Quaestio 2
Quaestio 2
Alensis 1. part. quaest. 68. membr. 3. D. Thom. 4. part. quast. 32. art. 2. D. Bonavent. hic quast. 2. et dist. 27. quast. 2. Richard. hic art. 2. quaest. 1. et 2.
Secundo quaeritur : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva prime: persone in divinis ? Quod sic. Damascenus lib. r. cap. 2. omnia sunt unum praeter ingenerationem, generationem et processionem. Constat quod non excludit omnes proprietates — personales, quia tunc in Patre non esset aliqua proprietas, nisi innascibilitas ; igitur excludit omnia alia in ratione proprietatis personalis constitutivee ; ergo. vult omnes istas et solas esse tales relationes ; igitur ingeneratio est proprietas constitutiva personae.
Pro resolutione prima quaestionis explicat tres acceptiones geniti. Significat enim primo et proprie productum per generationem, Secundo, extensive communicatum. Tertio, quomodocumque- productum. Explicat etiam, occasione ly i», triplicem privationem. Prima est respectu subjecti apti secundum omnes circumstantias. Secunda est subjecti absolute apti secundum se, sed non quoad aliquam circumstantiam, ut czcitas in catulo ante nonum diem. Tertia est subjecti apti non secundum speciem, sed secundum genus, ut cccitas in talpa, irrationale in bove. Explicat deinde negationem duplicem. Altera estextra genus, ut non ens ; alia intra genus, et non differt a privatione secundum genus. His positis, resolvit ingenitum secundum usum Sanctorum esse negationem vel privationem secundum genus geniti tertio modo sumpti, quod idem est ac improductum, et hoc sensu est proprietas Patris.
Quantum ad primum (a) dico quod omnis dictio composita ex aliquo multiplici et particula privativa, est dupliciter multiplex; tum ex multiplicitate — affirmationis opposite ; tum ex multplicitate privationis, sicut patet per Philosophum 5. Metaph. cap. de Potentia, ubi impotentiam distinguit secundum multiplicitatem. potentice, et praeter hoc secundum multüplicitatem. privationis, que» ponitur cap- de Privatione, eodem. 5. et ita hoc nomen ingenitum est multiplex, et multiplicitate ejus, quod est gen?fum, et multiplicitate partieulee privative.
Quantum ad primum (b) genitum dicitur proprie productum per. generationem, ut primus terminus ; extendendo autem genitum, dicitui genitum communicatum per generationem, quod est terminus forma- lis generationis, sicut dicit Hilarius quod hil nisi natum habet Filius. Tertio modo. extenditur. genitum ad productum sive ad praeexigens generationem, licet ipsum in. se non sit terminus. generationis, nec primus, nec formalis.
Privatio (c) etiam licet. multipli citer possit distingui, in privationem proprie dictam, puta, quando aliquid. caret eo. quod natum est habere, et quando, et ut oportet, ele. et in privationem. communiter dictam, scilicet quando aliquid caret illo quod natum est habere, non tamen secundum conditiones pradictas, et adhuc communius quando caret illo quod ipsum natum est habere, non secundum se, sed secundum genus. Sicul talpa dicitur ececa, quia visio qua privatur per ececilatem, non repugnal animali secundum genus, licet repugnet lalpee secundum se. Et isto modo, lanto generahus aliquid. diceretur privatum, quanto habitus cujus est privatio, natus est competere communiori convenient ipsi privato, puta communius diceretur privaium aliquid, quod non haberet illud quod natum est sibi. competere secundum rationem corporis, quam cui nalum esset competere secundum rationem corporis animati; et adhuccommunius, quod natum esset. habere secundum rationem substanti:e quam quod natum esset habere secundum rationem corporis; et communissime, si natum esset habere illud secundum rationem entis. Exemplum primi, si lapis dicitur esse inanimatus et privari anima, hoc est, quia convenit sibi secundum rationem corporis, cujus animatum est. differentia. Exemplum secundi, sicut. Angelus dicitur incorporeus. — Exemplum tertii, sicut omnis creatura. dicitur imperfecta, non quia nata sit. habere omnem perfectionem in suo genere, sed quia habere omnem perfectionem non repugnat enti, quia uni soli enti convenit esse simpliciter perfectum.
