Quaestiones 1-2
Quaestiones 1-2
Alensis 1. p. q. 67. m. 3. art. 3. D. Thom. 1. p. Bosy urit. 2. et. Me q. 1. a. 4. Marsil. 1. g. 14. et 35. D. Bonav. hic a. 4. q. 1. et 2. Richard. Iudei. ei-9. Gapreol, g. 1.art. 1. Henr. quodi. 9. g. 1. Suar. 1. p. tr. 3. lib. 44. cap. 3. Mayr. hic q. 3.
Circa distinctionem trigesimam secundam quaero duo. Primo: Utrum Pater et Filius diligant. se Spiritu sancto. Quod non, quia aut diligere sumitur essentialiter aut. notionaliter. Non essentialiter, quia quodlibet essentiale inest. formaliter. cuilibet persone, non per alteram. Si notionalter, igitur Pater et Filius spirant Spiritu. sancto, quod est falsum.
Probatur idem secundo, quia nullus actus notionalis est conversivus in idem agens, a quo est vel procedit, — propter — distinctionem quam talis actus requirit inter agens et terminum ; ergo si iste actus. est conversivus, non sumitur notionaliter.
Praeterea, si Pater et Filius diligant se Spiritu sancto, ergo Pater diligit se Spiritu sancto, quia eodem videtur Pater diligere se et Filium ; sed conclusio videtur inconveniens, quia Pater diligit sein primo signo originis, in quo Spiritus sanctus non intellieitur spiratus.
Alensis 4. p. q. 67. m. 3. art. 2. 2 3. 4. D. Thom. htecgu-2. "ari 4. "et 4. 0. 9. 91. art. 2. ad: 4. et q. 39. art. 7. ad 2. D. Bonavent. hic art.2. q. 1. Capreol. g. 1.-art; 2.. Gabr.. g.. 1. avt. 9; Richard. art. 2. q. 1. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 9. cap. 10. Vasquez 1. p. disp. 151. cap. 6.
Secundo quaeritur : Utrum Pater sit sapiens sapientia. genita ? Quod sic. Pater dicit Verbo, secundum Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. Sed secundum Anselmum Monol. 63. nihil aliud. est summo Spiritui dicere, quam quasi cogitando. intueri ; igitur Pater intuetur verbo, et ita sapit verbo.
Contra, Augustinus 7. de Trinit. cap. 4. Pater eo est, quo sapit, quia idem est sapere et esse ; ergo si saperet verbo, esset etiam verbo.
Aliqui negaverunt istam propositionem : Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, et dixerunt eam ab Augustino retractatam in simili, primo Retractationum cap. 26. ubi retractat istam : Pater. est sapiens sapientia genita, cui ista videtur assimilari, et. ideo istam. retractatam dicunt in illa.
Contra, non solum diversas materias retractandas Augustinus seorsum retractat, sed etiam eamdem materiam, qua in diversis libris ponitur, quae tamen est retractanda. Augustinus pluries retractat, quando scilicet facit mentionem de illis libris diversis ; ergo. multo magis istam relractaret seorsum, si esset retractanda.
Relatis quatuor variis opinionibus circa primam questionem, eisque breviter refutatis, explicat sententiam D. Thom: loco citato, tenentis Patrem et Filium diligere se Spiritu sancto, sumendo diligere notionaliter, ad modum quo arbor dicitur florere floribus, quod est producere flores. Hanc refutat Scotus primo, quia sic edificator s:edificaret zedificio. Alias duas rationes addit et ostendit exemplum D. Thomae non esse ad rem,
Aliter dicitur, quod ablativus iste construitur in ratione. effectus. cause formalis, quod declaratur. Primo sic : Licet non omnis res sit forma, tamen omne illud a quo aliquid denominatur, quantum ad. hoc, habet habitudinem formae, ut si dicatur : Iste est indutus indumento, 1ste ablativus, indumento, construitur in habitudine. causae. formalis, licet non sit forma hominis. Contingit autem aliquid denominari per illud quod ab ipso procedit, non solum sicut agens ab actione, sed etiam sicut termino actionis, qui est elffecius quando ipse effectus in intellectu actionis includitur. Dicimus enim, quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit calor, qui est forma ignis, sed actio quae ab igne procedit ; et dicimus, quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes. Secundum hoc igitur dicendum, quod cum diligere in divinis dupliciter sumatur, scilicet essentialiter et notionalier, secundum quod essentialiter sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu sancto, sed essentia sua. Unde Augustinus 15. de Trinit. cap. 7. A£ vero, inquit, in illa Trinitate quis audeat dicere Patrem, nec seipsum nec Filium nec. Spiritum sanctum intelligere nisi per Filium, vel diligere nisi per Spiritum sanctum? Secundum autem, quod notionaliter sumitur, sic diligere nihil aliud est quam spirare amorem, sicut dicere est verbum producere, et florere est flores producere ; sicut igitur arbor dicitur florens floribus, ita Pater dicitur dicens Verbo vel Filio se et creaturam, et Pater et Filius dicuntur diligentes se,et non Spiritu sancto vel amore procedente.
