Quaestio 1
Quaestio 1
D. Thom. 1. part. quast. 1.art. ^. ubi ejus ezposit. Henric. art. 8. quaest. 3. Occham quaest. 4. principal prol. art. 3. Capreol. quaest. 2. art, 1. Gabr. quast. 12. Suarez 1. part. tract. 1. lib. 3. cap. 3. 4. et 5. Gregor. quaest. ult. prolog. art. 4. Durand. qwuzst. 6. prolog. Scotus supr. quast. ^. prolog.
Circa distinctionem trigesimam Octavam, quaero unum: Utrum scientia Dei. respectu factibilium sit praetica? Quod non, secundo Metaphysicae : Finis practicae est opus; nihil. autem extra Deum est finis ejus.
Contra 6 de Trinit. cap. ult. 7s! ars quidam omnipotentis, atque sapientis Dei. plena omnium vatio- num viventium incommutabilium, ars est habitus practicus; ergo, etc.
Similiter octoginta trium. quaestionum, quaest. 46. 7dece sunt rationes, secundum quas [formatur omne formabile, et multae alie auctoritates sunt ad hoc.
Quamvis supra in quaestione de Theologia, utrum sit practica vel speculativa, multum dictum est de. cognitione practica et speculativa, breviter tamen nunc aliqua applicando ad propositum, potest dici quod de ratione habitus practici sunt duo, scilicet. conformitas ad praxim ; quam conformitatem habet ex objecto, circa quod est et prioritas ejus naturalis ad eamdem praxim, quia praxis, ut ab ea dicitur est operatio practica, quae distinguitur a speculatione. Nulla autem operatio alia a speculatione, est in potestate speculantis, nisi sit, vel esse possit naturaliter posterior intellectione vel speculatione ; cognitio auiem non ponitur practica in aliquo (ut est ejus) nisi respectu praxis, quae est in potestate ejus.
Posita triplici acceptione notitiae practicae, et praesmisso quod est prior praxi et dictativa ejus, resolvit scientiam Dei de contingentibus non esse practicam, quia cognitio praecedens actum voluntatis Dei est naturalis, de quo late quaest. 4. prolog, ubi aemp; Ad quaestionem, resolvit Theologiam Dei MAE necessaria esse practicam, quoad contingentia speculativam. Sed ibi num. 36. problematicus est quoad Theologiam contingentium, an sit praetica, necne ; si.enim ad hoc non requiratur potentiam practicantem esse rectificabilem, practica erit, si id requiritur, non erit practica.
Et ex hoc sciendum est (a) ulterius. quod licet cognitio practica actualissima et proxima praxi sit aliqua scientia de praxi elicienda, puta judicium de conclusione Syllogismi — practici, quia conclusio linis est motus intelligentiae, sed ab ea incipit. operatio ; tamen non solum ista cognitio est practica, quae sie est. proxime practica, sed. etiam cognitio. practicorum principiorum, quie virtualiter. includit. istam, et etiam cognitio quidditativa terminorum, quae includit principia praclica, sicut ibi dictum est. Quicumque igitur intellectus non potest habere aliquam cognitionem diectativam de operando naturaliter priorem, dictantem. illam praxim quam respicit falis. cognitio, nec potest habere cognitionem principiorum, ex quibus inferat talem cognitionem dictativam operandorum ; nec potest habere cognitionem quidditativam lerminorum in quibus includuntur talia principia, talis. intellectus non videtur. posse habere cognitionem practicam — propriissime sumptam, secundum illas duas conditiones praedictas, scilicet conformitatem ad objectum et. prioritatem. Sed intellectus. divinus comparando coenilionem ejus ad actum voluntatis ejus, non prehabet / cognitionem dictativam. aliquam de aliquo faciendo, nec cognitionem alicujus principii, nec quidditativam termini includentem. principium practicum ; ergo non habet aliquam cognitionem conformem et priorem tali praxi. Probatio minoris, si ante actum voluntatis divinae, posset intellectus divinus aliquam talem cognitionem habere, haberet eam mere naturaliter et. necessario, quia omnis cognitio praedecedens ibi actum volunta- lis est mere naturalis, et per essenliam, ut Ipsa est ratio mere naturalis intelligendi ; de necessitate ergo cognosceret hoc esse faciendum, et tunc voluntas eui offert, non posset non velle istud, quia tunc posset esse non recta, quia voluntas potens discordare a ratione practica, potest esse non recta ; de necessitate ergo voluntas divina vellet hoc operandum, et per consequens omnia, quia qua ratione esset. de uno, eadem ratione et de alro.
