Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

How to Cite

Next

Commentum 1

1

INtendit per subtilitatem confirmationem demonstrationis. Et intendit per hoc, quod dixit aut quia sunt cognitae per res digniores & nobi liores, nobilitatem subiecti. Artes enim non differunt abinuicem, nisi altero istorum duorum modorum, scilicet aut confirmatione demonstrationis, giam per confirmationem demonstrationis. Astrologia autem excedit illam nobilitate subiecti. Et dixit. necessarium est propter haec duo, &c. idest necessarium est, quia haec duo inueniuntur in scientia de anima, vt procedat sermo de ea ante alias scientias. Et manifestum est consyderantibus: quoniam subiectum huius scientiae est nobilius aliis: & similiter demonstratio eius est magis firma. Et incoepit sermocinari ita. Qna de rebus, &c. inducendo homines ad amorem scientiae. & sermo eius est in forma syllogismi categorici. & quasi dicit &, quia nos opinamur quod cognitio est de rebus honorabilibus, & delectabilibus, & quod scientiae superant se adinuicem, aut propter confirmationem demonstrationis, aut propter nobili tatem subiecti, aut propter vtrunque, sicut inuenimus in scientia de anima, scilicet quia superat in his duobus alias scientias, praeter scientiam Diuinam: necessarium est opinari quod scientia animae antecedit alias scientias: & ideo posuimus eam inter omnia quaesita positione praecedenti.

Commentum 2

2

Cum demonstrauit causam, propter quam debet esse haec scientia magis honorabilis, & praecedens alias scientias nobilitate, incoepit etiam demonstrare vtilitatem huius scientiae, dicendo Et nos videmus etiam quod cognitio, &c. Et intendit per omnem veritatem scientias speculatiuas. & intendit per hoc, quod dixit & maxime in natura, idest & maxime in scien tia Naturali.

3

Deinde dedit causam, propter quam magis adiuuat Naturalem scientiam quae aliam, dicendo est enim Ts quasi principium animalium. i. & causa in hoc est, quia cognoscere de animalibus est maxima cognitio partium naturalium: & anima est principium animalium. vnde necessarium est vt scire de anima sit necessarium in cognitione animalium, non tantum vtile. Et debes scire quod iuuamentum scientiae animae ad alias scien tias inuenitur tribus modis. Quorum vnus est secundum quod est pars illius scientiae: immo nobilissima partium eius, sicut habet dispositionem cum scena Naturali. Animalia enim sunt nobilissima corporum generabilium, & corruptibilium. anima autem est nobilius omnibus, quae sunt in animalibus. Secundus est, quia dat pluribus scientiis plura principia: vt scientiae Mo ral scilicet regendi ciuitates, & Diuinae. Moralis enim suscipit ab hac scientia vltimum finem homns, in eo quod est homo, & scientiam suae substantiae, quae sit.

4

Tertius vero est commune iuuamentum: & est facere acquirere confirmationem in primis principiis. quoniam ex ea acquiritur cognitio causarum primarum propositionum, & cognitio alicuius per suam causam est magis firma, quam sui esse tantum.

Commentum 3

5

Cum demonstrauit vtilitatem huius scientiae, incoepit demonstrare in tentionem suam dicendo. Et quaesitum est, &c i. & illud, quod quaerendum est in hac scientia, & perscrutandum, est scire animae naturam, i. substantiam eius. deinde scire omnia contingentia ei: sicut est de aliis consyderan dis in scientia Naturali. CCognitio enim cuiuslibet oeneris, & speciei non complebitur nisi per cognitionem substantiae illius speciei, & per cognitionem eorum, quae contingunt ei, vt dictum est in Posterioribus analyticis.

6

D. d. & existimatum est, &c. i. accidentium autem contingentium animae quaedam sunt, vt existimatur, passiones, quae appropriantur animae, scilicet quoniam anima non indiget corpore in habendo has passiones, verbi gratia vt imaginatione per intellectum, quaedam autem reputantur indigere corpore, & quod non complebuntur nisi per vtrunque scilicet anima, & corpore. Et hoc intendebat, cum dixit. & quaedam contingunt corpori propter animam. & hae sunt passiones attributae virtuti concupiscibili scilicet animae, quae desyde rat, & fugit. Et induxit hanc diuisionem in accidentibus animae: quoniam illud, quod est magis desyderatum de passionibus animae, est vtrum possit esse de eis abstractum aliquid, aut non: quod impossibile est, nisi sit aliquod earum proprium animae sine corpore. Et potest intendere per pas siones proprias animae, eas, quae primitus existunt in anima, & secundo in corpore: vt sensus, & imaginatio. & intendit per alias, eas, quae existunt in anima propter corpus, vt somnum, & vigilias. & sic comprehendit in hoc sermone omnia, quae contingunt animae, & attribuuntur ei.

Commentum 4

7

Cum demonstrauit quod quaerenda in hac scientia sunt principia duorum generum, quorum vnum est scire substantiam animae, & aliud est scire ea, quae contingunt substantiae, incoepit primo demonstrare ea, perper quae est difficile scire substantiam eius: & est difficultas cognitionis viae & regulae, ex qua pont quis inuenire suam definitionem. Et dixit. Et valde est difficile, &c, idest & valde est difficile in cognitione definitionis animae habere regu: lam, & viam, ex qua possumus scire definitionem veram, i. viam inducentem nos ad suam definitionem perfecte. quoniam, si talem regulam habuerimus, tunc facile erit cognoscere definitionem animae.

8

Deinde incoepit demonstrare mo dum, perper quem difficile est inuenire talem viam, & dare dubitationes, quae contingunt perper hanc difficultatem, & dixit. Qnam haec perserutatio, quia est ommunis, &c. i. & causa huius difficultatis est: quoniam haec perscrutatio de anima, quae est quaerere cognitionem substantiae eius, quae est communis ei, & omnibus rebus, qua rum substantia est quaerenda, pont quis dicere quod via, qua vniversaliter peruenimus ad cognoscendum definitiones rerum, eadem est in quaerendo cognitionem substantiae eius, & aliarum substantiarum omnium rerum quaerendarum. Et dat rationem super hoc, dicendo, quoniam quemadmodum via, qua fit demonstratio super passiones, quae contingunt rebus, est eadem via in anima, & in aliis, ita est in via cognitionis substantiae: vnde necesse est scire istam viam, quae sit. quod est valde difficile. Et, cum narrauit difficultarem contingentem dicenti quod ista via est eadem, quoniam quaerendum est ab eo scire illam viam, que sit, incoepit demonstrare difficultatem contingentem dicenti quod ista via non est eade.

Commentum 5

9

Intendit, & si haec via, qua imus in inueniendo definitiones rerum, & eognoscendo substantias earum, non fuit eadem, & communis omnibus rebus, quarum definitiones sunt quaerendae, sed plures vna, tunc illud, quod quaesitum est de cognitione substantiae animae, magis erit difficile. necessarium est enim tunc scire primitus in vnaquaque rerum, quarum definitio est cognoscenda per aliquam viam propriam illis rebus, quarum substantiae sunt cognoscendae,

10

Et, cum fuerit declaratum a nobis illam viam esse, & esse vnam, tunc necessa rium est nobis post scire illam viam, quae sit: vtrum demonstratio, vt dice bat Hippoerates: aut diuisio, vt Plato dixit: aut alia via, vt via compositionis, quam Aristo. dedit in Posterioribus. &, cum hoc fuerit declaratum, re manebunt post multae dubitationes, & loca erroris in rebus, ex quibus, ops quaerere cognitionem definitionum rerum. necesse est enim cum cognitione istius viae scire pricipia, propria cuilibet generi generum speculandorum. Prin cipia enim rerum diuersarum genere sunt diuersa. vnde cognitio istius viae non sufficit in scire defiones reru, nisi scita fuerint principia propria illis rebus propriis. nam desiones non componuntur nisi ex principiis propriis, quae sunt in re.

Commentum 6

11

Cum demonstrauit difficultatem contingentem ei, qui voluerit definire animam, incoepit demonstrare ea, quae primo perscrutanda sunt ab eo, qui voluerit scire definitionem suam perfectam veram. Et dixit. Et dignum, est, &c. idest necessarium est volenti scire definitionem suam scire primo in quo genere decem generum continetur, vtrum in substantia, aut in qualitate, aut in quantitate, aut in aliis.

12

Deinde, cum sciuerit genus, in quo collocatur, necesse est ei scire vtrum sit in illo genere secundum potentiam: aut sit in eo secundum quod est endelechia, scilicet in actu. Differentia enim inter haec duo est ma gna, scilicet opinari quod est in aliquo praedicamentorum, si non erit determinatum hac determinatione. Tpotentia enim & actus sunt diciturae, quae contingunt omnibus praedicamentis: & sunt valde oppositae.

Commentum 7

13

Cum incoepit numerare quodnes perscrutandas ab eo, qui vult consyderare de anima, & demonstrauit primo quod substantia eius est quaerenda, in coepit etiam dicere quid est quaerendum post hoc, & dixit. Amplius consyderandum est vtrum sit diuisibilis, i. secundum subiectum, aut non diuisibilis per diuisionem eius. Plato enim dicebat quod virtus intelligibilis est in cerebro, &¬ concupiscibilis in corde, & naturalis scilicet nutritiua in hepate. Aristo. autem opinatur eas esse vnam subiecto, & plures secundum virtutes.

14

D. d. & vtrum omnes animae, &c. idest, & consyderandum est post vtrum anima est eadem in specie in omnibus anrmatis, verbi gratia anima hominis, & equi: aut sunt diuersae, D.d. Et, si non conueniunt, &c. idest & consyerandum est, si apparuerit quod sint diuersae in specie, vtrum illa diuersitas sit in specie tantum, & tamen comueniunt in genere: aut illa diuersitas sit in vtroque. dimittere enim hanc perserutationem est causa, proper quam Antiqui non consyderauerunt nisi tantum de anima homis: existimando quod consyderatio de hoc sit consyderatio de anima simpruar. Et hoc esset verum, si animae essent eaedem in specie: modo autem, quia sunt diuersae, necesse est consyderare si conueniant in genere: quoniam tunc debemus solicitari primo circa definitionem illius generis, deide post circa ea, quae appropriantur vnicuique animae: sicut fecit Aristo. & indifferenter siue illud genus fuerit praedicatum vniuoce, aut secundum prius, & posterius: sicut est in definitione, quam post inducet de anima.

Commentum 8

15

Cum narrauit quod necesse est dum huius artis ponere suam consyderationem in anima vniuersali, incoepit demonstrare quod, cum quaesiuerit definitionem animae vniversalis, oportet non ignorare vtrum illa definitio sit de numero definitionum generum, aut de numero definitionum specierum, sicut ignorauerunt Antiqui. Et dixit. Et oportet nos praeseruare, cum quaesiuerim eandem definitionem vniversalem ei, ne ignoremus vtrum vniuersalitas illius definitionis in omnibus animalibus sit sicut vniuersalitas animalis in omnibus suis speciebus: aut sicut vniuersalitas definitionis homis, & definitionis equi in omnibus suis indiuiduis. quoniam, cum hoc fuerit comsyderatum, non continget nobis, cum locuti fuerimus de anima hominis, vt existimemus nos loqui de omni anima: sicut contingit Plaroni.

16

D. d. Viuum autem vniuersale, &c. Demonstratur per hoc quod ipse non opinatur quod definitiones generum, & spe cierum sint definitiones rerum vniuersalium existentium extra animam: sed sunt definitiones rerum particularium extra intellectum: sed intellectus est, qui facit in eis vniuersalitatem. Et quasi dicit & non attribuitur esse definitionum speciebus & generibus, ita quod illae res vniversalies sint existentes extra in tellectum. viuum enim vniversalie, aut nihil est omnino, aut esse eius est posterius ab esse rerum sensibilium: si est aliquid vniversalie ens per se. Et dixit hoc, quia apparet hic quod definitiones sunt de istis rebus sensibilibus existentibus extra intellectum: & tunc aut non sunt res vniversalies existentes per se, vt Plato dicebat: aut, si sunt, esse earum non est necessarium in intelligendo substantias rerum sensibilium. & quasi dicit quod non curat in hoc loco quomodocunque sit, cum apparet quod istae definitiones non sunt nisi in rebus particularibus existem tibus extra animam: sed quod apparet hic, est quod aut non sunt omnino, aut si sunt, postremum sunt, i. sunt posteriores a rebus sensibilibus, quoniam, si praecederent eas, ita quod essent causae earum, non possemus intelligere substantias rerum, sensibilium, nisi postum habuissemus fidem sui esse: sicut est dispsitiode aliis causis rerum existentibus in eis scilicet forma, & materia.

Commentum 9

17

Dicit & etiam cum declaratum fuerit quod animae non sunt plures secundum subiectum, sed secundum partes, tamen cedem subiecto, oportet perserutari vtrum debeamus ponere prin cipium consyderationis primo de tota anima, deinde postea de suis partibus: aut primo debemus considerare de partibus animae, anteque de anima secundum totum, in eo quod est anima.

18

D. d. Et quod est valde difficile, &c. i. &, cum posuerimus eam esse plures secundum partes, difficile est nobis distinguere has partes, & dare dicituri as, quibus differunt abinuicem. in quibusdam enim sunt manifestae, & in qubusdam latentes: v. g. inter intelsecundum & imaginationem, & iter imaginationem & sensum.

Commentum 10

19

Cum incepit numerare dubitationes, quae contingunt in ordinatione per scrutationis de anima, & dixit prius, vtrum sit considerandum de anima vniversali, aut particulari, incoepit modo quaerere, cum considerauimus de partibus, vtrum sit incipiendum de eis, & post de suis actionibus, aut econuerso. Et dixit. Et vtrum perserutandum est prius, &c. & eius sermo est intelligibilis per se.

20

D. d. Et, si prius perscrutandum est de actionibus, pont homo dubitare, &c. i. &, si declaratum fuerit quod oportet nos prius quaerere de actionibus, dubitabit homo in hoc vtrum debeat incipere a sensato an sensum, & ab intellecto ante intellecundum: aut econtrario. Et dubitabit in talibus: quia oportet nos ire de eis, quae sunt magis nota apud nos, ad ea, quae sunt latentiora apud nos. & in hoc differunt sciem tiae. Tscientiarum e nim in quibusdam ea, quae sunt magis nota apud nos sunt praecedentia, vt in Mathematicis: & in quibusdam econtratio, vt in quibusdam, quae continentur in scientia Naturali¬

Commentum 11

21

Cum dubitauit a quo debet incipere dominus istius artis, vtrum a posterioribus ad praecedentia, aut econuerso, incoepit notificare quod vtraque via est communis in scientiis, & in vsu earum: quoniam, quamuis sit magis famosum ire de praecedentibus ad posteriora, tamen aliquando ibitur. de posterioribus ad praecedentia. Et dixit. Et videtur, &c. idest & videtur, quod sola cognitio substantiae rei non sit principium cognitionis accidentium eius: vt contingit in Mathematicis. scire enim quid est linea, & quid est re ctum, & quid est curuum, & quid est superficies in Geometria est principium cognitionis angulorum triangul scilicet quot angulis rectis sunt aequales: sed etiam econuerso scilicet quod scire plura posteriora est principium ad scien dum antecedentia, & sermo eius in hoc est intelligibilis per se. Et, cum demonstrauit quod scire posteriora aliquando est principium ad sciendum antecedentia, incoepit eotificare quod hoc non accidit omnibus accidentibus contingentibus re, scilicet vt sint principium cognitionis rerum antecedentium ilicet substantiae, & dixit. Quoniam, cum declarauerimus aliquid secundum viam, &c. idest & non est possibile vt tale contingat scilicet ire a cognitione accidentium ad cognitionem substantiae, nisi, quando accidentia rei fuerint cognita a nobis secundum viam imaginationis, i. accidentia, quae manife sta sunt existere in re, & quae sunt in loco eius scilicet accidentia essentialia propinqua, aut omnia, aut plura, & quasi dicat, & non praeparatur nobis cognitio substantiae per cognitionem accidentium, uisi cum sciuerimus accidentia propinqua essentialia, aut omnia, aut plura, tunc enim continget vt inducamus meliorem definitionem substantiae.

22

Deinde. d. nam quid est aliquid est principium omnis demonstrationis. & hoc respondet ei, a quo incoepit sermonem scilicet quod cognitio definitionis est vtilis in cognitione accidentium. D. incoepit declarare quod hoc contingit omni definitioni: & quod omnis definitio, per quam non cognoscuntur accidentia non dicitur, definitio, nisi aequiuoce: aut quia in ea collocatur aliquid falsum: aut quia componitur ex causis remotis, aut accidentalibus, & dixit. Et quod fuerit ex definitionibus, &c. i. & sermo eius in hoc est manifestus per se.