Negatio etiam (d) distinguitur per negationem extra genus, qua, contradicit affirmationt simpliciter ; ; et ista vera est de quolibet, de quo falsa est affirmatio, sive de ente sive de non ente. Alia est negatio ! in genere, et ista proesupponit na-, turam generis de qua dicatur, et ista potest intelligi multipliciter, secundum multiplex genus communius et minus commune.
Ad propositum (e) igitur loquendo de multiplicitate importata per hanc particulam 72, licet fiat. altercatio, utrum imporlet negationem in genere, vel privationem, tamen videtur quod idem sit in. proposito, accipiendo negationem. secundum genus communissime, si natum est habere illud, et privationem secundum genus communissime, quia negatio in apto nato est privatio secundum Philosophum 4. Metaph. ita quod nihil addit privatio ultra negationem, nisi quod requirit naturam aptam in qua sit; igitur negatio in genere, quocumque modo accipiatur genus, cum sit in apto nato aliquo. modo, licet non secundum se apto, ipsa erit privatio aliquo modo secundum genus, licet non proprie in tali secundum quod tale.
Respondeo, quod hoc concludit de privatione. secundum rationem propriam subjecti privati. 81 enim ipsum carens aliquo, natum esset secundum se habere illud, umperfectum esset; sed si natum sit seeundum rationem generis, non autem secundum se habere illud, non esset imperfectum, licet careret ipso. Quod autem hoc modo multc privationes accipiantur in creaturis, patet non solum per illud Philosophi de talpa, sed etiam per communem divisionem communis in habitum et privationem, sicut animal in rationale et in irrationale. Irrationale quidem dicit privationem in bove, non ejus quod natum est haberi in bove secundum speciem, sed ejus quod natum est haberi in eo, secundum quod est animal. Genus quidem quasi commune habitui et privationi, est illud cui convenit. aptitudo ad utrumque.
In proposito autem. extendendo illud quod. est genus, sive intelligamus pro privatione sive negatione secundum genus, (per qua ambo idem intelligo) possumus accipere quasi genus hic quod est commune ad tres personas ut persona sive subsistens; et tunc dicamus Patrem privari aliquo. secundum genus, vel quod in Patre dicatur negatio aliqua secundum genus alicujus quod natum est competere, non tantum enti, sed supposito, quod est commune Patri et Filio, et tunc hoc nomen ingenitum (g) poterit ad propositum quadrupliciter accipi. Uno modo proprussime prout significat carentiam propriam ejus, quod im- portatur per hoc nomen genuum, ut scilicet primi producti per generationem, et hoc modo non est in divinis, quia ibi nihil caret eo quod sibi natum est inesse. Secundo modo prout significat communiter carentiam ejus, quod significatur proprie per genitum, et. tunc connotat subsistens sive personam, et significat carentiam genit? proprie sumpti, et hoc modo videtur competere de virtute sermonis, Patri et Spiritul sancto, quorum uterque est subsislens et non est genitus; non sic convenit essentiae, quia ipsa, licet sit ens etnon genita, non tamen est per se subsistens et persona. Tertio modo, ut dicit carentiam secundum genus, et hoc geniti secundo modo sumpti, scilicet pro communicato per generationem, et hoc modo essentia non dicitur ingenerabilis, removendo aptitudinem ad communicationem; sed utin Patre potest dici non communicata, et ita ingenita, si hoc modo sumatur ingenitum. Quarto modo significat carentiam secundum genus geniti communissime sumpti, et tunc idem est ingenitum, quod subsistens non productum, et hoc modo accipitur a Sanctis, ita quod idem est Ingenitum in. divinis quod improductum proprie dictum. Quod patet per Augustinum 15. de Trinit. cap. 26. Pater enim solus non est ab alio, ideo solus appellatur ingenitus, et idem vult ad Orosium secundo. Dico igitur, quod ingenitum secundum usum Sanctorum, prout scilicet significat negationem genili communissime — sumpli, scilicet producti, connotando subsistens in natura divina, sic convenit soli Patri, sicut patet per auctori- tatem Augustini jam praeallegatam.
