Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum identitas et similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo ?

Alensis 1. part. quast 94. membr. 1. art. 1. 2. D. Thom. 1. part. quaest 42. art. 1. D. Bonavent. hic. art. 1 quast. 2. 3. Henric. quodlib 9. quaest. 1. Richard. hic art. 1. quast 1. et 2. Durand. Ac. quast. 1. Capreol. qucst. 1. art. 1. Gabr. quaest. 1. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 4. cap. 15. Scot. supr. dist. 19. quist. 1. et quodlib. 6. art. 2. Mayr. hic. Bacon. hic qi.

Circa distinctionem — trigesimam primam, quaero unum : Utrum identitas et similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo ? Quod non, Augustinus 5. de Trinit. cap. 6. Cum quaeritur, "secundum quid equalis sit Patri Filius", respondetur, "non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, Filius est. aequalis Patri ; restat igitur, ut secundum illud quod ad se dicitur, dicatur equalis", et infert, "restat. igitur ut secundum substantiam sit aequalis" ; igitur aequalitas non. dicitur ibi secundum relationem.

Praeterea, forma ejusdem speciei non numeratur, nisi per materiam, probo, omnis forma separata a materia habet totam speciem secundum aliquos ; ergo aequalitas in divinis cum sit forma ejusdem rationis et sine materia non plurificatur nec distinguitur ; ergo non est alia equalitas in Patre et Filio, et per consequens non est realis in Patre, quia tunc requireret relationem distinctam correspondentem in Filio.

Praeterea, si in Patre est alia aequalitas ab ea quae est in Filio, pari ratione et alia ab aequalitate quae est in Spiritu sancto, et tunc cqualitati in Filio et aequalitati in Spiritu sancto correspondebit alia et alia aequalitas in Patre, quia correlativa conmultiplicantur ; igitur in Patre erunt due aequalitates, quod videtur inconveniens.

Praeterea, si ista. sunt relationes reales ; igitur eaque realiter sunt distinctae, sicut. relationes originis, et per consequens ita possunt constituere personas divinas, sicut et ille. originis ; et si possunt constituere, igitur constituunt, quia non est ibi potentia sine actu.

SCHOLIUM.

Supponendo ex Philosopho 3. Phys. text. 3. et 5. Metaph. c. de ad. aliquid, tria requiri ad relationem realem, circa primum horum, scilicet fundamentum debere esse reale, ponit sententiam Henrici negantis hic esse reale, quia magnitudo (inquit) transit in essentiam. Hoc refutat Scotus primo, quia essentia est realiter infinita. Secundo, intellectus Dei est realiter infinitus. Tertio, magnitudo transit identice in essentiam, sed manet formaliter in se, quia non est quid re distinctum ab eo cujus est magnitudo, sicut magnitudo molis, de hoc sup. dist. 2. quaexst. 1. ubi late probatur infinitasDei.,

Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.

Ad quaestionem (a) videtur dicendum, quod ad relationem realem tria sufficiunt. Primo, quod fundamentum sit reale et terminus realis. Secundo, quod extremorum sit distinctio realis. Tertio, quod ex natu- ra extremorum, scilicet fundamenti et termini, sequatur ipsa talis relalio, absque opere alterius potentiae comparantis unum extremum alteri.

Quantum ad primam (b) conditionem relationis realis, negatur hic esse fundamentum reale, quia dicitur quod magnitudo, quae est fundamentum aequalitatis, transit in essentiam, secundum Augustinum 95. de Trinit. cap. 8. et alibi in multis locis, et ita non manet sub ratione magnitudinis nisi secundum rationem.

Sed contra (c) istud, essentia divina ut est primum objectum ipsius intellectus divini, visa prima cognitione intuitiva ante omnem negotiationem cujuscumque intellectus, est objectum beatificum illius intellectus, quia ille non beatificatur per actum negotiativum, igitur ex se absque omni negotiatione intellectus, est formaliter infinita, quia nihil beatificat nisi formaliter infinitum ; ergo est ibi magnitudo virtutis, imo infinitas magnitudinis ex natura rei.

