedendum est, scilicet quod aliquis de toto ordine Episcopali accipiat immediate e Christo, & hoc dicimus de Papa, sicut etiam non sequitur quod si natura corporalis est natura infima, quod quaelibet species de naturali coporali sit infima, quia tunc sequeretur quod omnes species naturae corporalis essent aequales, & hoc dictum est quantum ad potestatem iurisdictionis.

Quantum autem ad potestatem characteris sunt omnes aeque immediate a Christo.

Ad sextum auctoritatem dicendum quod ex il. lo vetbo non habetur quod Dominus instituerit Episcopos immediate, scilicet absolute instituerit mediate vel immediate missionem enim de qua fit ibi mentio non oportet intelligere esse auctoritatem iurisdictionis de qua loquimur, sed auctoritatem praedicandi.

Nunc restat dicere ad ea quae inducuntur pro secundo errore.

Ad primum dicendum ad maiorem, quod quantum ad hoc est falsa, quia tam hic quam illic tenetur ralis ordo reductionis, non semper tamen, immo vtrobique de facto fit oppositum, frequentius tamen in nostra Ierarchia, & causa dicta est supra.

Minor etiam simpliciter est falsa: qui in vtraque Ierarchia quandeque praetermittitur ille ordo.

Ad secundum dicendum, quod maior quantum ad ho est vera quia, scilicet vtrobique est ordo, scilicet non est vera quantum ad hoc quod ille ordo sit aeque necessarius, sicut necordo quo quis mouet lapidem mediante baculo, est aeque necessarius, sicut ordo quo mouet manum mediante brathio, sicur supra dictum fuit, & ideo sicut homo potest mouere lapidem immediate & sine baculo, & hoc absque monstruositate, ita potest Papa vel Episcopus dare absolutionem cuicunque personae perseipsum vel mediante curato vel conmissario instituto ab eo.

Contra hoc tamen arguitur auctoritare Ber. lib. ad Eugenium Papam, qui sic dicit. Honorum autem & dignitatum gradus & ordines quibuscunque seruare positi estis, nunc autem substrahitis abbates Episcopis, Episeopos Archiepiscopis, & infra monstrum facis, si manu submouens digitum facis pedem ex capite superiorem manum brachio aut collateralem, tale euam monstrum facis si in Corpore Christi membra aliter locas quam ipse disposuit. Fece quod secundum Bern. iste ordo qui est in Ecclesia est institutus a Christo, & quod commutare ipsum est monstruosum. Et infra quid prohibet inquit dispensaro pnullus, sed dissipare, non sum ego tam rudis vt ignorem vos posse dispensare, sed in aedificationem, non in destructionem. Denique quaeritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur vbi necessitas vrget excusabilis est dispensatio, vbi vtilitas prouocat dispensatio est laudabilis vtilitas dico non propria sed communis, nam cum nihil horum gratia dispensatur, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Ecce dicit duo, scilicet quod talis ordo potestatum Ecclesiarum est a Christo & quod violare istum ordinem est dissipatio: sed qui facit quod parrochianus non reducatur in Deum mediante curato, tollit talem ordinem: Ergo, &c.

Ad primum de institutione illius ordinis a Christo dicendum, si intelligatur quod dicatur institutus a Christo praefiguratiue, vel praeordinatiue & in generali & implicite modo quo supra expositum est, potest concedi. Et ex hoc vt patet ex dictis, non sequitur quod Papa in speciali & expresse non instituat tales potestatee, sed solum sequitur quod hoc habeat ex comm ssione siue ordinatione Christi modo quo dictum est. Si autem intelligatur quod alis ordo sit institutus a Chuisto explicite tales potestates determinatas & quantum ad casus & quantum ad territoria instituendo, falsum est, vt prebatum est supra¬

Quantum ad secundum de ordine ad sormam argumenti, Dicendum quod intermittere talem ordinem, vel etiam facere tales exemptiones sine necessitate & vtilitate reipublicae est dissipatio, sed vbi alterum illorum est vt etiam testatur Bernar. est fidelis dispensatio.

Ad cuius euidentiam sciendum quod ordo quo brachium cadit medium inter manum & humerum est necessarius & decens, & ideo eius oppositum est impossibile & necessario indecens. Ordo autem quo curatus cadit medius inter parrochianum & Episcopum, & simile, est deordine Archie piscopi inter Episcopum & abbatem, & Papam, non est necessarius absolute vt dictum est, imo simpliciter loquendo stat in voluntate Papae, potest tamen esse ducens, non tamen sic quod oppositum necessario & semper sit indecens, imo vbi vel apparet vtilitas reipublicae, sicut teneo de priuilegio collato fratribus, vel necessitas sicut si Episcopi vel eorum vicarii, seu ministri tiranniz arent super religiosos, & precipue super pauperes, in quo easu intermittere talem ordinem non solum est indecens, immo necessarium, quia in talicasu dimittere religiosos sub eorum custodia esset d mittere ouem sub custodia lupi.