D. Bonaventura, ut solvat ingenitum esse dignitatem, quia alias non videtur esse proprietas persone, dicit quod connotat positivum, scilicet fontalem plenitudinem in Patre, id est, duplicem fecunditatem. Hanc refutat Doctor tribus rationibus, et resolvit sufficere ad personalem proprietatem quod non sit indignitas, vel si contendatur quasi de voce, dicitur quod dignitas est in prima persona negare productorem, sicuti est in secunda habere genitorem, et solvit argumenta. Ad primum negat sequi, essentia non est genita, ergo est non genita. Quia in consequente, ly non dicit negationem geniti in persona, qua est negatio intra genus, et in antecedente universaliter negatur genitum de essentia sicut de chimara, et si sic sumeretur in consequente, sequela teneret. At non sic sumitur, sed hoc sensu est non genita, cui tamen secundum genus convenit gigni. Ad tertium admittit et bene, inspirabilitatem esse notionem Paatris et Filii, quod optime explicat et tuetur, nec curanda est futilis quorumdam recentiorum contra hoc censura. Vide Repert. hic q. fin.
De secundo articulo dicunt aliqui, quod cum ingenitum dicat tantum privationem in genere vel tantum negationem, et per consequens ex ratione sua formali non dicit aliquam dignitatem nec aliquid. ad dignitatem pertinens, et nihil possit poni proprietas persone divine, nisi sit aliquid pertinens ad dignitatem ; ergo oportet quod Zngenitum connotet aliquod positivum, ratione cujus connotati sit proprietas. Hoc autem positivum ponitur ab eis esse fontalis plenitudo, quae est in solo Patre, in quo est omnis fecunditas tam ad intra quam ad extra.
Sed contra illud arguitur primo, quia ista fontalis plenitudo non. intelligitur ad extra, quia talis fecunditas est communis tribus, sed ad intra non est in. Patre nisi duplex fecunditas, scilicet. ad. generandum et spirandum. Hec autem fecunditas non est aliquid unum positivum in Patre nisi essentia ; essentiam autem non connotat, ut propter hoc dicatur esse proprietas Patris. Quod autem ista fontalis plenitudo non sit aliqua positiva relatio una in. Patre, patet, quia tunc in Patre essent tres relationes positivas, scilicet. generatio activa, spiratio activa, et illa. relatio, quam circumloquimur per hoc quod est fontalis plenitudo fecundilatis, hicet sit innominata, et tunc essent quinque notiones, quod non conceditur communiter, saltem. non conceduntur in Patre tres proprietates positivae relativae.
Praeterea, ingenitum non. videtur connotare illam fontalem plenitudinem, quia non primam fecunditatem, quia secundum Augustinum de Trinit. cap. 6. Efsi Pater. Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dici ingenitum ; igitur ingenitum potest praecedere generationem activam. Multo magis etiam non connotat secundam fecunditatem, quia sl per impossibile, non posset esse productio per modum voluntatis, adhuc tamen esset status in generatione ad aliquam personam 1ingenitam sub propria ratione ; ergo videtur quod illa fontalis plenitudo, quee nihil dicit nisi duplicem. fecunditatem, non potest connotari per hoc quod est ingenitum.
Tertio, quia ratio eorum non videtur valere, quia si proprietas personalis diceret dignitatem simpliciter, igitur alia persona qua» non habet illam, non haberet omnem dienitatem. simpliciter, quod est inconveniens.
Aliter dicitur, quod hoc positivum est esse a se, et hae dicitur esse intentio Ftichardi, et quod esse a se, est aliquid proprium positivum circumlocutum — per ingenitum, et praecedit relationem ad Filium ; quia enim aliquid est a se, ideo oportet secundum Richardum quod ab ipso sit omne esse et omne existere.
Contra, esse a se si est positivum et absolutum erit commune tribus, aut relativum et non ad prius, quia non est nisi negatio relationis ad prius ; igitur erit ad Filium, et ita etiam a se. Vel dicil habitudinem ad filiationem si est positivum, vel si dicit. habitudinem ad praecedens, erit negatio relationis, et ita negatio est ingenitum ; ergo non est proprium positivum illius.