Item, intellectus (d) antequam intelligatur aliquid intelligere vel negotiari, est comprehensivus illius essentiae ut primi objecti, et ita ex hoc vi negotiationis circa. illud. potens est reducere omnes relationes in actum, qua possunt circa illam esseritiam considerari ; igitur ex natura rei ille intellectus est infinitus, igitur et essentia in qua fundatur. Praeterea (e) ratio illorum non valet, quia licet quantitas accidentalis dicat aliquid additum natura subjecti, et ideo ipsa non possit manere sub ratione sua formali, et transire in essentiam secundum identitatem, tamen magnitudo virtutis in omni ente transit in. illud. cujus est per identitatem, etiam in creatura. Probo, si enim Angelus habet aliquam magnitudinem virtutis, de qua dicit Augustinus 6. de Trinit. cap. 1. "In his enim, quae non mole magna sunt, hoc est majus esse, quod melius", si ista magnitudo perfectionalis non sit. idem essentiae, circumscribatur ab ipsa essentia, ipsa essentia remanente, quaero quem gradum perfectionis tenet in ente vel in entibus, nihil enim est nisi. aliquem gradum determinatum perfectionis habeat inter entia ; ergo adhuc manet in ipsa essentia magnitudo virtutis, qua dicitur sic vel sic perfectum ens. Ista igitur quantitas in omnibus transit per identitatem, etcum hoc manet in omnibus secundum rationem propriam, inquantum est fundamentum aequalitatis vel inaequalitatis perfectionalis in entibus. Nam per istam unum ens est aequale vel inaequale alteri secundum perfectionem, quia ratio talis quantitatis est dicere modum intrinsecum illius perfectionis, cujus est; et ex hoc, quod dicit modum, manet; ex hoc autem, quod dicit. intrinsecum per identitatem, transit in essentiam cujus est. Dico ieitur ad hoc, quod est fundamentum aequalitatis reale ex natura rei non tantum remotum quod est essentia, sed propinquum quod est magnitudo, sive specialius quod est infinitas. |

Ex hoc probatur generalius per omnes rationes, quae» fiunt ad. ostendendum essentiam prüm? esse. infinilam, quia omnes ille concludunt, quod ex natura rei ipsa sit infinita. Nam quaecumque via ad. ipsam sumatur, sive in ratione principi effectivi sive finalis, eminentis et mensurantis et participati, quae viz tactae. sunt. dist. 2. omnia, inquam, sunt ad ipsam, scilicet quod ipsa est ibi er natura rei, circumscripto omni actu intellectus, quia nulla dependentia effectus infiniti, ut parLicipantis, est ad aliquid sub ratione formali entis rationis, sicut probari potest per rationes dist. 3. factas contra sextam opinionem. Est igitur hic ex natura rei illud quod ponitur fundamentum prorimum : equalitaLis, et ratio fundandi, scilicet unilas, quia secundum Damascenum, cap. 6. tllic (scilicet in Deo) communeet unum reconsideratur, non sic in creaturis, sed commune ibi est in intellectu tantum.

SCHOLIUM.

Quod secundam conditionem, scilicet extrema esse realiter distincta, juxta hanc probat ex Hilario et Augustino qualitatem esse realem inter Patrem et Filium. Secundo, quia aequalilas praeexigit necessario distinctionem extremorum, quam non praeexigit relatio originis, ex d. 26, 8 Tenendo opin. 2. num. 41.

Secundum principale (f), scilicet, quod ista relatio requirat. extrema realiter distincta, patet per Hilarium, ut dictum est opponendo, et per Augustinum 6. de Trin. cap. 9. quod in Filio est prima «qualitas, quod non est verum, si aliqua persona posset dici aequalis ad. se, tunc enim Pater prius esset aequalis. Sed quia qualitas non potest intelligi sine distinctione, et prima distinctio est inter Patrem et Filium, producto Filio, ideo est in eo prima aeequalitas terminative et quasi subjective, accipiendo illam. aequalitatem qua Filius est aequalis Patri.

