Quaestio 1
Quaestio 1
Alensis 1. part. q. 49. m. 2. D. Thom. 1. p. q. 30. art. 3. ubi Cajet. D. Bonavent. ^£c art. 2. q. 1. et 2. Richard. dist. 23. art. 2. g.. 4. 2:780 J. Henricus quodlib. 5. et 6. Durandus Aic quast. 1. Gabr. q. 2. Suarez 4. p. tract, 3. lib. 3. cap. 6. 7 8. et deinceps. Vide Scot. 4. Physic. quast. 11. et in expos. text. Mayr. hic dist. 24.
Resolvit Doctor,.si numerus sumatur formali unitale determinante materiale, non esse in Deo, quianihil est ibi potentiale vel determinabile, ex dist. 8. quist. 3. Item. si sumatur pro aggregatione unitatum, ibi non est, quia sic dicit diversa. Tertio, si numerus dicat plures unitates in intellectu, sic posset poni in Deo, ut si quis concipiat tres personas simul. Quarto, tantum admitti debet numerus in Deo cum addito, id est, personarum, quia simpliciter significat diversitatem vel potentialitatem.
Respondeo, aut ponitur (a), quod numerus habeat unitatem. formalem respectu cujus formalitatis unitates sunt materiales, et sicut. materia illius forme ; aut ponitur. quod numerus est tantum unus aggregatione unitatum, sicut acervus lapidum dicitur unus aggregatione lapidum. Quod horum verum sit, alias videbitur, quando tractabitur de numeris.
Primo modo dico, (b) quod in divinis non est numerus, quia quaelibet persona divina est infinita, et quelibet proprietas personalis est eadem infinita : Sed nihil. quod est ex se formaliter infinitum. vel. idem infinito. est potentiale vel pars ali- cujus, quia tunc esset aliquid majus infinito, quia totum esset majus infinito, si tamen pars ejus esset inlinita, et ideo illam positionem tenendo, non erit numerus in divinis.
Si secunda positio vera est, scilicet quod numerus est tantum unus aggregatione unitatum, cum aggregala sint simpliciter diversa, ita quod non faciunt nec sunt aliquid per se unum, imo sunt minus unum quam illa quae sunt unum per accidens ; et quae sunt in. divinis, sunt idem alicui vere uni quod est essentia, sequitur quod nulla est aggregatio ibi rei ad rem, et ita nullus est numerus secundum istam secundam positionem.
Si tamen (c) numerus habeat esse in intellectu tantum simul concipiente plura una vel plures unitates, cum intellectus aliquis. possit concipere tres personas simul vel unam solam non concipiendo tres personas, et non sit conceptus ita perfectus concipiendo unam personam, sicut concipiendo tres personas (unde aliqui distincti. articuli. fidei respiciunt. distinctas personas) posset poni quod ibi est unus numerus, quasi unus conceptus totalis Trinitatis in intellectu.
Sed omittendo de numero, an sit in intellectu, et loquendo de numero in re, dico quod numerus simpbeiter non est in. divinis, tenendo alterutram illarum duarum opinionum primarum. Conceditur (d) tamen ibi numerus secundum quid, scilicet cum hac. determinatione personarum, quia ibi fit abstractio illius a numero, quod non dicit imperfectionem, scilicet distinctionem, ab eo quod notat imperfectionem, aut in utroque numerorum aut saltem in altero, scilicet a. potentialitate, si numerus est unus secundum formam, vel a diversitate, si numerus est unus per aggregationem unitatum plurium. Bene tamen ibi conceditur distinctio sine diversitate vel potentialitate vel etiam aggregatione, quia dicunt imperfectionem aliquam in unitate.
Circa illud decimi Metaphysicae de Uno, quod constituit numerum, etc. unum apud intellectum unitate et primitate ordinis, potest habere rationem mensurce secundum rationem ; numerus est tale unum per distantiam certam unitatis ultime a prima ; igitur numerus est. mensura secundum rationem, sic forte diceret Augustinus de tempore.
Contra, mensuratum secundum aliquid sui mensuratur : si secundum quantitatem, ergo ipsum in se est quantum distinctum.