Est autem notandum quod priuilegium fratrum non importat exemptionem cum iurisdictio sub disiunctione maneat curatis libera, quia ex hoc quod parrochianus potest confiteri fratribus non tollitur ius sacerdotis quin possit audire parrochianum, sicut per exemptionem non tollitur ius a quo fit exemptio.

Ex hoc etiam patet ad duas rationes quibus probatur tertius error, quia non est simile de ordine Terarchiae caelestis, siue triumphantis Ecclesit, & ordine militantis Ecclesiae. Et similiter dicendum est de ordine membrorum in corporenturali, & de ordine membrorum mistico.

Ad ea quae inducuntur ad probandum quartum ertorem, primo dicendum est ad Illud quod inducitur de iure naturali & quod obligatio qua tenetur subditus praelato, & econuerso sit obligatio praecepti affirmatiui, & sic etiam obligatio vnius ad plures non coniunctim, quod scilicet illis omnibus praeteneatur semper & de omnibus confiteri; sed d siunctim, scilicet illi vel isti vel eorum commissariis, nec ius naturale ideo dictat quod absolutus ab vno teneatur ire ad alterum, imo salua reuerentia Magistri in Theologia & in artibus est fallacia consequentis procedendo a duabus causis veritatis ad vnam, quia disiunctiua verificatur quacunque eius parte existente vera, propter quod quandoque ex veritate disiunctiue infertur veritas alterius partis determinante, proceditur a pluribus causis veritatis ad vnam similiter, quando argnitur sic parrochianus tenetur confiteri curato vel Papae, vel eorum commissariis, ergo tenetur confiteri omnia peccata sua curato, non sequitur. Et ideo ratio nullo iuro aliquid valet.

Ad illas duas probationes simul dicendum quod licet illud extremum iftorum relatorum sub¬ diti ad praelatum, scilicet extremum quod est ipse praelatus habeat hanc formalem rationem sub qua refertur ad subditum, seilicet esse habons auctoritatem siue potestatem absoluendi vel ligandi subditum, tamen sub ista ratione formali plura materialiter, scilicet sacerdos parrochialis, E piscopus & Papa, vel eorum vicarii, & ideo sub hoc extremo quod est praelatus continetur non solum parrochialis curatus praecise, sed etiam Episcopus, & Papa, & eorum vicarii. Et quia probationes illius maioris procedunt, ac si sub hoc extremo quod est praelatus contineatur praecise parrochialis curatus, ideo non valent: imo est fallacia consequentis procedendo a superiori ad inferius, affirmatiue dicendo sic, subditus tenetur praelato, ergo praecise curato non sequitur, quod aut dicitur inquantum non confitetur non est subditus, hoc nihil est, quia iurisdictio ex parte praelati & obligatio ex parte subditi potest stare sine vsu.

Vnde si non confiteatur actu subditus, non sequitur quod non fit subditus, nec sequitur quod curatus qui hunc non audit non sit praelatus, quia prelatum facit ipsa potestas iurisdictionis, & non vsus eius.

Et si arguatur quod loco & tempore saltem, confiteri tenetur. Dicendum est quod verum est modo tamen quo debet scilicet huic vel illi, non autem praecise, huicscilicet curato.

Ad ea quae inducuntur ad probandum praedictam conclusionem de iure diuino, scilicet per illas auctoritates sacrae scripturae, respondendum est vnica responsione ad omnes illas auctoritates, quia eandem vim habent: dicendum ergo sicut dictum est, quod obligatio praelati ad subditum, siue obligatio praecepti affirmatiui non obligat ad semper, sed tantum concurrentibus circunstantiis quae requiruntur, ad hoc quod tale praeceptum obliget scilicet, quod illi cui oportet & quando oportet & sic de aliis. Et parrochiano confesso Papae vel eorum commissariis nec vltra peccante cura us non tenetur scire illa peccata confessa, nec animi sui subditi quantum ad illa, imo est similis fallacia sicut prius, non enim sequitur quod si iuiure diuino tenetur praelatus scire animum subditi sui quantum ad omnia peccata: ergo curatus parrochialis ad hoctenetur, imo est fallacia consequentiae, vt saepe dictum est, quia praelatus cui debet fieri confessio, se habet in plus quam curatus parrochialis.

Per idem patet ad rationem sequentem quae potest trahi ex verbis eorum.

vnde dicendum, quod minor est falsa: ad probationem eiusdem dicendum, quod ordo Ecclesiasticus requitit quod manente ordine praelati ad subditum, & econuerso subditus tenetur confiteri praelato cui est ad hoc obligatus, sed ex hoc non sequitur quod teneaur confiteri curato, accipiendo curatum pro parrochiali sacerdote. Si autem accipiatur curatus pro quocunque habente cura parrochiani, tunc esset equiuocatio de curato prout potest stare pro euraro parrochiali, & sic non sequitur quod tenetur confiteri prelato, ergo curato, nec ordo Ecclesiasticus hoc requirit: vel etiam potest accipi pro omni habente curam. Et curatus sic accipiendo est quid commune sacerdoti parrochialiEpiscopo & Papae, & per consequen tenetur confiteri curato: dico sic.