Hoc etiam probatur per hoc, quia relationes originis ponuntur reales, et tamen non praeexigunt distinctionem extremorum, sed quasi forma- liter causant eam. Istae autem relaliones illam distinctionem quasi causatam per relationes originis pressupponunt, sicut. communiter ponitur quod iste non possunt. pullulare in essentia, nisi jam praeexistentibus relationibus originis in ea ; igitur ista videntur magis requirere distincta extrema quam relationes originis, vel sallem non minus.

Et si objicias, quod iste non. sunt alterius rationis sicut 1llae originis, hoc non concludit nist quod non distinguuntur specie. In creaturis autem non tantum relationes suppositionis et. superpositionis sunt reales, ubi extrema differunt specie, sed etiam relationes communes sunt reales in extremis, ubi extrema differunt numero ; ergo hic sufficit distinctio realis numeralis in extremis ad realitatem. relationum. communium, sicut ad distinctionem relationum originis, qua quasi specie differunt.

SCHOLIUM.

Quoad tertiam conditionem relationis realis, scilicet resultare absque comparatione intellectus, probat eam hic inveniri, quia Pater communicando essentiam, communicat eamdem magnitudinem, et sic sine ulla comparatione intellectus, sequitur «qualitas. Idem probat consequenter de similitudine et identitate, quia respectu utriusque in Deo reperiuntur tres illae conditiones requisite ad relationem realem. Movet duo dubia, et ea solvit, et post ad argumenta

Quantum (g) ad tertiam conditionem videtur, quod ista relatio consequatur personas ex natura rei sine omni comparatione per aliquam potentiam extrinsecam comparantem, quia enim Pater generando communicat Filio perfecte suam essentiam, idco communicat sibi eamdem magnitudinem infinilam, sicut dicit. Augustinus contra Maximinum lib. 3. cap. 18. 19. et 20. Si dicas, inquit, eo ?pso Pater major est Filio, quia Pater genuit, cilo respondeo, imo ideo Pater non est major Filio, quia aequalem genuit. Non videtur igitur esse aliqua ratio quare e: qualitas Patris ad Filium non debeat poni relatio realis. ;

Consimiliter potest dici de similitudine, sicut in creaturis est. duplex similitudo, scilicet essentialis secundum differentiam specificam, et accidentalis secundum aliquam qualitatem aecidentalem. Licet prima negeturin proposito, quia Deus non habet aliquam differentiam. specificam, tamen quia si illud quod est differentia specifica ^in creatura esset tota essentia individui, nihil minus esset forma. respectu indivi- dui ; ideo nihil minus esset respectus similitudinis tunc, quam modo, ideo videtur ibi proprie posse concedi similitudo. secundum essentiam, non inquantum quid, sed inquantum est actus et quasi forma qua persone sunt Deus ; et etiam similitudo secundum attributa omnia, qui» sunt quasi proprietates hujus nature, sicut dicit. Damascenus cap. 5. .Von naturam, sed quee circa naturam sunt, dicunt ; et tunc sicut ex natura rei est fundamentum aqualitatis, et distinctio realis extremorum, et ista relatio est ibi sine opere intellectus, ita est de similitudine.

De identitate etiam dici potest, quod ipsa dupliciter accipitur in divinis. Uno modo ejusdem personae ad se, sicut Pater est idem sibi. Alio modo unius personc ad aliam, sicut Pater est idem Filio, et e converso. De prima identitate alias. De secunda potest dici sicut de aliis quod est realis, quia 1bl est vera unitas ex natura ret, et sufficiens distinctio exiremorum, nec videtur necessaria comparatio intellectus ad esse hujus identitatis. Et si identitas ejusdem suppositi ad se in creaturis sit. rela-- lio rationis tantum, quantum ad fundamentum, tamen nunquam est vera et perfecta identitas, nisi in. Deo tantum. Nam Socratis ad se non est perfecta identitas, quia rationis tantum, et ita omnis talis est ens secundum quid, nec Socratis ad Platonem est perfecta identitas, quia non fundatur in perfecta unitate. Hic autem Patris ad Filium identitas est. perfecta quantum ad fundamentum, quia Patris ad Filium est perfecta unitas, et perfecta realis identitas, quia realis distinclio est et sufficiens extremorum.