Ideo videtur dicendum quod ngenitum sub propria ratione sua, ut significat non habere genitorem, est proprietas Patris, et sufficienter importat dignitatem, id est, non indienitatem. Hoc enim sufficit ad. personalem proprietatem, quod non sit indignitas, sicut et personalia in divinis non dicuntur esse imperfectiones ; non tamen perfectiones siunpliciter, id est, universaliter in quolibet melius ipsum quam non ipsum.
Et si omnino fiat altercatio, quod omnino oportet proprietatem dicere dignitatem, non absolutam, sed personalem, potest dici quod ngenitum, inquantum negat habere genitorem, dicit dignitatem personalem prime persone in divinis. Quia sicut. dignitas est in. secunda persona habere principium originans, ita est dignitas in prima persona non habere, et tamen ista dignitas non oportet quod sit dignitas formaliter alicujus positivi proprii connotati per hoc quod est ingeniIum. Unde negatio potest. dici esse dignitatis in aliquo, pro quanto indignitatis esset, si opposita affirmatio poneretur in eo, sicut dignitas est in Rege non esse ribaldum.
Nota, quod sicut. relationes positive fundantur in essentia ex natura rei, sic, et ista negativa ; ex natura. enim essenlie est, quod in aliqua persona sit ratio, qua ipsa non sil ab alia. Et sic substratum. ipsius relationis non est. nisi essentia divina, ut sit sensus : ingenitus, id est, habens divinam essentiam, non ab alio. Ex se enim habere dignitatem, et a nullo principative, est libere habere, sicut rez regnat, ideo ut sic est dignitalis ; negatio enim praecise, ut negatio, non importat dignitatem, nisi ex. hoc quod circa talem affirmationem fundatur, unde habere dignitatem ab alio sünpliciter non est dignitatis, sed solum ratione modi notabilis habendi, scilicet per generationem et spirationem. Propter hoc dicitur, quod ingenitum stricte, scilicet non productum per generationem, non dicit. dignitatem, sed ingenitum, ut est negatio, et non ut convenit Spiritui sancto, sed tantum Patri sic, ut dicit simpliciter nullo modo esse ab alio.
Ad secundum ibi, inspiratum non dicit dignitatem, quia spiratum dicit, ideo non est sezta notio, et exponitur ibi ad tertium ingenitum. Consideratur enim uno modo simpliciter, et secundum se ; alio modo, ut consideratur circa talem naturam. Primo modo substratum non est nisi essentia, ita quod si esset. hypostasis in essentia sine proprietate esset ingenita. Secundo modo aliquid est. substratum negatio ni ejus tripliciter, vel scilicet ut in quo fundatur in primo, vel secundo, ut cujus est notificat respectus substantiae solius formaliter in quo fundatur, non tamen nisi ut est sub proprielate Patris.
Contra, melius diceretur ad argumentum, quod dignitatem importat respectu fundamenti tantum. ; nec sequitur quod non dicit dignitatem propriam, quia essentia est indifferens ad plures dignitales personales, quas ponit 15. de Trinit.
Confirmatur, quia ubi ad prius est habitudo positiva, prius est. quam ad post ejus ; igitur et negativa ; et hoc est quod dicitur, quod ratio primi pracedit ordine ad posterius, et nunquam alicubi absolutum prius est. relativo, ingenitum. secundum se potest. competere supposito absoluto si esset.
Ad argumenta (h) hujus quaestionis. Ad primum, nego minorem. Cum probatur per Philosophum secundo Perihermenias, dico quod illa consequentia Philosophi tenet per virtutem primi principii, hujus scilicet :: A. quocunque: removetur unum. contradictoriorum, de eodem dicitur reliquum ; ut sic autem non potest concludi affirmativa de pradicato infinito sequi ad. negativam de praedicato finito, nisi ubi illud praedicatum infinitum significat negationem extra genus contradictoriam affirmationi, quia negatio in genere non contradicit. affirmationi, et tunc non sequitur : non est genitum, ergo est non genitum, nisi in negatione extra genus, et hoc modo non genitum non convertitur cum ingenio, licet convertatur in accipiendo z0n2 genitum, prout dicit negationem in genere, quomodo intelligit Augustinus.