Commentum 12

23

Cum numerauit ea, quae quaerenda sunt in hac scientia, incoepit etiam dicere quoddam perutile, & quod animae est multum desyderatum: & est vtrum omnes actiones, & passiones animae non inueniantur nisi per communicationem corporis, & sunt cum hoc actiones, & passiones in rebus existentibus in corpore: aut inuenitur in eis aliquid habens communica tionem cum corpore, neque indiget in actione, aut passione propria aliquo existente in corpore. manifestum est enim quod plures earum habent communicationem cum corpore: sed est dubium, sicut dicit, de intelligere. Et dixit vtrum omnes sint communes, &c. idest vtrum omnes actiones, & passiones eius habeant communicationem cum corpore, & sint cum hoc actiones, a. t passiones in rebus existentibus in corpore. Et hoc intendebat, cum dixit. & sint cum hoc ei, in quo sunt. i. communicantes cum corpore, & existentes in eo, quod est in corpore. Et possibile est vt aliquod non communicans corpori sit existens in rebus existentibus in corpore: & possibile est vt actio alicuius non communicantis corpori sit non existens in aliquo eorum, quae sunt in corporem, Et ista perserntatio de anima est valde perutilis: & est necessaria in sciendo qualitatem abstractionis animae. & hoc debemus ponere in directo oculorum nostrorum. Et ideo dixit, hoc enim necessarium est scire. Hoc autem, quod dixit, quod plures passionum animae videntur habere com muncationem cum corpore, & quod illae partes animae, quae habent illas passiones, constituuntur per corpus, vt iracundia, & desyderium, manifestum est per se: & maxime in passionibus attributis animae concupiscibili, secundum quod post dabimus rationem: & postea in passionibus sensus: quamuis magis lateat in eis. in primo enim instrumento sensus non apparet passio ma nifesta apud sentire, sicut apparet in iracundia & verecundia, & in aliis passionibus. intelligere autem valde latet, & multam habet dubitationem. existimatum est enim quod passio eius propria nullam habet communicationem cum corpore: sed, sicut dixit, si intelligere fuerit imaginari, aut has, buerit communicationem cum imaginari, tunc possibile est vt sit extra corpus, idest vt sit extra aliquod existens in corpore. Et dixit hoc, quia de vnaquaque istarum virtutum sunt, sicut diximus, duae quaestiones. Quarum vna est, vtrum sit possibile vt actio earum habeat communicationem cum corpore, aut non. Postea, si non habeant communicationem cum corpore, vtrum actio earum sit per res, & in rebus communicantibus corpori, aut est de eis aliquid non communicans omnino. Et ideo dixit Quod autem videtur proprium ei est intelligere, &c. i. quod autem videtur esse passio, aut actio animae sine indigentia instrumenti corporalis, est intelligere. sed, si hoc fuerit imaginatio, aut cum imaginatione, impossibile est vt ista actio sit extra aliquod habens communicationem cum corpore: quamuis intellectus nullam habeat communicationem cum eo. Et haec est sententia eius in intellectu materiali scilicet quod est abstractus a corpore, & quod impossibile est vt intelligat aliquid sine imaginatione. Et non intendit per hoc, hoc, quod apparet ex hoc sermone superficietenus scilicet quod intelligere non fit nisi cum imaginatione: tunc enim intellectus materialis erit gene rabilis, & corruptibilis, sicut intellexit Alex. ab eo, & sermo eius est intelle ctus per se: sed debet obseruare hoc, quod diximus.

Commentum 13

24

Cum demonstrauit quod quaerendum est prius vtrum aliqua actionum, aut passionum animae sit extra corpus: &, si fuerit, vtrum est cum eo, quod est extra corpus, & extra omne existens in corpore: incoepit demonstrare hic quod, si fuerit aliqua passio animae propria, i. sine corpore, possibile est vt sit abstracta, ita quod illa passio, aut actio non sit in rebus existentibus in corpo pore. &. si non habuerit aliquam actionem propriam, impossibile est vt sit abstracta: cum actio eius sit in rebus existentibus in corpore. Et dixit. Dicamus icitur, &c. idest quod, si aliqua actionum, & passionum animae non indiget instrumento corporali, possibile est vt illa actio, aut passio sit ab¬ stracta. quoniam, si non est in rebus existentibus in corpore, necesse est vt sit abstracta. &, si est in rebus existentibus in corpore, necesse est vt sit non abstracta. Verbi gratia quod, si intelligere fuerit sine instrumento corporali, & non fuerit existens in rebus existentibus in corpore, verbi gratia vt est intelligere intentiones imaginabiles, necesse est vt sit actio sempiterna, & abstracta. &: si impossibile est vt sit sine imaginatione, tunc actio eius erit non abstracta a corpore: quamuis intellectus sit abstractus ab eo. Et est manifestum, sicut dicit Themistius, quod propositiones hypotheticae continuatiuae, in quibus est consequens possibile esse cum antece dente, necesse est semper vt destruamus antecedens, & concludamus oppositum consequentis, econtrario dispositioni propositionum, quarum consequens sequitur antecedens necessario. & ideo nullum impossibile com tingit Arist. inquantum destruxit antecedens. v. g. quod, si hoc visibile est animal, possibile est vt sit homo: sed non est animal: ergo impossibile est vt sit homo.

25

Deinde d. sed ita est de hoc, sicut est de recto. I. si anima. non ha buerit actionem propriam, tunc passiones, quae attribuuntur ei, erunt sicut plures res, quae attribuuntur rebus existentibus in materia, inquantum contingit eis quod sint in materia, non inquantum sunt abstractae a materia. v. g. contactus verus, quem habet linea cum sphaera. hoc enim inueni tur extra animam, inquantum linea est in corpore, & figura sphaerica in corpore. verbi gratia inquantum linea est in ligno, & sphaericum in cupro, impossibile est enim vt contangat linea sphaeram, inquantum vtraque earum est abstracta a materia, nisi contactus sit mathematicus non naturalis.

Commentum 14

26

Cum narrauit quod plures passiones, & actiones animae videntur habere communicationem cum corpore, incoepit hic notificare genus, in quo ap paret hoc manifeste, & dixit. Et videtur etiam quod omnes, &c. & intendit per passiones animae dispositiones attributas virtuti concupiscibili.

27

Deinde d. corpus enim patitur cum istis. i. apparet in es alteratio, & transmutatio. omnis enim passio, facta cum alteratione, & transmutatione: est in corpo re necessario, aut virtutis in corpore. &, cum haec propositio fuit vera: & etiam quod omnia accidentia animae concupiscibilis fiunt cum transmutatione: concludetur necessario quod haec anima aut est corpus, aut virtus in corore. Sed, quia propositio maior est manifesta, minor vero latet aliquantulum, cum sit possibile, vt accidant passiones, ex quibus corpus non pati tur apud sensum, incoepit declarare hoc alio modo, & dixit. Et signum eius est, quoniam forte, &c. i. & signum, quod ista vtitur corpore, quasi instrumento, & quod corpus patitur ab eis. &, si non patitur apud sensum est, quoniam actio eius differt secundum diuersitatem dispositionum corporis. accidunt enim homini multa, quae innata sunt mouere motu forti: & non mouent ipsum nisi debiliter. Verbi gratia quod accidit homini aliquod timorotum, aut aliquid prouocans iram & non mouetur ab eis nisi modicum aut econuerso quando corpus fuerit paratum, sicut dixit: & fuerit ita paratum sicut est iratus. iratus enim mouebitur facile valde ex re modica prouocante itam. Et magis manifestum est, sicut dicit, quia nos videmus multos homines timere sine aliquo timoroso. & omnia ista significant quod ista actio non fit absque corpore.

28

Deinde. d. manifestum est quod passiones, &c. i. manifestum est igitur quod formae, prouenientes in ista anima apud passionem & motum, sunt formae in materia.

Commentum 15

29

Dicit. &, cum declaratum fuerit quod istae passiones sunt formae materiales, nec esse est vt in definitionibus earum appareat materia, & motus, qua sequuntur istae formae: & est motus materialis, ita quod corpus accipiendum est in definitione istius motus. verbi gratia quoniam ira est motus alicuius partis corporis. Et, cum in definitionibus istarum virtutum appareat materia, manifestum est quod consyderatio de anima est naturalis, aut de omni anima, si omnis anima est talis: aut de animabus, quae declarantur esse materiales. & hoc intendebat cum dixit. Et ideo consyderatio de anima est Naturalis.

Commentum 16

30

Cum demonstrauit quod in definitionibus istarum viriutum debet accipere, materiam, & formam, incoepit dubitare secundum consuetudinem, quae est apud naturales, & eos, qui absolute consyderant scilicet Disputatores. Naturales enim differunt a Disputatoribus in modo definiendi. Disputatores enim dant definitiones secundum formam tantum, dicendo quod ira est appetitus in vin dictam: Naturales vero secundum materiam dicendo quod est ebullitio caloris, & sanquinis in corde.

31

Deinde dicit. Intentio enim alicuius est hoc. i. vt mihi vi detur, intentio enim alicuius, secundum quod est ens, est hoc.

32

Deinde d. & necesse est vt hoc sit in materia, &c. idest necesse est vt illa intentio, secundum quod est hoc existat in materi, quae habeat talem disponem scilicet quae sit hoc etiam, & sit per aliquam intentionem existentem in ea: quapropter fuit digna, vt illa res existeret in ea, non in alia. Et innuit per hunc sermonem. quoniam, sicut necesse est vt intentio existat in materia, secundum quod est hoc, ita necesse est vt sit modus acceptionis eius in definitione. & si non, erit intentio alio modo ab eo, quam est. Tqui enim accipit materiam in definitione, & dimittit formam, dimu te accipit: qui autem accipit formam, & dimittit materiam, existimatur quod dimittit aliquid non necessarium. sed non est ita: quoniam forma debet accipi in definitionibus secundum dispositiones, in quibus existit, & residuus ser mo est manifestus.

Commentum 17

33

Cum dubitauit de definitionibus, incoepit demonstrare hic, quae artes vtuntur in definitionibus forma, & materia, & quae solum modo forma. Et dixit quod ille, qui intendit consyderare de passionibus materiae non ab stractis ab ea, secundum quod sunt, &c. i. illae, qui intendit consyderare de formis con sequentibus passiones materiae non abstractas a materia secundum quod sunt non abstractae, est Naturalis, qui consyderat in omnibus passionibus corporis & in natura istius materiae, & in passionibus eius:

34

Deinde d. Quod autem non est ita, &c. idest quod autem accidit ex istis formis, & passionibus, non est per naturam, sed per voluntatem, consyderandum est ab artificibus Mechanicis, vt Carpentario & Medico.

35

Deinde. d. Ea autem, quae sunt non abstracta, &c. i. accidentia autem non abstracta a corpore, & consequentia ipsum, non in eo quod est transmutabile, sed in eo quod est corpus tantum, & magnitudo: & sunt ea, quae intellectus intelligit secundum abstractionem a materia, licet in rei veritate non separentur, consyderanda sunt aMathematicis. De formis autem, quae sunt abstractae in rei veritate, i. secundum esse & intellectum, consyderat primus Philosophus.

Commentum 18

36

Idest, &, quia hoc est magis proprium Logico, reuertamur ad illud, de quo loquebamur scilicet quod passiones anima, scilicet concupiscibilis, non sunt abstractae a corpore, neque in definitione, neque in esse. v. g. ira, & timor, quae non sunt abstractae, neque in definitione, neque in esse, sicut linea, & superficies.

Commentum 19

37

Cum declaratum est in Posterioribus quod consyderatio ducens ad ertitudinem perfectam in rebus quaesitis in vnoquoque generum non fit nisi consyderando in principiis propriis illi generi, incoepit demonstrare quod necesse est consyderare de anima hoc modo principiorum, & dixit. Et debemus praedicere, in quaerendo de anima, prompositiones, & principia, quae videntur esse propria animae, secundum quod est anima: & illas propositiones ponamus principium consyderationis. Et notificauit quod ea, quae habent de anima talem dispositionem, sunt duo, sensus scilicet & motus. animatum enim non differt ab inanimato, nisi sensu, & motu locali. & dixit quod habens animam &c. Et intendit hic per videtur certitu dinem: quoniam ipse vtitur talibus verbis loco certitudinis in locis, in quibus certitudo est famosa. & residuus sermo est manifestus.

Commentum 20

38

Cum notificauit quod Antiqui non consyderant de anima, nisi per motum aut sensum, aut per vtrunque, incoepit primo nuerare sententias hominum consyderantium de anima per motum, & dicit. Quidam enim eorum, &c. idest, &, cum quidam opinabantur quod illud, quod appropriatur animae primo, est quia mouet aliud, & opinabantur quod illud, quod mouet aliud, debet mo ueri, existimauerunt quod anima est aliquid motum semper.

39

D. d. Demoeritus dixit ipsam esse ignem, aut calidum. i. ignem, aut igneum.

40

D. d. dixit enim ipsam esse ex corporibus, & figuris, &c. i. opinabatur enim quia mouet aliud, & mouetur, ipsam esse ex corporibus indiuisibilibus habentibus figuras infinitas: & quod ex istis est solummodo & sphaericis. &, quia sphaerica sunt ignis, aut igneum, credebat quod spherica eorum, aut sunt ignis, aut anima.

41

D. d. exempla horum corporum apud Demo. & d. similia his sunt corpora existentia in aere. i. & ista corpora apud eum sunt similia atomis, qui apparent moueri in radiis solis. Et, cum notificauit quod Democ. opinabatur animam esse ex corporibus indiuisibilibus, quae apud ipsum assimilantur atomis, notificauit quae partes sunt, de quibus opinatur Demo. animam fieri ex eis, & quomodo opinantur ea esse elementa aliorum compositorum, & dicit quod per congregationem fundamentorum, &c. i. & haec corpora sunt, de quibus Demo. dicit quod per congregationem funda mentorum in eis adaptatur, vt ex eis componantur diuersa entia, quamuis sint eiusdem naturae. Et intendit per fundamenta diuersitatem eorum in figura, & in situ, & in ordine. diuersitas enim partium in his tribus est cum diuersitate com positorum ex eis: sicut scripturae diuersantur perper diuersitatem lrarum in his tribus. Et, cum narrauit quod ipsi opinabantur animam esse ignem, aut aliquod ligneum, quia opinabantur animam esse sphaericam, & ignem esse sphaericum, d. rationem, prper quam opinabantur animam esse sphaericam, & dicit, Et quod est sphaericum ex istis est anima, &c. i. & Demo. & Leucip. non opinabantur quod sphaerica ex corporibus indiuisibilibus sunt anima, nisi quia opinabantur quod talia corpora sunt ea, quae possibilia sunt pertransire per alia, & mouere ipsa: quamuis ipsa moueantur semper, & haec est dispositio, quam existimabant esse proprianianimae scilicet quoniam mouet corpus, & mouetur semper¬

Commentum 21

42

Quoniam omnis dicens in quiditate alicuius aliquid laborat in facien do conuenire illud omnibus sensibilibus, & in dando causam illius sensibilis ex illo dato ab eo in substantia illius isti autem, quoniam opinabantur animam esse partes sphaericas indiuisibiles, laborauerunt hoc modo in dando causam anhelitus, dicendo. Et propter hanc causam scilicet quia anima est partes sphaericae quae semper sunt in motu, fuit aubelitus definitio vitae, aut consequens vi tam. Aer enim continens, cum congregabit corpora, constringentur multae figurae sphaericae, quae sunt intra corpora, & quae dant animalibus motum, quia semper sunt in metu. & tunc haec corpora mouebuntur ad exitum: & illud erit exitus anhelitus: & tunc sustentabitur animal ad imponendum alia corpora sphaerica ab extrinseco: & hoc est imponendo anhelitum. Hoc autem fuit perper tria. Quorum vnum est in acquitendo locum illius, quod exiuit Secundum autem est ad prohibendum plura corpora intrinseca ab exitu. Tertium est vt adiuuet ea etiam in expellendo illud, quod constringit, & quod congregat ea. & dicunt. & ideo fuit vita, dum animal potest facere hoc.

Commentum 22

43

D. Et forte etiam opinio Pythagorae in anima est similis opinioni Democriti, & Leucippi, quidam enim pythagoricorum dicebant animam esse atomos aereos: & quidam illud, quod mouet atomos. & opinabantur hoc, quia credebant quod atomi semper mouebantur, & quod anima semper mouetur. Deinde d. Et similes istis sunt dicentes, &c. & innuit Plato. Omnes igitur isti conueniunt in hoc scilicet quod motus est proprius animae: sed differunt in quid est. Et quidam eorum existimabant eam esse corpora indiuisibilia, aut lignem, aut aliquod igneum, quidam vero atomos.

Commentum 23

44

Dicit. Et similiter etiam opinatur Anaxa. cum d. animam esse mouentem: & d. quod intellectus mouet omne: sed Anaxa. non intendit in hoc, illud, quod Demo. Demo enim propalauit quod anima, & intellectus idem sunt d enim quod veritas comprehensa non est nisi in eo, quod manifestum est sensui tantum. Et ideo bene dixit Homerus verfificator, cum narrauit de homine, qui carebat sensu, quod carebat intellectu. Demo eritus igitur non intendit quod intellectus sit aliqua virtus in animalibus, alia a virtute sensus, sed dicit quod intellectus & anima idem sunt.

Commentum 24

45

Dicit. Anaxa, autem cum propalauit quod intellectus, & anima idem sunt, latentius palauit, quai Demo. cum multotiens dicebat quod intellectus est cam rectitudinis & etiam verificationis. & hoc apparet ex eius sententia quod intellectus sit aliud a sensu. & in aliis locis videtur opinari quod intellectus, & anima idem sunt. d enim quod intel lectus est existens in omnibus animalibus, magno, & paruo, nobili, & ignobili, Et non est, sicut existimauit: quia non videmus intelsecundum existere eodem mo do in omnibus hominibus, nedum existere in omnibus animalibus.

Commentum 25

46

Cum compleuit sermonem consyderantium in anima per motum, incoepit etiam dicere opiniones eox, qui consyderant de anima per cognitionem, & distinctionem, dicendo. Et po nentes principium animae motum, &c. i. ponentes autem regulam animae, & cognitionem suae na turae prper motum: quappe iudicauerunt quod anima est magis omnibus digna motu, secundum quod diximus. Ponentes autem rtam in consyderaone de animato per cognitionem eius, & distinctionem in omnibus entibus, opinabantur quod anima est pricipium totius, aut ex princi piis totius. Qui igitur ponebant haec principia plura vno, ponebant animam plura vna: & quid opinabantur principium vnum esse, ponebant animam vnam. vg. quia Empedo. ponebat animam fieri ex elntis, & ponebat ipsam sex in numero, secundum numerum elhntox apud ipsum. dixit enim quod nos non comprehendimusterram, nisi per terram, &c. Et, cum d. & quidam eorum ponebant haec principia plura vno, intennebat & quidam eorum, quia posuerunt haec principia plura vno, opinabantur animam esse plura vna: vt Empedo. sed fuit contentus dicere rem loco consequentis. Et, cum d. & quidam eorum ponebant vnam animam. intendebat & quidam eorum, qui ponebant vnum principium, ponebant vnam animam. sed fuit contentus hoc consequenteloeo rei, econuerso ei, quod fecit primo. & tesiduus sermo est manifestus.