Sed de qualitate sunt duo dubia. Primo enim videtur, quod non est relatio distincta ab identitate. et similitudine, quia sicut dictum est alias, infinitas non est speciale attributum, sed dicit modum intrinsecum cuilibet attributo ; et pari ralione magnum, quod quasi dicit indistincte, quod infinitum dicit distincte ; ergo magnitudo essentiae non distinguitur ab / essentia, nec etiam illa distinctione quae. est inter altributa, et per consequens aequalilas secundum illam magnitudinem non distinguitur ab. identitate, quee est secundum essentiam. Similiter magnitudo sapientiae non. distinguitur a sapientia, illa distinctione quae est inter attributa ; ergo aequalitas secundum magnitudinem sapientice non disünguitur a sinilitudine secundum sapientiam. Omnis autem magnitudo est vel essentiae secundum quaii proprie est identitas, vel attributi secundum quam alicujus est similitudo ; ergo. nulla videtur proprie aequalitas esse in divinis distincta ab identitate et. similitudine.

Praeterea, si etiam — quodlibet attributum habet suam magnitudinem propriam, supra quam videtur fundari aequalitas, igitur tot erunt equalitates. personarum quot sunt attributa.

Ad primum (h) potest concedi, quod sicut in. creaturis. potest. esse similitudo sine aequalitate, sicut remissum album est simile intenso albo licet non perfecte, non. autem e converso potest esse sine similitudine aequalitas, et hoc in. forma illa in qua aliqua nata. sunt assimilari ; ideo- comparando aliqua in forma, secundum quam nata est esse. simiilitudo, aequalitas videtur quasi delerminare. similitudinem. et. fundamentum similitudinis ; ia /— potest concedi hoc quod aequalitas. non ita disünguitur ab identitate et similitudine, sicut illa inter se; sed. quod ipsa dicat proprium modum fundamenti utriusque illarum duarum relationum, et quasi etiam. modum proprium utriusque relationis, scilicet quod tam identitas quam. similitudo sit perfecta ; quia si per impossibile Pater haberet Deitatem majorem et. Filius minorem, esset aliqua identitas ; sed. quia fundamentum identitatis non. haberet eamdem magnitudinem, non esset identitas perfecta, quia nec cum e qualitate. Similiter si per 1mpossibile, Pater haberet majorem scientiam et Filius minorem, essent aliquo modo similes, sed quia deficeret modus ille fundamenti, scilicet magnitudo perfecta, ideo non esset similitudo perfecta. Nunc autem magnitudo, qua est quasi modus fundamenti 1identitatis et. similitudinis, fundat aequalitatem, quae est quasi modus similitudinis et. identitatis, quia dicit utramque illarum ut perfectam.

Ad secundum, potest concedi (h), quod quot sunt perfectiones in Deo simplieiter, tot sunt etiam magnitudines et tot «qualitates ; sicut tamen illae omnes sunt simpliciter una res, ita et aequalitates secundum eas sunt simpliciter una res. Ex hoc patet quomodo Magister bene assignat dist. 49. aequalitatem. perfectam. in tribus secundum Augustinum de Fide ad Petrum, cap. 1. scilicet maguitudine, potestate et eceternitate. Per magnitudinem quidem intellieitur fundamentum omnis. aequalitalis ad inlra, secundum quamcumque perfectionem — simpliciter — in omnibus attributis, accipiendo. maenitudinem non pro aliquo attributo distincto, sed ut est commune magnitudini cujustibet attributi. Et per potestatem notantur persone esse equales ad objecta extra, et hoc sequitur ad primum, quia aequalitatem valoris in forma in se, sequitur aequalitas vigoris ratione activi. ad extra. Et per cternitatem notatur equalitas esse in eis quasi secundum durationem. ;Equalitas autem secundum quantitatem discretam non quaeritur ibi ; quantitatibus autem continuis in creaturis, qua sunt quantitas permanens et successiva, correspondet ibi magnitudo et ceternilas ; potestas autem sive potentia nonest tertia quantitas, sed respectus magnitudinis ad. exira, ut predictum est statim.

