Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA.

Utrum persona (a) in divinis dicat substantiam vel relationem ?

Alensis 1. p. quaest. 56. m. 2. D. Bonavent. hic art. 4. q. 1. Richardus art. 1. q.1. Capreol. q. 1. art. 1. Gabr. quaest. 1. art. 2. D. Thom. 4. p. 4. 29. art. 4. ubi Cajet. Bannes, etc. et ^ic dist. 93. q. 1. avt. 3. Suarez 1. p. tract. 3. lib. 1. cap. 8. Durand. dist. 22. q. 1. Mayr. dist.

Circa istam distinctionem vigesimam quintam quaero : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem ?

SCHOLIUM.

Respondet Scotus personam in divinis non esse relationem propriam, quia est communis tribus, et non aequivoce, nec relationem communem, alias sicut Pater dicitur, et est Pater Filii, ita esset persona Filii, quia relativum superius dicitur ad id ad quod inferius. Secundo, dicit non esse substantiam secundam, quia haec non numeratur in Deo, persona sic. Igitur juxta duas vias tactas dist. 23. persona vel erit duplex negatio seu incommunicabilitas ut. quod et ut quo, connotans primo inferiora, ut Patrem, Filium et Spiritum sanctum. Secundo, relationen, ratione cujus convenit cuilibet personz. Tertio, essentiam, vel secundum aliam opinionem ibi tactam, si teneatur personam esse aliquid positivum,instar proprii,abstrahit a sub. stantia etl. relatione, et erit indifferens ad utramque.

Respondeo sine argumentis, quod persona non dicit relationem propriam, quia hoc nomen persona est commune tribus, secundum Augusünum T1. de Trinit. cap. i. Sitres personc sunt, commune est eis hoc quod est persond, et non communitale acquivocationis, sicut Azc /:0970 est communis Socrali et Platoni, hoc quidem est iequivoce, quia pronomen hoc quod demonstrat, hoc si- gnificat. Non ita hic, quia acquivocum non numeratur in iequivocalis, non enim dicuntur piscis et sidus duo canes, quia numeratio alicujus in aliquibus requirit univocationem ejus in eis ; persona est sic communis, quod numeratur in eis.

Nec dicit relationem communem, quod. probatur per Augustinum 7. de Trinit. cap. 5. quod Pater non est persona Filii, nec e converso.

Et ista ratio potest deduci sic : ad quodcumque dicitur relativum inferius, ad idem dicitur relativum superius, licet non primo. Exemplum, si duplum est duplum dimidii, et hoc primo duplum est multiplex dimidi, licet non primo, et non solum hoc, sed etiam usque ad generalissimum est relativum dimidii, licet non primo, id est, adaquale ; ergo 81 persona diceret relationem communem, tunc Pater sicut est. Pater Filii primo, ita Pater. esset persona Filii per se, licet non. primo, quod - est falsum.

Nec persona (b) dicit substantiam. secundam, id est, quidditatem, quia illa non numeratur in tribus personis, persona autem numeratur ; ereo secundum duas opiniones tactas in quaslone de persona dist. 23. quia secundum unam opinionem, persona dicit negationem in genere communem tribus; et sic non significat substantiam nec relationem, connotat tamen aliquid positivum ; et primo connotat illud, de quo pradicatur, puta Patrem, Filium et Spiritum sanctum, non quasi ex primo intellectu suo, sed. sicut. commune connotat inferius, pro quo supponit. Secundo connotat relationem, qua Patri conveniat talis negatio com- munis, et Filio similiter. Tertio et ultimo connotat essentiam, quae licel sitin primo eonnotalo, non autem est in eo ratio istius negationis.