Hic instatur primo (b), quia per istam rationem intellectus. divinus non haberet aliquam cognitionem nisi speculativam. Aut enim. volunlas necessario vellet illum intellectum speculari, et tunc. non esset libertas prima ex parte voluntatis ; aut. posset velle illum intellectui speculari, et tunc posset esse non recta. Et praeterea, si primo offeratur intellectui. divino aliqua lex universalis, puta omne glorificandum esse gratificandum, et istam acceptat voluntas divina, et ex hoc statuitur aliqua lex sapientiae ; et. secundo offerat intellectus voluntati : Petrum esse beatificandum, si voluntas istam acceptet, videtur ex hoc intellectus cognoscere, Petrum esse gratificandum, et hoc cogniüone dictativa, non accepta in se formaliter a voluntate, licet. voluntas verificaverit presmissas, ex quibus intellectus istam habet.
Ad primum istorum, intellectus divinus ex necessitate nature est, speculativus, et non est ad haec lormaliter libertas, licet non sit sine' voluntate complacente. Deus enim : necessario est sciens, non autem : voluntate est sciens proprie, sicut necessitate, non voluntate est Deus. Quando igitur arguis, si. voluntas non possit non velle intellectum speculari; ergo non summe libera, non sequitur, quia libertas ejus non est ad intrinseca, quae quasi. praecedunt actum ejus, sed libertas ejus est ad omnia. factibilia, et ideo est necesse ponere primam determinationem in voluntate respectu factibilium. Non sic autem esset, si intellectus practicus praedeterminaret, imo nec proprie libertas posset salvari in voluntate respectu factibilium, sed nec contingentia. aliqua, quia intellectus necessario pradelerminaret eam mera necessitate naturali, et voluntas necessario conformaret se intellectui; quod autem necessario etiam necessitate consequentia est conforme necessario, non potest esse contingens.
Ad secundum dico, quod intellectus divinus non sic cognovit aliqua discurrendo, sicut — procedit argumentum, sed distinguendo de instanti naturee, in. primo apprehendit quodcumque operabile, ita universalia principia operabilium sicut operabilia particularia; et in secundo, offert omnia ista voluntati, quorum omnium aliqua acceptat, tam principiorum — practicorum — quam parüeularium operabilium, et tunc in tertio signo intellectus scit ceque immediate illa particularia, sicut illa universalia; et ita non. acquirit. coenitionem illorum particularium ex principiis predeterminatis per voluntatem. Hoc magis patebit in quaestione de scientia Dei. respectu futurorum contingenliuim.
Ad auctoritatem. Augustini, dico quod ars esi habitus cum vera ra- tione factivus, ex 6. Ethicor. et prout. complete accipitur definitio artis, intelligitur ratio recta, hoc est, directiva. sive rectificans potentiam aliam, cujus est operari secundum artem. Diminute autem ars est habitus cum vera ratione, quando est tantum habitus apprehensivus rectitudinis agendorum, et non habitus directivus sive reclificativus in agendis. Hoc secundo modo potest concedi ars in Deo, quia posita determinatione voluntatis ejus respectu quorumcumque operandorum, intellectus ejus cognoscit istum ordinem operandorum, et tunc est ibi recia ratio, hoc est, cognoscens rectitudinem, non tamen recta ratio , hoc est, directiva ipsius potentiae operantis; et hoc maxime si ponatur potentia illa operans extra esse voluntas, et non aliqua alia potentia executiva, quia si poneretur aliqua potentia executiva alia a voluntate, videtur ibi posse salvari recta ratio , alio modo se habens respectu illius potentiae. operantis secundum eam, quam possit modo salvari respectu voluntatis.
Per idem patet ad illud Augustini, quia ideae sunt. objecta secundaria cognita, sicut. dictum est prius, secundum quae fiunt aliqua extra. Non tamen ipsa includunt aliquam notitiam dictativam de operando vel de non operando, licet ipsa repressentent operabilia; sed cognitio operabilis non est scientia practica, nisi virtualiter includat principium vel conclusionem practicam, sic non est de ideis in intellectu divino.
On this page