Quaestio 22
Quaestio 22
An virginitati debeatur aureola
⁋ Distinctionis Quadragesimae nonae Quaestio Vigesimasecunda. Vperioribus huius di tinctionis locis: de beatitudine & corporum dotibus tractauimus: superest iuxta pro missa loqui de aureolis. Pro quarum intelligentia scito duplex esse beatorum praemium quoddam essentiale: quod est beatitudo formalis: & est aurea: quam quis consequitur per actus meritorios: vel paruulus virtute passionis Christi. Aliud est praemium accidentale non quasi sit accidens: sic enim est praemium essentiale verum comparatiue ad essentiam beatitudinis vltimae vocatur accidens. Hoc praemium accidentale partitur. Quoddam enim est fructus. de quo in. xxx. distinct. diximus: quoddam aureola: quod est praemium datum beato ratione victoriae excellentis quam quis tandem consequitur propter deum.
⁋ Et est triplex aureola, martyrum doctorum, & virginum: quia circa ista tria potissimum oppugnamur. nam tyranni ab orbe condito bonos semper oppresserunt: quorum multi iustitiam non obstante conditione mortis relin nuere noluerunt: quibus aureola martyrum respondet. Simiter daemon suis versutiis / multis mala suggerit: vt eos a via morum prosternat: cui resistere est perdifficile. quare illum vicenti verbo & exemplo datur aureola doctqurum. Tertio magnus est carnis impulsus ad illecebras, quam omnem carnis insultum superat. sed non transiens in actum exteriorem: & in gratia decedens habebit virginum aureolam. De aureola virginum tangit glos. Exodi. xxv. super illud. Facies alteram cororiam aureolam. dicens: Corona pertinet virginibus. virgines enim sunt, sequuntur agnum quocum quod ierit. Et de aureola doctorum ad Ephesi. i in illod Sciatis quae sit supereminens magnitudo virtutis eius. dicit. Crementum habebunt doctores sancti vltra illud quod alii communiter habebunt. De martyribus autem notum est iuxta illud Augustini in libro de sancta virginitate. Nemo quantum puto ausus fuit praeferre virginitatem martyrio. Si ergo virginitati debetur aureola: ipsa debetur & martyrio: cum martyrium sit communiter virginitate & doctoratu difficilius. Hinc martyres tam confessoribus quam virginibus in omni officio ecclesiae praeponuntur.
⁋ Pro hac igitur materia quaero. An virginitati debeatur aureola. Respondetur affirmatiue, probatio liquet ex dictis.
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod aequaliter merentes inaequa liter praemiabuntur in eodem foro contra dicta in distinctione. xlvi. Probatur. capio Martham virginem & Magdalenam corruptam: si decedant in aequa libus meritis: habebunt aequalia praemia. Dices for te: habebunt aequalia praemia essentialia: de quibus illic loquuti sumus. Contra. si aequales beatitudines essentiales habeant, & cum hoc Martha vltra praemium essentiale Magdalenae habeat praemium accidentale: totale praemium Marthae excedet praemium Magdalenae.