Commentum 26

47

Dixit Et similiter Pla. posuit in Timaeo quod anima est aliquid ex substantia efhtorum. opinabatur enim illud, quod opinabatur quod ponebat animam ex pricipiis & est quod omnes res non cognoscuntu, nisi per sua silia: & non cognoscuntur nisi percognitionem suorum prin tipiorum. &, quia principia cognoscuntr per sua siilia, continet quod principia cogno¬ scantur per principia. Et, cum communi signemus huic quod anima cognoscit res per principia ea rum, continget ex hoc quod anima sit principia, haec enim sunt, proprietates conuertibiles

Commentum 27

48

Et opinati sunt alio modo animam esse principia numerorum. Dicut enim quod intellectus est vnum numerale. & per intellectum intendit primas propositiones. & dixerunt ipsum esse vnum: quia scire propositiones est vnius scientiae. & intendit per scientiam conclusionem. & dixerunt eam esse dualitatem: quia est processus ab vno scilicet propositionibus, & ad vnum scilicet comclusionem, vnde fit dualitas. Et hoc intendebat, cum d. est enim singulari ter ad vnum. Et dixerunt quod aestimatio est numerus superficie, scilicet trinitatis. est enim ab vno scilicet propositionibus ad duo. nam conclusio est in eo falsa, & vera. vnde fit illic aliqua dualitas. & dixerunt etiam quod sensus est quaternitatis. opinati sunt enim quod sensus comprehendit corpus, & quod forma corporis est quaternitas.

49

D. d. Numeri enim dicebantu: esse formae, &c. i. & dlixerunt hoc, quia opinabantur quod principia numerorum sunt formae ab stractae: & principia entium sunt vnum elementorum eorum. Et, quia rerum quaedam consyderantur, i. cognoscuntur intellectu, & quaedam scien tia, quaedam existimatione, & quaedam sensu: & nihil cognoscitur nisi per suum simile: necesse est vt istae virtutes animae comprehensiuae sint principia numerorum, qui sunt formae & elementa entium scilicet vnitatis, & dualitatis, & trinitatis, & quaternitatis: & necesse est vt intellectus ex istis sit vnitas, & scientia dualitas, & existimatio trinitas, & sensus quaternitas.

Commentum 28

50

Et, quia existimatum est, i. certificatum quod mouere, & cognoscere sunt principia animae, intendebant aliqui ad congregandum vtrun quie in anima, dicendo animam esse numerum se mouente, quia non mouetur ab alio.¬ Et, cum notificauit sectas, quae differunt in definieudo animam, & sunt tres: Quarum prima definit eam per motum, aut per consequentia motum, Secundam per cognitionem: Tertia vero per vtrunque: & omnes conueniunt quod est ex principiis: incoepit notificare modos diuersitatis eorum vniversaliter, licet conueniant in hoc, quod est ex principiis, & d. Et magua diuersitas, &c. i. & differunt in substantia animae: quia differunt in principiis scilicet in natura eoTrum, & in numero. & maxima diuersitas est in natura principiorum, inter ponentes principia corporalia, & ponentes ea non corporalia, cum istae duae naturae maxime differant: differunt etiam isti ab eis, qui admiscent, & ponunt principia ex vtroque, idest corporalibus & non corporalibus.

51

D. d. Et differunt etiam in numero principiorum, idest differunt etiam in ani ma: quia differunt in numero principiorum.

Commentum 29

52

Cum notificauit sententias Antiquorum de anima, incipit laudare eas in eo, quod dicunt de veritate, & de verificatione consequentiae, & d. Et isti procedunt, &c. i. & isti, qui opinantur animam esse ex principiis, quia mo uetur per se, & definierunt eam hoc modo, processerunt in hoc via recta, & consequente principia. opinari quod natura principiorum est mouens per se rectum est.

53

D. d. Et ideo existimauerunt quidam, &c. i. &, quia opinati sunt eam esse ex principiis, ex istimauerunt quidam esse ignem: quia repu¬t tabant ignem esse elementum caeterorum elementorum, & simpliciorum partium: & quod magis videtur non esse corpus: quia opinantur principia esse talia scilicet simpliciora aliis, & remotiora natura corporea. & omnia ista cum eo, quod visa est ab eis moueri, & mouere alia prima intentione, sicut anima.

Commentum 30

54

Quia intentio eius in hoc capitulo est demonstrare quod Antiqui bene dixerunt in hoc, quod conueniunt in hoc, quod anima est ex principiis perper motum, & facere comparationem inter sermones eorum de hoc, & iam locutus fuit de sententia eius, qui dicebat animam esse ignem. incoepit modo loqui de opinantibus eam esse ex partibus indiuisibilibus, dicendo, Democritus autem d. de natura animae prper motum sermonem magis latentem sermone dicentis ipsam esse ignem. & est magislatens, quia iudicauit animam in vtraque virtute: & d. ipsam esse eandem, & quod natura vtriusque est eadem scilicet intellectus, & animae mouentis, & sensibilis. d. enim quod anima. & intellectus sunt idem, & quod natura illius est, quia est pars partium indiuisibilium: sphaericarum.

Commentum 31

55

Cum fecit comparationem inter opinionem dicentis ipsam esse ignem, & opinionem dicentis ipsam esse partem sphaericam partium indiuisibilium, incoepit etiam facere comparationem inter opinionem Anaxa. & Demo..

56

Et d. Anaxa. &c. i. Anaxa. autem videtur, secundum quod apparet, dicere animam esse aliud ab intellectu. sed quamuis hoc apparet ex suo sermone, tamen ipse ponit eos esse eiusdem naturae, i. eiusdem generis: & cum hoc ponit intellectum magis dignum, vt sit principium omnium rerum, & praeponit ipsum om nibus. d. enim quod se us intellectus est simplex, mundus, purus, i. abstractus a materia, non admixtus cum ea: & attribuit vtrunque ei in omnibus partibus mund scilicet cognitionem, & motum. opinatur enim quod intellectus mouet omnia, & quod non mouetur. Quoniam autem iste sermo est magis vicinus ve ritati, & sententiae Aristo scilicet quod intellectus est ex principiis, & quod est causa cognitionis, & motus est manifestum. & ideo laudabit ipsum post multum, & notificabit id, quod remansit ei dicere de intellectu.

Commentum 32

57

Vult numerare omnes opiniones Antiquorum in anima, & dare cuilibet aliquam rationem. & sermo eius est manifestus. Milesius autem opinabatur animam esse principium mouens per se: quia dicebat quod magnes habet animam. quia mouet ferrum. Diogenes autem opinabatur animam esse aerem. aer enim est subtilius caeteris corporibus, & principium eorum. inquantum igitur est principium, dabitur ei cognitio: &, inquantum sub tilius caeteris corporibus, dabitur ei motus & haec duo appropriantur animae. Heraclitus vero opinabatur animam esse principium, & quod illud principium est vapor liquidus motus. quia opinabatur quod ex vapore est constitutio aliarum, & quod est valde remotus a corpore: & haec duo sunt in principio.

58

D. d. & opinabatur cum multis aliis, &c. idest & opinabatur cum multis aliis, quod omnia mouentur: & credebat propositionem communem omnibus scilicet quod simile cognoscitur per suum simile. &, quia apud ipsum om ria sunt mota, fuit necesse vt cognoscens sit motum. quapropter iudicauit animam esse vaporem. Et similiter qui ponit ipsam similem naturae stellarum, & Solis, & Lunae videtuer opinari ipsam moueri per se. Sed dicens ipsam esse aquam debet derideri. nullus enim dixit aquam, esse elementum caete rorum, sed tamen dedit ei rationem aliquam scilicet quia sperma, quod est principium generationis, est valde humidum: & existimatum est quod sperma est anima, cum ipsum formet embryonem.

59

D. d. quoniam per hoc contradicitur dicenti quod anima est sanguis. i. & ponit quod sperma est prima anima, quia ponit quod sperma non est sanguis. forte igitur non iudicauit quod anima est aqua, nisi quia videbat sperma esse animam, & aquam non santiuinem.

60

D. d. Vuumquodque enim elementorum praeter terram, &c. idest & vnumquodque elementorum iudicatum est ab antiquis esse animam ex eo, spraeter terram. nullus enim opinatur terram esse elementum aliorum: sed quod tantum est composita ex quibusdam elementis, aut est omnia elementa, idest ex omnibus elementis.

Commentum 33

61

Cum demonstrauit quod consyderantes in anima per motum debent opinari ipsam esse ex principiis, incoepit demonstrare vniversaliter quod omnia dicta in definitione animae reducta sunt ad principium. & d. Et ipsi vniuersaliter definiunt, &c. i. & Antiqui vniversaliterprocedunt in definiendo animam, & cognoscen do suam substatitiam tribus viis, motu scilicet & sensu, i, cognitione: cum haec duo videantur propria animae. tertium autem, quia est non corpus. plures enim eorum opinabantur hoc existere in anima, non minus quai praedicta duo. & vnaquaeque istarum viarum inducit eos ad opinandum animam esse ex prin cipiis. & hoc intendebat, cum d. & vnunquodque istorum reducitur ad principium. D.incoepit demonstrare viam, per quam processit qui iudicauit animam esse ex principiis per cognitionem, & d. Et propter hoc posuerunt ipsam esse elementum, &c. i. &, quia omnes opinabantur eam esse ex principiis, dixerunt illi, qui definierunt eam per cognitionem, quod est elemetum, aut ex elementis. &, via, qua processerunt isti in hoc, est eadem, & similis, praeter vnum illorum scilicet Anaxa.

62

D. d.monstrauit hanc viam, & dixit. dicunt enim quod simile non cognoscitur nisi per suum simile. i. & hoc fuit necesse apud eos, quia opinabantur tres propositiones. Quarum vna est, quod omnis res cognoscitur per suum simile Secunda est, quod omnia non cognoscunt nisi per sua principia. Tertia est, quod anima cognoscit omnia. ex quibus sequitur quod anima est principia omnia, aut ex principiis omnium.

Commentum 34

63

Cum notificauit quod opiniones eorum in substantia animae sequuntur, illud, quod opinabantur in substantia principiorum, incoepit demonstra re etiam quod opiniones eorum in numero animarum, sequitur etiam illud, quod opinat in numero principiorum, & d. Qui igitur dixit vnum principium esse, ponit animam vnius rei, i. vnius naturae ex illo principio, aut ignem, aut aerem. & qui dixerunt principia esse plura vno, opinantur animam esse plura vno. D.incoepit declarare opinionem Anaxa. & quod alia via, processit, & d. Anaxagoras autem solus dixit quod intellectus non recipit passionem. idest non est materialis. & quod in nullo habet communicationem cum alio, i. quod nulla res omnium, quas intelligit, est in eo, ita quod sit communis eis in alia forma, i. quod non est hoc, neque in hoc, i. neque est corpus, neque virtus in corpore. & hoc nullus dixit, nisi Anaxagoras. & super hoc laudabit Anaxagoram post.

64

D. d. Sed non d. quomodo. idest sed non d. quomodo contingit ei vt intelligat om nia: vtrum secundum quod est in actu, aut secundum quod est in potentia. neque dixit etiam qua de causa intelligit res, quae non sunt intellectus in actu. & hoc est quod post complebit, cum locutus erit de intellectu.

Commentum 35

65

Narrauit in hoc capitulo consequentia eius, quod opinantur in substantia animae ad illud, quod opinantur in principiis, adeo quod qui opinatur principia esse contraria, dicit animam esse ex contrarijs. Dicens igi tur quod principia sunt calidum, aut frigidum, aut aliud contrarium, dixit quod anima similiter est vnum illorum contrariorum. Et in alia tranflatione inuenitur additum, & qui opinabantur quod principia sunt alterum par contrariorum, dicunt quod anima est in illo pari contrarium. & est illud, quod dixit, & qui posuerunt contrarietatem in principiis, &c.

66

Deinde dicit: Et videmus eos etiam consequi nomina, &c. idest & inuenimus eos ratiocinari super hoc, scilicet quod alterum contrariorum est principium, & quod anima est ex eo ex deriuatione huius nominis vitae, & animae. Dicens igitur ipsam esse calidum, ratiocinatur per hoc quod hoc nomen vita in lingua Graecorum deriuatur a calido. & similiter hoc nomen motum. Et, cum dixit ipsam esse frigidum, ratiocinatur per hoc non men anhelitus, quod deriuatur a frigido.

67

Deinde dicit, haec igitur accepi mus, &c. idest in substantia animae. & istae sunt rationes, quae induxerunt eos ad hoc dicendum, scilicet rationes acceptae ex distinctione, & motu, & quod anima non est corpus.

Commentum 36

68

Cum compleuit sermones Antiquorum de anima, & rationes eorum, & quod collocatur in eis de vero, incoepit in hac parte contradicere falso dicto ab eis, quae est tertia pars huius tractatus. Prima enim est in prologo. Secunda in inueniendo opiniones eorum. Tertia in contradicendo eis. Et incoepit in hac parte contradicere eis, qui definiunt eam per motum, & d. Et depemus perscrutari, &c. idest, & perscrutandum est de consyderantibuis in substantia eius per motum. Visum est enim quod non tantum est falsus sermo eorum, qui definiunt eam, quod est aliquid mouens, aut motiuum sui: sed etiam quod sit anima mota per se, scilicet vt constituatur per motum, vt plu ra entia, vt venti, & fluuil, est falsus. Et hoc intendebat, cum d. sed esse animam motum est impossibile, idest sed sermo dicentis quod essentia animae com stituitur per motum est impossibilis.

69

Deinde dicit. Et dico etiam quod non est necesse, &c. idest quoniam autem non est necessarium vt aliquid moueat se, declaratum est prius, scilicet in naturalibus. quod autem est mota per se, modo incoepit declarare.

Commentum 37

70

Cum declarauit quod falsitas non tantum inuenitur in hoc, quod mouet se anima, vt declaratum est in sermonibus vniuersalibus, sed etiam in hoc, quod dicunt quod substantia animae constituitur per motum, vt venti, & fluuij, incoepit declarare hoc etiam esse impossibile. Et incoepit primo diuidere modos: secundum quos dicitur quod aliquid est motum: & declarauit primo quod motus attribuitur alicui duobus modis: aut essentialiter, quando aliquid fuerit motum per se: aut accidentaliter, quando fuerit motum per motum, alterius, cum fuerit in re mota. Et dicit: Et omne motum mouetur duobus modis, aut per aliud, aut per se.

71

D. d. exemplum de equitantibus in naui.

72

Deinde dicit: & hoc manifestum est ex membris, idest mo tus nauis non attribuitur equitantibus essentialiter. & hoc manifestum est ex motu membrorum, propter quae attribuitur motus essentialiter homini, & auimali, scilicet pedum. motus enim non attribuitur homini essentialiter, nisi propter haec membra: & iste motus non inuenitur in equi tantibus in naui: motus igitur essentialis non inuenitur in eis. Et debes scire quod illud, quod dicitur motum, quia est in moto, est duobus modis. Modo, qui est possibilis vt moueatur per se: vt equitantes in naui, qui mo uentur per motum nauis. Et modo, qui est impossibilis: vt albedo, quae mouetur per motum corporis albi.

Commentum 38

73

Cum diuisit motum in duo essentialiter, & accidentaliter, incoepit perserutari vtrum sit possibile vt anima moueatur per se, & dicit. Et quia mo tum dicitur, &c. idest &, cum declaratum est quod motus dicitur duobus modis, perserutandum est vtrum anima moueatur per se, aut non moueatur nisi accidentaliter.

74

Deinde proposuit huic tres propositiones, quarum vna est quod motus sunt tres in genere. sed ipse dixit quatuor large, quasi nu merando additionem, & diminutionem pro duobus. Secunda autem est quod, si anima mouetur, aut vno istorum motuum, aut pluribus, aut omnibus mouetur. Tertia vero est quod, si mouetur vno istorum motuum, necesse est vt sit corpus. Quod autem, si anima mouetur, tunc vno istorum motuum mouetur, sic componitur. Si anima mouetur essentialiter, necessario mo uetur vno essentialium motuum, aut pluribus, aut omnibus: & omnis mo tus aut est loci, aut alterationis, aut augmenti: ergo anima, si mouetur, mo uetur, aut localiter, aut cremento, aut alteratione. &, cum coniunxerimus liuic quod omne motum aliquo istorum motuum est corpus, vt declaratum est in Sexto Physic. concludetur quod, si anima mouetur, est corpus, & in loco: cum omne corpus sit in loco. Hoc igitur possumus intelligere de hoc, quod dicit, si igitur mouetur non accidentaliter, & motus est ei naturaliter. Si igitur ita sit, habet locum. omnes enim motus praedicti sunt in loco. si igitur mouetur naturaliter: & omnis motus naturaliter est vnus illorum trium: & quilibet illorum est in corpore: & omne corpus est in loco: necesse est vt anima sit in loco. &, cum fuerit in loco, erit mota motu locali necessario. omne enim, quod mouetur altero illorum duorum motuum, mouetur localiter: sed non conuertitur. Sed in verbis est ambiguitas. quoniam d. omnes enim motus praedicti sunt in loco: & non. de omnia enim mota illis motibus praedictis sunt in loco: sed omnes motus praedicti. sed hoc etiam secundum suum modum non vere dicitur de illis motibus tribus, scilicet vt sint in loco, si hoc, quod dixit praedicti, respodet illis tribus. motus enim alterationis non est in loco. Et ideo possumusi intelligere ex hoc, quod d. si igitur mouetur non accidentaliter, & motus est ei naturaliter, idest per se, non propter aliud extrinsecum, necesse est vt moueatur motu locali. & sic intendit per motus praedictos omnes modos motus localis. iste enim motus existit in re naturaliter, & est necessario in loco. & secundum hoc erit sermo eius & motus est ei naturaliter, quasi alia conditio addita ei, quod est ei essentialiter. alteratio enim potest dici aliquo modo quod est in alterato essentialiter. Et potest dici quod est in eo accidentaliter aliquo modo. albedo enim non mouetur in nigredinem, nisi quia est in aliquo diuisibili, scilicet in corpore, non quia est diuisibilis in se. & sic erit hic alius modus modorum accidentaliter a modo descripto: vt verificat hanc expositionem hoc, quod post dicet.

