Quaestio 7
Quaestio 7
An confirmatio sit sacramentum initerabile
Irca hanc distinctionem septimam quaeritur quaestio vnica. An confirmatio sit sacramentum iterabile. Pro solutione nota quod confirmatio hic non capitur pro constanti firmitate in bono quemadmodum dicimus quod sancti in patria sunt confirmati: sed quomodo capiatur patebit ex definitione eius. Institutionis congruitas ex hoc patet: nam sicut in vita naturali vltra generationem per quam vita acquiritur: requiritur alia actio per quam homo ad perfecta quantitatem perducatur: sic praeter spiritualem generatio nem: quae fit in baptismo: per quam vita acquiritur: requiritur alia actio sacramentalis: per quam vita spiritualis ad perfectam veritatem deducitur: & hoc fit per confirmationem: in qua spiritus sanctus datur ad perfectum robur / secundum illud de consecratione. dis. v. Omnes fideles per manus impositionem episcoporum spiritum sanctum accipere debent: vt pleni christiani efficiantur. Praeterea ad actum qui habet specialem difficultatem, opus est speciali adiutorio: sed praeter difficultatem, quae est in credendo: est specialis difficultas confitendi fidem tempore persecutionis: quia fides sola non sufficit coram saeuiente tyranno.
⁋ Sed ne in vmbra transeamus: restat quaerere: quae res sit confirmatio. Et quia ponentes relationes reales distingui a rebus absolutis, habent suum modum dicendi: & nominales plerique non intelligentes sua principia: dicunt quod est res transiens: sic procedendum est sicut in baptismo. Confirmatio est vnctio. vel ergo vnctio ibidem supponit pro oleo & balsamo simul: connotando verba & intentionem: vel pro verbis & balsamo: vel pro his omnibus: vnum enim dandum est. Et iuxta illa quae dixi in de baptismo, dicitur quod est oleum & balsamum. Et sic definitur.
⁋ Confirmatio est chrisma sanctificatum positum in fronte signo crucis, ab episcopo vtente forma debita & intentionem habente faciendi quod ecclesia intendit respectu generati: si vsus fuisset ratione, semel consentientis, & non postea dissentientis: vel nunquam rationem habentis. Vel sic & melius innitendo breuitati in definitionibus. Confirmatio est chrisma sanctificatum: quo episcopus inungit regeneratum in fronte: ad cuius inuocationem deus dat robur accipienti sustinendi in publico fidem. Non curo an haec definitio conuertatur cum definito pro omni tempore. Ponitur chrisma: non genus sed loco generis vt videatur quae res sit confirmatio. reliquae particulae sunt differentiae accidentariae. deus autem quamquam dat robur: talis tamen roboratus: ex socordia potest succumbere. sed citius confirmatus potest resistere quam non confirmatus: quia auxilium habet. Ponitur sanctificatum: quia materia quae habet specialem ministrum est benedicta, vt hic, in ordine, in extrema vnctione, & poenitentia quo ad sacerdotem: & materia in sacramento eucharistiae est benedicta ob contentum. sed hoc non requiritur in baptismo & matrimonio: vbi laici & presbyteri sunt ministri. lstud sacramentum est de praecepto quando homo est in periculo persecutionis: & potest haberi mini ster: quia effectus est necessarius: puta confiteri fidem in publico: & ad hoc opitulatur confirmatio. igitur. & hoc si illi constiterit. Possunt fieri similes rationes contra hanc materiam sicut contra baptismum: & petunt easdem solutiones. propterea inane est recensere. Forma huius sacramenti est. signo vel consigno te signo sanctae crucis in nomine patris & fi lii & spiritus sancti Amen. Tales autem propositiones sunt concedendae: Sacramentum confirmationis fuit in pyxide episcopi. ponderat vnam libram. sacramentum confirmationis creuit in horto, nec hoc est magis absonum: quam illud concedere in fundamento illius relationis. Confirmatio est res permanens. tamen non ita diu manet confirmatio sicut chrisma. Patet: quia illud chrisma non est confirmatio nisi tempore prolationis verborum: vt ante dictum est de baptismo: quia deficiente connotatione termini positiui: deficit eius suppositio mediante copula de praesenti: sicut scribens supponit pro homine sed non semper. Materia autem chrismatis est bona & congrua: quia confirmatus debet habere munditiam / charitatem: & bonam famam: vt bene roberetur in fide. Oleum autem est liquor multum leuis & ascendit. testes sunt pauperes studentes Parisiis. qui consumpto oleo in lampade quando ferme candela extinguitur infundunt aquam: vt oleum supernatet: & copiosum lumen habeant: iuxta parabolam Matthaei. xxv. Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Balsamum vero est boni odoris. sic confirmatus bonae famae debet esse: & non foetere vitiis in oculis aliorum: iuxta illud secundae ad Corinthi. xi. Christi bonus odor sumus. Et sicut pugiles inunguntur vt facilius re sistant inimico: sic confirmandi. Chrisma autem ponitur in fronte: vt ab accipiente fides Christi praedicetur sine erubescentia. De consecratione distin. v. Nouissime. & capio praedicare pro tueri: quod foeminis sicut praelatis iuxta capacitatem conuenit: quae confirmantur: licet secundum doctrinam apostoli. i. ad Timoth. ii non debent docere in publico. Et quemadmodum triplex erat status eorum qui ingrediebantur terram promissionis: scilicet in- cipientium / proficientium / & perfectorum: vel ingredientium / pugnantium / & in tabernaculo ministrantium: & totus populus egrediebatur Aegyptum & intrauit terram promissionis in se vel posteritate: sic quilibet baptizatus Aegyptum deserit: & in familiam Christi ingreditur in confirmatione: & fit miles Christi ad confitendum nomen Christi: sicut fortiores in populo dei pugnabant pro aliis: & leuitae intrabant tabernaculum: & habebant specialem cultum dei: ad quem erant deputati. quibus sacerdotes succedunt. Quia robur detur viro in confirmatione, patet. datur gratia confirmationis quae iuuat ad resistendum vitiis: & ad exeundum in actus bonos: in signum cuius: quando quis confirmatur, sustinetur in brachiis alterius: ad significandum eum esse imbecillem antequam arma acquirat. Si dicas. incassum quis armatur antequam in bellum prodeat: vt est de paruulo. Dicitur hoc esse verum in bello corporali: in spirituali autem non oportet. etiam si talis animam post confirmationem efflauerit: magis beatificabitur: proportionabiliter ad gratiam confirmationis. Gratia autem confirmationis & baptismi sunt eiusdem speciei: & se intendunt: & reddunt habentem / gratiorem intensiue: & dato (quod non credo) quod vt volunt alii, hae gratiae distinguantur: talis maiorem beatitatem habebit propter maiorem gratiam extensiue.
⁋ Istis notatis ponuntur duae conclusiones. Prima est. Confirmatio est sacramentum nouae legis a caeteris sacramentis distinctum. Quia sit sa crametum patet auctoritate Melchiadis papae. de consecratione. distin. v. De his. Scirote (inquit Hi spaniarum episcopis) vtrumque (baptismum & confirmationem) magnum esse sacramentum. Illud probatur ratione: quia est signum sensibile gratiam dei &c. ergo est sacramentum. a definitione ad definitum. Quia conferat gratiam: patet superius ex auctoritatibus de sacramentis in communi: & inferius tangetur. Quia distinguatur ab aliis loquendo de distinctione arguitiua, patet. quia habet aliam materiam: vel est alia materia: quod in idem redit. saltem est alia forma & materia copulatim. hoc ponitur propter ex tremam vnctionem quae oleo vtitur. Sed signatio crucis in fronte non abs re ponitur: homo enim relinquit fidem propter timorem & verecundiam: quae in fronte a posteriore maxime relucent. Cum enim verecundia sit timor ingloriationis: natura pellit sanguinem ad exteriora, oblata materia verecundiae, ne omnino tabescat. sicut tempore timoris calor faciem & partes superficiales deserit pro conseruanda natura. propter ea dicitur quod palliditas in aliquibus est signum timoris: vt quando calor petit ventrem & partes inferiores. quod ita sit patet: quia interdum dissoluitur venter ad emissionem vsque superflui secundae dige- stionis, & nonnunquam primae, vt videre licet in meticulosis iuuenibus caesis. Sed dum calor cor & partes superiores petit: homo efficitur animosior: accenditur ira: & datur alimentum fortitudini. Vtcumque autem it: magna est mutatio in fronte & in facie tempore verecundiae & timoris: propterea facies alteratur. hinc est signatio in fronte. Confirmatio igitur ad alium finem immediatum ordinatur quam extrema vnctio: & habet aliam formam: loquendo de forma improprie dicta.