Ad primum argumentum dico (]), quod album et album dicuntur similia secundum albedinem, et hoc proutly secundum notat suum determinabile esse fundamentum proximum relationis similitudinis ; dicuntur etiam similitudine — esse similia formaliter. Ita dico quod Pater et Filius sunt aequales secundum essentiam, ut ly secundum notat fundamentum proprium aequalitatis, quia istae relationes communes fundantur super aliquid, quod est commune ut est commune ; nihil autem commune unum est in personis, nisi essentia vel essentiale.

Et si objicias (k), tunc posset dici Pater secundum essentiam, quia essentia est fundamentum paternitatis, . quod tamen non conceditur. Istud argumentum licet alias fecerim. ad probandum, quod relatio originis non sit actus essentiae, tamen tenendo communem viam, potest assignariratio quare secundum essentiam dicitur Pater aequalis Filio, et non Pater Filii. Quia licet. essentia sit fundamentum utriusque non distinctum in tribus, nec per istam nec per illam, est tamen fundamentum proximum relationis communis inquantum unum in tribus, non autem inquantum sic unum est fundamentum relationis originis, licet in se sit una. Cum autem dico, secundum essentiam sunt aequales, ibiessentia ut essentia. non accipitur nisi prout est una. formaliter in tribus ; ideo dicitur. Pater aequalis esse secundum essentiam, propter hoc quod essentia ut una, est proximum fundamentum istius relationis. Non autem dicitur secundum Deitatem esse Pater, quia Deitas ut una, non est ratio fundamenti hujus, ita quod unitas sit ratio. fundandi, sicut notaretur, si diceretur secundum Deitatem est Pater.

Contra istam solutionem arguitur multipliciter. Primo, quia pari ratione videretur in Deo unica aequalitas ; tum quia eque adaequatur utraque. relatio suo fundamento ; tum quia. quodlibet in Deo unius rationis est unicum, alioquin non erit. Deus summe unum, sed alio ens secundum quidditatem, et alio hoc ens, et ita potentialitas et compositio : tum quia eodem modo videtur segui infinitas in omnibus, quia non esset dare per quid plurificabile determinetur. ad certam pluralitatem: tum quia habens causam unius rationis et unicam rationem receptivam, est unicum, quia nec distinguitur ab agente nec a materia. 8. Metaph. similitudo est hujus.

Item, non. tantum sequitur quod sint sex aequalitates in. tribus personis, imo quaelibet persona est aequalis duabus, et e converso, et non eadem «qualitate, qua uni tantum, quia non. idem extremum, imo quaelibet est aequalis tribus, quia 8. Trin. cap. 1. Non majus aliquid sunt tres quam una, nec minus ; palet igitur equale ; et istud ultimum videtur satis ostendere, quod non. est realis, quia est ejusdem ad se, dumunodo non ad se pracise, sed cum aliis ; nunquam realis est ad se, sed inquantum habet. quod connumeretur aliis. Quare autem non est ad se praecise ? Potest dici, quod non significat relationem, sed tantum significat unitatem. quantitatis, connotat tamen distinctionem suppositorum, et ideo non est ad alterum. Ulterius, haec aequalitas est aequalis illi aequalitati, et sic in. infinitum, haec etiam est. similis ili, et eadein. illi specie, et sic iterum in infinitum.

Ad ista, ad primum dicitur quod nulla relatio ibi ade qual fundamentum, quia essentia est. immediatum fundamentum omnium. Cum enim relatio non fundet relationem, et non est ibi nisi essentia et relatio, sequitur, igitur, etc.

Dicitur ad hoc, quod distincta attributa sunt fundamenta prorima relationum originis, sicut memoria generationis aclive, et notitia actualis generationis passive, isti fundamento proximo correspondet essentialiter una relatio. originis. |

Aliter dicitur ad primum, quod in creaturis relationes. disquiparantiae requirunt distincta fundamenta, quia ille differunt. specie, relationes communes non ; ideo illa disquiparantiae sic adeequat,quod non est idem fundamentum opposite. relationis, non sic autem in communibus.

Ad propositum patet ex. dicta responsione, quare est unica paternitas tautum, quia fundamentum ejus prorimum non est oppositae relationis, qua quasi differunt specie.