Contra (a), sicut aedificare distincte importat terminum, qui est edificium, non tamen conceditur quod edificator cdificat cdificio ; ita in proposito etiam spirare distinctius importat Spiritum sanctum quam diligere, et tamen non conceditur quod Pater et Filius spivrent Spiritu sancto.
Item, etsi talis praedicatio concederetur, non tamen ut est conversiva super agens, quia non concederetur de igne dici aliquid, quod terminaretur ad ipsum ignem, ut aliquo producto a se.
Praeterea (b), in constructione transitiva nunquam effectus ut effectus, construitur cum ablativo ; diligere autem est verbum transitivum.
Praeterea, exemplum, cui innituntur, non est ad propositum, sed ad oppositum ; florere enim est verbum neutrum, et non significat formaliter productionem alicujus. Omne quippe verbum neutrum, unum et idem significat cum nomine adjeclivo, si esset nonien impositum, nisi quod nomen significat per modum habituset quietis ; verbum autem quasi significat in fieri, sicut idem EOMcat calidum esse quasi in quiete, et calere quasi in fieri. Et sicut tale nomen denominativum posset dici de aliquo cum ablativo denotante illud, a quo subjectum denominatur tali denominatione, ita verbum neutrum posset construi cum ablativo in eadem habitudine formae denominantis. Ita enim conceditur, quod ignis calet calore, sicut est calidus calore, et utrumque est in ratione forme, a qua est ista. denominatio per modum quietis in uno, et per modum fieri in altero. Ista autem forma in aliquo aliquando est inhaerens ut qualitas, aliquandose habet per modum forme ab extra denominantis, sicut est de genere Habitus vel ad modum illius, et utroque modo potest fieri. denominatio. Et sicut aliquid denominatur, non tantum a forma, sed ab aliquo extrinseco quandoque, ita denominativum posset dici de eo cum illo extrinseco ablative sumpto ; et hoc sive illud denominativum significetur notionaliter, sive verbaliter. Sicut enim posset dici : Iste est ornatus vestimento, prout ornatus significat aliquid de genere Habitus, ita posset dici, iste nitet vestimento, vel aliquo alio verbo neutro quod significaret idem cum isto denominativo, scilicet esse ornatum, et ita est. in proposito, quia arborem florere, non significat formaliter arborem producere florem. Si enim ponatur verbum activum, quod sic. significet, puta florificare, si esset in usu, haec esset falsa : arbor florificat floribus ; haec autem esset vera : arbor floret floribus, quia per istud verbum neutrum significatur aliquid denominans subjectum quasi per modum habitus, quia licet non sit proprie habitus in. inanimatis, quia proprie habitus est tantum in animatis, possunt tamen denominari ab aliquo adjacente, quod inquantum est aliquo modo ornamentum vel tegumentum eorum, potest reduci ad genus Habitus. Et. tunc sicut diceretur, arbor est florida floribus, et ablativus construeretur in ratione illius, a quo subjectum denominatur secundum talem denominationem, itla etiam. construitur. ]y floribus, cum hoc verbo /lorere , exemplum igitur est ad oppositum, loquendo de verbo activo, et nihil ad propositum, ut verum est de verbo neutro.