Et ex hoc non sequitur quod teneatur confiteri nisi vel saceidoti panochiali, vel rpiscopo, vel Pa¬ pae, vel eorum vicariis.

Nunc restat respondere ad ea quibus probatur huiusmodi error, & primo respondendum est ad illas rationes quae probant primam partem, scilicet quod confessio facta priuilegiatis habentibus licentiam generalem audiendi confessiones & absoluendinon valet siue non tenet de iure.

Ad primam ergo dicendum quod masor est falsa quia potestas clauium in fratre vel in quocunque sacerdote simplici non est quantum est de se obligata cuiuscunque seruituti.

Ad probationem dicendum, quod habere curam animarum & non esse alienum a populo cuius curam habet non sunt duo re, sed idem nisi apud hominem qui ignorat propriam vocem, quia habere curam animarum aliquorum hominum vel omnium, non est aliud quam habere po testatem iurisdictionis super eos, sicut praelatus se habet ad subditos in foro animarum, siue conscientiae, sed hoc est habere eos tanquam populum suum & per consequens non alienum in tali foro: orgo idem est dare curam animarum & tollere impedimentum quod est carentia curae animarum, & tollere hoc quod est alienum respectu populi cuius cura sibi confertur Et sic illa probatio maioris superponit falsum, scilicet quod carentia curae animarum quam dicunt priuilegium tollere, & populum esse alienum a sacerdote, vel econuerso sacerdotem alienum esse respectu populi cuius non habet curam, sint diuersa impedimenta, quod falsum est, quia secundum rem non sunt duo impedimenta, sed vnum & idem possibile amoueri a pluribus, scilicet a Papa Episcopo & curato.

Si autem dicatur ad hoc quod priuilegium dat curam populi vel hominis in generali, non autem istius vel illius hominis vel populi in particulari: & haec dat eis curatus non valet, quia iurisdictio non datur alicui super hominem Platonium, licet enim homo possit esse in conceptu mentis obiectiue sine particularibus, quia potest homo intell gi siue concipi non intellecto vel concepto Socrate vel Platonae & sic de aliter tamen in esse reali non potest esse sine eis.

Vnde nihil est dictu quod iurisdictio detur alicui super hominem in vniuersali, sicut etiam nihil est dictu quod bos dicatur alicui in vniuersali& non hic bos vel ille. Etiam improprie loquuntur quando dicunt quod carentia populi vel iurisdictionis super populum sit seruitus proprie, quia seruitus proprie est obligatio qua aliquis obligatur alicui ad aliquid. Sed carentia populi vel iurisdictionis super populum non dicit obligationem sed defectum alicuius necessarii ad aliquam operationem excercendam, scilicet defectum potestatis necessariae ad exercendos actus Ierarchios & Ecclesiasticos.

Ad secundum dicendum est, quod maior est falsa, quia vt dictum est non habere curam, & non habere populum fibi subditum, vel nontalienum, non sunt duo impedimenta, sed vnum tantum: ita quod frater ante priuilegium se habet ad audiendas confessiones sicut se habet aliquis ad exercendum aliquem actum a quo impeditur tantum per vnam causam possibilem amoueri per plures, scilicet per Papam Episcopum vel curatum, & illa causa est non habere populum subditum siue non habere curam populi.

Ad probationem dicendum, quod supponit falsum, scilicet quod Arehiepiscepus impeditur duplici eausa vti pallio in aliena prouincia, se ilicet ex parte sui, &c. Quia ex parte sua obsolute loquendo non habet impedimentum vti pallio, alioquin in nulla prouincia liceret ei vti, sed non Archiepiscopus haberet causam ex parte sui non vtendi pallio in aliena prouincia & in quacunque. Archiepiscopus autem non habet causam in aliena prouincia nisi solam alienitatem prouinciae, quod impedimentum potest tolli a duobus, scilicet a Papa & Archiepiscopo quantum ad vsum pallii.

Causa autem quare non licuit illi Archiepiscopo portare pallium post talem licentiam Papae, non ideo fuit quod esset ibi duplex impedimentum ante, sed quia Papa non voluit ei dare licentiam, nisi sub conditione, scilicet si placeret Archiepiscopo loci, & idem esset si Papa daret priuilegium audiendi confessiones sub hac forma. Do vobis licentiam audiendi confessiones si placeat curatis, vel locorum ordinariis. Nunc autem non est sic, nec impedit quod fructus qui fit in populo impediretur propter malam dispositionem aliquorum curatorum vel ordinariorum.

Si autem quaeratur quare Papa voluit concea dere simpliciter Archiepiscopo licentiam vtendi pallio in aliqua prouincia aliena, sicut concedit fratribus priuilegium audiendi confossiones.

Respondeo duplex potest esse causa, vna est quia vsus pallii non habet facere fructum in populo, sicut audientia confessionum, cum non pertineat nisi ad ostendendam quandam eminentiam personae vtentis, quae ostensio parum facit deftuctum, & praecipue in populo alieno.

Alia causa potuit esse, quia vsus pallii in aliena prouincia non est ita in supportationem oneris Ea piscopi loci sicut audientia confessionum quae fit a frati ibus in superportationem oneris curatorum. Tertia causa, quia magis est deferendum singulari dignitati Archiepiscoporum, quorum dignia tas singularis est posse vti pallio, quam cuicunque curato.

