Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An sigillum secret sit omni modo servandum

⁋ Distinctionis Vigesimae primae Quaestio Secunda. Ecundo loco in hac distinctione quaero: an sigillum ecreti sit omi modo seruandum. Pro quaestionis solutione scito hoc complexum (sigillum se creti) esse superius ad hoc con quam plexum (sigillu confessionis) nam omne sigillum confessionis est sigillum secreti: & non contra.

⁋ Hoc praemisso respondetur affirmatiue ad quaestionem, & quod tale secretum reuelans, peccat. Probatur sic. quicumque contrauenit iuri naturae peccat: eruare secretum proximi est de iure naturae, pariter & diuino. nam Matth. vii. scribitur. Omnia quicunque vultis &c. hoc est, nemo debet alteri facere quod no lit sibi fieri. sed nemo vellet peccatum suum secretum alteri detegi. igitur. Praeterea Prouerb. xi. dicitur. Qui ambulat fraudulenter reuelat arcana: qui autem fidelis est, celat amici commissum. & recitatur. v. qui. v. Qui ambulat.

⁋ Ex conclusione sequitur quod secretu omne fratris cuius reuelatio est in eius dedecus, est seruandum. intelligo secundum dicenda in argumentorum solutionibus. siue dicat, recito tibi haec sub sigillo confessionis: siue non. sed si sic dicat, reuelando peccatum est maius. nam promisi ei vel verbo tacere vel virtualiter nutu: siue sit vitium naturae: siue vitium animae ab hominis voluntate dependens: siue verum siue falsum non re fert.

⁋ Secundo sequitur quod si reperiam libellum in quo quis scripsit sua peccata: & illum alicui alteri communicem, pecco: & debeo illum libellum vbi scriptor non occurrit lacerare tamquam famosum: vt C. de libel. famo. l. Si quis famosum. &. v. qi. ca. Si qui. immo si in libelli principio constet de secreto: mortaliter pecco si ipse legam.

⁋ Tertio sequitur quod grauiter peccant illi versipelles curia: les aliorum literas secretas aperiendo: & quiuis aliii nisi habeant consensum interpretatiuum eorum ad quos spectant.

⁋ Quarto sequitur quod nemo debet peccatum suum secretum extra confessionem propalare. probatur: quia nomo debet peccatum proximi secretum reserare: ergo nec suum ipsius. enet consequentia: quia dato opposito cosequen tis cum antecedente: sequitur haec absurditas: quod aliquis plus tenetur diligere proximum quam seipsum. quod est falsum. nam dicitur. ix. Ethicorum. Amicabilia ad alterum, referuntur ad amicabilia in ordine ad nos. & dilectio suiipsius est mensura dilectionis proximi. Hinc praecipit Saluator noster dicens Diliges proximum tuum sicut teipsum. In super peccat qui bona sua propria dissipat: vtpote proiiciens triticum in aquam: vel domum propriam comburens sine necessitate & vtilitate, non licebit ergo famam quae haec bona exuperat, contemne re & eneruare.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur sic. scio in secreto Sortem vrbem hostibus traditurum, vel pestiferam haeresim sparsurum in vu gus. sed si no liceat peccatum occultum istius in secreto acceptum prodere: vrbs tradetur hostibus: & multi innocentes occidentur. contra id quod Prouerb. xxiiii. scribitur. Erue eos qui ducuntur ad mortem: & qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. castae mulieres stuprabuntur: & multa alia flagitia perpetrabuntur. magis autem obligor istis periculis occurrere, quam non reserare secretum istius mali viri. igitur.

⁋ Respondetur. argumentum sufficienter probat, seruare secretum non esse de iure naturae in omnem euentum. immo nullo modo est praeceptum quando fortius vinculum superuenit ad oppositum obligatorium. vt in proposito. & habetur. xxii. qui. v. caHoc videtur. si tamen possim persuadere ei vt desistat a proposito suo concepto: teneor eius peccatum secretum seruare: nam sic aliis sufficienter succurro: immo sic vtrumque praeceptum seruo. sed vbi non possum: superiorem adibo, & istum sceleratum non minatim manifestabo: etiam si iuteiurando affirmassem ei seruare omnia quae mihi dixerit secreta: & postea mihi mentem suam de concepto scelere aperuisset: quia intelligitur iuramentum meum: nisi fortiori vinculo obliger ad manifestandum. sed si iurarem ei post sceleris manifestationem me illud nemini proditurum: incaute iurarem: & per consequens non obligater illud iuramentum seruare. Ex quo patet per locum ab oppositis, quod si religiosus sciat peccatum occultum fratris sui quod nec tendit n damnum corporale nec spirituale aliorum: non debet illud abbati etiam praecipienti sub poena ex communicationis detegere.

⁋ Secundo arguitur. si sim interrogatus super occulto peccato Sortis quod solus scio, a iudice: & iurem dicere veritatem: teneor tunc propalare peccatum occultum Sortis. luxta illud quod scribitur Leuitici. v. Si peccauerit anima, & audierit vocem iurantis, testisque fuerit quod ipse vidit, aut conscius est, nisi indicauerit portabit iniquitatem suam. vbi Nicolaus Lyranus dicit. in Hebraeo habetur. Si audierit vocem iurati: qua scilicet adiuratur dicere veritatem.