Commentum 9

75

Cum declarauit quod, si mouetur essentialiter, oportet vt moueatur vno trium motuum, incoepit declarare quod non potest moueri motu alterationis, neque augmenti. impossibile est enim vt inueniatur in eis aliquod mo uens: quoniam hoc non inuenitur nisi in motu locali tantum: quamuis illud, quod mouetur in qualitate mouetur aliquo modorum rerum, quae dicuntur moueri accidentaliter. Et dicit: Et, si substantia animae, &c. i. & si substantia animae est aliquod mouens se, vt Antiqui describunt, tunc im possibile est vt moueatur in qualitate, vt album in nigrum: neque in quantitate, vt tricubitum in tetracubitum. quoniam, si aliquod istorum dicatur moueri, non dicetur nisi accidentaliter: quoniam illud, quod mouetur in istis, non est nisi corpus. Et hoc est quasi causa, propter quam non inuenitur in his duobus motibus mouens ex se. sed quoniam motus non attribuitur albedini, & nigredini, nisi propter corpus, in quo existunt hae duae qualitates, manifestum est. Sed difficile est imaginari quomodo attribuitur additio, & diminutio in quantitate ret augmentabili, & diminuibili accidentaliter. augmentatum enim essentialiter mouetur, in loco.

76

Sed secundum quod est motus in partibus, non in toto. motus igitur attribuitur toti accidentaliter. motus igitur attribuitur alterabili, & augmentabili modo accidentali: sed alterabili propter corpus deferens, augmentabili autem & diminuibili propter partes corporales augmentabiles, & diminuibiles. Et secundum has duas intentiones intelligendus est suus sermo, in quo dicit quod autem mouetur est corpus, in quibus sunt haec duo, idest est corpus, in quibus sunt haec duo. in qualitate vero est corpus subiectum: in augmentato autem sunt partes corporis, in quibus inuenitur iste motus. & sic pos sunt dissolui omnes dubitationes contingentes huic sermoni.

Commentum 40

77

Idest Et, si mouetur naturaliter, i. per se in loco, necesse est vt moueatur violente in loco. & hoc necesse est in eo, quod mouetur in loco motu recto. D.posuit conuersum, & d. &, si mouetur violente, mouetur etiam na turaliter. & hoc etiam necesse est scilicet quod illud, quod mouetur violente, debet noueri naturaliter: motus Tenim violentus non intelligitur nisi respectu naturalis.

78

D. d. Et similiter de quiete. idest & secundum hunc modum debet esse in quiete scilicet quod omne motum naturaliter habet quietem naturaliter: & omne habens quietem naturaliter habet quietem violentem: & omne habens quietem violente, habet quietem naturaliter. Si igitur anima mouetur naturaliter, habet quietem naturaliter: &, si habet quietem naturaliter, habet quietem vio¬l sente. Et, cum narrauit quod illud, quod mouetur naturaliter, potest habere violentam quietem, narrauit in quo loco habet quietem violente, & d. & similiter in illo ad quod mouetur naturaliter, in eo quiescit violente. i. in loco enim, in quo mouetur naturaliter, quiescit violente. verbi gerea ignis, qui mouetur naturaliter in loco inferiori, in eo quiescit violente: terra autem econuerso. & hoc determinatum est in Quinto Physi. Et, cum probauit quod si anima mouetur naturaliter, & per se. necesse est vt moueatur vio sente, aut quiescat violente, his propositionibus verificatis, d. Qui igitur, motus suntidest nullus enim potest dicere in hoc aliquid. hoc enim nullo modo imaginatur in anima, nedum sit necesse. Et potentia istius sermonis est potentia duorum syllogismorum hypotheticorum. Quorum primus est quod, si anima mouetur naturaliter, mouetur violente, sed non mouetur violente: ergo non mouetur naturaliter. Secundus autem, est quod, si anima mouetur naturaliter, quiescit naturaliter, & si quiescit naturaliter, quiescit violente: sed non quiescit violente: ergo non quiescit naturaliter: & si non quiescit naturaliter, non mouetur naturaliter. & iste componitur ex duobus syllogismis hypotheticis continuatiuis, in quorum vtroque destruitur consequens, & concluditur oppositum praecedentis. D.d. alium syllogismum, qui sequitur ex istis propositionibus, per quem declarat quod anima non mouetur naturaliter, & d. Et, si mouetur superius naturaliter: est ignis: & si inferius, est terra. idest si mouetur naturaliter in loco mouetur aut superius, aut inferius: cum omnis motus in loco est altero istorum modorum. & hoc verum est in motu recto. Si igitur moue tur superius, est ignis: si inferius, est terra: si medio modo est alterum duo rum corporum mediorum, aut aqua, aut aer. Et hoc intendebat cum dicit. Et sermo de corporibus, &c. idest quasi diminuit impossibile consequens: quia manifestum est. & est quod, si est ignis, aut aliquod elementorum est in corpore violente. &, si est aliquod elementorum, non debet moueri in corpore nisi vno motu naturaliter, aut superius, aut inferius, non motibus oppositis, sed nos videmus eam moueri motibus oppositis in loco: ergo non est vnum elementorum quatuor.

Commentum 41

79

Dicit Et etiam, si videmus eam, &c. i. & est etiam altera raciocinatio. quoniam, si ponimus quod ipsa mouet corpus secundum quod mouetur, necesse est vt moueat ipsum modo motus, quo mouetur scilicet quod, si transferatur, necesse est vt trans ferat ipsum: &, si alteretur, necesse est vt alteret ipsum. Et, cum posuit hoc, d. & econtrario etiam scilicet modus motus, quo corpus mouetur ab anima, necesse est vt moueatur illo eodem motu. Hoc posito, si posuerimus quod corpus mouetur ab anima motu locali, tunc necesse erit vt anima moueatur in corpore, aut secundum totum, aut secun dum partes. erit igitur in corpore quasi corpus in loco. &, quia innata est mouere corpus in locis diuersis, possibile est etiam vt ipsa moueatur in lo eis diuersis. Et cum ita sit, possibile est, sicut dixit, cum exierit a corpore, vt reuertatur, & intret ipsum. vnde consequitur, sicut dixit, vt animal mortuum reuertatur, & viuat. Sed ista contradictio est secundum sermonen dicentis, non secundum rem in se. Nos enim non ponimus quod omne mouens mouetur illo modo motus, neque in motu locali: nisi mouens sit corpus: vt declaratum est in Physicis. Et, cum quidam existimauerunt quod haec contradictio est secundum rem in se, dederunt dubitationes su per Aristo. in hac propositione, dicenti quod omne corpus non mouet nisi moueatur, & dicunt, nos videmus hic multa, quae mouent, & non mouen tur illo modo motus, vt lapis retitus: quoniam, cum calesit, mouet paleam motu locali, tamen ipse non mouetur. Sed iste non est locus istius quaestionis. & eius dissolutio iam dicta est in. viii. physico. vbi indigebat pone re hanc propositionem. Si quaestio esset propria huic loco, contradictio esset secundum rem in se: quia multa videmus alterare, tamen non alteram tur. Sumus igitur inter duo. Aut debentes ponere quod contradictio est secum dum rem in se, & tunc non erit verum, nisi in motu locali, quod non sonant verba Aristo. Aut ponere quod contradictio est secundum sermonem dicen tis, non secundum rem in se. Et ista quidem contradictio non verificatur, nisi concedendo primam propositionem, a qua incoepit loqui, scilicet quod si anima mouet corpus, secundum quod mouetur, necesse est vt moueat ipsum modo motus, quo mouetur. & hoc concedunt Antiqui: aut sequitur illud, quod concedunt. hoc quidem concesso, consequitur conuersum eius necessario, & est quod omnis motus, quo corpus mouetur, necesse est vt anima hmoueatur illo motu. & hoc manifestum est. secundum hoc igitur intelligenda est ista contradictio in hoc loco¬

Commentum 42

80

Cum destruxit quod anima mouetur per se, incoepit declarare quod non est impossibile vt moueatur accidentaliter: immo forte est necessarium. Et dicit. Motu autem accidentaliter, &c. idest motu autem accidentali pont moueri: cum talis motus non est nisi per motum rei, in qua est, & hoc accidit ei, cum corpus, in quo est, mouetur violente ab aliquo extrinsecoEt, cum dedit pro possibili istum modum motus, declarauit quod non debet necesse esse, vt illud, quod mouetur per suam substantiam, moueatur per aliud. Quemadmodum enim illud, quod est bonum per se, non est bonum per aliud, sic illud, quod est motum per se, non est motum per aliud,

Commentum 43

81

Cum declarauit quod contingit dicentibus quod anima non mouet, nisi secundum quod mouetur, vt moueatur modis motuum, quibus mo uet: anima autem videtur mouere pluribus modis, vt motu locali, & mo tibus sensibilium: & iam dedit eis impossibilitatem, si mouetur motu locali, qui est modus quo mouet: declarauit hic quod sermo magis sufficiens quod anima mouetur illo modo, quo mouet, est vt moueat motu, quem facit in sensibilibus, & dicit. Et melior sermo, &c. idest & magis sufficiens sermo est dicere quod anima nouetur in genere motus, quem habet in asensibilibus. & inten debat hoc, cum dicit, quod mouet sensibilia, idest quod mouetur modo motus, secundum quem mouet sensibilia. Sensus ? enim licet moueantur a sensibilibus, tamen existimantur mouere, & moueri ab eis insimul.

82

Deinde incoepit dicere aliud impossibile contingens omnibus: & est quod si actio substantialis animae, qua sustentatur, quasi forma sit Tmotus: motus autem est transmutatio rei in sua substantia: necesse est vt anima transmutetur in sua substantia: & non sit in sua vltima perfectione, idest in actu. Esse T enim motus est esse transmutabile, & est compositum ex esse in potentia, & ex esse in actu. & ideo existimauerunt plures Antiquorum ipsum non esse. & dicit. Sed, si mouet se, mouetur etiam, &c. idest, sed si anima mouet se, vt ponunt Antiqui, ipsa etiam mouetur in se, & in sua substantia. Et, quia omnis motus est transmutatio mo ti in modo suae substantiae, secundum quod est motum, necesse est vt anima etiam transmutetur a sui substantia.

83

Deinde dicit si non mouet se accidentaliter, idest mihi videtur, si motus non est aliquod posterius ab ani ma quasi accidens illi, scilicet vt anima accipiatur in definitione motus, non motus in definitione animae, vt faciunt Antiqui. Et intendebat per hanc expositionem, si non mouet se, ita quod motus sit accidens, & consequens substantiam eius. & forte intelligit intentionem praedictam de accidenti, idest quod opponitur essentiae.

Commentum 44

84

Cum declarauit quod contingit dicentibus quod mouetur anima ex se, vt transferatur ex se, quemadmodum corpus transfertur, & dedit eis multa impossibilia, incoepit hoc etiam dicere quod plures homines sunt, qui hoc dicunt, & dicit. Et dicunt aliqui quod anima mouet corpus, &c. idest, & quidam opinantur quod anima mouet corpus motu locali, illa etiam mota. vt Democritus opinatur enim quod partes indiuisibiles sem per mouet corpus motu suo, sicut dixit Philippus quod

85

D. d.lus fecit mo uere imaginem Hermaphroditi, imponendo in eam argentum viuum, iste enim opinatur quod ita est de anima cum corpore in motu, sicut de argento viuo cum imagine.

86

Deinde dicit. Nos igitur quaerimus ab eo, &c. idest, &, si causa apud ipsum, propter quam anima mouet corpus, est ista, quaerendum est ab eo, quomodo anima facit quietem, si facit mo tum, secundum quod semper mouetur.

87

Deinde declarauit quod non solum est difficile, immo impossibile dare causam, quomodo facit quietem. secundum quod mouetur, & dixit. & difficile est dicere, &c.

88

Deinde dicit. Et vniuersaliter non videmus animam, &c. idest quod, si motus corporis ab anima esset, sicut motus imaginis ab argento viuo, tunc motus corporis non esset voluntarius, sed necessarius, & hoc manifestum est.

Commentum 5

89

Cum declarauit quod Democritus opinabatur animam mouere corpus localiter, ipsa translata, & dedit impossibile consequens eius opinionem, incoepit etiam declarare quod illud, quod dictum est in Timaeo, est simile opinioni Democriti, & d. Et similiter etiam, &c. i. & similiter dictum est in Timaeo scilicet quod anima mouet corpus localiter: immo etiam anima transfertur, quia admiscetur cum eo: &, cum ipsa transfertur, transfertur corpus. Et, cum declarauit similitudinem inter hanc opinionem, & opinio nem Demo. incoepit etiam dicere illud, quod est proprium huic opinioni, & contradicit ei proprie, & d. Constitutio enim animae, &c. i. & hoc dictum fuit in Timaeo quod constitutio animae est ex elementis istius mundi: sed est intelligens, quia componitur ex elementis musica compositione, & sphaerica: & comprehendit harmoniam, quia componitur compositione harmonica: quoniam & apud ipsum talis est natura corporum coelestium corpora enim coelestia sunt composita apud ipsum tali compositione: & figura eorum talis est. Et, cum d. quod constitutio animae est ex elemen tis, intendit ex elementis, quibus componitur mundus apud ipsum, Et d. & est diuisibilis. i. & est composita compositione harmonica, quia per talem proportionem compositionis potest sentire harmoniam. Et hoc intendebat, cum. d. vt habeat sensum.

90

D. d. & moueatur totum motibus conue nientibus. i. quia habet numerum harmonicum.

91

D. d. & ideo incuruauit rectitudinem. i. intendit quod Timaeus, qui opinabatur quod anima non agit, nisi inquantum est sphaerica, & comprehendit harmoniam, & moue tur motibus armonicis, idest conuenientibus, inquantum componitur ex elementis compositione harmonica, dixit narrando de creatore quod composuit animam ex elementis, composuit ipsam prius magnitudine recta compositione harmonica. deinde incuruauit lineam, & fecit ipsam circu lum, vt intelligat, & fecit illum circulum habere latitudinem. deinde diuisit illum circulum in duo: quorum vnum diuisit in septem scilicet orbes stellarum erraticarum, & orbem stellarum, ita quod posuit motus coeli eosdem cum motibus animae. i. quod actiones coeli sunt eaedem cum actionibus animae.

Commentum 46

92

Dicit quod non est rectum opinari quod anima sit corpus, cum intellectum fuerit per animam intellectus: vt declaratum est quod hoc intendebatur in Timaeo per hoc nomen anima. & ideo fecerunt corpus sphaericum. actio enim intellectus similis est circulationi. Et non intelligebatur illic per animam, aut sensibilis, aut desyderatiua. motus enim istarum, & actio earum non assimilatur circulationi: sicut actio intellectus apud eos assimilatur circulo, quia reuertitur, supra se, & intelligit se. & ideo assimilat ipsum Arist. sphaerae.

Commentum 47

93

Intellectus autem est vnus, &c. i. & intellectus dicitur esse vnus, & continuus illo modo, quo dicitur in suo intellecto esse vnus, & continuus.

94

D. d. in telligere est res intellectae, &c. i. quia intelligere est ipsae res intellectae, quae non dicuntur esse vnae, nisi sicut dicuntur res consequentes esse vnae, scilicet numerus. & hoc intendebat, cum. d. sicut mensura sine magnitudine. I. sine comtinuatione, & ideo impossibile est vt dicatur quod intellectus sit vnus, & continuus, nisi eo modo, secundum quem dicitur hoc in rebus consequentibus, scili. in quantitate discreta. Intellectus igitur non est corpus: quia non est continuus in rei veritate.

95

D. d. sed aut est indiuisibilis, aut continuus, non sicut magnitudo. d. &, cum dispositio in intellectu sequitur disponem in intellecto, necesse est dicere intellectum, aut esse indiuisibilem, vt vnus punctus aut continuum: sed non sicut continuatio maguitudinis, sed continuatio compositi. i. quantitatis discretae.

96

D. d. Nullo enim modo possumus dicere, &c. i. & cum diximus in eo quod est magnitudo continua, tunc non intellicet nisi secundum tactum, vt dictum est in Timaeo. nullo enim mo do possumus dicere quomodo intelligit intellectus per aliquam partem eius, quaecunque pars sit idem rerum intellectarum.