Ad tertium dicendum, quod maior est falsa, quia non sic se habet priuilegiatus ad audiendum confessiones, sicut ille cui concessa est aliqua rcclesia parrochialis, se habet ad introductionem passiuam in possessionem, sed magis se habet introductus ad possessionem alicuius rei ad vsum illius, quia audientia confessionum est vsus potestatis iurisdictionis quae confertur per priuilegium, nunc autem introductus in possessiouem rei non indiger quacumque licentia vel iudice quocunque vlteriori ad vtendum re sua, & sic patet quod probatio maioris nihil valet quia inducit pro simili illud quod non est simile.

Et si dicatur ad haec quod Papa non dat per priuilegium potestatem iurisdictionis, sed licentiam accipiendi potestatem talem a curato, hoc nihil est. Tum quia priuilegium non dicit quod Papa dat eis licentiam accipiendi talem potestatem audiendi. Tumsecundo quia sine priuilegio est hoclicitum, alioquin nullus posset audire confessiones auctoritate curati, quin aliqui haberent licentiam expressam super hoc a Papa.

Quaero etiam ab istis quando committun potestatem capellano nullam plebem habenti, v trum tali auctoritate collata possit audire confessiones. Si fic, quare ergo auctoritas Papae nontantum valet priuilegiato, quantum auctoritas curati habenti auctoritatem ab eo.

Si dicatur quod curatus habet potestatem or¬ dinariam a Deo in sua parrochis.

Quaero vtrum Papa in patrochia sua habeat potestatemm ordinariam a Deo. Si dicas quod non ea censendus haereticus, quia negas Papam esse ordinarium totius Ecclesiae. Si dicas quod sic, ergo Papa potest comnutrere sicut praelatus, & multo amplius in sua parrochia audientiam confessionum cuicunque voluerir.

Quod autem dicunt vltra quod audientia confessionum non est ita ad subleuationem curatorum sicut praedicatio, falsum est, imo ad maiorem subleuationem eorum & quantum ad laborem exteriorem, & quantum ad conscientiae securitatem, quia ex quo superaudit de mandato Papae exoneratus est curatus ad reddendum rationem pro eo qui confitetur fratri quantum ad ea quae confitetur sibi.

Ad illud de hostien. dicendum quod nitetur si I daretur effraenata multitudo confessiorum, sic autem non fit quia potestas non datur nasi paucis electis & solum in tanto numero quantum requirit vtilitas cleri & populi, imo in tantum paucis datur quod frater vix potest manere in toto anno in vna parrochia ad audiendum confassiones duobus diebus.

Nunc respondendum est ad ea quae inducuntur pro alia parte erroris illius, scilicet quod confessi commissariis Domini Papae teneantur eadem confiteri curato.

Ad primum dicendum, quod minor est salsa, quia ex hoc non sequitur quod curati essent frustra in Ecclesia. Tum quia possent ministrare alia facramenta, & sic non essent frustra. Tum quia non sequitur quod data tali licentia contigeret quod curati nullam confessionem audirent.

Ad illud quod inducirur contra primum istorum, scilicet quod magis necessarium inter sacramenta quae cutati ministrant, est sacramentum poenitentiae & sic frustra essent si illud non ministrarent, dicendum quod non sequitur quia non oportet aliquem gradum esse frustra in repub. si non seruit de eo quod est magis necessarium reipub. dum tamen seruiat de alio modo vtili pro republica.

Ad illud quod dicitur contra secundum, quod imo, quia contingeret nullum confiteri curatis, quia possent ire ad fratres. Dicendum quod licet omnes ire ad fratres pro confessione sit possible, accipiendo possibile per oppositum ad impossibile, quod includit repugnantiam terminorum, quia omnes ire ad fratres non includit repugantiam terminorum siue contradictionem. Tamen omnes ire ad fratres non est possibile, quod natum est esse secundum cursum communem qui est in Ecclesia stante ordinatione licentiae concessae, frattibus propter quatuor.

Primum est multitudo populi, quia in pluribus aut saltem in multis accidit quod curatus non sufficeret, sine pluribus adiutoribus, quibus datis a Papa satis hiabet facere in audiendo venientes ad se, & certe conuenientius est, quod tales auditores dentur a Papa qui melius potest prouidere quam quod curatus assumat, qui non ita conuenienter potest prouidere de ira sufficientibus, quia quicquid sit de curatis, planum est quod pauci alii simplices sacerdotes inueniuntur sufficientes.

Secundum est propter tarditatem populi ad confitendum, quia expectant communiter ad confitendum vsque ad ramos palmarum, ita quod vix possunt audiri etiam si essent ri. duodecim audi¬ tores.

Tertium est propter diuersam inclinationem populi ad diuersas conditiones confessorum, quia quidam volunt habete illos qui sunt strictae conscientiae in poenitentiis. Alii volunt habere illos qui faciunt bonum forum, & sic de diuersis conditionibus confitentium, & confessorum, & ideo non potest esse quod omnes sint volentes confiten curato, pensatis conditionsbus curati, vbi maxime quod esset nimis grauis homo, vel pestifer.