Pro solutione secundae questionis notat in nobis verbum dicere relationem geniti ad memoriam, id est, ad suppositum, cujus est memoria, et relationem declarationis ad objectum, prima est realis, secunda rationis. Notat etiam, verbum formaliter declarare declaratum, et producens illud principiative. Notat tertio dicere varie sumi, et ad quaestionem negat Patrem esse sapientem sapientia genita, quia h«c non est principium formale sapiendi Patri, nec principium principiativum Patris, (hac enim ratione dicitur, Filius sapit sapientia ingenita, scilicet principiative) nec est Patri principium subauctoritativum, quomodo conceditur quod Pater creat verbo, quia verbum non producit illud sapere Patris.
Ad istam (c) quaestionem solvendam, (quia illa quae sunt in intellectu sunt manifestiora) primo respondendum est ad secundam quaestionem ; et primo videamus de intellectu nostro. Ibi enim memoria gignit notitiam actualem, quae ad memoriam habet duplicem habitudinem vel relationem, videlicet geniti ad gignens, et haec est de secundo modo relativorum, et mutua ; et alia est declarantis ad. declaratum, et haec tertii. modi, et non mutua. Sicut autem notitia. genita. declarat formaliter objectum latens in. memoria, ita illud, quod producit notitiam actualem, et dat. illi. istam vin declarandi, potest dici declarare Ista notitia, quasi. effective. Si enim aliquis producat speculum, et in eo imagines relucentes, hoc speculum formaliter. declarat illa relucentia, et tamen illud producens speculum effective declarat, et istud magis apparet, si actüs animee, qui non sunt vere factiones, significarentur per verba neutra, non activa. Nunc autem significantur per verba activa, propter illam habitudinem quam habent ad objecta, in. qua transeunt quasi in terminum, licet nihil causent in. illis. objectis. Tunc enim si essent neutra, significarent formaliter. illam. realitatem, a qua imponuntur inesse subjecto, et tunc possent alia verba activa imponi ab eisdem formis, quae significarent productionem talium, et tunc notitia genita. formaliter esset declarativa objecti, sed producens diceretur effective causare formam, sicut alias dictum est, quod similitudo potest esse illud in quo fundatur relatio activi et passivi, ita quod sicut assimilans est dans similitudinem, |it (a tunc declarans active sumptum esset efficiens ipsam declarationem formalem in ipso actu animae, sive in subjecto illius actus.
Ad propositum (d), Verbum divinum a Patre exprimitur, et haec expressio est relatio. originis ; huic enim expresso communicatur ex vi productionis suae notitia — infinita, quia ex hoc est declarativa omnis declarabilis. Habet igitur relationem realem ad exprimentem a quo gignitur, sed aliam scilicet declarantis habet non tantum ad ipsum, sed quia est infinitum, habet respectum declarativi ad se et ad ipsum et ad omnia alia ; et ista est tantum relatio rationis, quia non tantum est ad creaturam, sed ad seipsum. Et si nulla relatio realis est. ipsius ad creaturam, ex dist. 30. multo magis igitur non ejusdem ad se est relatio realis, sed istud declarare competit formaliter verbo ; producenti autem competit principiative, sicut in nobis competebat memorie effective, et tunc verbum formaliter declarat omne declarabile. Pater autem Verbo declarat non formalhter, sed principiative, inquantum sibi communicat notitiam actualem infinitam, qua Verbum actualiter declarat. Applicando igitur istam realitatem ad illud vocabulum, quod est dicere, dico quod dicere uno modo essentialiter accipitur, ut per Anselmum Monolog. 