97

D. d. Et intelligere per aliquam partem eius. i. & intelligere per tactum, cum fuerit magnitudo, necesse est aut vt tangat per partes eius partes intellecti, aut per totum: totum autem vtrunque d. si intellexerit per contactum partium cum partibus rei, necesse est vt, sit aut per aliquam partem eius, quae sit magnitudo, aut per partem aliquam, quae fit punctus. Et, cum declarauit hoc, dedit impossibile consequens vtrunque, &. d. si punctus est infinitus, &c. i. si intellexerit per punctum, manifestum est quod non potest intelligere totum corpus sem per: puncta enim quae sunt in corpore, sunt infinita. Si igitur necesse est in intelligendo corpus, vt tangat punctus ex eo omnia puncta, quae sunt in corpore: quod est impossibile, quia puncta sunt infinita: manifestum est quod impossibile est vt intelligat corpus omnino secundum hunc modum. Et, cum declarauit impossibile consequens, si intelligit secundum quod tangit corpus per puncta, incoepit etiam dicere impossibile consequens, si tangat ip sum per partem aliquam, quae sit corpus, non punctus, & d. Et, si intelligit per magnitudinem, &c. i. &, si intellectus intelligit rem, tangendo per aliquam partem eius, quae sit corpus, omnes partes corporis intellecti, circun gyrando se, quousque tangat per illam partem corporis omnes partes corporis intellecti, necesse est ex hoc, vt intellectus intelligat idem infinities, quando tangit corpus. quoniam pars non differt a parte in suo tactu: & impossibile est vt intelligat totum corpus. sed nos videmus quod intellectus intelligit totum corpus simul, & vnico intelligere, & non indiget intelligere iterato. Si igitur aliquis dixerit quod sufficit intelligere corpus, intelligere vnam partem eius, quando tangit ipsum per suam partem: dicemus ei quomodo igitur indiget corpus vt moueatur circulariter, quousque tangat per suam partem, aut per suas partes omnes partes eius: & vniuersaliter quo indigetur quod intellectus sit corpus, si non intelligit per tactum.

Commentum 48

98

Dicit. Et, si est necesse intelligere, &c. i. &, si necesse est intelligere vt in tellectus tangat per totum circulum rem intellectam, & tunc intelliget. & ista est secunda parstrium diuisionum. quo igitur indigetur vt tangat per partes: oc osum enim est tangere per partes.

99

Deinde. d. Et etiam quomodo intelliget per indiuisibile, &c. i. quomodocunque posuerimus quod tangat, siue per partem indiuisibilem, siue per diuisibilem, siue illud diuisibile fuerit torum, aut pars, aut vtrunque scilicet quod tangat partem per partem, & totum per totum, impossibile est nobis dicere quomodo intelligit per tactum. Quoniam, si dixerimus quod habet partes indiuisibiles, quomodo tangit per partes indiuisibiles partes diuisibiles rerum. &, si dixerimus quod habet diuisibiles, quomodo tangit per eas: tangens enim debet esse iuperpositum. & omnia ista contingunt eis: quia ponunt quod intellectus in eo quod est intellectus, habet partes, & quod non intelligit, nisi tangen do.

100

Deinde dicit. Et necesse est vt iste intellectus sit circularis ipse. i. & necesse est vt intellectus sit proprium aliquod corpori circulari. manifestum est igitur quod contingit ex hoc quod intellectus est corpus circulare. Et syllogismus sic componitur. Actio intellectus est circulatio: & circulatio est corpus circulare: ergo actio intellectus est corpus circulare. & illud, cui attribuitur actio intellectus est intellectus: ergo intellectus est corpus circulare. Et, cum declarauit quod contingit necessario vt intellectus sit corpus circulare: & eius actio sit circulatio: notificauit quod est ne cesse, si intelligere eius sit circulatio, & circulatio etiam fuit in eo semperi secundum quod est corpus coeleste, vt eius intelligere sit semper, & in infi nitum. Et. d. Et, si intelligere est circulatio, &c. i. &, si intelligere est circulatio, tunc etiam circulatio existens in intellectu erit intelligere, & circulatio erit semper. vnde manifestum est quod intelligere erit semper, & in infinitum.

101

Deinde, incoepit dare impossibile, quod sequitur ex hoc, &. d. Quid igitur intelligit semper: &c. &, cum secundum hanc opinionem, necesse est vt semper intelligat, quid possunt dicere quod semper intelligit. hoc enim necesse est propter hoc, quod ponunt, quod circulatio est semper. & nihilpossunt dicere in hoc: quoniam intelligere per operationem est finitum. omne enim intellectum apud operationem non intellioitur nisi per aliud: & omnia propter vltimum finem, qui intenditur in illa operatione mechanica. Et, cum declarauit quod intelligere est finitum in intellectu menico, incoepit declarare quod ita est in speculatiuo, & d. Et intelligere spe¬ culatiuum, & est finire per sermones, similiter. i. similiter est in rebus speculatiuis.

102

D. d. Et omnis sermo, aut est definitio, aut demonstratio. i. & omnis actio intellectus, aut est definitio, aut demonstratio. Et, cum de clarauit hoc, incoepit declarare quod vtraque istarum actionum est finita, & d. Et demonstrationes accipiuntur ex principio. i. & demonstrationes habent principium, ex quo accipiuntur, & sunt propositiones: & habent finem, & est syllogismus, qui fit ex propositionibus, & conclusione.

103

D. d. & quamuis in eis non accidat conclusio, &c. i. & qui concluditaliquam con dusionem, non faciet reuertere illam conclusionem, sicut facit in syllogismo circulari: sed addit ei aliam propositionem, per quam impossibile est vt demonstratio reuertatur circulariter scilicet vt principium fiat finis, & finis principium: sed additur illic terminus medius alius, & extremum ma ius aliud, & alia conclusio: & erit motus intellectus tunc secundum rectitudinem, non secundum circulationem. Circulatio autem, quam opinantur esse actio nem intellectus, non intelligitur ab hoc intellectu. i. qui procedit secundum recti tudinem, sed reuertitur. Et, cum declarauit hoc in demonstratione, incoepit declarare hoc in definitione, & d. Etiam omnes definitiones sunt finitae, i. & definitiones rerum, cum perficiuntur per intellectum, sunt finitae: sicut res, quae exigunt vt credantur. & intelligere non reuertitur in eis circulariter: sicut fides non reuertitur in demonstrationibus circulariter.

104

D. d. Et etiam totus motus idem est multotiens. i. &, & si motus intellectus, & circulatio eius fuerit in eodem intellecto, tunc comprehendet ipsum infinities. Et in alia translatione est manifestius sic. Et, cum motus intellectus fuerit circularis, non specialis, tunc comprehendens comprehendet idem multotiens. & ideo possibile est vt sermo sit sic. Et, si motus intellectus fuerit circulatio, tunc intelliget omnia multotiens.

105

D. d. Et intelligere dignius est vt attribuatur quieti, quam motui. & intendit ex hoc, quid apparet: quoniam actio nostra per ipsum apud quietem est magis perfecta, quam apud motum, & ideo melius est attribuere actionem intellectus quieti, quam motui, sicut fecerunt isti.

Commentum 49

106

Et etiam manifestum est quod intelligere apud motum magis est difficile, quam apud quietem. motus igitur est ab anima, quasi violentus: ergo non est in substantia eius, neque anima constituitur per ipsum, sed est extra naturam eius. Et, cum notificauit hoc, incaepit dare impossibile contingens eis in hoc, quod dicunt intellectum esse corpus, & d. Et est etiam valde difficile, &c. i. & valde est improbabile, & difficile ad intelligendum, secundum quod homines consueuerunt dice re, quod si intellectus sit corpus, aut admixtum cum corpore, tali admixtione quod non potest euadere ab eo omnino: cum omnes, aut plures opinentur quod melius est vt intellectus non sit coniunctus cum corpore, nedum sit corpus. natura enim intellectus videtur esse valde opposita naturae corporis.

Commentum 50

107

D. Et latet secundum hanc opinionem dare causam, propter quam coelum mouetur secundum enim positionem eorum substantia animae non dat istum motum, cum substantia animae apud eos non sit nisi corpus elementorum: & iste motus scilicet circularis est ei acciddentaliter scilicet quia ereator incuruauit ipsum a rectitudine in circulationem.

108

D. d. Neque corpus etiam, &c. i. &, cum anima non est causa istius motus essentialiter, quae est dignior vt sit causa: & corpus, in eo quod est corpus, remotius est vt sit causa.

109

D. d. Et etiam neque dixit, &c. i. & etiam Plato non dedit in hoc sermonem, quare animam moueri circulariter est melius, quam non moueri, aut quam non moueri circulariter: neque potest dare. Necesse enim vt Deus non posuerit ani¬ mam moueri, nisi quia moueri est melius ei, quod quiescere. & posuit eam moueri circulariter: quia talis motus est melior recto. & intendit quod omnia ista demonstrent hanc opinionem esse improbabilem.

Commentum 51

110

Et quia haec perscrutatio est magis propria aliae scientiae, scilicet quare est melius coelum moueri, quam quiescere: & quare circulariter magis quam recte. ista enim quaestio proprie est primae Philosophiae. quapropter opor tet nos dimittere hoc cito, & dicere quae est improbabilitas contingens huic sermoni, &c. i. Et ista improbabilitas, quae contingit huic sermoni: & pluribus sermonibus de anima, est quod omnes dicentes quod est ens, siue corpus, siue non corpus, coniungunt eam corpori, & non dant causam, propter quam ligata est cum corpore, neque dicunt quod est dispositio corporis, quod est adaptatum, vt ligetur cum ea.

Commentum 52

111

Id est & hoc, quod ignorauerunt de anima, necessarium est vt causa eius. sit l data: quoniam in omnibus rebus est communicatio inter agens, & patiens, & mouens & motum: & non patitur quidlibet a quolibet. Hoc igitur, quod dicunt, quod anima est in corpore sine aliqua communicatione data inter corpus, & animam. quae anima est digna mouere, & corpus animalis moueri inter omnia corpora, simile est sermoni dicentis quod anima existit in quocunque corpore, sic, quod est simile sermoni dicentis quod ars Carpentaria existit subiectum Musicae. Si igitur ars Carpentaria habet propria subiecta, & propria instrumenta, quibus vtatur, necesse est vt ita sit de anima cum corpore. cor pus enim est instrumentum animae. & ideo corpora animalium conuenientia sunt animabus eorum.

Commentum 53

112

Dicit. Et isti, qui locuti sunt de anima, non sunt perserutati, neque volunt perferutari, nisi quid sit tantum, & nihil dicunt de natura corporis ei proprii. &, quia hoc dimiserunt, videtur esse possibile apud eos vt quaelibet anima existat in quolibet corpore, & transferatur de corpore in corpus: sicut dixit pythagoras in Apologo, quem posuit ad corrigendum animas ciuium. & ista opinio est falsa. videmus enim quod quilibet habet formam propriam, & corpus proprium, idest animam propriam, & corpus animalis proprium. Et hoc, quod dicit, est manifestum in speciebus valde. membra enim leonis non differunt a membris cerui, nisi propter diuersitatem animae cerui ab anima leonis. &, si esset possibile vt anima leo nis existeret in corpore cerui, tunc natura ociose ageret. & hoc etiam manifestum est indiuiduis eiusdem speciei. & ideo diuersi sunt mores. & ex hoc destruximus opinionem Pithagoricam.

Commentum 54

113

Cum compleuit contradictionem eius, quod dictum est in Timaeo, reuersus est ad contradicendum sermoni dicentis animam esse formam ex congregatione, & harmonia propria elementorum. &, quia ista opinio est valde sufficiens, dixit & est hic alia opinio de anima.

114

D. d. Dicunt enim quod est aliqua compositio harmonica, &c. idest dicunt enim quod anima est aliquod harmonicum, & aliqua compositio ex compositionibus elemento rum in re composita admixta ex eis. & dixerunt hoc, quia opinabantur quod harmonia est compositio, & admixtio contrariorum, & quod corpus est compositum ex contrarijs. ergo in corpore est harmonia: ergo est anima.

Commentum 55

115

Cum dixit hanc opinionem, incoepit contradicere ei, & dixit quod harmo nia, quam dicunt esse animam, aut est proportio inter res admixtas ex efe mentis: & hoc erit, si compositio corporis ex elementis est secundum modum com plexionis: aut anima est ipsa compositio, si compositio ex elementis est vi cinatio, non admixtio. v. g. compositio domus ex lapidibus, & lateribus.

116

D.d. anima autem non est alterum istorum duorum. & intendit, vt diximus, & dicemus post.

117

D. d. Et etiam harmonia non est innata mouere, &c. idest & apparet cito quod harmonia non est anima: quia omnes conueniunt in hoc, quod, anima mouet, & non possunt dare modum, secundum quem harmonia moueat.

Commentum 56

118

Et melius est existimare quod harmonia est de corporibus currens cursu sanitatis, idest cursu formarum, quae sunt in animato, in eo quod est animatum, non cursu animae, neque formarum, quae sunt in anima: & siue har monia sit compositio, aut proportio agens mixtionem, & complexionem.

119

D.d. & hoc manifestum est valde, &c. i. & differentia inter formas corporales attributas elementis, & formas attributas animae, manifesta est ex hoc, quod possumus attribuere in formis corporalibus diuersitatem contingentem in actionibus, & passionibus corporum compositioni factae in eis ex elementis: ita quod possumus dicere quod actio carnis in manu est alia ab actione ossis propter mollitiem, & humiditatem carnis, & duritiem, & ficcitatem ossis, & non possumus dicere per quam complexionem, & per quam comositionem differunt actiones sensus ab actionibus intellectus, & actiones virtutis sensibilis ab actionibus virtutibus motiuae. Et hoc, quod dixit, est vna dubitationum contingentium dicenti esse animam proportionem elementorum, aut aliquod consequens proportionem.

Commentum 57

120

Dicit Et etiam nos non comprehendimus harmoniam, & sentimus ip sam nisi per duo. & est vnum, quod dicitur harmonia in rei veritate, quan fuerint magnitudines habentes motum, & situm, & fuerint compositae ad inuicem, & fuerint superpositae, ita quod inter illas nulla magnitudo sui generis possit intrare. quod autem assimilatur huic, & trabitur ab eo, est proportio, quae sit in rebus admixtis, antequam admisceantur. Et, cum noti ficauit quod harmonia dicitur his duobus modis, incoepit declarare quod non est rationabile dicere quod anima est altera istarum duarum intentionum, & dixit non est igitur rectum dicere, &c. i. non est rationabile dicere vt differem tiae partium animae sint datae ex altera istarum duarum intentionum. v. g. dicere quod intellectus est talis harnionia, & sensus talis, & desyderium tale: sicut est rationabile in partibus corporis. D. incoepit declarare hoc scilicet quod hoc rationabiliter dicitur in partibus corporis, sed non in partibus animae, & dixit. Compositio autem partium corporis, &c. i. & hoc fuit sic, quia perficere formam cuiuslibet membrorum corporis, & dare essentiam eius per compositionem est facile, quia manifestum est sensui quod, compositiones eorum diuersae sunt, & multifariae. scire autem quae compositio approprie tur intellectui, & quae sensui, & quae desyderio, hoc impossibile est vt detur ratione. Et haec est quasi alia dubitatio, contingens dicentibus animam esse harmoniam, aut proportionem, prima enim dubitatio est, quia illi non possunt perficere actiones, & passiones animae per compositionem, ista autem, quia non possunt perficere diuersitatem substantiae eius propter diuersitatem compositionis, & indifferenter in hoc, quod contingit eis, siue formae entium compositorum fuerint ex vera harmonia, aut ex harmonia abstracta a vera.

Commentum 58

121

Ista est Tertia dubitatio, contingens dicentibus animam esse harmoniam, & mixtionem elementorum. continget enim eis ponere quod quodlibet mem brum habet animam particularem, & vniuersum corpus animam vniversalem. Quae igitur est dicituria inter proportionem, quae facit animam, & quae facit membrum. Quoniam, si anima, secundum quod anima est proportio mixtionis, & compositionis, aut illud, quod fit ex proportione mixtionis, & compositionis, & formae membrorum sunt aut harmonia, aut proportio, aut aliquid factum ex proportione: manifestum est quod contingit ex hoc vt in quolibet membro sit anima, & in toto corpore sit anima. Aut dicent, quae est differentia inter harmoniam, & proportionem, quae facit animam, & quae facit membrum: cum omnia membra fiant ex mixtione. & anima ex mistione. Et ista dubitatio similis est primae, in qua interrogauit quae mixtio approprietur vnicuique virtutum animae.

Commentum 59

122

Dicit & quaerendum est ab Empedocle hanc dubitationem. dicit enim quod forma cuiuslibet membri non est nisi per aliquam proportionem factam apud compositionem elementorum in eo. &, cum opinio eius sit talis, quaerendum est ab eo, vtrum proportio, quae est substantia membri, sit anima, aut aliud, sed fit in membris ab extrinseco. Et intendit. si igitur dixerit quod sit proportio membrorum, contingiten quod quodlibet menibrum habet animam. &, si dixerit aliud, continget ei dare dicituram.

123

D. d. Et quaerendum est etiam vtrum amicitia, quam opinatur esse causam mixtionis, sit cuiusgunque mixtionis. & intendit. & si dixerit quod est causa cuiuslibet mixtionis, contingit vt ex omnimixtione sit membrum, & anima. &, si dixerit quod est causa acuius mixtionis, oportet ipsum dare causam cuius sit mixtionis: & maxime si mixtio faciens membra sit alia a mixtione faciente animam.

124

D.d. Et amicitia etiam vtrum est ista proportio, aut aliud. & intendit, vt mihi videtur, &, si dixerit quod sit proportio, tunc proportio non existit ante mixtionem, sed agens debet esse ante patientem. &, si dixerit aliud, quid igitur erit: Et quasi intendit notificare quod illae tres dubitationes, contingentes dicentibus animam esse complexionem, aut compositionem cantingent Empedo. & contingent ei proprie istae dubitationes, quas dixit, propter hoc, quod ponit amicitiam, & litem.