⁋ Respondetur sicut dicit Nicolaus: illic est sermo de iudicio exteriori: & per consequens peccatum non est penitus occultum. si enim sit peccatum penitus occultum, quod ego sciam solus: dicam iudici quod transcendit rationis limites talia quaerendo. & licet dicam me nihil super hoc scire: intelligens in mente ad ei significandum: non pecco nec mentior: nec proprit fallo. quod non mentiar patet sic: solus ille mentitur qui vnum ore vel scripto enunciat: aliud habens in mente. & vt vulgo dicitur, mentiri est contra mem tem ire. qualiter tamen hoc sit verum, alibi tangitur. sed ille assentitur sicut profert cum expressione quam addit in mente. Et eodem modo potest respondere religiosus patri abbati quaerenti in casu corollarii in fine argumenti praecedentis illati. Quia non fallat proprie, patet: quia fallere vt in primo dixi mus, deformitatem importat: & propterea dicens quod licite dicere potest non fallit. quo modo Iacob non fefellit: sed pater seipsum fefellit.

⁋ Tertio arguitur. vulgariter fertur excommunicatio in omnes. qui sciunt impedimentum affinitatis vel consanguinitatis inter matrimonio coniungendos: vt in ecclesia audis. sed interdum non potest impedimentum ostendi nisi detegatur peccatum occultum fornicationis sponsi vel sponse: ergo in illo casu teneor peccatum occultum sponsi vel sponsae prodere-

⁋ Respondetur. si sciam tale impedimetum, de beo secrete adire illum qui peccatum commisit: & dicere ei seorsum aliis insciis peccatum illud gratia cuius inter eum & Bertam non potest esse matrimonium ob affinitatem talem vel talem. si Berta crimen commisit: id idem ei in secreto aperiam. forte enim ipsa credit quod hoc matrimonio ante dispensationem non repugnat. quod si a matrimonio desistere nolu erit: crimen occultum dicam superiori vel illi qui potest matrimonium contrahendum impedire. & hoc si probare possim: alioquin quiescam. hoc autem fit ne continuo maneant in peccato. quare rationabilem causam habeo occultu peccatum stantibus his cirrunstantiis detegendi: vt alia peccata impediam.

⁋ Quarto arguitur. mulier tenebatur peccatum occultum xelotypiae reserare: vt praecipitur Numeri. v. Nam cum mulier suspecta erat de adulterio, quod non poterat aliunde in foro exteriore probari: maritus eam ad sacerdotem adduxit: offerens pro illa decimam partem sati farinae hordeaceae: nec imponi debuit thus neque oleum: quia sacrificium xelotypiae aest & oblatio inuestigans adulterium: ac debuit sacerdos scribere in libello maledicta in eam si polluta fuisset & commixta viro alieno: vt putrescat femur & tumens vterus disrumpatur: vt sit in exemplum populo Israel.

⁋ Respondetur. quia populus ille quibusdam vitiis deditus erat: vt in proposito mulierum excessiuo amori, & inordinato homicidio: vt ex variis scripturae locis legimus: propterea deus eis quo ad aliqua protempore illius legis condescendit. vt in proposito ne occiderentur vxores: ad quas occidendas ob amorem inordinatum procliues erant: hanc legem seruatam voluit, & miraculose deus illud peccatum detegebat. Nobis autem dedit leges multas, scilicet naturae, quas in cordibus nostris tamquam in silice sculpsit: ac alias positiuas leges: & in starum multis dispensauit: vt in homicidio innocentis Sansonis. ludicum. xvi. Sic in proposito de peccato hoc occulto quod debuit a muliere reserati muliere inquam Hebraea. aliarum enim nationum mulieres etiam illo tempore ad hoc non obligabantur: nec aliquae in mundo hodiemo die.

⁋ Ecce quam graue sit peccatum / occultum fratris prodere: nisi vbi homo habet praeceptum aliunde cui aliud praeceptum cedere debet. Interdum tamen non est facile iudica re quod preceptum alteri cedere debeat: nonnumquam facile. vnde hoc dico: quod vtilitas mea vel proximi non est causa sufficiens ad hoc vt peccatum occultum fratris detegam, quod probo: quia non licet auferre bona fortunae proximi ob meam vel proximi vtilitatem: ergo nec famam. patet consequentia: quia illis bonis praestat fama. antecedens manifestum est ex Augustini xiiii. qui. v. cap. Forte. & ex Grego. i. q. i cap. Non est putanda. Sed si prodere peccatum occultum fratris sit necessarium pro salute spirituali vel corporali aliorum innocentum: ne iniuste opprimantur: possum illud reserare: vt in solutione primi diximus. Vlterius ex dictis in xv. distinctione quaestione. xvi. sequitur. si socius meus & ego imposuimus Sorti aliquod falsum crimen: teneor illud reuelare restituendo Sorti suam famam: & per consequens reuelo occultum peccatum complicis mei. nimirum proprium etiam pando. Praeterea sequitur. si solus sciam Sortem equum abstulisse: quod Platoni imponitur: & quod occidetur nisi peccatum occultum Sortis detegam: debeo illud manifestare: vt vitam innocentis & famam protegam. sic enim Daniel vitam Susannae seruauit: occultum crimen sacerdotum reuelando. Danielis. xiii. ratio est. quia plus ponderam da est innocentis vita: vel etiam bona fama, quam nocentis. In super contingit dare occultum peccatorem fama indignum: cuius tamen peccata si detegam: iniu ste ago. vt occultus haereticus est dignus qui bona perdat: & tamen non possum ante sententiam datam & publicationem, eius bona auferre. Sequitur prae terea ex solutione ad primum: quod si sit vnus vel plua res fures vel latrones incorrigibiles / possum eorum furta & latrocinia occulta reuelare vt innocentum vitas protegam. secus si sint corrigibiles: vel constet de correctione: nisi speciali ordine iuris seruato de illis specialiter & nominatim interroger: quia iam teneor veritatem dicere. Vltimo notadum est quod homo tenetur seruare famam personae cum qua peccauit: nisi illius personae detectio requiratur ad peccati roprii confessionem. Ratio est: nam alioquin reuelabit sine necessitate peccatum occultum proximi quod est vetitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2