Si autem teneatur (c) alia opinio in questione illa de persona, scilicet quod persona dicat aliquid positivum abstractum a tribus, ut quasi proprium, non ut species, tunc dici potest quod significat positivum, sed nec substantiam nec relationem, et hoc extendendo substantiam tam ad primam quam ad secundam, sed aliquod positivum indifferens ad utramque. Ratio enim subsistentis indifferens est ad absolutum et relalivum, tenendo personas divinas esse relativas primo. Ex consequenti tamen dat intelligere sicut superius suum inferius, illud pro quo accipitur. relativum — superius, de quo dicitur persona, puta Patrem, Filium et Spiritum. sanctum, et secundo ipsas relationes, et tertio essentiam. Ita quod utraque opinio posita distinctione vigesimatertia, concordat in hoc, quod persona de prima ratione sua, non dicit relationem nec substantiam, et hoc nec primam nec secundam ; sed secundum unam opinionem, dicit conceptum negationis in genere communis tribus,qui distinguitur in eis ; secundum aliam opinionem dicit cde ceptum positivi communis distincti in eis. Et secundum utramque opinionem tale commune sive posilivum sive privativum, connotat sicut suum inferius, illud de quo formali ter dicitur, puta Patrem, Filium et Spiritum. sanctum, et. quasi secundo connotat formalia distinctiva in eis, et tertio essentiam communem in eis.

Sed objicitur, quod persona sienificet substantiam secundam, id est, quidditatem per hoc. quod dicit Augustinus 1. de Trinit. cap. ^. per hoc quod est £res persona, et respondet ad quaestionem illam, qua quaeritur in divinis quid tres ? quid autem quaerit essentiam.

Praeterea, dicit Augustinus 7. de Trinit. cap. 5. quod non est aliud Deum esse et personam esse ; ergo persona est mere essentiale, et per consequens significat. substantiam secundam et quidditatem.

Ad primum respondeo, quod quid quandoque quaerit definitionem, quandoque quaerit illud de quo aliquid dicitur. Primum patet ex primo Topicorum : Definitio est. oratio indicans quid est esse rei. Secundum etiam patet per Philosophum 10. Metaphysice : Z'otaliter queerendum est quid unum, quemadmodum et quid ens lanquam non sufficiens, quia hoc ipsum istius natura. Intendit dicere, quod non sufficit dicere ipsum uwzunm esse principium, sicut aliqui antiqui Philosophi ipsum unum esse principium dicebant, sicut Platonici, sed aliquid de quo dicitur unum ; et secundum hoc quastio ista : quid est elementum, duplicem habet responsionem, unam assignando elementi definitionem, aliam assignando illud de quo dicitur elementum, puta ignis est elementum.Nunc autem Catholicis confitentibus £res, secundum Canonicam epistolam Joan. 1. cap. 5. queesierunt heretici quid. £res, non interrogantes hujus nominis definitionem, sed quid esset illud substantivum, quod determinaretur per illud adiectivum £res, sive de quo diceretur, et ad hoc bene respondetur per hoc, quod est persona ; cum igitur accipitur, quod quid quaerit de essentia, non est verum generaliler, nec specialiter in. proposito.

Ad secundum (d) de Augustino patebit. distinctione sequenti, quod persona est ad se, tam in se quam in suis inferioribus, licet non ita sit ad se, sicut essentia est ad se. Et hoc si ponitur divinas personas esse constitutas in esse personali, per aliqua absoluta autem hoc non ponatur, difficile videtur exponere auctoritatem beati Augustini, sed de hoc dicetur ibi.

Et relatio infra suum genus non distinguitur, nisi per illa supra que fundatur, et sic non est in ea vere ratio universalis, nisi quia super universale fundatur exemplum de similitudine et albedine. Omnis aulem relatio divina fundatur supra essentiam, quae nullo modo potest habere rationem universalis, quia natura universalis est sola illa, que ex ratione quidditatis est natura tantum, secundum Avicennam quinto Metaphysicee, non concernendo rationem universalis vel particularis, sed naia in se recipere rationem utriusque, singularis per esse terminatum in supposito, universalis vero per hoc, quod est nata cadere in consideratione intellectus, ut una secundum rationem, tamen applicabilis per praedicationem pluribus in quibus est. multiplicata. Essentia autem. de se est singularitas quaedam ; quanquam igitur relatio. pradicetur univoce de paternitate et filiatione, non tamen est universalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1