Commentum 60

125

Istae igitur sunt dubitationes, contingentes dicentibus animam esse com plexionem: licet dicens hoc possit in hoc dare aliquam rationem. quoniam, si anima est aliud a mixtione, & a complexione, quare corrumpitur cum corruptione complexionis: si enim est aliud a forma carnis, & a forma menbrorum, & tamen inuenitur in membris, quare corrumpitur cum corru ptione membrorums Et etiam, si anima non est complexio. & mixtio, quare corrumpuntur membra, quando separantur ab animas nisi in membris sit aliud corruptibile, quando anima separatur. quid est ergo illud:

Commentum 61

126

Cum destruxit quod anima est aliquod mouens se essentialiter, aut harmo nia, aut complexio, incoepit facere rememorationem, & declarare quod non contingit ei mouere se, nisi accidentaliter, & dixit Quoniam autem anima, &c. & intendit per hoc, quod dixit, aut vt moueat, aut vt moueatur in circuitu, idest aut moueat se essentialiter, vt existimatum est de corporibus coelestibus, quae mouentur circulariter. Et, cum declarauit quod impossibile est vt moueatur ex se essentialiter, incoepit declarare quod hoc possibile est accidentaliter, & dicit, quoniam vero mouetur accidentaliter, &c. idest quoniam vero mouetur accidentaliter, & mouet se accidentaliter, necessarium est quod anima videtur moueri per illud, in quo existit, scilicet corpus, quando corpus illud mouetur ab ea. sed alio modo impossibile est vt anima moneatur in loco.

Commentum 62

127

Cum declarauit quod impossibile est vt anima moueatur, nisi accidentaliter, dedit dubitationem super hoc, & dixit. Sed est quaestio cogens ad dicendum quod anima mouetur essentialiter: & est quod nos dicimus quod anima com tristatur, & gaudet, &c & omnia ista reputantur esse motus. & propter has duas propositiones existimatur quod anima mouetur. v g. anima contristatur: & cum tristitia est motus: ergo anima mouetur.

Commentum 63

128

Dicit &, licet concedamus ista esse motus, tamen non est necessarium vt sint motus animae. quoniam, si timere, & distinguere sint motus: & quilibet mo tus istorum appropriatur alicui membro corporis: tunc isti motus non de bent attribui, nisi in illis membris: & illa motio non est in membro, nisi ab anima. v. g. quoniam irasci videtur esse proprium cord scilicet quod cor mouetur hoc motu, i. tumescit: & similiter timere videtur esse proprium cordi, cum com stringatur. Et, cum manifestum est quod isti duo motus debent attribui cordi, incoepit quaerere cui membro attribuatur intelligere, si sit motus, & dixit. & distinguere est motus scilicet quod tale membrum currit tali cursu. ita cecidit in scriptura & intendit quod, si distinguere sit motus, opinandum est quod aliud membrum est ei proprium, sicut corirae. & dixit hoc, quia iam declaratum est quod omne motum est corpus.

129

D. d. & rectum est vt aliquid currat tali cursu. ita cecidit in scriptura, & intendit quod rectum est quod aliquod mem brum currat tali cursu, aut in omnibus passionibus animae, si omnes sunt motus: aut in quibusdam, si est in eis aliquid, in quo non est motus. & eorum, & in quibus sunt motus, quaedam mouentur secundum locum, & quaedam secundum alterationem.

130

D. d. quae autem sunt ista, & quomodo, &c. i. quae autem membra sunt ea, quae mouentur vnoquoque istorum motuum in vnaquaque partium animae, & quomodo mouentur, proprium est alii loco.

131

Et dixit hoc, quia in hoc loco tantum est necessarium quod isti motus sint essentialiter in rebus corporeis, & diuisibilibus, vt declaratum est in fermonibus vniuersalibus.

Commentum 64

132

Quia facit hominem errare hoc, quod est in consuetudine dicendi, quod anima irascitur, & timet, vnde existimatur quod isti motus sint existentes in anima absque corpore, & quod anima mouetur essentialiter istis, incoepit declarare quod hoc non dicitur nisi secundum similitudinem, & quod isti motus ita suut, sicut motus, qui sunt in membris apparentibus, sicut aedificare, & texere: & quod in nullo differt, nisi quia membra illa sunt interiora, & haec exteriora.

133

Et dixit, dicere autem quod anima it. iscitur, &c. i. quemadmodum motus tex toris, & aedificatoris non attribuitur animae. nisi accidentaliter, ita est mo tus irae, & timoris.

134

D. d. melius enim videtur non dicere, &c. i. & idemo me lius est vt locutio sit in omnibus istis actionibus, quod homo facit hoc per animam, non quod anima distinguat, aut aedificet, aut addiscat, aut habeat pietatem: sed homo addiscit per animam, aut distinguit per eam

135

D. d. & hoc non est, quia motus est in anima, &c. i. & isti motus non existunt in anima: sed principium motionis in quibusdam eorum est extrinsecus, & finis eorum est in anima. Et, cum declarauit quod principium quorundam istorum motuum est extrinsecus, & finis eorum in anima, dedit exemplum. sed in translatione a qua dicimus, diminuta est. & intendit quod motus, cuius prin cipium est extrinsecus, & finis in anima est motus, sensus & motus, cuius principium est in anima, & finis extra, est motus rememorationis. & iste motus rememorationis forte peruenit ad sensum, & forte non. virtus enim rememoratiua, quando mouerit imaginatiuam, tunc forte imaginatiua mouebit sensibilem, & forte non. Et hoc manifestum est in alia translatione sic. & dicere quod anima irascitur est quasi dicere quod texit, aut aedificat sed me lius est non dicere quod anima gaudet, aut addiscit, sed homo per animam & non quia motus peruenit ad ipsam, & fit in ea: sed quandoque peruenit ad ipsam, vt sensus, qui reddit illud, quod reddit ad ipsum a sensibilibus: & quandoque fit motus principium ab ea, vt in memoratione. & tunc aut remanebit in ea, & non pertransibit ad aliud: aut veniet ad sensus, & transmutabit eos. Et intendit per hoc, quod dixit, non est quia motus venit ad ipsam. & fit in ea. i. non, quia anima est subiectum istius motus, dicitur habere ipsum. Et intendit per hoc, quod dixit, & tunc aut remanebit in ea, &c. idest quod iste motus, cuius principium est ab anima, scilicet rememoratio, forte remanebit in corpore, quod est instreum istius virtutis: & forte pertransibit ad aliud, quousque perueniat ad sensus, idest ad instrumenta sensuum.

Commentum 65

136

Cum concessit quod anima mouetur accidentaliter, i. propter subiectum, per quod constituitur, & propter hoc est generabilis, & corruptibilis, incoepit declarare quod intellectus materialis inter partes animae videtur esse non mobilis, neque accidentaliter etiam. est enim non generabilis, & non corrupti bilis, nisi secundum illud, in quo agunt ex corpore, aut secundum illud, a quo patitur: quia habet instrumentum corporale, quod corrumpitur per suam corru ptionem: sicut est dispositio in aliis virtutibus animae. Et dixit. Intellectus autem videtur esse substantia, &c. & intendit hic per intellectum, intellectum materialem, qui comprehendit intentiones omnium entium.

137

D. d. Quoniam, si corrumperetur, &c. idest quoniam, si corrumperetur, haberet instrumentum corporale: esset enim virtus corporis. Et, si haberet instrumentum corporale, accideret ei apud senectutem illud, quod accidit senibus: & tunc debiliter intelligeret intentiones rerum intelligibilium. sed non est sic: & tunc necesse est vt non habeat instrumentum corporale. &, cum iste intellectus non corrumpitur in se, tunc illud, quod corrumpitur in se, est passio, aut actio eius per corruptionem eius, a quo patitur: cum illud, a quo patitur, sit intra corpus, vt declarabitur post.

138

Deinde dicit sed videmus quod illud, quod accidit in sensibus ex hoc. idest sed, quia videmus hoc, quod accidit in sensibus ex fatigatione apud senectutem, potest attri bui virtuti sensitiuae tali modo, scilicet non quia virtus transmutata est, & inueterata, sed quia illis, per quae intelligit, accidit fatigatio. verbi gratia artifex, cuius actio fatigatur propter fatigationem instrumenti, non propter seipsum, &, cum iste sermo sit sufficiens in sensibus, quanto magis in intellectu.

139

Deinde dixit. senectus igitur non est dispositio, &c. idest & si cut senectus, & inueteratio contingens homini secundum hanc rationem, non est dispositio, in qua anima patitur ad viam corruptionis: sed dispositio, quae accidit ei apud senectutem est similis dispositioni, quae videtur accidere ei apud ebrietatem, & aegritudinem. existimatur enim quod anima apud haec duo non patitur ad corruptionem, & maxime apud ebrietatem. Et iste sermo postremus est sufficiens, non demonstratiuus. Tsed consuetudo Ari stotelis est inducere sermones sufficientes, aut post demonstratiuos, aut in locis, in quibus non potest inducere sermones demonstratiuos.

Commentum 66

140

Cum posuit quod intellectus, qui intelligit intelligibilia, neque est generabilis, neque corruptibilis, sed intelligere, quod est actio istius intellectus, vi detur generabile, & corruptibile, incoepit dare modum, ex quo contingit hoc: & est, quod illud, quod intelligit, est intra corpus, & est generabile, & corruptibile, & dixit. Et intelligere, & consyderare diuersantur, &c. idest & ac cidit quod intelligere quandoque sit in potentia, quandoque in actu: non, quia intellectum est generabile, & corruptibile: sed quia intra corpus corrumpitur aliquid aliud, veleius, in quo est intelligere.

141

Deinde dicit, ipsum autem in se nihil patitur. scilicet intellectus imaginans. & post declarabit quod haec est res imaginans, vel imaginata: aut intelligens, vel intellecta: & est illud, quod vocat in Tertio tractatu intellectum passibilem. Et, cum dedit modum dissolutionis quaestionis, in qua quaeritur quomodo intellectus intelligens non est generabilis, aut corruptibilis, & intelligere, quod est: sua actio, sit generabilis, & corruptibilis, incoepit etiam declarare de virtu tibus, licet, cum sint attributae intellectui, videantur generari & corrumpi, quod illae virtutes non sunt intellectus aeterni. Et facit hoc, ne accedat quae stio in hoc, quod dixit in intellectu materiali in Tertio tractatu, scilicet quomodo intellectus sit ingenerabilis, & incorruptibilis: & nos posuimus quod post mortem neque diligimus, neque odimus, neque distinguimus.

142

Deinde dicit. Distinctio autem, & amor, & odium, &c. idest distinctio autem, quae attribuitur virtuti cogitatiuae, & amor, & odium, quae attribuuntur ratoni, scilicet quae accipiuut actionem rationis. videtur enim in hac parte animae quod sit aliquod rationabile, quod est obediens intellectui in hominibus bonis. ista igitur non sunt actiones istius intellectus: sed sunt actiones virtutum habentium hauc rationem, secundum quod habent illam actionem,

143

Et addidit hanc conditionem, scilicet secundum quod habent: quia impossibile est vt istae virtutes sint, nisi cum intelligere: sed, si attributae fuerint ei, non erit attributio secundum quod sunt.

144

Deinde dicit ideo etiam, cum hoc corrumpetur non rememorabimur, neque diligemus. idest &, quia hae actiones sant in nobis a virtutibus generabilibus & corruptibilibus, aliis a vir ture, quae est inte lectus materialis scilicet qui comprehendit intentiones vniuersales, non potest aliquis dubitare, & dicere quod, si intellectus sit ingenerabilis, & incorruptibilis, quare non rememoramur post mottem, neque diligimus, neque odimus, hae enim actiones sunt virtutum aliarum ab illa virtute.

145

D. d. intellectus autem dignius est vt sit aliquod diuinum, & non assibile, idest non transmutabile propter mixtionem cum materia.

146

D. d. Quod igitur impossibile est, &c. idest manifestum est igitur ex hoc sermone, quod impossibile est vt anima moueatur. in quibusdam autem partibus, scilicet in intellectu, neque essentialiter, neque accidentaliter: in quibusdam vero accidentaliter, non essentialiter: & cum declaratum fuerit quod non mouetur omnino ex se: quia necessarium est in omni moto ex se, quod est proprium animalibus, vt moueatur ex se essentialiter, & non conuertitur.

Commentum 67

147

Cum compleuit contradictionem ad vtentes motu tantum in definitione animae, incoepit contradicere eis, qui cum motu vtuntur numero, & dixit. Et magis remotus, &c. i. & iste sermo in anima est minoris sufficien tiae omnium sermonum scilicet sermo dicentis animam esse numerum se mouentem. contingunt enim ei multa impossibilia. & primo illa, quae contingunt dicenti animam esse aliquod mouens se: & postea ea, quae contin guut. quia ponunt eam esse numerum mouentem se.

148

D. d. Nescimus, &c. idest nescimus enim quomodo intelligitur vnitas semper mota. omne enim motum habet situm: & vnitas non habet situm. Et similiter impossibile est etiam intelligere quno mouetur, quousque diuidatur in aliquod motum, & in aliquod mouens, secundum quod diuiditur illud, quod mouet se. vnitas enim in se non diuiditur. Et similiter etiam impossibile est intelligere quomodo mouetur, quoniam illud, quod non diuiditur, non mouetur. vt declaratum est.

149

D. d. igitur oportet vt diuersetur idest si est aliquis modus, secundum quem mouetur, & alius, secundum quem mouet, oportet vt isti modi diuersentur: & sic erit diuisibilis secundum in tentionem. vnitas autem non diuiditur aliquo modo.

Commentum 68

150

Cum dedit modos, ex quibus accidit vt iste sermo contradicat sibi, dedit etiam alia impossibilia, & dixit. Et etiam, cum dicunt, &c. i. & cum consuetudo est Mathematicorum dicere quod, cum linea mouetur, fit superficies: &, cum punctus, fit linea: vnitates autem, si mouentur, necessarium est vt ha beant situm: & omnis vnitas habens situm est punctus: necesse est vt vnitates, quas ponunt esse numerum animae, sint puncta. &, si sint puncta, & mota, necesse est vt faciant lineas, non actiones auimae.

151

D. d.dit aliud impossibile, & dixit. Et etiam, si de numero diminuitur, &c. i. & etiam modi numerorum diuersantur secundum magis & minus. si enim ex quaternitate auferatur vnitas, fiet ternarius: &, si addatur, fiet quinarius. & nos videmus omne animatum ex plan tis, & plura ex animalibus, licet diminuatur ab eis vna pars, tamen remanet illud, quod remanet aequale in specie primo. vnde actio animae videtur in capitulo qualis, non quanti. &, si actio animae esset in quantitate, contingeret vt anima, quae remanet in plantis, esset diuersa in specie a priori¬

Commentum 69

152

Idest. Et potest homo dicere quod nulla est dicitura inter ponentem vnitates se mouentes. & ponentem has vnitates corpora parua. ponendo enim eas mouentes se, ponit eas corpora. &, si non, quomodo intelliguntur vnitates se mo uentes.

153

D. d. Iiunt enim ex sphaeris Democriti paruis puncta. & intendit, vt mihi videtur, & similiter qui ponit quod possibile est vt punctus moueatur, comcedit quod contingit ei quod punctus sit corpus. & ideo bene possumus dicere quod sphaerae Democriti, quae mouentur ex se, adeo sunt paruae, quod dicuntur pum cta. punctus enim secundum hanc positionem non est nisi corpus. Et, cum narrauit hoc, dedit causam, propter quam possibile est in talibus punctis ima vinari quod in eis sit aliquod quasi mouens, & aliquod quasi motum, & dixit & remanet sola quantitas, &c. idest vt mihi videtur, quoniam, cum fuerint motae, remanebit in eis sola quantitas, si auferat ab eis alias quantitates. & cum natura quantitatis remanet in eis, possibile est intellligere in eis aliquod motum, & aliquod mouens: sicut in corporibus. hoc enim non ac cidit corpori, nisi secundum quod est corpus, non secundum quod est magnum, aut paruum scilicet quod sit motum ex se, & quod mouens in eo sit aliud a moto. Et hoc intendebat, cum dixit sicut est in continuo, &c. idest quod res non dicitur esse mota ex se, & vt mouens sit aliud in ea a moto, quod est corpus magnum, aut paruum: sed quia est corpus continuum tantum. & ideo omnis ponens vnitatem motam ex se, aut punctum, necesse est ei ponere corpora parua. & sic in nullo differt ponens animam esse vnitates, aut puncta se mouentia, a De mocrito ponente eam esse spheras paruas.

154

D. d. Et ideo necesse est, &c. i. & cum vnitates sint mouentes se: & mouens in re est aliud a moto: necesse est vt illud quod mouet vnitates, sit aliud ab vnitatibus. si igitur est mouens in omni moto, anima etiam est mouens in vnitatibus, non vnitates motae, quae sunt numerus: vude necesse est, vt anima sit mouens tantum, non mouens, & motum insimul.

155

D. d. Si igitur anima est mouens, &c. i. si igi tur anima est mouens materiam, est etiam mouens numerum. vnde necesse est vt anima non sit mouens, & motum ex numero, sed mouens solum.

Commentum 70

156

Et quomodo est possibile apud eos vt anima sit aliquod compositum ex vnitatibus: necesse est enim dare dicituram, qua vnitates, quae sunt in anima, differunt ab vnitatibus numerabilibus. &, si non, tunc numerus esset animatus. Et cum narrauit quod necesse est eis dare differentiam inter duo genera vni tatum, dixit. & quae diuersitas potest cadere, &c. idest & nihil est, in quo differant hae duae vnitates, inquantum vtraque est indiuisibilis: nisi aliquis dicat quod vnitas, quae est in anima, habeat situm numeri, aut non habeat situm. & sic vnitates, quae sunt in anima, erunt puncta. dictum est enim quod punctus est vnitas habens situm. Et, cum declarauit quod necesse est eis dicere quod vnitates, quae sunt in anima, sunt puncta, incoepit declarare quod contingit eis dicere quod sunt eadem cum punctis existentibus in corporibus, & dixit. Si ligitur vnitates, & puncta fuerint in eodem loco, necesse est vt vnitates, quae sunt in anima, & puncta, quae sunt in corpore, sint idem. sed dimisit conse quens: quia manifeste consequitur a praecedenti. D.incoepit declarare antecedens, & dixit. quia occupant locum puncti. i. necesse est vt sint in eo dem loco: quia necesse est vt locus vnitatum, quae sunt in anima, sit locus vnius puncti punctorum, quae sunt in corpore. &, cum locus vnitatum, quae sunt in anima, est locus vnius puncti punctorum corporis, necesse est vt sint in eodem loco. D. incoepit declarare quod necesse est vt, locus eorum sit locus vnius pun cti, & dixit. licet nihil prohibeat. idest nihil prohibet vt duo puncta, imo infinita sint in eodem loco. immo hoc necessarium est. omnia enim, quorum locus est indiuisibilis, cum supponuntur ad inuicem, nullum fit diuisibile.

