Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

⁋ Distinctionis Vigesimae primae Quaestio Prima. N hac distinctione vigesima rima quaeram tria. Primo. an aliqua peccata dimittanur post hanc viam. Secundo de sigillo secreti. Ter io de sigillo confessionis. Quaero t aque primo. An aliqua peccata di mittantur post hanc vitam.

⁋ Pro quaestionis solutione ponam duas conclusiones. Prior est. decedenti cum solis venialibus sine mortali dimittuntur peccata post hanc vitam.

⁋ Secunda conclusio. decedenti cum mortali & venialiveniale dimitti sine mortali est rationabilius opposito: licet oppositum possit defendi: immo ab vno conterraneorum nostrorum theologo profundissimo / Ri cardo de sancto Victore defenditur in quodam libello super hoc confecto ex industria: quem Alexander / bea tus Thomas / & doctores in hoc fere sequuntur. sed alterius conterranei scilicet doctoris subtilis sententia plus in hac parte placet. vtramque tamen probabilem: quia ita reor esse) tenebimus. Prior conclusio probatur: quia talis in gratia decedit: ergo interdum habebit gloriam: sed non antequam punietur pro peccatis suis: vel aliquis satisfaciat pro eo: vel dentur ei indulgentiae. secludo duo vltima: & volo quod non applicentur. quod non antequam punietur: patet. nam primae ad Corinth. iii. per foenum / lignum / & stipulam intelligit Apostolus punitionem peccatorum venialium. & quia aliqua sunt maiora / aliqua minora: dicit foenum / lignum / & stipulam. hoc docet Augustini. xxi. de ciuitate dei. & de vera & falsa poenitentia. sed si quis decedat in gratia: saluabitur, constat autem quod non simul habebit poenam & gloriam: nec poenam post gloriam: ergo prius vapulabit per ignem purgatorii. Nec iuuat dicere quod in mortis tolerantia veniale quodlibet consumitur: quia licet homo sit memor in extremis de veniali scito tali / & ipsum non detestatus fuerit: non videtur mortaliter peccare: quia sicut consensus in veniale est venialis: ita non videtur detestatio eius occurrentis sub poena peccati mortalis requiri. & dato quod taliter negligentem in extremis dicas mortaliter peccare / quod non admitto: non euadis difficultatem de illo qui est in solis venialibus: & dormiens occiditur: vel in amentiam perpetuam cadit. nam iste non manebit perpetuo in purgatorio ratione peccatorum venialium: nec bea tificabitur cum culpa vel culpis venialibus: ergo aliquando culpae illae veniales omnes post hanc vitam remittentur.

⁋ Dico ergo quod veniale potest deleri post hanc vitam. Sed de modo quo deletur varius est modus respondendi tam apud doctorem sanctum quam seraphicum: quorum nullus placet. Doctor subtilis in hac distinctione recitat tres modos & in nullo stat fixus. Primus est. idem est peccatum veniale deleri & poenam pati debitam illi, quem modum auctoritate sanctorum impugnat. vel vt diciti per merita in vita habita reseruata in diuina acceptatione. Postea subiungit. si neuter modus placet, quaeratur alius: quem difficile est inuenire. nam ipsum deleri per bonum motum: non est doctrinae Theologicae conforme. tamen doctor sanctus hunc tertium modum asserit. Sed dico quod conterraneus com sequenter ad suam sententiam debuit imitari primum modum. & illum ego amplector: quia multo probabilius est apud me quod veniale remittitur in infemo. Dico ergo veniale deleri in purgatorio vel in infer no, non esse aliud quam poenam pati veniali debitam. Ex quo sequitur quod aliquis decedit cum culpa & debito poenae, qui no diutius erit in purgatorio / quam dece dens sine culpa debitor solum poenae. quod patet si sortes decedat cum veniali foeno / qui est debitor paruae poenae: & plato cum debito magno poenae. Ex isto ferme sequitur quod veniale iunctum mortali solum punietur temporaliter ratione venialis.

⁋ Et sic secunda conclusio probabiliter ex priore sequitur quo ad partem priorem. Nam veniali secundum legem de per se debetur solum poena temporaria. ergo propter coniunctionem eius cum mortali non debetur ei maior poena. Insuper. virtute clauium deus magis malo remittit maiorem partem poenae quam minus malo, vt supra ostensum est. & hoc est quia maiore misericordia eget: ergo saltem non decet suam clementiam punire veniale vltra poenam ei debitam solum & seorsum, nec ex assumpto praetendo quod veniale minus punietur iunctum mortali qui sine mortali: sed aequaliter. Secunda autem pars probabitur respondendo ad oppositum. Vlterius sequitur quod alicui dimittitur culpa. cui non augetur gratia, nec gloria, quod patet de punito in purgatorio habente gratiam: similiter in infemo de peccato veniali. saltem culpa dimittitur. Sed dubitando pones aliquem decedere stipatum multitudine solorum venialium circa diem iudicii. Dico quod deus potest illum tantum punire vna hora quantum alius punitur vno anno: immo septem annis, per intensionem poenae. ad cipe scalam intelligentiae per hemicraneum vel colicam passionem, & lentam febrem.