(i) Ad secundum concedo, quod nulla proprietas personae, secundum viam communem, dicit aliquid. ad se, nec tamen oportet omnem proprietatem. dicere relationem positive, sed sufficit quod vel positive vel negalive. Si enim relatio sit. personalis et. propria alicujus persone, negatio etiam relationis erit personalis propria alii personae, et ita non ad se, neque communis tribus. Et hoc modo, scilicet negative, ingenitum dicit relationem, sicut patet per Augustinum 5. de Trin. cap. 8. et tunc ista est falsa : omne non genitum est relatum, et tamen non sequitur, ergo 20n genitum dicit aliquid ad se, sed sequitur, quod vel dicat aliquid ad se velnegationem proprie relationis sive relationem negative, et sic conceditur conclusio quod omne non relatum sit relatum positive vel negative.
Ad tertium dicitur quod. inspirabile non dicit aliquam. dignitatem, sicut dicit ingenitum, et ita. non est nolio. Sed hoc videtur esse falsum in se, quia aequalis dignitatis est in Patre et Filio non spirari, sicut. in Patre non generari, et etiam ad propositum non videtur valere, quia non videtur necessarium ad proprietatem sive ad notionem dicere proprie dignitatem. Aliter potest dici, quod ingenitum dicit non productum, sicut. expositum est in primo articulo solutionis, et hoc modo inspirabile, quia continetur in eo, non est alia notio ab eo; sequitur enim, non productum, ergo non spiratum, et non e converso ; ergo non est alia notio.
Contra, ingeneratio est tantum in Patre, inspiratio autem est in Patre et Filio; ergo haec notio non est illa. Sed si ista consequentia sit. conce- denda, erunt sex notiones, nisi alia ratio assignetur quare inspiratio non sit notio. Et si. videatur absurdum ponere sex notiones, quia communiter non ponuntur tot, posset dici quod locus ab auctoritate non. tenet negative. Tempore autem Ambrosii non videntur fuisse usitate tres notiones in Patre, quia noluit hoc nomine ingenitum uti ; tempore etiam Anselmi non videntur fuisse usitata duce notiones positivee in Patre, quia non utitur ipse vi spirativa, sed pro Alla accipit dignitatem communem Patri et Filio, et si tunc a. principio [uerunt tantum note tres proprieta,les notionales, scilicet. paternitas, -filiatio et spiratio, et hoc ex verbo -Salvatoris in. Evangelio, et Joannis in Canonica sua, cap. 1. tamen pos4ea per investigationem innotuerunt alie notiones et proprietates, quae prius erant in se, licet non prius note ; et ita sicut posteriores concesserunt plures notiones quam priores, non tamen priores. eas negaverunt, licet non eas dixerint, ita non videtur inconveniens de posterioribus ad illos Doctores ponere tales notiones, dum tamen possint concludere illas ex dictis priorum. Ad ultimum de Ambrosio patet per Magistrum, quod illud. vocabulum ngenitus, non erat tempore suo ita notum. vel ita necessarium ad expressionem fidei, quod oporteret omnem Catholicum eo uti ; et primam personam illa proprietate exprimere erat occasio simplicibus fidelibus erroris, quia videtur dicere aliquid ad se, quia non ita manifeste importat relationem, sicut importat genitum ; et ideo securum et. cautum erat simplicibus fidelibus, non uti illo vocabulo propter haereticos malignantes, licet. hoc. vocabulum in se proprie et primo competat Paini.
Ad secundam quaestionem, quadam sententia videtur tenere quod ingenitum vel innascibile constituit personam Patris, pro qua ponit Doctor varias rationes. Sed eam refutat primo, quia nulla negatio, cujusmodi est ingenitum, est incommunicabilis, quia nec una nec indivisa. Secundo, omnis negatio convenit ratione alicujus affirmationis, de quo Scotus sup. d. 2. q. 7. n. 98. et d. 23. n. 4. Tertio, non uniformiter se haberet Pater cum secunda et tertia personis, quia constituuntur per positiva, nec tres essent c:que perfecta. Sed istae rationes non probant personam creatam non constitui negatione, de quo Scot. 3. d. 1. q. 1. ad 2. pro 2. opinione, ubi notat ad personam divinam triplicem negationem requiri, scilicet actualis, aptitudinalis et possibilis dependentiae ; sed du» prima ad personam creatam sufficiunt, et conveniunt ratione ipsius nature limitata. Vide Leuchetum hic, qui putat secundum Scotum personam creatam constitui positivo, explicans varia ejus loca ad propositum.
