Praeambulum
Praeambulum
EVcharistia est tertium sacramentum in ordine: & inter caetera sacramenta excellentissimum propter existentiam realem corporis besnedicti, & sanguinis Christi. de consecra. dis. v. Nihil. Hinc maxima pars deuotionis in ecclesia est propter hoc sacra mentum. plebs enim in die sancto paschae propter eius susceptionem se melius & feruidius disponit: quam alio tempore: & populus deuotus ter vel pluries comunicat: & audimus missam reuerentius quam vesperas: & veneramur plus ecclesias propter hoc sacramentum, quam sacella in quibus non est eucharistia. Vis autem vocabuli hoc sonat: eucharistia enim graece, latine bona gratia dicitur. prima, quaestione prima. Multi. In aliis item sacramentis datur gratia accidens: hic autem corpus Christi & gratia accidens. Hoc sacramentum plures figurae praecesserunt: vt oblatio panis & vini Melchisedech Gene. xiiii. In agno paschali. Exodi. xii. In manna. Exod. xvi. In fauo mellis / quod lonathas convertit ad os suum. i. Regum. xiiii. In fluxu aquae & sanguinis de latere Christi. Ioannis. xix. Item sacrificium oblationis quando pontifex intrabat semel in anno cum sanguine in sancta sanctorum. quam figuram adduxit apostols ad Hebre. ix. In hoc itaque sacramento speciali ter est deus: & Christi sacratissimum corpus. Propterea omnia alia sacramenta in dignitate excellit. Dixi( spanli ter cum vbique locorum sit dei essentia: & per consequens in baptismo: sed non spanliter sicut est hic.
⁋ Propter plures autem proprietates huic sacramento convenientes pluribus nomnibus appellatur. hostia, quia offertur deo patri eucharistia, quia continet ipsum quid est plenus gratia. tuxero / sio enim dicitur ab euim quod est bonu, & xxvio gratia Secundum quod est signum rememoratiuum passionis Christi iuxta madatum eiusdem in vltima coena, Hoc facite in meam commemorationem, vocatur sacrificium. secundum autem quod est signum demonstratiuum vnitatis ecclesiae: cui homines aggregantur per ipsum, dicitur communio. prout est praefiguratiuum diuinae fruitionis in patria, dicitur viaticum: quia viam nobis praebet ad patriam veniendiCaeterum Magister sententiarum tertio loco hoc sacra mentum statuit: & de eo sex distinctiones posuit, numerus enim ternarius apud Arithmeticos maxime laudatur. Necte tribus nodis: numero deus impare gaudet: inquit poeta. Triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis. tres autem personae in diuinis se habent sicut anguli recti. sicut enim forma rectorum secundum geometras consistit in indiuisibili: & omnes sunt aequales: ita est de personis in diuinis. Ex omnibus partibus eius constat aliquota & non aliquota. Golias praeterea tertio ictu prostratus est. Moyses magos Pharaonis tertio signo supauit. De tribus di cimus omne: primo caeli. Funiculus triplex difficile rumpitur. Tres sunt qui testimonium dant in caelo: pater: verbum: & spiritus sanctus, & hi tres vnum sunt. i. Io annis. v. Ionas fuit in ventre ceti tribus diebus. Ionae ii. & Matthaei. xii. Moyses voluit populum ducere in desertum itinere trium dierum. Exod. iii. Senarius insu per est numerus perfectus. hoc patet. quia omns partes aliquotae reddunt ipsum totum scilicet sex distinctiones. & sex distinctiones & tertius locus reddunt nouem: qui est quadratus numerus & nobilissimus: quia ex trigonis tribus resultans, & radix. lxxxi. numeri non illaudabilis apud mathematicos.
⁋ Ecce huius sacramenti excellentiam ob rem contentam & figuras in lege Mosaica quae hoc sacramentum figurabant: quod Christus in discessu suo secundum corpus instituit: & quod nobilem ordinem tam in ordine sacramentorum quam distinctionum a magistro nactum est: siue ex industria: siue inaduertenter hoc posuerit, refert nihil.
On this page