Tenendo communem viam, dico quod de ratione numeri sunt tria. Primum est, quod unitates, quae sunt parles numeri, sunt unius rationis, et non tantum conceptus unus, sed sinqularia ejus hinc et inde sunt unius rationis. Secundum, quod una sunt distincta, ita quod sic unum non includat sic unum, ideo unitas nature, non facit numerum cum unitate suppositi, nec cum unitate formalitatis, quia natura in uno includitur et aliud. includit. Tertio, requiritur. quod in utraque unitate vel utroque numero sit potentialitas partis ad totum.
Propter primum, Deus non connumeratur. creaturae, quia illa unitas singularis, quae est in Deo exislens, non est ejusdem rationis cum alia, quia tunc contraheretur per infinitum, et ita Deus esset compositus. Propter secundum, album et dulce non sunt duo, tamen dulcedo. et albedo sunt duo. Ratio Grammatica est, quia lerminus numeralis adjeclivus. determinat. substantivum, id est, subjectum : in. primo notantur esse duce unitates. distincte 5 in secundo est forma et forma. Propter idem, albedineitas et. coloreitas sunt duo, non tamen albedo et color, quia sic unum includit sic unum, sicut album, cum. etiam. includit utramque naturam.
Praeterea, posset. etiam istorum assignari ratio et distinctio per primum, quia unitas suppositi, nature et formalitatis, non sunt. unitates unius rationis, ideo natura connumeratur alii ; propter. tertium, nec intra nec extra. aliquid. intrinsecum Deo est connumerabile, quia nec potentiale. Tamen exctendendo numerum ad distinctionem entium, conceditur numerus tn divinis, et haec duo, scilicet entitas et distinctio numeratorum requiritur ad. numerum, set non sufficit ; ideo ubi propter. ista sola ponitur numerus, imperfecte ponitur, sic (res persone.
Corollarium, ternarius lapidum est per se unum secundum opinionem communem, ita quod non tantum est hic, hic, hic. Sed Trinitas personarum est tantum, hic, hic, hic, nec magis unum alio modo diceretur, si numerus poneretur in intellectu, quia tunc concordaretur utrobique.
Contra, Boetius, hi: est vere unum 11 quo nullus est. numerus. liem, unus est. prius natura quam duo, ilem pars quam totum. Ilem Avicenna, secundum substantiam, aut secundum relationem.
Solutio, Unum duplex, synonymum, quod consequitur formam et principium muneri, quod addit super unum rationem mensurce, et ideo est de genere Quantitalis, et est aliud quod consequitur formam propter materiam, sic dupler numerus 5. Metaph. vel. triplex, formalis, Malhematicus et. sensibilis. Primus est ibi, et est ab uno et servat unitatem ; secundus mon est ibi.
Respondeo, numerata sunt. plura divisa, unde partes in. toto non numerantur nisi in potentia, sed quae sunt nata contineri in unitate unius continui, omnia naia sunt esse unum, et ideo unius speciei, et in materia alia et alia. Aliter non est numerus simpliciter, sed cum determinatione formarum, in. Deo nulla sunt divisa ab invicem propter unitatem essentia ; per oppositum in specieimmateriali est numerus formalis.
Item, quodlibet est ibi quasi. species, non autem sunt plura sub eadem specie conten(a ; igitur tantum mumerus secundum quid, scilicet. cum additione personarum et attributorum, ita quod si unius speciei indivisio prohibet, si divisionem essentice alia divisio prohibet, convenit tamen cum numero Mathematico in aliquo, quia ab unitale essentia, ut a radice oritur. Differt etiam, quia hic unitas non dividitur, sed quasi specie. disLinguitur, in hoc. convenit cum numero formali ; sed ille nunquam radicatur in una. forma. singulari, et est ibi differentia per formas absolulas, hic vero non.
Ad primum, non est unum numero quia non constituit numerum. Ad secundum, loquitur de numero cum determinatione, scilicet personarum.
Ad tertium, multitudo est nobis magis nota, et positione significatur, sed est unitatum divisio, quae est. negatio unionis ; ideo non est mullitudo simpliciter nisi cum determinatione, e converso in Deo, licet secundum modum nominis significet negationem, illa tamen negatio non est ibi negans, et i(a secundum rem vera positio.
On this page