Ad quaestionem secundam (k) videtur posse dici quod sic, hoc: modo intelligendo : Essentia. enim ! divina antequam intelligatur communicata per productionem, videtur in aliquo intelligi non. communicata actu, ut in prima persona propter primitatem ejus, non quidem non communicabilis, quia non est non. communicabilis, sed. non actu communicata, quia non videtur posse communicari alicui quasi passive, nisi praehabeatur in aliquo non communicata sibi quasi passive ; et hoc modo in isto primo sieno, in quo tantum intelligitur essentia in aliquo, et ista negatio non communicata actu, videtur haberi intellectus alicujus incommunicabilis. 51 enim essentia, ut non communicata actu, non esset incommunicabilis, igitur ipsa (ut non communicata) posset esse in pluribus, et tunc possent esse plures ingeniti et plures primae persone in quibus aeque primo esset essentia, et non esset ejus status in aliquo primo. Sed si habetur aliquis incommunicabilis subsistens in. natura divina, tunc habetur persona prima ; ergo ante omnem intellectum proprietatis positivae intelligendo solam essentiam et ingenitum, hoc est, non communicatum per generationem, habetur aliquis subsistens incommunicabilis in. natura divina, quaest ingenitus, accipiendo ingenitum proprie, sicut. potest accipi in divinis.
Confirmatur ista opinio per Augustinum 5. de Trinit. cap. 6. ubi vult quod si Pater non genuisset, nihil eum prohiberet dici ingenitum ; ergo potest intelligi aliquis ingenitus, non intelligendo ipsum generasse. Intelligendo autem ingenitum, — intelligitur suppositum incommunicabile subsistens ; ergo videtur quod prius constituitur ibi persona per ingenitum quam per aliquam proprietatem positivan.
Praeterea (lI) in omni ordine essentiali, negatio ordinis ad. prius videtur immediatius consequi ipsum primum quam ordo ejus ad secundum, quia illa negatio videtur immediate sequi ipsum inquantum tale ; igitur suniliter in ordine personarum, prius convenit primae persona negatio ordinis ad priorem quam ordo ad secundam personam ; ergo prius intelligitur ingenita quam generans, etin illo priori. intelligitur. persona incommunicabilis in natura divina ; ergo.
Praeterea, si secundum imaginationem Philosophorum, non esset in divinis nisi unum suppositum absolutum, constitueretur per essentiam absque proprietate positiva ; et si aliqua concurreret, non esset nisi illa negativa, qua vem non esse ab alio ; ergo videtur quod cum origo posita in divinis nihil auferat ipsi essentiae, nec etiam huic proprietati negaltivae, 2,0n esse ab alio ; ergo per ipsam poterit modo aliqua persona constitui.
Respondetur, quod persona iucludit essentiam. divinam, qua est communicabilis, et cum hoc aliquid quod est incommunicabile ; per hoc quod habet naturam in se, habet in se omnem perfectionem positivam, qua potest poni in ipsa ; per negationem autem — cointellectam, potest bale rationem incommunicabilis, e t hoc maxime si incommunic Tuis non dicit nisi aliquam negationem in genere.
Contra istam viam (m) arguitur sic : Nulla negatio est de se. incommunicabilis, quia sicut non est dese una, neque indivisibilis aliqua indivisione, sic. non est de se /izc, et incommunicabilis, sed. tantum per affirmationem, cui primo repugnat dividi, et per hoc negationi convenit non dividi ; et ideo negationi non convenit primo non dividi, sed consequenter. Ita etiam videtur de incommunicabili, quia communicari nonrepugnat negatio ni de se, sed tantum per qud dona cui primo convenit talis incommunicabilitas ; ergo negatio non erit prima ratio incommunicabilitatis.
Praeterea, nulla negatio (n) est propria alicui subjecto, nisi per aliquam affirmationem propriam ei quam sequitur talis negatio ; ergo prime persone non est propria ista negatio : 20n esse ab alio, nisi quia TiseE propria est aliqua affirmatio prior quam consequitur ista negatio ; ista affirmatio prior non potest Me essentia, ergo aliqua proprietas positiva.
