Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum praedestinatus possit. damnari ?

Alensis 1. part. quaest. 28. membr. aemp;. art. 39. Richard. hic art. 9. quest. 2. D. Thom. 1. part. quaest. 23. art 6. D. Bonavent. art. 2. quast. 1. et 2. Henric quodlib. 4. quest. 19. Marsil. 1. auast. 41. art. 1. Gabr. hic quast. 4. art, 2. Gregor. quaest, 1. art. 3. Vasquez 1. part. disp. 401. cap. 3. Suarez 1. part. tract. 2. lib. 3. cap. 9. 10. Bacon. dist. 41. quast. 1.

Circa distinctionem quadragesimam, quaero unum .: utrum predestinatus possit damnari ?

Quod non : Omne praeteritum est simpliciter. necessarium, quia seeundum Philosophum 6. Ethicor. lloc solo privatur Deus. ingenita facere, quae facta sunt. Sed. prodestinatio hujus praedestinati transiviLin. praeteritum, quia Deus proedestinavit istum ab aeterno ; ergo est. simpliciter. necessarium ; ergo non potest Deus non praedestinasse, et per consequens non potest iste damnari?

Praeterea, si praedestinatus posset damnari, hoc non esset nisi per actum suum; ergo per actum volunta!is create posset impediri actus voluniatis divinas, quod est impossibile.

Contra. Si non, non esset sollicitandum alicui de observantia pracceptorum eli consiliorum, quia qualitercumque operetur,salvaretur, si esset preedestinatus, et. qualitereumque bene viveret, si non est prcedestinatus, damnaretur; frustra ergo ponitur tota lex divina.

SCHOLIUM.

Delinit praedestinationem adaequate sumptam tam respectu glori: quam respectu gratia, licet.s;pius sumatur ab Augustino pro eleclione ad gratiam. Et. resolvit Deum contingenter priedestinare, quia potest non pr:edestinare, licet non simul utrumque ; et. ad quaestionem respondet praiedestinatum posse damnari, quia non confiirmatur, ita ut non possit peccare, quod Logice distinguendum vult, ut. procedat in sensu divisionis, non compositionis,

Ad istam (a) quaestionem dico, quod praedestinatio. proprie sumpta dicit actum voluntatis divines, videlicet ordinem electionis per voluntatem divinam, alicujus creature inlellectualis vel rationalis ad gratiam ! et gloriam, licet posset. accipi pro actu intellectus concomitante istam i electionem. Sicut igitur in generali dictum est de libertate et contingentia voluntatis divinae, respectu quorum- - cumque objectorum secundariorum specialium, ita dicendum est respectu hujus objecti, secundarii, scilicet velle huic gratiam. et. gloriam.

Ex hoc dico, quod propter illa quae dicta sunt in quaestione praecedente, quod Deus contingenter prcedestinat. illum. quem. praedestinat, et potest non praedestinare, non simul ambo opposita, nec successive, sed utrumque divisim in instanti aeternitatis.

Consimiliter dico (b) ad. quaestionem in se, quod iste qui est praedestinatus, potest damnari, non enim propter ejus praedestinationem est voluntas ejus confirmata, et ita potest peccare, et ita pari ratione in peccato slare finaliter, et. ita juste damnari, sed sicut. potest. damnari, ita potest non praedestinari.

Quantum autem (c) ad. Logicam, propositio proposita distinguenda est secundum compositionem et divisionem, et in sensu compositionis per se extremum est homo vel persona praedestinata, sub. ista. determinatione ^ praedestinatum, et. iste sensus falsus est. In sensu. autem divisionis, sunt duc categoricae, et enuntiatur de persona aliqua beaUufieabili in una categorica esse praedestinatum, et in. alia posse damnari, et ista duo sunt. vera de eodem subjecto ; nec ita vera, quod simul possunt esse opposita, nec etiam quod unum possit succedere alteri, quia in aeternitate est utrumque, sed vera simul inquantum volitio divina consideratur ,— ut prior naturaliter transitu. ipsius super illud objectum, quod est gloria isti. In illo. priori. naturaliter non repugnat sibi. esse oppositi objeeti, imo posset aequaliter esse oppositi, licet non. simul amborum.

Ad primum argumentum dico (d), quod argumentum procedit. ex falsa imaginatione, cujus imaginaUonis intellectus juvat ad. intelligendum veritatem. proposile. quaestionis. Si enim, per impossibile, intellnigeremus Deum adhuc non delerminasse. voluntatem suam ad alteram partem, sed quasi deliberaret, utrum vellet istum pr« edestinare aut. non, bene posset intellectus noster capere, quod conlingenter ipsum praedestinaret. vel non praedestinaret, sicut patet in actu voluntatis nostrae. Sed quia semper recurrimus ad actum voluntatis divinje. quasi. praeteritum, ideo quasi non concipimus libertatem in voluntate illa ad actum, quasi jam sit. positus absolute a voluntate. Sed ista imaginatio falsa est. lllud enim - ^c cternitatis in. quo est iste actus semper praesens est, et ita. intelligendum est de voluntate divina, sicut. volitione ejus ut est hujus objecti, sicut per impossibile nunc inciperet Deus habere velle in isto nunc, et ita libere potest Deus in nunc : ternilatis velle quod vult, sicut si ad nihil esset voluntas sua determinata.

Tunc dico (e) ad formam argumenti quod praedestinatio. hujus non iransit in praeteritum, licet enim ipsa coexistilerit. praeteritis quie transierunt, non tamen ipsa presteriit, si illa praeterierunt. quee coextiterunt sibi. Unde sicut dictum fuit dist. 9. verba diversorum temporum dicta de Deo, prout verissime competunt sibi, non consignificant partes temporis mensurantis actum illum, sed consignificant nunc aeternitatis, quasi mensurans illum actum, inquantum coexistens illis pluribus partibus temporis. Et ideo idem est Deum praedestinare et praedestinasse, et praedestinaturum esse, et ita contingens unum sicut aliud, quia nihil est nisi nunc aeternitatis mensurans illum actum, quod necest praesens, nec praeteritum, nec futurum, sed coexistens omnibus istis. .

Ad secundum dico, quod voluntas creata non potest impedire ordinationem voluntatis divinie, nam impedire esset, si staret propositum voluntatis divine, et oppositum eveniret per voluntatem creatam ; hoc autem est impossibile, quia sicut voluntas creata potest mereri damnationem, ita. etiam. potest concomitanter sequi quod voluntas divina non preordinaverit ipsam ad gloriam. Unde dictum est distinctione praecedente in solutione primi argumenti ad secundam quaestionem, quod Deus non potest falli, quia non potest stare intellectio ejus respectu actus cum opposito illius ; ita non potest impediri voluntas ejus, quia non potest stare ordinatio sui cum opposito ejus quod ordinavit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1