⁋ Contra priorem conclusionem & eius probatione quae stat in hoc quod nemo manet perpetuo in poena ratione venialium, argumentor sic. Ponamus deum prohibere Sorti continuare a actum per quancumque partem proportionalem vnius horae sub poena horae vel diei: ipse decedens cum gratia punietur aeternaliter probatur. in infinitis venialibus decessit: & pro quolibet punietur vna hora: ergo infinitis horis punietur: quae reddunt tantum tempus quantum infiniti anni. Eodem modo prohibeat sorti deus vel abbas / trahere digitum vltra primam partem proportionalem huius pedalitatis sub poena diurna: vltra secundam / sub simili poena: & sic de qualibet parte proportionali: trahat sortes digitum scienter ab vno extremo in aliud. Dicis. casus est irrationabilis: cum non possit cognoscere illas exiles partes proportionales temporis vel albedinis: & per cosequens non potest cognoscere quando peccat distincte & nouo peccato. Contra hoc arguo. quis peccat instantanee, & tamen non cognoscit instans: & sic potest peccare in qualibet parte proportionali / licet eam non cognoscat: ergo notitia partis non requiritur ad peccatum. sicut multi peccant peccato omissionis: & nesciunt quae res sit Quicquid sit: casus est praeter legem. de potentia tamen deabsoluta casus est possibilis, quod quis decedat in infinitis venialibus habendo cuiussibet partis proportionalis notitiam distinctam. & vel creaturae creabili vel homini qui nunc est, potest id imputare sicut originale imputat: sed hic homo potest cauere ne delinquat. sicut Adam poterat non peccare dum iustitiam originalem habuit. Peccatum autem in maiore parte continuatum est peius quam in minore. & sic inaequali ter puniendum est a deo secundum legem. De potentia vero absoluta potest deus hominem punire aeternaliter pro solis venialibus. sed de lege loquimur Secundo dicatur ad hoc sicut diceretur de omittente diligere deum per vnam totam horam, qui in nulla parte illius horae deum diligit. In. xvii. dist. primi, & alibi ad similia respondimus. De abbate loqui non oportet: quia non teneor eo praecipiente ad omnia licita: siue enim faciam siue non, nullo modo pecco. vt videbitur postea distin. xxxviii. huius.

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. In infemo nulla est redemptiovt ait Iob. Forte dicis & bene. nullus qui est in inferno / liberatur ab eo & de faucibus eius: bene tamen est redemptio quo ad peccatum veniale: vel quo ad mille venialia: quia homo debet solum pro eis solutionem poenae.

⁋ Alia positio contradictoria secundae conclusioni tenet: quod veniale non dimittitur in infer no si iungatur cum mortali: & hoc est de per accidens propter coniunctionem alterius: de per se enim debetu ei poena finita. Sed contra hoc dices. si quis decedat cum originali & veniali: is punietur in inferno pro aliquo tempore: & tandem ab infemo liberabitur: & ibit ad limbum puerorum. Quia punietur pro tempore in infemo, probatur: quia non punietur illo tempore in pur gatorio: nam purgatorii erit finis, nec punietur in limbo: quia illic solum punientur paruuli poena damni. Respondetur. quicquid sit de liberatione eius a tali situ semper manebit damnatus poena damni vbicumque enim quis post hanc vitam punitur: ibi est eius infernus vel purgatorium. concedo tamen quod de loco in locum variabitur: & minus in fine punietur quam ab initio puniebatur. Et quia beatus Thomas negat casum: amplius deducitur in secundo possibilis: & ad ipsum respondetur.

⁋ Contra hanc positionem arguo. dece dat Sortes in veniali & mortali. vel illud veniale delebitur in alio mundo, vel non. si primum, habetur propositum. Si non deleatur: sortes habens originale & veniale punietur de per se poena sensus aeternaliter pro veniali: contra hanc opinionem. immo Sortes non punietur pro originali poena sensus. vt communi ter tenent omnes. Et cu puniatur poena sensus aeterna liter: oportet dicere quod veniale per se sit causa illius.

⁋ Respondetur dupliciter. Primo negando casum in quo quis decedit cum solo originali & veniali, secundum beatum Thomam / & doctorem seraphicum. & can est secundum eos quia non potest ante annos discretionis aliquis venialiter peccare: & si omittat tunc baptizari, & non sit baptizatus: culpabiliter mortaliter omittit. quare non datur casus secundum eos. Sed quia illud falsum existimo, ideo aliter respondeo: admisso casu consequenter concedo quod talis punietur aeternaliter pro venia li poena sensus / poena quidem satis miti quo ad intensionem / quia pro solo veniali. & illa poena sensus est sola causa perpetuitatis illius poenae sensus: sed non est per se causa illius. Voco illud causam per se quid est causa omni alio secluso: modo semoto originali si iste decederet in solo veniali, non puniretur aeternaliter pro illo. Originale enim est causa perpetuitatis poenae: veniale autem causa poenae sensus immediata. & sic nec veniale est per se causa perpetuitatis: nec originale causa per se poenae sensus: sed illorum peccatorum vnio / est causa talis poenae: licet illa vnio non sit aliud ab illis peccatis vnitis.