Praeterea, si prima persona sit incommunicabilis formaliter negatione, et secunda est incommunicabilis relatione positiva, scilicet filiatione, et tertia similiter spiratione passiva ; ergo non uniformiter se habent istae persone in ratione personalitatis, neque sunt deque positivae persone, neque aeque perfectae inquantum personae, quia non est ceque perfecta personalitas negativa et. proprietas aliqua positiva. Istae rationes licet forte non convincerent adversarium, quin possent solvi, tamen quia non videtur probabile personam primam constitui sola negatione formaliter, vel negatione formaliter esse personam, ideo potest concedi conclusio istarum rationum.
Ad argumentum (0) in oppositum dico, sicut dictum est dist. 26. quod ly praeter non. excludit aliqua. personalia, sed excludit essentialia, et includit in proprietate inclusa omne personale illius persone. Unde, et in ingeneratione includitur tam paternitas quam spiratio activa, ut est in Patre, et omnia personalia quee conveniunt Patri... Quod etiam probatur per eum alibi, ubi nominat paternitatem, filiationem et. processionem ; ergo non intendebat in. primo loco solas illas tres esse proprietates personales, nec etiam intendebat illas tres constitutivas esse personales, sed per illas intendebat omnes alias, ef quod omnia essentialia, quae excluduntur per ly praefer, sunt unum in tribus.
Ad argumenta (p) pro opinione prima, quando arguitur per Augustinum de prioritate ingeniti ad paternitatem, respondeo, aliquando privatio non connotat affirmationem, et tamen nunquam inest formaliter privatio ut propria, nisi privato insit formaliter talis. positio. Exemplum, cecus non connotat nisi oculum, qui est commune subjectum eecitatis et visionis, et tamen. nunquam inest oculo per solam rationem oculi, sed per aliquam aliam entitatem DositiVam quam consequitur ista privatio, puta per talem mixtionem in oculo cum qua non possit stare visio. Ita potest dici hie, quod licet. ingenitum non connoltetnisi aliquam | personam subsistentem in essentia divina, tamen ista affirmatio non est tota ratio inhaerentige hujus negationis, quae est ingenitum. Sed oportet in re aliam. proprietatem, positivam aliquo modo praecedere ingenitum, per quam insit, licet non connotetur per ingenitum tanquam 'aliquod proprium.subjectum, et secundum hoc, dictum Augustini: debet intelligi, quod ingenitum (quantum est de se per rationem ingeniti), non connotat Patrem, non tamen potest inesse proprie in re, nisi affirmatio ista, vel aliqua alia absoluta, vel relativa sit quasi ratio inhaerentice. ejus.
Ad secundum dicitur, quod ista propositio est. vera de primo in ordine quod est ad se, cujus scilicet esse non est esse ad. secundum, ita non est in ordine personarum habentium eamdem naturam ut in proposito, quia hic primam personam esse, est ordo ejus ad secundam, et ideo ordo ad secundam quasi precedit negationem principii, sicut constitutivum formale alicujus entis positivi praecedit in. eo negationem alicujus entis sibi repugnantis.
Ad tertium dico, quod si esset ita secundum imaginationem Philosophorum g centilium, tunc essentia di- : vina esset deter india ex se ad hanc , subsistentiam, et constitueret bane, c non per aliquam negationem, sed ' seipsa secundum eos, quia esset omnino determinata ad hanc, sicut in creaturis haec natura est omnino limitata ad hoc suppositum. Nunc autem ponendo ibi esse originem, oportet essentiam non esse omnino determinatam .ad unam personam, et ideo non constitueret per se aliquam personam. Et cum dicitur ponere originem, nihil aufert essentiae, nec illi quod per se constituitur ; verum est quod nihil aufert, sed ponit oppositum illius hypothesis propter quam essentia de se constitueret personam, scilicet determinationem essentiae ad unicam subsistentiam, qua hypothesis auferret essentice perfectionem, quia videretur ponere limitationem.. Sed oppositum illius hypothesis ponens originem non aufert perfectionem, aufert tamen modum incompossibilem constitutivum personas, qui esset verus ex hypothesi.
On this page