Quartum propter moderamen quod consueuit poni in talibus licentiis, quod scilicet debent exponi electi fratres & intali numero qui debent sufficere secundum multitudinem cleri & populi.

Quando ergo dicitur, quod posset contingere quod nullus confiteretur curato, dico quod non est verum secundum cursum communem qui apparet.

Ad secundum dico, quod quantum est de plenitudine potestatis, credo quod Papa posset facere quod nullus esset ordinarius alius ab ipso, & quod omnia quae fiunt in ecclesia posset agere si vellet per commissarios: sed credo quod non deceret, nec etiam vt credo, expediret, quia vt credo, illa quae pertinent ad regimen totius Ecclesiae non ita vtiliter fierent si omnes essent commissarii. sicut ponendo quod aliqui sint ordinarii qui tam per se quam per alios possint regere populum sicut principaliter instituti in regimine populi Illud tamen quod inducitur contra hoc quod, scilicet per hoc tolleretur ordo ecclesiae & parroahiarum. Nam si ponantur omnes commissarios esse ordo distinctorum graduum iurisdictonis, pofset esse in commissariis sicut & nunc est in ordinariis.

Ad tertium dicendum, quod minor & eius falsitas patet ex dictis, quia tale priuilegium non tollitordinem Ecclesiasticum, sed supponit quod diuersi ordinarii secundum maiorem & minorem potestatem possunt diuersas commissiones facere.

ET oppositum ponere, scilicet quod Papa non possit respectu suorum subditorum dare auditores confessionum quotquot voluerit, absque hoc quod confessi eis tencantur confiteri euratis, nisi hoc fiat de licentia ipsorum, & tamen curati possint suis subditus dare quos conseffores voluerint absque hoc quod confellus eis teneatur confiteri Papae, vel eius licentiam petere, est peruertere ordinem ecclesiasticum, & ponere quod inferiores habent maiorem potestatem respectu suorum subditorum quam superiores habeant.

Ad illud quod dicunt de licentia generali & speciali quod, scilicet licentia generalis est quando licentia datur ea intentione quod confessus habenti generalem licentiam audiendi confessiones maneat obligatus confitericurato, & curatus maneat obligatus audire eum. Specialis vero quando datur ea intentione quod tollatur huic inde talis obligatio.

Dicendum quod fictio est, quia eorum quorum quod licet potest aequaliter fieri circa vnam parrochiam, & quantum ad vnum casum sicur circa plures vel omnes personas, & quantum ad omnes casus, vnum non potest plus dici generale vel speciale quam aliud, sed dare licentiam audiend iconfessiones ea intentione quod talis obligatio maneat qualis dicta est aeque indifferenter se habet ad vnam personam & ad multas, & ad vim earum. Et ad multos sicut dare licentiam cum remotione talis obligationis, & econuerso: ergo ponere vnam plus esse generalem quam aliam vel specialem, pura fictio sine quacunque ratione.

Minor patet quia vtrumque potest aequaliter recipere vnum vel multa.

Maior etiam faciliter patet, quia generalitas importat exteriorem illius quod dicitur generale ad multa. Speciale vero est illud quod se extendit ad pauciora sed eorum quorum quodlibet potest se habere aequaliter ad vnum vel plura multa vel pauciora vnum eorum non plus extendit ad multa vel pauca quam aliud: Ergo, &c.

Si dicatur ad hoc quod pro tanto dicitur generalis licentia dari cum tali obligatione, non quia dare importat generalitatem, sed quia licentia ita generalis non posset dari sine tali obligatione quin sequerentur praedicta inconuenientia.

Ad hoc dicendum, quod si daretur ita generalis licentia quod esset effraenata multitudo confessorum, sicut si concederetur hoc cuicunque sacerdoti indifferenter, verum esset quod sequeretur inconueniens, scilicet confusionem quandam esse in populo, sed non sequeretur inconueniens quod est Papam committere quod non potest, quia de plenitudine potestatis vt hic teneo posset, sed non deberet. Sed concedere licentiam audiendi confessiones secundum formam & modum secundum quem conceditur fratribus, scilicet quod fratres eligantur & in tali numero exponantur secundum quod exigit vel requirit multitudo cleri & populi nullum inconueniens sequitur, sed magis vtilitas magna. Quod vltimo concludunt quod pars eorum est tutior, quia omnes eam appropriant, dicendum quod si partem suam dicant sententiam tenentem quod confessus commissariis Papae teneatur confiteri curato, dico quod non est sententia solum tutior, sed est simpliciter falsa & erronea, videlicet quod confessus commissario Papae teneatur confiteri curato & confessus commissario curati, nec Papae nec alicui teneatur confiteri, cum commissio Papae debeat esse magis libera quam commissio cuiuscunque alterius, cum ipse possit imponere legem commissioni aliorum & non econuerso.

