Quaestio 1
Quaestio 1
Alensis 1. part. quaest. 63. membr. 1. et 3. D. Thom. 1. part. quast. 33. art. ^. et hic. quast. 1. art. 1. D. Bonavent. hic quast. 1. art. 2. et 3. Richard. art. 2. quest. 1. 2. Capreol. quest. 1. art. 1. Durand. quest. 1. Suarez 1. part. 3. lib. 8. cap. 2. et lib. 5. cap. 10. Mayron. hfc.
Circa istam distinctionem vigesimam octavam, in. qua Magister agit de proprietatibus constitutivis, tria queruntur.
Primo quaero : Utrum ingenitum Sit proprietas ipsius Patris ? Quod non, primo sic : Nulla proprietas dicitur formaliter. de. essentia. Hoc probatur per rationem, quia tunc Ipsa distingueretur. Patet etiam exemplo, sicut essentia non. dicitur formaliter. generans nec genita, spirans nec spirata, sed essentia, ut videtur, est. formaliter ingenita, evrgo ingenitum non. est proprietas alicujus personae. Spiritus sanctus etiam est ingenitus formaliter, ut probabo; ergo esse ingenitum non est proprielas Patris. Probatio assumpti, quia essentia non est genita, ergo est non genita. . Consequentia patet per Philosophum 2. Perihermenias, quia affirmativa de praedicato infinito sequitur ad negativam de praedicato finito, et e converso cum constantia subjecti, et ulterius ; ergo est ingenita. Hec consequentia probatur per Augustinum 5. de Trinit. cap. 1. qui dicit quod idem est ingenitum et non genitum. Consimiliter argui potest de Spiritu sancto, si non est genitus, ergo est non genitus, et ultra, igitur est. ingeniLus.
Praeterea, omnis proprietas personalis est relativa, quia quidquid ad se dicitur commune est tribus, ex 5. de Trinit. ingenitum autem non dicit. relationem, ut. probabo ; ergo, ete. Probatio minoris, quia si sic, igitur omne ingenitum est relatum. Ilic etiam est vera : omne. genitum est relatum, hanc converto per contra positionem ; ergo omne non relatum est non genitum. Tunc arguo, omne non genitum est relatum, omne non relatum est non genitum ; ergo omne non relatum est relatum, conclusio impossibilis ; ergo aliqua premissarum, non ista qua sequitur ex vera per conversionem per contrapositionem ; ergo alia.
Item, si innascibilitas esset. proprietas Patris, ergo inspirabilitas esset notio Patris et Filii, et ita. essent sex noliones, quod negatur communiter.
On this page