⁋ Secunda conclusio. Confirmatio non est iterabilis. Probatur a posteriori. imprimit characterem ex quaestione praecedente. ergo non est iterabilis. haec probatio sufficit theologo. illud idem patet auctoritate concilii Tarraconensis. de consecratione. distin. v. Dictum. & capitulo sequenti.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Omne sacramentum est a Christo institutum: confirmatio non est a Christo instituta. igitur non est sacramentum. consequentia tenet in baroco. & maior probatur, quia ille solus debet instituere sacramentum qui potest dare effectum signatum sacramenti. scilicet gratiam. is est solus deus. igitur. Minor patet, quia non legitur vbi Christus instituerit.
⁋ Respondetur negando minorem: esto non legatur locus punctalis in quo instituitur hoc sacramentum. Cuius causa est: quia historiae canonicae non sunt productae ad mortem apostolorum vsque: sed absolutae erant trigesimo anno a passione Christi: & verisimile est post Hierosolymam euersam. xlii. anno post passionem Christi superfuisse nonnullos apostolos: & diu post. Ioannes enim qui erat ex iunioribus in passione, vixit. xcix. annos. Petrus & Paulus an no. xxx. post passionem Christi occisi sunt. Et sic non legitur locus scripturae vbi instituebatur confirmatio: sed apostoli non instituissent illam nisi habuissent a Christo: quia dei solius est sacramenta instituere. Ratio. quia solius dei est dare sacramentis efficaciam: hoc est gratiam: & sacramenta sunt potissima in lege modo inter sacramenta semper connumeratur confirmatio. Nihil est quod aliqui doctores dicunt: quod in concilio Meldensi hoc sacramentum institutu est. Nec valet aliorum dictum quod ab apostolis sacramentum confirmationis est institutum. Apostoli tamen confirmationem promulgarunt: sicut eis a Christo praeceptum erat: qui huius sacramenti sicut caeterorum omnium verus erat institutor
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. Omne sacramentum habet debitum ministrum: confirmatio non habet debitum ministrum: ergo confirmatio non est sacramentum. consequentia tenet in baroco. Minor probatur. quia ille erit solus episcopus sicut magister in litera tenet: sed hoc non: quia simplex sacerdos potest confirmare: quod patet. xcv. distin. capi. Peruenit. vbi beatus Gregorius hoc Ianuario episcopo scripsit, quod sacerdo tes eius confirmare possent. Nec valet dicere quod hoc permisit ratione scandali vitandi: quia vtilius scandalum nasci permittitur quam veritas relinquatur. Non valet etiam dicere: quod in primitiua ecclesia non erat distinctio inter episcopum & sacerdotem. sicut Hieroni mus videtur dicere super epistolam ad Titum. & recitatur xcv. dist. c. Olim. & sequenti. quia ex institutioni Christi discrimen est inter simplicem sacerdotem & episcopum. vt patet. xxi. dist. In nouo testamento. licet vnus non vocaretur nomine communisquo vtimur nunc episcopus: sicut ille terminus papa non erat in vsum interdum: sed tamen eadem sententia erat: & papatus ipse est ex institutione Christi. Alii dicunt quod papa poterat facere quemlibet sacerdotem illius regionis episcopum quantum ad istum actum: sed non quantu ad alios: & sic quilibet sacerdos illius loci confirmare poterat: & non conferre ordines. Hoc non valet. Tum primo, no potest papa facere epsos in absentia eorum qui consecrandi sunt episcopi. Tu secundo. si erant episcopi: omnia episcopalia poterant facere: vt ordines conferre, & cofir mare: licet peccarent faciendo. Multae autem glossae canonistarum tenent quod papa potest committere cuilibet sacerdoti facultatem cofirmadi. hoc Alexander Halen. beatus Tho. & eius schola insequitur. Sed non placemihi positio ista: glossae namque canonistarum in materia sacramentorum valde extranea concedunt. Dicunt ei dominus Innocentius & Pan. in ca. Quanto. de consue, quod summus pontifex potest episcopis auferre potestatem ordinandi vel baptizandi: & si tunc tentarent nihil facerent. lstud est falsissimum: nam degradatus, excommunicatus, vel haereticus attentans consecrare vel baptizare: vere cosecrat & baptizat quocumque prohibente.