Si autem partem suam dicant, scilicet quod confiteri vtrique est tutius quam alteri tantum, dico quod verum est eo modo quod commissario curati & curato confiteri est tutius quam confiteri commissario tantum & eo modo quod pluries confiteri est tutius quam semel tantum. Sed si intelligatur quod volens confiteri semel tutius confiteatur curato vel eius vicario quam commissario Papae falsum est, nisi quis velit dicere quod curatus habet maiorem potestatem in committendo quam Papa, quod est insanum dicere propter quod arguitur ex parte illius statuti. Omnis vtriusque sexus, scilicet quod manente illo statuto non potest concedi priuilegium quin confessus priuilegiato teneatur confiteri curato, & hoc patet sic, quia manente illo statuto in vigore suo quaecunque confessio facta alii quam proprio sacerdoti non liberat confitentem a confitendo eadem proprio sacerdoti, sed iste proprius sacerdos est ipse curatus. ergo, &c.

Maior faciliter patet, quia nulla confessio facta alii ab illo cui quis tenetur confiteri omnia peccata sua, liberat confitentem a confitendo illi cui tenetur omnia peccata sua confiteri, sed pro¬ prius sacerdos est huiusmodi. ergo, &c.

Minor etiam probatur quia sicut se habet Ecclesia parrochialis ad hoc quod sit propria Ecclesia cuiuslibet parrochiani ita etiam se habet sacerdos parrochialis ad hoc quod sit proprius sacerdos cuiuslibet parrochiani sui. Si sola Ecclesia parrochialis est propria Ecclesia cuiuslibet parrochiani, ergo solus sacerdos parrochialis est proprius sacerdos. Vnde vt dicunt si esset aliud statutum quod esset, seu diceret quod quilibet teneatur decimare omnia bona sua propriae Ecclesiae: nulla determinatio facta cuiuscunque Ecclesiae liberaret eum a decimando eadem bona ecclesiae suae parrochiali, ita vt dicunt est in proposito de confessione quia, scilicet quaelibet confessio facta cuicunque alii a curato quam probauerunt vt videtur eis esse proprium sacerdotem non liberaret confitentem quemcunque a confitendo peccata sua suo curato.

Ad istud vltimum dicendum, quod impossibile est nisi. homo velit ponere errorem quod ly proprio sacerdoti positum in illo statuto teneatur pro curato parrochiali. Alioquin vt ex superioribus patet confessus Papae teneretur confiteri curato.

Ad solutionem autem rationis, & ad maiorem euidentiam praemissorum praemitto duas distinctiones, scilicet ex parte proprii sacerdotis & ex parte propriae ecclesia: ex parte proprii sacerdotis, quia quando dicitur esse iliquis proprius sacerdos alicuius parrochiae dupliciter potest accipi. Vnius proprium distinguitur contra aliena. Aluerius prout distinguitur contra commune. Si accipiatur prout distinguitur contra commune, cum proprium sic dictum importet quamdam exclusionem, quia potest stare vel pro illa exclusio quando dicitur aliquid esse proprium huius: potest se tenere ex parte recti & ex parte obliqui: verbi gratia quando dicitur iste sacerdos est proprius sacerdos istius parrochiani, potest exclusio quam importat hoc quod dico proprium fieri ex parte parrochiani, vt sit sensus, quod iste sacerdos est sacerdos huius parrochiani & nullius alterius, & sic falsum est de quocunque sacerdote parrochiali. nisi sit aliquis sacerdos qui non habeat nisi vnum solum parrochianum, Vel potest exclusio fieri ex parte sacerdotis qui accipitur in recto, & tunc est sensus quod iste sacerdos est proprius sacerdos huius parrochiani, idest, iste est sacerdos huius parrochiani, ita quod huius parrochiani nullus alius est sacerdos, & sic adhuc est falsum de quocunque sacerdote, siue habeat vnum parrochianum, siue plures nisi esset immediate sub solo Papa, quia nullus sacerdos, siue Episcopus, siue sacerdos parrochialis, est ita sacerdos alicuius quod nullus alius sit sacerdos eiusdem accipiendo sacerdotem alicuius illum qui potest eum absoluere. quia quantum ad illos qui sunt subditi Episcopo. tam Episcopus quam Papa possunt absoluere. De illis autem qui sunt subditi ipsi curato parrochiali, tam ipse quam Episcopus vel Papa, quam eorum commissarii possunt absoluere. Et cuiuslibet parrochiani subditi curato parrochiali sunt tales tres sacerdotes ordinarii, scilicet Papa, Episcopus & ipse curatus.

Et sic patet quod nullus sacerdos potest dici proprius sacerdos alicuius parrochiani prout distinguitur proprium contra commune accipiendo exclusionem ex parte recti, nisi forte quantum ad illum qui soli Papae subiacet.

Et sic patet siue accipiatur exclusio exparterecti, siue exparte obliqui, quod nullus sacerdos potest esse proprius sacerdos alicuius nisi ex parte obliqui solum quantum ad illum sacerdotem qui haber et vnum subditum tantum, vel ex parte recti sialiqui subesset soli Papae.