⁋ Secundo arguitur contra eandem positionem. decedat sortes cum a. mortali & b veniali: & plato cum c. mortali aequali a. vel sortes punietur intensius quam plato aeternaliter: vel aeque intense. Si secundum / non punietur aeternaliter pro venia li. si primum / signetur: & sit illa tristitia vnus gradus vel medius gradus. si ergo sortes punietur aeterna liter acerbius quam plato: stat quod Cicero faciat mortale aequale a. & adhuc aliud mortale pro quo punietur vnico gradu: quo facto Cicero solum aeque intense punietur cum sorte & aequaliter quo ad durationem, quod est inconveniens.

⁋ Ad secundum admisso casu dico quod sortes punietur aeternaliter intensius quam plato: & aequa liter quo ad durationem. & concedo quod sortes aequaliter punietur cum Cicerone in duratione & in intensione graduali: sed non in ratione offensae diuinae. Illae enim poenae sunt improportionabiles: quemadmodum punctu & linea. de hoc inferius in materia poenarum dist. xlvi.

⁋ Tertio. pono Sortem qui decedit solum cum tribus venialibus, & Platonem decedentem cum vno mortali & duobus venialibus aequalibus Sortis. Arguitur sic. deus plus punit Platonem pro suis venialibus duobus quam Sortem pro suis: immo sequitur quod deus plus punit illum qui decedit cum vnico veniali & mortali, pro illo veniali / quam vnum alium qui decedit cum mille venialibus, quod negandum videtur a misericordia diuina.

⁋ Ad tertium respondetur concedendo quod deus plus punit Platonem pro suis duobus venialibus quam Sorte. sed de per accidens illa peccata sunt inaequalia: quia Platonis peccata communiunguntur mortali. Et conceditur haec conclusio quod deus plus punit aliquem pro vnico veniali iuncto mortali vel originali qui pro quibuscumque finitis venialibus, non ne vides quod malus denarius vel non bonus in societate bonorum a mercatore suscipitur: & coniunctus malis cum aliis reiicitur? sic est in proposito.

⁋ Epilo gando, diximus quo modo aliquis decedit cum solo veniali vel venialibus: & temporatie pro illis punitur: & quod culpa venialis post hanc vitam dimittitur in purgatorio. ad venialis enim deletionem sufficit poenam pati, quam vltor illius infligit. & cum poena venialis seorsum sit temporaria, si coniungatur originali vel mortali: verosimilius est quod deus illam culpam solum temporarie punit in infemo: & non acerbius qui similem seorsum in purgatorio: licet oppositum possit defendi propter hominis ingratitudinem in mortali decedentis. & sic de per accidens venialis culpa aeternaliter punitur. Et licet existens in purgatorio possit habere causas venialium expiatiuas: vt in hoc mundo. puta contritionem vel detestationem eorum sde nominibus non refert) vel referre actus in deletionem illorum peccatorum: vel alios actus charitatis habere: tamen cum non sint in via: vero simile est quod non accelerant ad gloriam: nec possunt se iuuare ad hoc illi spi ritus beati in spe: licet nos iuuare possimus. oportet enim patiantur poenam a deo statutam: nisi a viatoribus iuuentur. & qiuis ponantur se posse iuuare vt liberentur a purgatorio: de existentibus in inferno hoc dicere nequimus. & cum teneam venialia illic remitti: oportet quod hoc fiat per tolerantiam poenae. oconis enim schola non admittit quod aliquos actus bonos moraliter eliciant. ergo eodem mo dico esse in purgatorio & in infemo. Praeterea diximus quod possibile est quempiam decedere cum originali & solo veniali: quia cum primum venit ad annos discretionis non tenetur statim sub poena peccati suscipere baptismum: & interea pot mentiri iocose & protinus mori: cui veniale remittetur, & de purgatorio ad limbum puerorum transferetur. tenendo autem oppositum semper punietur poena sensus. Petrus Paludanus in. xvi. distinctione huius. qui. i. dicit quod veniale ab priginali abolebitur: non autem a mortali. ratio eius est quia habens veniale cum originali potest habere bonum actum: non autem habens mortale cum veniali. hoc non placet. Nam consequenter ad positionem quam imitaturi non est improbabile quin existens in infemo possit habere actum moraliter bonum. Etiam bonus actus vt opinor, in alio saeculo non tollit veniale. fateor tamen dictum eius non carere probabilitate. Concludendo dico ne te moueat quod displicentia quantumlibet remissa tollit culpam mortalem: & non totam poenam venialibus debitam: quia tollens maius non semper tollit minus. Nam contritio vt vnum tollit totam culpam / & aeternam poenam: & tamen similis contritio non tollit poenam temporalem totam sequentem. poena enim & culpa sunt alterius rationis. sic in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1