Commentum 71

157

Dicit, & cum necesse est ex sermone praedicto quod vnitates, quae sunt anima, sint puncta, quae sunt in corpore: aut anima est aliquod existens in numero, qui fit ex punctis, quae sunt in corpore, cum necesse est in duobus punctis quod superponatur, quousque fiant idem: quare omnia corpora non sunt animata, cum in omni corpore sint puncta infinita: immo necesse est vt quaelibet pars eius sit animata: quod est impossibile.

158

D. d. eis aliud impossibile: & est quod anima non sit abstracta a corpore, ita quod impossibile est vt animal moriatur, nisi per corruptionem sui corporis, & dixit. Et etiam quomodo est possibile vt puncta separentur a corporibus: &c. i. & contin git eis secundum hanc opinionem vt anima non separetur a corpore, neque vt mo riatur. quoniam, si anima sit puncta: & puncta impossibile est vt separentur a corporibus: cum declaratum est quod lineae non componuntur ex punctis, neque superficies ex lineis, neque corpus ex superficiebus: sed puncta non separantur a linea, quia sunt eius vltima, neque linea a superficie, neque supficies a corpore: tunc animam impossibile est separari a corpore. sed tamen possibile esset in punctis abstractio, si lineae essent compositae ex eis. quod est impossibile: vt declaratum est in Physicis.

Commentum 72

159

Et contingit aliquo modo dicentibus hunc sermonem impossibilitas contingens dicentibus animam esse corpus subtilium partium: & aliquo mo do est propria eis etiam impossibilitas Democrito, accidens in hoc, quod posuit, quod eam motus est, quod sphaetae, quae sunt anima, mouentur ex se. non enim est derria inter ponentem quod cam motus animae est corpus, quod est vnitates motae ex se, aut quod sphaerae motae ex se. D.incoepit notificare in qua possibilitate conueniunt isti cum dicentibus animam esse corpus subtile, & dixit. Qnam si anima est in toto corpore sensibili, &c. i. & impossibilitas communis est, quia necesse est dicentibus animam esse corpus vt duo corpora sint in eodem loco. quoniam fuit necessarium vt anima sit in toto corpore, quia corpus sensibile in omnibus partibus suis. vnde necesse est vt in omniparte eius sit aliqua pars animae: & vniuersa anima sit in vniuerso corpore. & sic supponantur corpora, & penetrentur ad inuicem scilicet corpus, quod est anima, & corpus, in quo est. & sic ne cessario erunt duo corpora in eodem loco. Et est necesse dicentibus animam esse numerum vt in loco eiusdem puncti ex corpore sint multa pun cta, distincta per intellectum. Et hoc est simile sermoni dicentis possibile esse multa corpora in eodem loco. quoniam cum hoc, quod ponunt ea in eodem loco, si non posuerint ea esse distincta, vt declaratum est, continget eis vt puncta, quae sunt anima, sint puncta ipsius corporis. & sic omne corpus erit animatum, si non concesserint quod in corpore sint alia puncta, diuersa a punctis, quae sunt in anima. si hoc concesserint, continget eis vt multa puncta sint in loco vnius puncti. & hoc est simile sermoni dicentis quod multa sunt corpora in eodem loco. & hoc est impossibile, contingens dicenti animam esse corpus subtilium partium.

Commentum 73

160

Vulthic declarare impossibilitatem propriam eis, & Demoerito, & dixit. Et contingit eis, &c. i. & contingit eis in hoc, quod dicunt, quod animal non mouetur nisi ab vnitatibus motis ex se, illud, quod contingit Demo crito, cum dixit quod animal non mouetur, nisi ex sphaeris motis ex se.

161

D. d. modum, secundum quem est similitudo inter vtramque opinionem, & dixit. Nulla enim differentia, &c. i. nulla est differentia inter dicentem quod illud, quod mouet corpus, est partium, aut vnitates paruae, cum fuerit positum quod vtrunque non mouet corpus, nisi secundum quod mouetur: contingit enim quod haec duo scilicet vnitates, & partes non mouent, nisi secundum quod mouentur ex se. & intendit, quod cum ita sit, impossibilia contingentia Democrito, contingunt etiam huic opinioni.

Commentum 74

162

Dicit quod definientibus animam per numerum, & motum insimul acci dunt haec impossibilia praedicta, & alia plurima. Et hoc manifestum est. nullus enim eorum potest dare causas actionum, & passionum in anima propter numerum: neque si finxerint, dicendo quod talis numerus facit sensum, & talis cogitationem, & talis voluptatem. Quoniam, si causae rerum diuersarum sunt diuersae: & causae istarum sunt vnitates, & numeri: necesse est vt vnitates, & numeri causae istorum diuersentur. Et sermo eius in hoc capitulo est palam.

Commentum 75

163

Dicit quod Antiqui definiunt animam tribus modis. Quorum quidam est, quia mouetur ex se: & quidam, quia est corpus valde subtile, aut maxime remotum a natura corporea. quidam vero definiunt eam, quia est ex principiis, & elementis: quia est, vt dicitur, distinguens, & cognoscens. Et, quia iam com tradiximus opinioni eorum, qui definiunt eam per motum, & eorum, qui definiunt eam per corpus subtile, contradicendum est modo opinioni earum, qui dicunt eam esse ex elementis. Et debes scire quod, contradictio eius dicentibus eam esse corpus, collocatur sub contradictione dicentis eam esse mouens, quia mouetur. Omnibus enim istis contingit dicere eam esse corpus, & indifferenter sine posuerint illud, quod mouetur ex se, sphaeras paruas, vt Democritus: aut vnitates, vt dicentes eam esse numerum se mo uentem: aut corpus coeleste, vt in Timaeo. & similiter collocantur in contradictione addentes eam esse complexionem aut harmoniam, & vniversaliter corpus compositum. Remanet igitur contradicere opinioni fingentium eam esse ex elementis propter cognitionem, & sensum.

Commentum 76

164

Idest & iste sermo verificatur ad eos dicendo quod principia sunt omnia, quae fiunt ex ipsis principiis: & principia non sunt ea, quae fiunt ex principiis omnibus modis: sed ea, quae sunt ex principiis, magis siunt quam principia: im mo recte videtual vt ea, quae fiunt ex principiis, sint infinita. Et, cum ea, quae fiunt ex principiis omnibus modis, alia vero aliquo modo fiunt ex principiis, nou iuuantur in dicendo quod anima est ex principiis: quoniam secundum quod est aliud, non est illic consimilitudo. &, cum illic non fuerit consimilitudo, non erit cognitio: cum cognoscens non cognoscat, nisi per illam consimilitudinem, quam ha bet cum re cognita. Et, cum declarauit quod facta ex principiis non sunt eadem principia in formis & essentiis, incoepit declarare impossibilia, contingen tia huic, quod dixit, quod nihil cognoscitur nisi per suum simile.

Commentum 77

165

Dicit. Ponatur igitur quod anima, &c. i. ponatur secundum opinionem eorum quod anima cognoscit, & sentit elementa ex quibus componitur quidlibet, quod est ex ele mentis. contingit igitur eis vt non cognoscat vniuersum rei compositae: & quod non cognoscat eius formam. forma enim eius est supra elementa in composito. continget igitur vt non cognoscat Deum, neque homnem, neque carnem, neque os. essentia enim non est elementum, neque ex elementis. & hoc necesse est in omnibus compositis.

166

D. d. Esse enim vniuscuiusque, &c. i. & essentiae, & formae, re rum necesse est vt sint supra additae elementis: quia quodlibet ens compositum ex elementis componitur in aliqua proportione terminata a composietione propria, per quam illud ens est, quod est. & hoc concedit Empedocles dat enim in generatione ossis proportionem & dicit quod ossa sunt alba, quia existit in eis exterra, quae appropriatur nigredini, & pallori octaua pars, & de igne, qui appropriatur albedini, quatuor partes.

167

D. d. Nihil enim prodest quod elementa sint in anima, &c. i. nihil enim prodest in hoc, quod anima cognoscit formas, & essentias rerum, vt sit ex elementis: nisi cum hoc quod est ex elementis sint in ea proportiones, & compositiones, quae appropriautur essentiis re rum. tunc enim possibile est vt cognoscat quodlibet.

168

D. d. & non cogno scet eos, neque hominem, nisi haec duo fuerint in ea. i. necesse est, cum non cognoscat rem, nisi per similitudinem, vt non cognoscat os, neque hominem, nisi in ea sit compositio ossis, & hominis.

169

D. d. Et iste sermo non in diget, &c. i. & iste sermo est valde impossibilis. nullus enim dubitat vtrum in anima sit lapis, aut non & vniuersaliter nullus existimat quod in anima sit viuum. & non viuum, ita quod cognoscit viuum per viuam partem, quae est in ea, & non viuum per non viuum.

Commentum 78

170

Cum declarauit impossibile contingens eis perper cognitionem formarum rerum, cum formae non sint elementum, neque ex elementis, incoepit decla rare quod contingunt eis alia impossibilia, licet concedant quod cognoscit composita perper sua principia, i. quia est ex principiis eorum. Et d. Et etiam si ens, &c. i. & etiam quomodo possunt dicere quod anima cognoscit res prper sua pricipiat Ens enim quandoque demonstrat hoc, quandoque alia nouem praedicamenta: & sic quaerendum est vtrum anima cognoscat quodlibet istorum generum, quia est ex principiis omnium eorum, si omnia habent principia: aut ex principiis quo¬ rundam, si non omnia habent principia.

171

D. d. Sed non existimatur. i. sed, si posuerint eam esse ex principiis quorundam, quaerendum est ab eis vtrum anima sit ex principiis substantiae tantum: cum hoc praedicamentum inter omnia existimetur habere tantum principia, dicetur eis quomodo cognoscit anima vnumquodque illorum praedicamentorums

172

D. d. Aut dicant quod quodlibet generum, &c. i. aut cogentur ad primam diuisionem: & est quod quodlibet decem praedicamentorum habet propria principia: & quod anima non cognoscit ea, m si quia sunt ex suis principiis. Contingit eis ex hac positione aliud impossibile: & est quod animae quaedam pars est substantia, & quaedam pars quale, & quaedam quantum: cum impossibile est vt substantia sit elementum aliorum praedicamentorum. principia enim non substantiae, sunt non substantiae. D.d. Qui igitur dicunt quod est ex omnibus, &c. i. dicentibus igitur animam esse ex omnibus principiis rerum contingunt haec impossibilia pdicta, & alia similia.

Commentum 79

173

Cum dedit impossibilia contingentia huic opinioni, incoepit contra¬ dicere propositioni, super qua fundatur haec opinio scilicet propositioni dicenti quod simile non comprehenditur, nisi per suum simile, &. d. Et improbabile est etiam dicere, &c. i. & improbabile est hoc, quod Antiqui opinantur, quod similie non patitur a suo simili, & quod passiuum non est nisi contrarium a suo contrario. & opinantur cum hoc quod cognoscere, & sentire fiunt per simile, tamen cognoscere, & distinguere sunt pati, & moueri. Et intendit per hoc quod illud, quod consequitur hanc opinionem, est contrarium primae. Hoc enim quod ponunt quod sen tire, & intelligere fiunt per simile, & quod sunt pati, coget eos ad dicendum quod simi le patitur a suo simili: quod non concedunt, quia iam posuerunt simile pati a suo simili: & in se etiam impossibile est.

174

D. d. Et testatur quod sermo, quem d. Empe docles, &c. i & testatur quod sermo, quem Empedocles d scilicet quod vnusquisque non co gnoscit generalia corporalia elementa, nisi secundum similitudinem. i. quod nos non cognoscimus terram, nisi per illud, quod est in nobis de terra, & aquam per aquam, & aerem per aerem, & ignem per ignem, est falsus. Et haec est mul titudo dubitationum contingentium illi in hoc loco. Illud enim quod in corporibus animalium magis vicinatur terrae simplici, nihil sentit. & tamen ossa non sentiunt terram: licet in eis dominetur terra. simile ergo non sentit simile. Et hoc intendit cum d. non sentiunt igitur neque similia.

175

D. d. licet hoc sit necessarium. i. quod simile debet sentire suum simile. tunc enim necessarium esset vt ossa sentirent terram, sed videntur carere omni sensu.

Commentum 80

176

Et etiam contingit eis impossibilia vniuersalia, scilicet vt quodlibet etiam. principiorum magis ignoret, quam sciat. vnumquodque enim principiorum eorum non scit apud eos, nisi ex quibus componitur: & sunt ea, quibus assimilatur.

177

D. d. Et contingit Empedocli attribuere, &c. i. & contiugit Empedocli aliud impossibile proprium scilicet quod Deus apud ipsum sit in fi ne ignorantiae: ita quod animal mortale est scientius ipso. contingit enim se¬l cundum suum sermonem, vt non sciat de elementis, quae sunt apud ipsum sex, nisi quinque tantum scilicet quatuor elementa, & amicitiam, & quod nesciat litem. animal autem mortale scit sex, quia apud ipsum componitur ex om nibus. Et opinatur quod Deus componitur ex quinque tantum. i. non ex lite. comtingit igitur ei vt nesciat litem: quapropter animal mortale erit scientius eo. Et Dil. quos Empedocles opinatur esse compositos ex quatuor elemen tis, sunt orbes. opinatur enim orbes esse Deos, & compositos ex quatuor elementis, & amicitia. Et ideo reputaba: Deum esse immortalem. lis enim est causa corruptionis. licet iam narrauerit quod ipse iam opinatur mun dum, quod iam corrumpebatur, & iam generabatur. sed forte non opinabatur hoc, nisi in eis, quae sunt sub sphaera, quamuis ipse videtur hoc opinari in omnibus partibus mundi¬

Commentum 81

178

Et vniuersaliter necesse est eis dare causam, quare non omnia habent animam comprehendentem. contingit enim eis vt omnia sint comprehensiua. quo niam, si principia, & elementa sunt cognoscentia: & omne ens aut est ex elemento, aut elementum, necesse est vt omnia sciant. Oportet enim vt omne sciat, aut vnum eorum, si fuerit elementum, aut ex vno elemento. quoniam tunc non sciet, nisi illud, quod componitur ex illo elemento: aut vt sciat plura, si componitur ex pluribus: aut, si componitur ex omnibus, omnia. & hoc intendebat, cum d. oportet enim scire aut vnum, aut quaedam, aut omnia,

Commentum 82

179

Et debet homo quaerere per quid sunt elementa, scilicet forma. elementa enim vi¬T dentur assimilari materiae. sed manifestum est quod aliud nobilius eis ligat, & congregat ea in composito: & est illud, quod est in eis quasi forma, & finis. D.incoepit declarare quod hoc necesse est esse animam & maxime intel lectum, & d. Illud enim quod agit, dicitur valde nobile &c. i. & illud, quod videtue esse no bilius elementis, necesse est vt sit anima, omne enim quod dicitur esse nobilius aliquo, mi nus est dignum nobilitate quam anima. anima igitur praecedit omnia elementa causa litate, & nobilitate: elementa autem tpere.

180

D. d. & magis est impossibile vt aliquid praecedat intellectum. i. si anima esset ex elementis, tunc praecederent eam elementa nobilitate, & causalitate: quod est impossibile. & magis im possibile est opinari quod aliquod elementorum praecedat intellectum secun dum nobilitatem, & secundum causam finalem.

181

D. d.dit rationem super hoc, & d. necesse est enim vt iste sit, &c. i. necesse est enim vt intellectus praecedat in es se omnia attributa sibi, & quae ab eo acquirunt nobilitatemus, vt elementa.

182

D.d. elementa autem sunt principia entium. i. & valde differunt. anima enim & intellectus sunt principia entium secundum finem & formam: elementa autem secundum materiam.

Commentum 83

183

Dicit & omnes ponentes substantiam animae ex elementis, quia cognoscit & quia mouetur ex se. non loquuntur de substantia animae, nisi particulariter, non vniversaliter sicut debet facere ille, qui vult naturaliter loqui de ea. D.incoepit declarare hoc, & d. Non enim videmus omnia sensibilia moueri. i. & definitio eorum, qui definierunt eam per motum, est diminuta. multa enim sensibisia, & animata non mouentur in loco, vt spongia maris: quamuis iste motus apud eos proprius est animae. &, si ita esset, one animatum moueretur in loco. Error igitur accidit eis, qui existimant quod iste motus est proprius animae sen sibili. Et, cum narrauit diminutionem contingentem definientibus animam per motum, incoepit declarare diminutionem laccidentem ponenti bus eam ex elementis per cognitionem, & dicit. Et similiter etiam est dispositio ponentium intellectum, &c. idest, & similiter est deponentibus intellectum, & substantiam animae ex elementis, quia cognoscit. plantae enim videntur habere vitam, & non sensum, neque motum in loco. & videmus quod multa animalia sensibilia non intelligunt. Et, si ita esset, uecesse esset, vt omne viuum esset sensibile: & omne sensibile esset intelligens, sicut opina bantur plures Antiqui. sed non est ita. omnes enim definientes substantiam animae per cognitionem, aut motum, non incedunt via ducenti ad cogni tionem substantiae animae.