63. cap. et sic non loquitur Augustinus, quia secundum ipsum, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt. unum dicens, et queelibet persona formaliter dicit, et nulla dicit alia ablative. Alio modo accipitur personaliter, et sic denotatur significare illam relationem originis, qud? est gignentis ad genitum, et hoc modo solus Pater dicit, non quidem Verbo, sed Verbum ; et hoc modo loquitur Richardus 6. de Trinit. cap. 14. quod solus Pater dicit, ae Augustinus dicit Verbum in quo omnia disposuit. Alio modo potest significare istam habitudinem rationis, quae est declarare, et hoc prout declarare con- venit alicui. formaliter, et sic. Verbum dicit. omnia. declarabilia, et seipsum seipso formaliter, et de hoc loquitur Augustinus 7. de Trinit. cap. 3. Si enim hoc. Verbum, quod nos proferimus temporale et transilorium, et seipsum ostendit, et illud de quo loquimur, quanto magis Verbum Dei per quod facta sunt omnid, etc. et sic est essentiale et appropriatur uni persone ; nam quelibet persona declaratur sua intelligentia, quae in ipsa est ; appropriatur tamen Filio, ut patebit ex dubitatione sequente. Quarto, significare potest istam eamdem habitudinem declarantis, prout convenit alicui non formaliter, sed. principialive ; et hoc modo dicitur de Patre, quod dicit Verbo, et isto modo loquitur Augustinus 7. de Trinit. cap. 1. quod Pater dicit. Verbo. Hoc etiam modo loquitur Augustinus 15. de Trinit. cap. 14. quod Pater seipsum dicens, genuit Filium sibi aequalem, per omnia. Ubi accipit dicere pro principiative declarare, licet non addat ibi illud. principialivum, quo Pater dicit, et sic principale significatum ejus est essentiale, connotat tamen notionale, ut supra dictum est de dono.
In qua igitur habitudine construitur ? Dico, quod si dicere sic sumptum esset idem quod causare, denotaretur habere rationem principii activi subauctoritativi, sed quia non sunt idem, ideo. dico quod denotatur habere rationem formalem principii subauctoritativi, et in habitudine talis principii construitur. |
Dicunt aliqui quod sic, quia ex vi processionis su: hoc sibi. competit, sed de hoc dictum est supra dist. 21. quest. 3. Et generaliter cum istud. Verbum declarare. dicat. relationem rationis, et nulla talis est propria alicui personze, nec includitur in proprio alicujus persona, sicut probatum est dist. 18. de dono, hoc. manifestare non est proprium Verbo, nec includitur in ejus proprio, sed tantum est ei appropriatum pro eo quod. Verbum ex vi productionis suae habet notitiam actualem sibi communicatam. Pater autem licet habeat eamdem nolitiam, tamen ex ea vi qua producit, est memoria, et non producit inquantum actualis notitia. Notilice enim actuali unde actualis, convenit declarare, et ideo declarare magis convenit cum proprio Filii. quam cum proprio aliarum personarum, et ita magis sibi appropriatur. Vere tamen est in omni alia persona, quia quaelibet habet actualem declarationem, inquantum est. actualis notitia et aeque declarativa realiter, sicut. est illa notitia. actualis, quee est Verbum. Declarat igitur formaliter Pater omnia seipso, sicut Filius formaliter declarat omnia seipso, et Spiritus sanctus formaliter omnia seipso declarat ; declarant etiam Pater et Filius Spiritu sancto principiative, licet isti. modi accipiendi declarare formahter et principiative, non sint ita usitali, sicut illi quibus Verbum dicitur declarare formaliter, et Pater principiative Verbo. Et ratio majoris usilationis istorum verborum est propter appropriationem noltitice actualis ad Verbum.
Ad secundam igitur (e) quaestionem, concedo negativam partem quaestionis propter rationem Augustini 7. de Trinit. cap. ^. cujus deelaratio est ista : actus essentialis non potest esse alicujus suppositi mediante aliquo principio ut quo, nisi illud sit tali. persona -: principium essendi formale, ut. Pater sapit sapientia ingenita, vel sit principium sibi essendi principiativum, quomodo Magister. concedit. quod lilius sapit sapientia ingenita, a qua habet. quod sapiat, vel sit principium. subauctoritativum — respectu lalis. actus, quomodo conceditur quod Pater ereat Verbo. Sed Filius sive sapientia genita, non est Patri prineipium essendi formale nec principiativum, nec princwium acüivum subauctoritativum — respectu actus essentialis, quia Verbum non produeit istum. actum in se, sed communicatur sibi a Patre, et principium subauctoritativum. habet ralionem producentis actus, respectu cujus dicitur principium. tale, quomodo conceditur, quod Pater creat Verbo ; sapere autem est actus essentialis ; ergo Pater non sapit sapientia genita. Concedit autem Magister et bene, quod Pater est' sapiens sapientia ingenita, sicut formali principio, — Filius. autem sapit sapientia ingenita, sicut. princlplo principiativo.