Tamen quaeritur, quando: haec paternitas adeequat, et haec aequalitas non adaquat suum fundamentum *

Respondeo, nulla relatio communis unica - potest adaequare, quia oportet ejus oppositum idem fundamentum habere. Alia v erodisquiparantiae bene potest, ut dictum est. Iterum quaeritur an necessario adequat haec paternitas. ? Respondeo, probatur quod sic, per quod A distinguitur, vel est aliud A. Si per aliud alterius rationis in eis, vel causalilate, habetur propositum. Si non, sed tantum per alia ejusdem rationis, qure iterum per. quid illa distinguuntur, et sic in infinitum. Quidquid tamen sit de ista probatione generali, est specialis probatio quare in Deo alias esset. infinilas, quia nihil ibi determinatur ad certam multitudinem per aliquam. causam priorem, igitur. tantum per. aliqua alterius rationis, quia quidquid unius ralionis se habet ad plura, non determinatur ad talia er se, quaere hoc supra dist. 2. quaest. T. in solutione extra. NiAil unius rationis plurificatur, nisi quiapraintelliguntur alia alterius rationis, qua necessario requiruntur ad ejus plurificationem, ideo paternitas non potest plurificari, quia non praezigit talia alterius rationis, qua sunt quasi causa plurificalionis ejus ; zqualitas vero potest, quia preerigit relationes constituentes personas, ex quarum personarum, distinctione distinguuntur aequalitatres. Per istud pa- let ad tertium, quare est ista pluralitas equalitatum, sed non paternitatum, sic erit.

Ad secundum, concedo quod quodlibet in Deo unius rationis et. commune realiter in re non tantum in conceptu est unicum. Ad. probationem dico, quod in conceptu non est qualitas haec et hec, sed qualibet in re est eadem. aequalitas, et hoc sic patet dist. 8. de conceptu communi Deo et creatura? sine re communi, ut dictum est etiam dist. 29. de principio et de relationibus pluribus constitutivis habentibus conceptum communem.

Ad quartum, illa. propositio potest concedi vera, quando una forma receptibilis est tantum in uno recipiente, et est forma absoluta, in. relationibus autem plures sunt in eodem, et necessario plures in ertremis oppositis.

Ad aliud conceditur, sex esse aequalitates alias inter. quamlibet personam et duas alias. Sed inter unam et tres, vel etiam duas conceditur, quasi partis naumeralis ad quasi. totum numerale, et tunc negatur quod nunquam sit realis, aut negatur esse realis, ut eadem persona est in utroque ertremo, non enim sequitur, non est majus nec minus, igitur aequale, quia prima non est vera de Patre respectu Patris. Ad ultimum de infinitate aequalitatum, respondetur lib. 2. dist. 1, q. 4. et 5. quae relationes referuntur aliis, qua etiam seipsis.

Ad secundum argumentum dico, quod major propositio est falsa. Imo ubi forma distinguitur in materia et cum materia, materia non est ratio principalis hujus distinctionis, quia in quacumque distinctione illud est ratio principalis distinguendi hoc, quod est ratio principalis essendi in illo esse, de hocalias in quaestione de individuatione.

Ad tertium conceditur, quod in Patre sit alia aequalitas ad. Filium, eL alia ad Spiritum. sanctum, sicut si Pater genuisset Spiritum sanctum, esset in eo alia paternitas ad Filium, et alia ad Spiritum. sanctum. De islo dielo generaliter erit. sermo in tertio libro : utrum in uno relato ad plures sint plures relationes.

(l) Ad quartum videtur difficile argumentum illis, qui ponunt personas esse relativas, sicut fuit argu-- tum contra eos dist. 26. pro opinione tertia ; tamen tenendo communem viam, oportet dicere quod prius pullulant in essentia relationes originis quam. communes. Et istce. primo pullulantes distinguunt et consüiluunt personas, non autem illae communes, qui sunt quasi. adventilide. personis, sicut ponitur quod spiratio activa nullam personam consütuit, quia intelligitur quasi advenire Patri et Filio, jam constitutis in esse personah. Prima enim ibi pullulantia, quae possunt personaliter distinguere, distinguunt personaliter et constituunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1