⁋ Respondetur. parum facit illud praemium accidentale re spectu praemii essentialis. Quatuncumque enim quis habeat praemium accidentale: illud cum sit alterius rationis a praemio essentiali / non aequiualet illi. alioquin duo inaequaliter merebuntur praemium essentiale: & mi nus merens habebit praemium aequale praemio plus merentis, & aeque acceptabile, quod non est dicendum
⁋ Secundo arguitur. Virgini debetur aureola: vel ergo pro quolibet actu suo bono. & sic ieiunio debebitur aureola virginum: & per consequens quilibet ieiunans habebit aureolam virginum. Sed dicis. & sic dicendum est. non cuilibet actui quem virgo habet debetur aureola virginum: sed actui virginitatis. Contra hoc arguitur. vel cuilibet actui virginitatis debetur virginum aureola: supposito quod decedat in gratia:( quia hoc ad omnem aureolam requiritur) : vel alicui & ali cui non. Si dicas primum: ergo aliquis habebit centum vel mille aureolas. & per consequens non est lau dandus Ioannes baptista tribus aureolis decora tus ab illo qui habet aureolam virginum: cum virgo pluri- es merita sit aureolam virginum. In super sic cuilibet parti actus virginitatis deberetur aureola virginumnsed infinitae sun: tales partes: ergo quilibet vel qualibet virgo infinities meretur aureolam virginum. Si dicas quod soli primo actui virginitatis debetur aureola virgiuum: Oppono: quilibet actus virginitatis est eiusdem rationis quo ad tale permium cum alio. Secundo contingit actum sequentem esse actum virginitatis magis meritorium quam primum: ergo potius respondet ei aureola virginum. Tertio pono quod aliquis adultus nunc primo eliciat tres actus virginitatis distinctos specie, non constituentes aliquid vnum. Hoc enim est faci le factu: posito quod illi actus feranntur in obiecta specie distincta. quo supposito sic argumentor. vni istorum actuum debetur aureola virginum: & aequalis est ratio in aliis: ergo cuilibet istorum respondet aureola virginum. Respodebitur ad hoc in quinto argumento quaestionis sequentis. sed quo ad illud assumptum de Ioanne Baptista: ipse excellenter triplicem aureolan meruit. nam virgo, doctor egregius exemplo tali vt putaretur Messias in lege promissus a multis: & martyr, eminenter quidlibet istorum trium habuit.
⁋ Tertio arguitur. Alicui viduae difficilius est continere post libidinem expertam, vel verecundiam perditam, vel ex co plexione, quam huic virgini ex natura frigidae. sed secundae debetur aureola: ergo & priori. virtus enim & praemium est circa difficile. Respondetur concedendo maiorem & minorem, negata consequentia, quia aureola debetur difficultati communi. modo communius & frequentius est difficilius omnia venerea compescere quam temporaria. Sed propter illa qua in argumento tanguntur: vidua illa plus meretur de praemio essentiali quam haec virgo: & propterea non est fraudata praemio suo. Notum est enim quod vidua diu caste viuens, vt beatus Augustinus / plus praemii habet decies quam haec virgo quae decedit post paucos annos: & tamen haec habebit aureolam virginum: non autem Augustinus. Secundo dicitur quod tali virginitati non difficili non respondet virginum aureola.
⁋ Quarto arguitur. multi ante annos discretionis decedunt / qui sunt virgines, & non habebunt aureolas virginum: cum nihil excellens in carnis insultu gesserint. igitur.
⁋ Quinto arguitur pono aliquem qui habuit propositum seruandi virginitatem: & moriatur mox post illud propositum in gratia: is decedit virgo: & parum excellentiae adhuc fecit: ergo aureola virginum respondet actui parum excellenti. quod habebit aureolam virginum, patet: quia decessit cum actu viroinitatis: & per te cuilibet actui virginitatis debetur aureola virginum. igitur.
⁋ Ad quartum nego maioren proprie loquendo. innocentes tamen pro Christo occisi possunt habere ex speciali priuilegio aureolam virginum / sicut & martyrum.
⁋ Ad quintum dico quod is non habebit aureolam virginum: quia vnicus actus communis ad aureolam virginum non sufficit, notanter (commuuis) nam potest esse adeo excellens vt sufficiat, non tamen inficior quin inter aureolas vna sit maior alia.
⁋ Pro complemento autem materiae vt paucis rem absoluam: sine argumentorum flexibus ponam propositiones argumentorum so lutiuas.
⁋ Prima est. aliqua non virgo habebit aureolam virginum: vt corrupta violente. ea enim desinit esse virgo: & quae fecerit quod in se est ad seruandam virginitatem: ipsa habebit aureolam virginum. Licet enim inuitae auferatur virginitas: nunquam tamen aureola & virginum praemium. prior pars est mani festa: quia alioquin virginem pare re esset possibile, contra communem cursum. Auctoritates autem multae quas Gratianus colligit xxxii. qui. v. quae videntur sonare oppositum de virginum aureola, exponendae sunt de merito & praemio ei respondente.