Ad argumentum in oppositum, dico (f) quod Anselmus accipit ibi ; dicere mere essentialiter, scilicet pro actualiter intelligere, sicut expresse vult, cap. eodem, ubi vult quod sunt unus dicens, sicut sunt unus intelligens, et licet. quilibet dicat etiam quemlibet, tamen sunt unus in ratione dicentis et dicti, sicut sunt unus intelligens et unum intellectum. Et iste modus est valde extensivus hujus nominis quod est dicere, quia nec significat illam relationem originis, nec connotat eam, sicut. nec Znf£elligere vel sapere, et hoc modo non dicit Augustinus quod Pater dicit Verbo.
Respondeo, sicut intelligit Verbo, sed non pro exprimere, nec pro declarare, nec accipiatur formaliter, quia Spiritus sanctus formaliter declarat omne declarabile ; non autem pro declarare principiative, nisi forte respectu creature, quia loquendo de manifestatione creatura illam efficit tota Trinitas. Et quia absolute super manifestationem formalem Verbi non comparando ad creaturam, Spiritus sanctus non habet aliquam rationem principii, quia non dat Verbo illud, quo formaliter Verbum est manifestativum, ideo non videtur aliquo modo concedendum. Nec Anselmus dicit quod Spiritus sanctus dicit Verbo, licet videat omnia in Verbo, ita etiam quilibet beatus videt omnia in Verbo, et quaelibet persona videt in qualibet, secundum Augusltinum 15. de Trinit. cap. 14^. Sed dicere Verbo. videtur importare aliquam auctoritatem dicentis Verbo respectu Verbi, inquantum est declarativum formaliter.
Ad primam quaestionem eodem modo respondendum est ac ad secundam, et eodem modo voluntatis actus habet duplicem respectum, alterum realem ad producentem, alterum rationis ad objectum. Quia ergo Spiritus sanctus ex vi su: productionis, est amor omnis amati necessario, Pater et Filius eum producentes diligunt principiative se et omnia Spiritu sancto, quomodo Pater dicit se et omnia Verbo; et sicut dicere hic est essentiale, scilicet habitudo declarativi ad omne declarabile, quod commune est tribus, tamen connotat notionale, scilicet gignitionem, ita dicendum ibi de diligere, quod exemplo missionis declarat Doctor, de quo supr. d. 14. et 15.
Ad aliam questionem de Spiritu sancto, procedendum est eodem modo quo in praecedenti quaestione processum est. Et primo de volunlate nostra, ubi dico quod amor in nobis ut productus, habet ad voluntatem ut producentem, relationem secundi modi, et illa. forte est mutua. Habet etiam aliam relationem ad objectum pertinentem ad terttum modum relativorum, et 1lla non est mutua, quia sicut scientia refertur ad scibile, et non e converso, et sicut amor habet formaliter habitudinem aliquam ad objectum, ita illud quod producit amorem posset denominari ab illa habitudine, si esset Verbum impositum hoc significans active.
Ita dico in divinis, quod Spiritus sanctus ex vi productionis sud, non quidem proprie, sed appropriate, est amor omnis amati necessario, et ideo habet aliquam relationem rationis formaliter ad sic. amatum. Producens autem ipsum potest denominari ab eadem habitudine quasi principiative, et ista habitudo ut principlative denominans, importatur per hoc verbum diligere, quando dicuntur Pater et Filius diligere se Spiritu sancto, hoc quippe est Patrem et Filium producere amorem, qui est Patris et Filii, sicut Patrem dicere se verbo est producere Verbum, quod est declarans ipsum Patrem.
