Quaestio 18
Quaestio 18
An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo
⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Decimaoctaua. Ost haec quaeram de religiosis in vniuersa li. Primo. An quis possi seruare vnum vel plura trium votorum que religiosi vouent, manendo in saecu Ilo. Animaduerte quod Mat uam thaeus Grabon Saxo oi dinis praedicatorum in libello quem composuit / aliquas conclusiones scripsit. quarum prima erat haec. Nullus licite potest & meritorie, immo nec veraciter obi dientiae, paupertatis, & castitatis vota extra veras religiones implere. In nona quoque conclusione dice bat, quod nullus potest paupertatis consilium meritorie: immo nec veraciter obseruare nisi fuerit in statu spiritualis perfectionis / siue verae religionis, In decima conclusione dicebat quod reputantes se bine facere assumendo consilium pauptatis / remanendo in statu saeculari, mortaliter peccant. ratio eius est: quia talis assumptio ipsius non est nisi phantastica, peruersa & non vera. Infert quod proprietas temporalium rerum statui saeculari essentialiter est annexa Has conclusiones vide prolixe in fine primae partis Ioannis Gerson. vbi has conclusiones reprobat. & Petrus Aliacensis in concilio Constantiensi dixiti- libellum igne debere cremari.
⁋ Ponam succincte ad titulum quaestionis quae occurrunt per conclusiones. Prima conclusio. Quis potest seruare paupertatem in saeculo, siue cum voto, siue sine voto, non refert. probatur: quia beneficiatus solum habens bona beneficii cui deseruit, non habet dominium illorum. proui in distinct. xxiiii. huius diximus. Secundo probatur. aliqui religiosi deseruiunt curis, & vt religiosi multi putant, licite. quos non oportet propter ea votum paupertatis infringere. sic potest cura tus si voueat. Tertio. quis potest omnia sua simul dare pauperibus / vouendo paupertatem, & viuendo ex propriis laboribus: vt Iesuitae faciunt: vel aliter aliquo ei necessaria ministrante. Quarto. apo stoli in primitiua ecclesia ita fecerunt. nam conversi posuerunt omnia in commune vendentes possessiones: & precium ponentes ad pedes apostolorum qui omnibus distribuebant sicut cuilibet opus eratActuum. ii. & tamen non leguntur fuisse religiosinec est verosimile quod omnes illi tenuerunt continentiam nam erant tria hominium milia ad praedicationem beati Petri conuersa in die pentecostes: & numerus in dies augebatur: inter quos multi erant coniugati: licet apostoli contineret. vt Leo. ix. recitat dist. xxxi. c. Oino. hoc conuincens ex verbis Apostoli. i. ad Co rinth. ix. Nunquid non habemus potestatem mulieren sororem / circunducendi sicut frater domini & cephast tamen non est hoc apparens de omnibus conuersis. erge potest seruari pauptas sine continentia.
⁋ Secunda conclusio. Aliquis potest in saeculo vouere votum castitatis. patet de sacerdote qui castitatem seruare tenetur: quae est honesta / & materia voti: & vnus modus voti solennis. & vltra hoc potest illam vouere: licet eam ratione statuti seruare teneatur. Secundo probatur idem aliquis vel aliqua potest seruare virginitatem tota vita / & multum meritorie: & est materia voti: si ergo voueat, vi voti non tenetur profiteri religionem.
⁋ Tertia conclusio. Aliquis potest obedire episcopo suo, curato, vel viro probo & circumspecto, cui expediat hoc vouere. voueat ergo, & patet conclusio,
⁋ Quarta conclusio. Quis potest seruare omnia licite in saeculo / quae religiosus seruat in religione. Nam ea seruare no est impossibile, nec inhonestum.
⁋ Quinta conclusio. Quis potest vouere omnia quae vo uet religiosus, manens in saeculo. patet. potest illa seruare sine voto: & haec omnia sunt materia voti: ergo potest ea vouere. Insuper in cap. Insinuante. qui cle. vel vouen. matrimo, contrahe. pos. est sermo de nobili. muliere, quae in propria domo vouerat.
⁋ Ex his sequitur quod proprietas non est annexa statui saeculari probatur: quia confingit saecularem non amplius habere proprium qui religiosum: & adeo bene viuere in saeculo / vt alter viuit in religione, quemadmodum aliquis non sumens medicinam praeseruatiuam / aeque bene praeseruatur a morbo per bonum regimen / ac alter medicina sumens. immo illa medicina sumpta / contingit in morbos varios incidere ex intemperantia. Sic de religione & saeculo. potest enim homo esse in saeculo: & non saeculariter more communi viuere.
⁋ Contra quintam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod vouens profiteri regulam prae dicatorum non tenetur ad illud votum seruandum: cum possi in saeculo seruare. Respondetur: non sequitur. nam cum illud vouet: oportet illud seruare. secus est si vouisset paupertatem / & obedientiam prudenti viro / & castitatem. tunc enim adhuc non est religiosus: sed potest mane re in domo propria cum viris bonae vitae, extra tumultum saeculi aeque atque in religione.
On this page