⁋ Ex quo sequitur quod vi duitati respondet virginum aureola. Probatur: quia actibus quos ista habebit de seruanda carne integra respondet aureola virginum: & tamen ipsa est vidua: cum sit cognita. & actus quo vult se prae seruare ab omnibus venereis est actus viduitatis: quia est actus castitatis: non coniugalis, cum non habeat maritum: nec virginalis: ergo est actus vidualis castitatis:
⁋ Alia propositio, non cuilibet tali etiam inuitae cognitae respondet virginum aureola. probatur: nam aliqua talis renititur: sed non tantum quantum potest vel quantum tenetur. ea autem aureolam virginum perdit: tenetur enim verbo & facto omni modo se protegere.
⁋ Alia propositio. Aliqua est meretrix quae habebit aureolam virginum. omnia autem intelligo rotunde loquendo, logica relicta. nam in sensu diuiso non esset difficultas. probatur propositio. Aliqua est meretrix quae consentit in corruptorem extra matrimonium: iam haec est meretrix: poeniteat eam illius consensus: & decedat incognita: ipsa decedit virgo. nam ante carnalem copulam virginitas amissa est recuperabilis.
⁋ De frigido & schiatico dicas: si actum copulae dederunt: licet non sit seminis resolutio, quod virginitas est irrecuperabilis in eis. ex opposito enim absurda sequuntur. Hanc propositionem ponit beatus Augustinus in libro de sancta Virginitate.
⁋ Aliae propositiones. Duae mulieres aequaliter peccant: & vnius virginitas est recuperabilis, & non alterius. patet: quia contingit vnam cognosci & alteram non cognosci.
⁋ Vna mulier centies in vita incipit esse virgo, & desinit esse meretrix: incipit esse meretrix & desinit esse virgo.
⁋ Resolutio humoris intermedii inter semen & vrinam non soluit virginitatem irrecuperabiliter: quia contingit illum humorem resolui audiendo obscoena cum displicentia animi, vel cum non complacentia in vsu carnis.
⁋ In somno posssita non perdit virginitatem. sed si quae cogitauit de venereis vt in somno pollueretur: & polluta fuerit in somno est difficultas. potest dici quod virginitas eius est re cuperabilis, quia ipsa expers viri nunquam pariet.
⁋ Quae vult habere virum, & moritur ante virum acceptum, si non mutet propositum non habebit aureolam virginum: nec decedit virgo.
⁋ Decedentes in virginitante & in mortali peccato vt infideles non habebunt aureolam virginum. tales enim sunt fatuae virgines.
⁋ Angeli non habebunt aureolam virginum. & quiqui actus conditionales habere poterant in via de seruanda castitate si corpus haberent: hoc non erat eis difficile.
⁋ Christi fera virgo habebit aureolam virginum. quia licet insultum passionis non habuerit: tentatione ab hoste non caruit: qui & Christum tentauit. Matth. iiii. etiam corpus eiusdem. rationis cum aliis virginibus habebat.
⁋ Aliqui qui fuerunt in veteri testamento habebunt aureolas virginum. Nam aliqui rationabiliter instinctum spiritus sancti seruabant virginitatem: vt Hieremias Helias Tesbites: & in principio orbis conditi Abel. Alii autem quibus non licuit virginitatem seruare, non habebunt aureolam virginum.
⁋ Contingit aliquam decedere virginem & aureolam virginum habere, quae nunqui habuit pro positum formale seruandae integritatis corporis perpetuo. quia sufficit quod ipsa pluries concupita a viro, vel in apprehensione recusauit venerea. Et hoc est aequiualenter habere actum formalem. Sic aliquae mulieres agrestes virginitatem habent, quae diu continuauerunt & non succubuerunt actualiter sed in gratia decesserunt. tales autem heroicae sunt: quibus potissimum haec virginum aureola heroica respondet.
⁋ Postremo dubitatur. tyrannus quispiam truculentus inuadens Bertam dicat. si viribus corporis resistas, te occidam. sine me: non consentias in peccatum meum: sed pure passiue te habeas in resistendo: & non occidam te. iudicet ita Berta in intellectu: & sit cognita cum sua displicentia: an habebit aureolam virginum. Si dicas. ipsa tenetur resistere: obiicio. mercator tenetur sinere in illo casu tyrannum rapere pecuniam ex crumena sua ne occidatur. ergo eodem modo Berta. Sed dicis non esse simile: quia magis ipsa tenetur seruare se immunem a venereis quam mercator pecuniam.
On this page