⁋ Propterea omnibus glossematibus in hac parte inter se etiam contrariis relictis: procedo aliter nam apostolorum processum & determinationes pontificum debemus in materia ancipiti fidei imitari: factis pontificum interdum in contrarium non ponderatis. ergo factum beati Grego, non est curandum: dummodo habeantur apostolorum ritus, & pontificum scripta. sic est in proposito. igitur. Restat solum probare minorem: quae sic ostenditur. Legimus Actuum. viii. capi. Cu Philippus ab Hierosolyma ad Samariam descendisset, & multos praedica do ad fidem conuertisset: quos baptizauerat: apo stoli qui erant Hierosolymis, miserunt ad Samariam Petrum & loannem ad eos confirmandos: quod non fecissent si Philippus confirmare potuisset: vel capere virtutem ab eis confirmandi: sed cum recepisset Samaria verbum dei: miserunt ad eos Petrum & loannem. Et paulo post sequitur. Tunc imponebant manus super illos, & accipiebant spiritum sanctum vbi glossa interlinearis. Ecce exemplum confirmationis. & glossa marginalis Rabani. Philippus c Samariae euangelizabat vnus de septem fuit: si enim apostolus esset, manus imponere posset: vt spiri tum acciperent: quod solis episcopis licet. Ecce tam per factum apostolorum, quam per glossam Rabani solis episcopis competit posse confirmare. Amplius hoc expresse patet ex summorum pontificum declarationibus. Nandoctissimus ille Innocentius papa tertius dicit, prout recitatur in capitulo Quanto. de consuetu. Peruenit ad audientiam nostram quod quidam simplices sacerdotes apud Constantinopolim ea sacrammenta praesumunt fidelibus exhibere, quae ab apostolorum tepore fuerunt solis pontificibus reseruata: vt est sacramentum confirmationis: quod chrismando renatos soli debent episcopi per manus impositionem conferre: ad excusandas excusationes in peccatis solam consuetudinem praetendentes. Et postea dicit simplices sacerdotes hoc sacramentum non posse conferre. Et de consecratio. distin. v. capi. Manus. dicit Eusebius papa. Confirmationis sacramentum ab aliis perfici non potest nisi a summis sacerdotibus: nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse: nec ab aliis qui qui eorum tenent locum vnquam perfici potest: aut fieri debet: nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur & vacuum: & inter ecclesiastica nunquam reputabitur sacramenta. Idem dicit Melchiades papa in capitulo De his. hoc patet de consecra. dis. iiii. Presbyteris. xxi. dis. Clericos. lxviii. distinctione. capi. Quamuis. xcv. distin. capi. Presbyteros. hoc etiam expresse tenet Magister in litera. & Hugo lib. ii. de sacramentis. parte. vii. capi. ii. Mirandum est si nulla expositio sufficiat beatum Gregorium excusare quare non sit concedendum quod in illo facto deliquit: cum tamen passim doctores teneant Petrum peccasse in illo facto ad Galathas. ii. cum esset confirmatus virtute ex alto. qui tamen in iudicio particulari fidei: & vitae sanctimonia: omnium iudicio longe beatoGregorio. anteire dignoscitur.