Ad primum dico, quod nec mere essentialiter nec. mere notionaliter lenetur, sed connotat notionem, scilicet productionem Spiritus sanc- ti, et significat illam. habitudinem consequentem Spiritum sanctum ad amatum, non quidem formaliter, sed principiative. Et ratione istius habitudinis consequentis, essentiale est quantum ad terminum illius habitudinis, quia terminus ille non tantum est Spiritus. sanctus, sed etiam omne necessario amabile, et quoad illud fit conversio, non autem quoad notionale connotatum.
Per hoc patet ad secundum, et istud posset manifestari in exemplo de dicere, quia eo modo quo conceditur Patrem dicere Verbo, dicere non est mere essentiale neque mere notionale, sed connotat notionale, scilicet gignitionem, et importat in genito habitudinem declarativi, quae est. ad omne declarabile. Simile, hujus, licet non ita perfecte, potest - haberi in hoc. quod est miti, quod connotat in divinis processionem eternam passivam, licet significet prineipaliter effectum temporalem. Et quantum ad illud quod significat tota Trinitas, operatur effectum illum, sed quantum ad notionem illam, non respicit totam Trinitatem in ratione principii; Fihus enim potest mitti a Spiritu sancto, licet non sit a Spiritu sancto.
Ad tertium, (g) licet posset fieri vis in Ista positione, quod ly se posset construi transitive vel reciproce, de quadruplici constructione habetur ab illo Petro Elie super Priscianum de constructione, et patet in. illo sophismate. Isti pugnant ut vincant se. Et videtur secundum aliquos magis concedenda propositio, prout ly se construitur. transitive quam reciproce, pro eo quod Spiritus sanctus secundum eos spiratur a Patre et Filio voluntate concordi, inquantum scilicet. Pater impendit amorem Filio, et Filius rependit, secundum Richardum de Trinitate. Tamen dicendo consequenter his qua dicta sunt dzsf. 12. ista materia, quod Pater et Filius spirant formaliter voluntate inquantum una est, non autem ipsa relatio concordia Patris ad Filium, et e converso est formalis ratio spirandi, quia non videtur quod Pater et Filius inquantum habent respectum originis ad. Spiritum. sanctum, habeant mutuam relationem ad invicem, tunc enim non haberent tantum mutuam relationem originis paternitatis et filiationis ; hoc, inquam, dicendo, quod licet habentes unam voluntatem, concordent in ea formaliter, tamen concordia non est per se ratio, sed voluntas una, et quod fecunditas plena sit ita in una, sicut in. duabus, ideo tamen duo spirant, quia preintelligitur — illa fecunditas una esse in duobus antequam habeat terminum.
Potest tamen concedi consequentia, quod eadem est veritas, accipiendo ly se, sic vel sic, et tunc concedo consequens, quod Pater se diligit Spiritu sancto. Et cum dicit, diligit se in primo signo originis, concedo, sed tunc diligit se voluntale, ut in ipso est formaliter ; spirando autem Spiritum sanctum, qui necessario est amor ejus, diligit se Spiritu sancto quasi principiative, quomodo etiam diligit Filium Spiritu sancto.
Ad ultimum dico (h), quod non oportet concedere Patrem et Filium dihgere creaturam Spiritu sancto, sicut diligunt se Spiritu sancto, quia iste modus diligendi, ut. sumitur principiative, videtur esse primo illius termini dilectionis, cujus ipsa dilectio est formaliter, ex hoc quod est principiata. Sic. enim. diligere objectum est principiare amorem, qui ut principiatus est formaliter illius objecti; Spiritus autem sanctus ex vi principiationis suc;e, neque primo nec concomitanter est amor creature, quia creatura tantum contingenter amatur a Deo. Licet autem ex vi productionis suae primo sit amor essentiae, tamen concomitanter potest dici amor Fili, quia illa persone sunt in natura primo amata, ex necessitate illius natura, et ita posset concedi quod Pater non diligit creaturam Spiritu sancto, eo modo quo Filium, quia non producit amorem, qui ex vi productionis sua sit amor creature. Imo completa productione necessaria illius amoris, adhuc est contingentia, ut iste amor sit creaturae, et hoc est in potestate non tantum producentis hunc amorem, sed etiam istius amoris producti, quia ita contingenter amat Spiritus sanctus creaturam, sicut Pater et Filius.
On this page