Secunda distinctio est de Ecclesia quia potest stare vel pro ipso loco in quo fit officium diuinum, & vbi regulariter & communiter ministrantur sacramenta populo talis locus vsitato nomind & communiter vocatur Ecclesia.

Alio modo potest dici Ecclesia minus tamen vfitate, scilicet potestas praesidentis in loco, sicut si diceret quod Ecclesiae Romanae subest totus mundus, hoc enim non potest dici proprie de illo loco ratione sui, sed intelligitur de potestate praesidentis in loco.

Accip endo sic Ecclesiam primo modo, sic potest dici E clesia parrochialis propria Ecclesia cuiussibet parrochiani, si fiat exclusio ex parte recti, quia talis locus est locus in quo parrochiani con sueuerunt audrre diuinum officium & recipere sacramenta communiter & nullus alius. Et licet alibi possit hoc facere de licentia, tamen hoc non est consuetum de factor

Si autem acciperetur exclusio ex parte obliqui scilicet parrochiani tunc non posset Eicclesia parrochialis dici propria alicuius parrochiani, nisi illa quae haberet vnum solum parrochianum.

His praemissis dicendum est ad maiorem quado dicitur quaecunque confessio facta alij quam proprio sacerdoti non liberat confitentem a confitendo ea proprio sacerdoti,, dioo quod accipiendo proprium sacerdotem pro non alieno vtrobi¬ que, prout seilicet proptium distingitur ontra alienum, vera est, quia nulla confessio facta alieno sacerdoriliberat confitentem qui reneatur eadem confiteri sacerdoti non alieno. Si autem accipiatur proprius sacerdos prout distingnitur contra commune, falsum est, quia confessio facta alii quam Sacerdori proprio sic accepto, libetat consitentem a confessione facienda proprio sacerdoti sic accepto: nam confessio facta Papae vet eius commissariis liberat confitentem a confestione facienda curato qui isto modo dicitur propriua sacerdosiminor etianmsimpliciter estfalsa, quia sacer. dos parrochialis non est ille proprius sacerdos do quo intendit istud statutum, Q

Ad probationem dicendum, quod maior illius probationis, si Ecclesia accipiatur pro loco materialiter praedicto falsa est. Si autem accipiatur pro potestate praesidentis in loco vera est. Sed tune minor accipiendo proprium prout est idem quod non alienum, secundum quod inisto statuto accipitur proprium, est falsa, quia non solum pntestas sacerdoris parrochialis est non aliena a parrochianis, sed nec etiam potestas Episeopalis aut Papalis. Ad exemplum dicendum, quod non est simile, quia tales prouentus temporales non rospiciunt solum potestatem praesidentis in loco, sed respiciunt magis praesidentem, vt tamen est talis loci, ita quod non est sensus statuti quod daretur non alieno solum, sed non alieno presidenti in tali loco. Statutum autem quando dicit proprio sacerdoti accipit hic proprium, id est, non alienum simpliciter, non autem accipit non alienum praesidentem in tali loco.

Eina oactamr fraru Treruei varasa vrdma prattum Praeditaterum, & in Fheclecia prosessoru, quondum etiam eiusdem Ordinis Qeneralit, & Asagiftri, naerione Pritonu de inferiori Pritannia, Depotestate Ecclesiustita, & Patpali.

Qratio Magistri Philippi Griueau habita in signetis Theologiae, in Collegio Sorbonae.

Omperendinationes & pertaediosam nostrae dimisionis sentiudiem post erebrat confiidtationum inquietudines penitus demiratus Mercurium (quem magni souis & deorum nunQcium fabulantur) aut pernices amisisse alas, aut velocitatem testudine a Saturni tarditate permuta sse coniectabam. Verum cum ex Ptolomeo de Mercurii genio & natura altiorem factitarem indaginom, circa solem eum assidue rotari, ab eodem quoque super vnius signi gradum nunquam elongari fac ile offendi. Quo forsitan factum est (si in caelum tantae cunctationis molem reiiciamus) vt non nisi postea quam iustus iudex fortis Celotes, & vir omnium horarum pater Cancellarius magnus noster Apollo nobis illuxit, Asercurium suum nequaquam conspicari valuimus. Caeterum si hac tempestate qua diminutae sunt veritates a filiis hominum, & vna locuti sunt vnusquisque ad proprium suum, humanas sciscitemur causas cur tardiuscule post emensos gymnasticae agones manum ferulae subduximus, plorabit Heraclius ridebit Democritus, difficile profecto erit Rhinocerontis nasum non habere, & satyram non ser bere, dum mutato nomine de multis fabula narratur, & dum sibi quisque placet credula turba sumus. Legimus Romanos quondam solitos omni reiecta mora ne quempiam debi a suis laboribus mercede frustrarentur, quamprimum de republica benemeritis praemia contulisse, hinc triumphales coronae Imperatoribus ob partam super hostibus victoriam, hinc obsidionales exercitum obsidione liberantibus donabantur. Hinc cinica & onalis. Apud Graecos in Olympicis oleastro lanro, in Fithiis in Isthimis pinu, Nemeis certaminibus apio fortissimi quique athletae tempora cigebantur, sicque ad res magnas forti animo capescendas oppido quam alacriter inescati. Idem sancitum erat pugilibus litterariis apud Ciliciae Tharsum, Athenas, & Alexandriam, trina omnium bonarum artium antiquissima emporia, quando Apostolus Paulus goallorum patronus, Dyonisius, & celibalis vir ago Catherina illic ardentissime litteris opera nauauere Quorsum igitur apud nostrates palestrici caelestium arcanorum contemplatores, qui dies noctesque in laboribus plusquam herculeis exandauerunt, lucubrauetunt, iudauerunt, alserunt, tot aurium tormenta vt vnx in alteram dormitarint tot capitis vertigines, cerebri uerminationes, & scantonias perpessi post epotas anxietatis: & amaroris aquas, atque depasta absinthia a ca miceratit & gloriosis tropheis tandiu remoratisunt. Sed de his Agenora continet & Fiarpocratesu, gito silentia suadet. Iamiam adstare & apparere conspicio Caduceatorem qui suo caduceo & pergrato epistolio votiuam a censore nostro Archigiganteo nunciat excarcerationem, atque diutissime concupitum exauctoramentum, vtinam tam gaudibunda sit nobis eius epyphania, quam iucunda in monte Gargano Archangeli Michaelis hodierna extitit apparitio.