⁋ Sed contra istud arguitur. Romanus pontifex concedit facultatem abbatibus ordines conferendi: qui sunt solum sacerdotes simplices: quia omnes non episcopos sacerdotes simplices appellamus in proposito: sed illud est maius quam confirmare. igitur. Respondetur beatus Tho. & sui dicunt: quod potest concedere eis potestatem conferendi ordines no sacros: sed non ordines sacros. Et tamen dicunt nunc aliqui aliquos abbates ordinis Cistertien. habere ex priuilegio quod possint omnes ordines conferre, sacros: & non sacros, dempto sacerdotio: quod tam beatus Thomas quam alii nega rent esse licitum: quia non videtur potior ratio de sacerdotio quam de diaconatu vel alio ordine. Et si ex institutione Christi soli episcopi sunt collatores ordinum vel sacerdotii: non videtur quod Romanus pontifex possit alicui non episcopo facultatem talium conferre. sicut enim materia & forma sunt de essentia sacramenti: ita & minister debitus. Tutius est igitur ordines accipere ab episcopis: & non ab abbatibus.
⁋ Secundo arguitur. Platina in vitis summorum pontificum recitat quod Syluester instituit: quod soli episcopi confirmarent: qui erat anno ab orbe redepto. cccxxxix. ergo ante licuit omnibus sacerdotibus confirmare. Respondetur. moris pontificum est crebro praecipere illa quae iuris diuini sunt. sic Platina dicit Syluestrum instituisse quod vnius viri vnica esset vxor: & tamen hoc liquet esse de iure diuino.
⁋ Summatim breuibus sparsim dicta perstringamus. Primo: confirmatio est sacramer tum nouae legis a Christo institutum. solius enim dei est sacramenta instituere: quia sacramenta potissima sunt in lege gratiae. Vlterius dicitur quod parentes paruulorum & episcopi debent circa paruulos cofirmandos inuigilare ne gratia confirmationis defraudentur, & glersia respondem ti. Amplius dicitur sola illa via esse tenenda: quod praecise ab episcopo confirmatio est danda. hoc enim ex apostolorum factis, & pontificum determinationibus sufficienter concludimus. scintillam apparentiae non video in oppositum. Beatus Gregorius aut poterat errori opposito assentire quod sacerdotes simplices possent confirmare sicut beatus Cyprianus & plerique sancti errarunt: vel pro tempore dissimulare: siue cum peccato: siue sine peccato: non refert. Vlterius dicitur quod confirmatus fidem melius protegit in periculo qui non confirmatus caeteris paribus. Ratio est quia plus habet auxilii: licet non infundatur aliquid in confirmatione ad hoc actiuum, sicut in baptismo: in quo fides infusa & multae aliae virtutes infunduntur. Character enim confirmationis non est magis actiuus quam baptismatis sed deus se solo coassistit, opem conferendo. lc duae breues dubitationes mouebuntur. quarum prior erit. An baptismus sit maior confirmatione: an contraSecunda dubitatio erit. an scienter bis transiens ad confirmationem, aliquam poenam canonicam incurrat.
⁋ Ad priorem dubitationem dicitur. quod haec duo sacramenta se habent sicut excedens & exces: sum. confirmatio enim a solo episcopo potest conferri: sed baptismus est magis ad salutem necessarius: & arctiori vinculo ad sui susceptionem obligans: sine quo nec confirmatio nec ordo vllus conferri potest de lege. Propterea dicitur esse ianua sacramentorum
⁋ Ad secundam dubitationem aliqui canonistae dicunt quod sic: sicut bis transiens ad baptismum. Sed theologorum aliqui eos reprobant: quorum ratio est glossae non possunt per sua dicta poenam canonicam infligere: sed soli Romani pontifices: & cum poenae sint restringende: & a pontificibus illam poenam inflictam esse no constet: existimant non esse sic dicendum Respondeo tamen cum canonistis in hac parte: quod incurritur eadem poena, scienter bis confirmationem accipiendo: quae & baptismum, nec dicta glossematum podero: & tateor poenas restringendas nisi de opposito constet: sed ita est hic: quia de opposito constat per determinationem concilii Tarraconensis, in ca. Dictum est no bis. de consecra. di. v. ponam autem totum caput quia ipsum est breue. Dictum est nobis quod quidam de plebe bis vel ter vel eo amplius: episcopis ignorantibus, ab eisdem episois confirmentur. vnde visum est nobis eandem confirmationem sicut nec baptisma iterari minime debere: quia bis vel ter vel amplius baptizatos vel confirmatos non saeculo sed soli deo sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
On this page