Commentum 84

184

Dicit. Et, si homo concesserit eis quod omne animal est intelligens, & posuerit quod virtus intellectus, & sensus sit iidem, tamen cum hoc etiam non erunt locuti de omni anima. Qui enim locutus est de ea per cognitionem, non loquitur de anima non cognoscenti: qui autem per motum, non loquitur de anima non mota. & cum hoc sermo amborum non est in eadem anima. natura enim animae motae alia est a natura cognoscentis. Isti igitur non loquuntur de anima vniversaler & etiam cum hoc quidam eorum loquuntur de vno modo animae, & quidam de alio modo.

185

D. d. Et similiter accidit, &c. idest & hoc idem accidit Archoim, secundum quod loquitur de anima particulari, & existimat loqui de anima vniversali, fingens quod natura animae est illud, quod intrat corpus a toto continenti apud anhelitum. Iste enim non loquitur de omni anima, quia plantae habent animam, tamen non habent anhelitum, & similiter plura animalia. anhelans enim est animal ambulans sanguinem habens, vt dictum est in Animalibus.

Commentum 85

186

Et, cum ignorauerunt quoniam non indigebant ponere animam ex omnibus contrarietatibus existentibus in elementis. Sufficiebat enim eis ponere eam ex altero duorum contrariorum scilicet ex alio, quod est quasi habitus quidam, & forma. tale enim contrarium sufficit in iudicando super se, & super suum op positum. scimus enim lineam rectam per regulam rectam, in eo quod est re¬I cta, similiter curuam. sed per curuam non scimus neque ipsam, neque rectam. Et causa in hoc est, quia non debemus iudicare per contrarium, quod est primum, super contrarium, quod est secundum.

Commentum 86

187

Intendit vt mihi videtur quod quidam dixerunt quod anima existit in toto. i. in elementis, & in compositis. & ex hoc existimauit Milesius quod omnia sunt plena Deo.

188

D. d. Quaerendum est enim &c. i. & prima dubitationum contingentium huic opinioni est, quare anima, inquantum est in aere, & etiam in igne, non facit animalia in eis. i, quare haec corpora simplicia non sunt sensibilia, & comprehensibilia, quoniam, cum anima eandem proportionem habeat ad elementum, & ad l compositum, necesse est vt, si alterum eorum fuerit animatum, vt alterum etiam sit animatum.

189

D. d. licet sit existimatum quod anima, quae est, &c. i. licet existimatum sit quod anima, quae est in elementis, magis digna est vt faciat elementa esse animata. existimabitur igitur esse nobilior anima, quae est in mixto ex elementis.

190

D. d.dit quaestionem secundam, & d. Etiam debet homo respondere, quare anima, quae est in aere, &c. i. & contingit homini opinanti hanc opinionem respondere quaerenti qua de cam anima, quae est in elementis, est nobilior anima, quae est in animalibus. anima enim quae est in elementis, est non mortalis apud eos: & quae est in animalibus, est inortalis.

Commentum 87

191

Cum declarauerit quod contingit dicentibus quod in elementis est anima vt elementa sint animata, dicit. Et contingit vtrique sermoni, &c. idest hoc, quod ponunt, quod elementa sunt animata: aut hoc, quod ponunt, quod elementa habent animam, & non sunt animata. dicere enim quod ignis, & aer sunt animata, simile est sermoni stultorum. & dicere etiam quod habent auimam, & non sunt animata, est valde improbabile: quia nulla differentia erit inter animam esse in animato, aut non esse.

Commentum 88

192

Cum numerauit impossibilia contingentia huic opinioni, dedit cauam, ex qua existimarunt elementa esse animata, & destruxit eam, & d. Et videntur existimare, &c. i. & videntur opinari quod anima est in elementis: quia vnum iudicium habet totum, & pars in recipiendo animam.

193

D. d. Oportet igitur eos dicere, &c. i. sed, cum posuerint quod idem iudicium habet totum & pars elementorum in recipiendo animam, oportet eos ponere quod natura animae vniversalis, & forma eius est sicut forma partium scilicet quod iudicium vniversalis in sua natura, & particularis idem est. Et declarauit hoc, cum dedit causam, propter quam opinati sunt quod pars elementorum est animata, & quod propter hoc debet esse torum animatum, & d. cum animal non sit habens animam, &c. i. & opinati sunt, quod pars elementorum est animata, quia viderunt quod animal non fit animatum, nisi quando in corpus intrauerit apud anhelitum aliquid aeris continentis: & ideo opinantur quod ista pars aeris, quae est in corpore animalium, est animata. Et, quia natura partis est talis necesse est vt natura totius sit talis. Et ordo verborum debet esse talis. & vnditur existimare quod anima existat in istis. i. in elementis scilicet quod forma totius, & partis est idem: sed pars est animata: opinantur enim quod animal non fit animatum nisi per aerem, qui concluditur in eo: ideo oportet eos dicere quod forma animae vniversalis est sicut forma particularis. i. quod natura animae vniuersalis, quae est in elementis, & particularis, quae est in animalibus, est eadem.

194

Et, cum narrauit hoc, incoepit declarare modum, secundum quem contingit eis, & d. Si igitur aer, cum separatur, &c. i. si igitur aer, cum diuiditur, est consimi lis formae scilicet quod natura partis, & totius est eadem: & anima, quae est in elementis, cum diuiditur per diuisionem elementorum, non est consimilium partium: quoniam illud, quod existit ex ea in parte scilicet in animalibus, est mortale, & quod existit ex ea in toto, est non mortale: manifestum est quod pars, quae existit ex ea in toto, alia est ab ea, quae existit in parte. ergo necesse est, aut vt in anima, quae est in toto, sit similis animae, quae est in parte, si posuerimus quod totum, & pars habent idem iudicium in recipiendo animam aut, vt ponamus quod iudicium totius, & partis in recipiendo animam non est idem: & illud, quod sequitur ponere eorum scilicet quod anima, quae est in toto, est nobilior ea, quae est in parte. Et hoc posito,: destruitur argumentum eorum per hoc, quod anima existit in toto, quia existit in parte. quoniam, cum natura animae fuerit diuersa, diuersabitur etiam natura recipientis. vnde necesse est, sicut d. vt non quaelibet pars eius recipiat animam mortalem, sed partes pro riae. iudicium igitur totius, & partis non est idem. Et debes scire quod hoc contingit necessario dicentibus elementa esse non animata: & quod est ex eis in animalibus est animatum, scilicet contingit eis dare causam, propter quam fuit ita, sicut contingit hoc dicentibus elementa animata, sed per animam nobiliorem anima existenti in animalibus. Sed causa data a dicentibus elementa esse non animata non potest esse data a dicentibus ea esse animat, scilicet nixtio, & complexio. & ideo visum est nobis quod ponentibus primas perfectiones animae esse factas a mixtione, & complexione, non a causa extrinseca, contingit quod elementa sint animata per animam aequalem animae existenti in animalibus. & Alexan. videtur hoc opiuari in pri mis perfectionibus animae, & contra Arist. & contra ipsam veritatem. & in nullo differunt in hoc primae perfectiones, s& vltimae. & ideo videmus quod ista opinio similis est opinioni dicentium casum esse, & negantium causam agentem.

195

D. d. secundum rememorationem summam eorum, quae praedixit, & d. Quoniam autem neque cognoscere, &c. idest manifestum est igitur ex hoc, quod diximus, quod non est necesse vt sit ex elementis perper hoc, quod co gnoscit, & sentit: neque etiam hoc, quod dicitur, quod mouet se, est verum.

Commentum 89

196

Cum contradixit sermonibus Antiquorum de anima, incoepit hic declarare quod primo consyderandum est de anima, & de numero actionum eius diuersarum in genere: deinde vtrum omnes proueniant ab vna vir¬I tute, scilicet ab anima, aut agit vnamquanque actionem eius diuersarum in genere per virtutes diuersas, aut secundum definitionem & subiectum, aut secundum definitionem tantum. Et d. Et, quia anima, &c. i. &, quia anima habet quinque actiones, aut passiones diuersas in genere. Quarum vna est scire, & existimare: Secunda sentire: Tertia desyderare, & velle: Quarta moueri in loco: Quinta augeri, & minui, & nutriri: vtrum quaelibet istarum actionum di uersarum in genere sit totius animae, ita quod per eandem naturam intelligit, & sentit, & mouetur in loco, & desyderat, & nutritur, & vniuersaliter agit, & patitur vnoquoque illorum motuum: aut non agit, aut patitur vnoquoque eorum, nisi per virtutes diuersas, & membra diuersa, & membra communia eis Tconuenientia. Haec igitur est opinio Aristo. non enim opinatur quod facit diuersas actiones per virtutes diuersas, & vnica membra tantum: neque per vnicas virtutes, & membra diuersa tantum: nec etiam per virtutes diuersas, & membra diuersa tantum: sed opinatur quod faciat per virtutes diuersas, & membra vnica, scilicet principalia, & membra diuersa. & hoc intendebat, cum d. per virtutes diuersas, & menbra diuersa, i. cum hoc, quod agit cum membris conuenientibus. quoniam, si sic non intelligeretur, erit idem cum sermone Platonis.

197

D. d. Et vtrum vita est in vna istarum, &c. i. & perseru tandum est cum hoc, vtrum illud, quod dicitur vita, est in vna aliqua istarum virtutum quinque, aut in pluribus vna, aut in omnibus.

Commentum 90

198

Innuit Platonem, qui opinatur quod anima essentialiter diuiditur in cor pore secundum diuisiones membrorum, quibus agit suas actiones diuersas, & quod non communicantur in aliquo membro, ita quod pars intelligens est in cerebro tantum, & desyderans in corde tantum, & nutriens in hepate. Et dixit & quidam dicunt, &c. i. & quidam dicunt quod anima diuiditur essentialiter per diuisionem membrorum corporis, ita quod intelligit per membrum & virtutem alia a membro, & a virtute, quibus desyderat.

199

Deinde dicit: Quid igitur continuat animam, &c. idest sed, si posuerimus quod anima di¬ uiditur essentialiter per diuisionem membrorum, in quibus existit: & manifestum est per se quod anima, quae est in singulis indiuiduis nobis est vnica: quid igitur copulat partes animae, ita quod potest dici esse vna: Non enim potest aliquis dicere quod hoc sit corpus, quod copulet partes animae: quoniam magis rectum est dicere quod corpus est vnum, quia anima est vna, non ecom uerso. & hoc intendebat, cum dixit. existimandum est enim esse contrarium, &c. idest opinio enim, quam habemus naturaliter in hoc, contraria est huic opinioni, scilicet quod anima magis digna est vt sit causa copulationis corporis, & suae vnitatis in numero, quae vt sit corpus causa copulationis, animae. omne enim quod est, est vnum: & continuum non est per suam materiam, sed per suam formam. Sed, quia ista argumentatio est quasi latens in hoc loco, dedit significationem manifestam, & dixit. & hoc demon stratur, quia, cum exierit a corpore putrefiet, idest diuidetur.

Commentum 91

200

Si igitur corpus non facit eam esse vnam, & continuam, & dixerit aliquis quod est aliud, quod facit eam esse vnam, dicemus quod illud est anima, & reuertetur perscrutatio scilicet vtrum illud in se est vnum, aut plura. si vnum, hoc est, quod volumus. si plura, reuertetur quaestio quid copulat illud, per quod copulatur anima: & sic in infinitum: & non erit illic principium pri mae continuationis. Et hoc intendebat, cum dixit & principia illius erunt infinita, idest principia continuationis, & vnitatis existentis lin homine erunt infinita. quapropter nulla vnitas erit.

Commentum 92

201

Cum declarauit quod contingit dicentibus animam esse diuisibilem omnibus modis, vt sit vna, secundum quod est anima, & diuisibilis, secundum quod habet actiones diuersas, dedit dubitationem super hoc, & d. Et debet homo dubitare de partibus eius, cum fuerit opinatus eam habere partes secundum hunc modum, scilicet vt sit diuisibilis vno modo, & vnica alio modo. & quaerere quae virtus dat cuilibet istarum partium corporis continuationem, Necesse est enim si tota anima copulat totum corpus, secundum quod est in eo secundum totum, vt vnaquaeque partium eius sit in vnaquaque parte corporis, ita quod copulet ipsum, secundum quod est in eo.

202

D. d. Et iste sermo est similis impossibili, &c. idest, & ponere quod quaelibet pars eius copulet vnanquamque partem corporis, & existit in ea, ferem videtur impossibile: intellectum enim videtur impossibile attribui alicui membro corporis. Et debes scire quod ista dubitatio non sequitur hoc, nisi quia non determinatur vtrum sit vnica secundum subiectum, & plura secundum virtutes: ita quod diuisio animae in suas partes sit sicut pomi in odorem, colorem, & saporem, aut est vna propter vnam naturam communem, & plura, quia ista natura ha bet diuersas virtutes: ita quod diuisio animae in suas partes sit, sicut diuisio ge neris in species. Quoniam secundum hunc modum contingit dubitatio praedicta: sed, cum posuerimus eam vnicam secundum subiectum tantum, non contingit hoc. subiectum enim partium eius erit vnum tantum: & quaedam earum erunt subiectum quarundam.

Commentum 93

203

Cum dedit impossibile contingens sermoni, quod tota anima est in toto corpore, & partes in partibus, & iam dederat impossibile, contingens etiam sermoni quod anima diuiditur per diuisionem membrorum, absque eo quod sit in ea virtus vniuersalis copulans corpus, incoepit hic contradicere his duabus opinionibus, & d. Et nos videmus plantas, &c. idest & signum super hoc, quod partes animae non existunt in partibus corporis, est quia nos videmus plantas, & plura animalia, vt annulosa, cum diuiduntur, agit motum vtraque pars, & sensum in animalibus, & augmentum, & nutrimentum in plantis, sicut torum. &, si pars sensus esset in alia parte corporis ab ea, in qua existit motus, tunc cum animal annulosum diuideretur, non moueretur, & sentiret: sed pars eius, quae mouetur, esset alia ab ea, quae sentit. Et similiter, si pars nutritiua esset in plantis in parte alia ab augmentatiua, tunc impossibile esset vt, cum plures plantae diuiduntur, viuerent: &, cum plan tarentur, vt viuerent.

204

D. d. quasi anima sit in eis vna secundum formam, & si non est vna secundum numerum. quoniam, si esset vna secundum numerum, contingeret vt corrumperetur apud diuisionem corporis: sicut accidit hoc in pluribus animalibus, & in quibusdam plantis. &, si partes animae essent in partibus corporis, contingeret vt, cum corpus diuideretur in illas partes, vt quaelibet earum ageret suum proprium, ita quod pars motiua esset alia a sensibili, & nutritiua ab augmentabili. Et, cum ita sit, sicut d. necesse est vt anima sit in toto animali vna in subiecto, & plures se cundum virtutes: ita quod quaedam partium sit subiectum quarundam, scilicet quod nutritiua sit subiectum sensibilis tangibilis, & tangibilis sit subie ctum aliorum sensuum. & similiter quaedam quorundam: vt post declarabitur, Et, cum anima sit talis in omni animali, aut est vna in numero, scilicet in animalibus organicis, quorum pars non viuit post diuisionem: aut oportet vt sit in eis quasi vna in specie, scilicet in eis, quorum pars viuit post diuisionem: & sunt illa, quorum membra sunt consimilia.

Commentum 94

205

Et non est impossibile vt partes istorum animalium, & plantarum remaneant in agendo actiones totius. Causa enim in hoc est, quia iste modus animalis non habet diuersa instrumenta, quae appropriantur actionibus diuersis animae cum membro commui officiali, in quo existunt, in potentia omnes actiones animae, sicut est cor cum aliis membris, vt de tlaratum est in libro de Animalibus: sed quodlibet membrum membro rum istius animalis adaptatur omnibus actionibus animae. & similiter quaelibet pars partium vnius inembri. Et causa in hoc sic debet intelligi. quoniam definitio partis membri officialis, non est definitio totius, ne cesse est, cum anima impossibile est vt existat in aliquo animali proprio illi animae nisi habeat principium, vt pars eius adaptetur ad hoc, quod ha bet totum ad recipiendum animam. verbi gratia quod, si cor habet naturam recipiendi animam, quia habet talem figuram, manifestum est quod pars eius non recipit illam animam, quia non habet illam figuram. Vude necesse est vt contrarium iudicium habeant animalia, quorum membra sunt consimilia, scilicet vt illud, quod recipit totum, recipiat pars: cum ha beat eandem definitionem.

206

Deinde dicit: sed tamen hoc non dat, &c. idest, sed, quia iste modus animalis non habet corpus officiale, neque habet membra officialia, non est remotum vt anima, quae est in qualibet parte eius, sit consimilis adinuicem in specie, & similis etiam animae, quae est in toto. immo, quia menbra eius non sunt officialia, necesse est vt sit sic.

207

Deinde dicit: totius autem animae est, quia est diuisibilis. idest esse autem animam, quae est in rebus, consimilem in specie, est, quia est diuisa in actu, & vnaquaeque earum agit actionem alterius. consimilitudo autem in ter animam, quae est in partibus, & animam, quae est in toto in specie, est scilicet tota anima per potentiam, & diuisibilitatem, non secundum actum: quoniam, cum diuidetur, tunc non remanebit totum. sed ipse dimisit hoc, quia propalauit alteram duarum diuisionum. quoniam haec particula, aut, demonstrat diuisionem. & quasi dicat consimilitudo autem, quae est in specie inter partes, est quia est diuisa in actu: totius vero, quia est diuisibilis.

Back to TopNext

On this page

Liber 1