Salue itaque mercuri facunde nepos athlantis, laetamur in salutari tuo, laetamur eum timore & tremore, quandoquidum nescia mens hominum fati sortisque futurae, & crastina dies quandoque parens, quandoque nouerea, dum etiam tuo oraculo non ad quietem (vt rudiarii olim milites) verum ad duriores citamur congressus, grauioraque martis pericula, ad vibrandum scilicet diuini verbi ancipitem gladium, explantandas ex agro diuino xizanias, infelix lolium & steriles auenas, diabolicae fraudis eliminuandas versutias, ac horrenda stygiae paludis portenta instando oportune, importune, arguendo, obsecrando, increpando, constanter debellando vt laudatio nes eius inter gentes annunciemus qui de tene, bris vocauit nos in admirabile lumen suum. Qi durissimam prouinciam, OI scientiam scientiarum regimen animarum, Qtrem factu difficillimam, ferme non ante canos acceptandam, saltem post virilem togam, & ad calcem deductum theologum tyrocinium aggrediendam in suggesto scilicet Apostolico diuinam legem doctis & idiotis interpretari. Nonne iustissimus Seph prothoplastis Adami & Abelis soboles eiusdem prognati rerum super mundialium rationem prius indagasse traduntur, dua squo columnas diuersa materia, latericia vna, altera marmorea (in quibus totum de consummatione mundi inuolucrum sine litteris aut animaliun caeterarumque rerum figuris exscripsere) longo ante tempore constituerunt quam adolescente mundo noel (eui iustitiae cura erat) humani generis scelera castigare adortus pro nostris pia predicatione futuri immensam vim cathaclysin prenuntiaret.

Abrahamus Mesopotamiae incola, priusquam hominum stultitiam increparet, quod verae pietatis obliti sese nefarie superstitioni adiecerant, mysteriales veri & singularis Dei cultus cerimonias prosundo silentio meditatus est. Moses non antea ad populum declamaturus accessit, Pharaonemque taxauit, quam in monte Qreb. a Domino longius edoceretur. Esaias non prius ad concionandum se obtulit quam per altaris calculum sese purgatum nouisset. Sed quid altiora refricamus.

Quatuor illae taratantarae, & tubae euangelicae mistica & sacrariora Dei eloquia varia, quae linguarum genera a paracleto primum didicere, dehinc in dispersionem gentium Euangelium expectoraturi seccesserunt, Christus etiam cuiusuis studiose actionis arehetypum exemplar in Naxareth prius surrexit, legere, librum quoque Isayae Prophete reuoluit, post hac vt Lucae verba referam, omnis populus manicabat in templo ad Deum audire eum. Quid moror. His quasi praesentaneum & recentius testimonium magnum illum architheologam omnium A quinatem alii mutum bouem, alii Pythagoricum vtrem appellarunt, quem postea caelestia articulate & altissime mugientem audierunt. fiic siquidem interrogatus cur tandiu apud Albertum magnum elinguis & obsignato ore siluisset, quantum inquit nondum apud Albertum magnum loquitari, didicissent. Quid igitur in quo potius probandi essent, calumniantur & criminantur plerique, quod subsellia ecclesiastica raranter conscenderunt, dum in aestuantissima theolo giae fornace veluti defecatissimum confatur aurum, formarentur, decoquerentur, efsigiarentur, sacrorum enigmatum nucem infringentes, vt postea nucleum plenis degustandum labris populis traderent Nonne vitos hac in re imitantur heroicos quando quidem omne quod excellens opus & sublime futurum difficiles ortus habet, incrementaque tarda. Et vt adagice loquar, qui binos lepores vna sectabitur hora vno quandeque, quandoque carebit vtroque. Sed iam satis est ne me Crispini scrinia lipi compilas. se puten delit verbumnil amrlius addum

Back to Top

On this page

Pars Unica