Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUESTIO UNICA. Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione ?

Alensis t.. part. quaest. 21. membr. 1. art. 1. D. Thom r. part. quaest. 23. arl. 1. et. 3. D. Bonavent. hic quast. 4. et 1. d. 43. art. 1. quest. i. Richard. d. 43. quest. 2. Gabr. ibi quaest.2. et hic quast. 1. Durand.quest. 1. Vasquez r1. p. disp. 104. et 105, Suarez r. part. trart. 1. lib, 3. cap. 9.

Circa distinctionem quadragesimam secundam, in qua Magister agit de omnipotentia Dei, quaero utrum. Deum esse omnipotentem possit; probari naturali ratione ? Quod sic. Richardus de Trinit.1. cap. 3. Ad omnia quae fide tenemus, non solum habemus rationes naturales, sed necessarias.

Praeterea, naturali ratione probatur Deum esse potentiae infinitae, sicut probatur 8. Phiysic. et 42. Metaphysic. potentia autem infinita nota est esse omnipotentia ; ergo, etc. Probatio minoris, quia notum est potentia infinita non. posse aliquam aliam majorem cogitari sine contradictione ; quacumque autem potenfia, qua non est omnipotentia, potest cogitari major sine contradictione. Probo, sine contradictione potest. cogitari omnipotentia sub ratione omnipotente, ipsa. autem major cogitatur quacumque alia qui non esset omnipotentia.

Si dicas, quod non potest naturaliter probari omnipotentiam esse cogitabilem sine contradictione:

Contra, omnipotentiam esse in entibus verum est; ergo omnis ratio probans impossibilitatem omnipotentiae, sophistica est. Omnis autem ratio. sophistica. potest per intellectum. ex. puris naturalibus solvi; ergo intellectus talis ex puris naturalibus potest. cognoscere nullum impossibile sequi ex omnipotentia, et seit. quod illud est possibile, ad quod nullum impossibile sequitur; cognoscit ergo omnipotenliam esse possibilem.

Ex isto etiam potest fieri ratio per se, quia si naturaliter potest probari omnipotentiam esse possibilem, quia non impossibilem, ergo naturaliter potest probari eam esse necessariam, quia non potest esse, nisi possit esse necessaria, et quod potest esse necessarium, est necessarium ; ergo, etc.

Contra, nulli Philosophi utentes naturali ratione, etiam quantumcumque perfecte — considerarent Deum sub ratione efficientis, concesserunt Deum esse omnipotentem secundum intellectum Catholicorum.

Confirmatur etiam, quia artieulus fidei est in symbolo Apostolorum : Credo in. Deum Patrem omnipotenlem; etc.

SCHOLIUM..

Si sumatur omnipotentia pro potentia productiva omnis possibilis, mediate vel immediate, tunc eo modo quo ostenditur dari primum efficiens, ut supr. dist. 2. quaest. 1. ostenditur talem omnipotentiam ei cofpetere ; at si sumatur respectu cujustibet possibilis sine cooperatione alterius. cause, non demonstratur quod Deo competit. Primo, quia hoc non con: stat ex eminentia causandi,quia secundum Philosophum 2. Phys. Sol est causa eminentior bove, sine quo famen bovem non generat. Secundo, Philosophi non potuerunt cognoscere Deum posse agere contingenter, supra dist. 8. quist. 5. ergo, nec immediate. Tertio, tenebant quod ex]nihilo nihil fit, de quo 2. d. 1. quat. 4. Quarto, posuerunt Deum ad extra agere necessario, de quo supra late d.8. quaeest. 3. ostenditur tamen ut probabilius, omnipotenliam istam Deo convenire,

Hic responderi (a) posset distinguendo, quod omnipotens aut potest dici agens, quod potest. in omne possibile mediate vel immediate, et hoc modo est potentia activa primi efficientis omnipotentia, prout extendit se ad omnem effectum in ratione causae proximae vel remote. Et si naturaliter possit concludi esse aliquod primum efficiens, sicut oslensum est supra distinct. 2. naturaliter etiam. potest. concludi illud esse omnipotens, hoc modo loquendo.

Alio modo accipitur. omnipotens proprie. theologice, prout. omnipotens dicitur, qui potest in omnem effectum immediate, et in quodcumque possibile, hoc est, in quodcumque quod non est ex se necessarium, nec includit in se contradictionem, ita, inquam, immediate, quod sine omni cooperatione cujuscumque alterius causae agentis. Et hoc modo omnipotentia videtur esse credita de primo efficiente, et non demonstrata, quia licet primum effieiens habeat in se potentiam effectivam eminentiorem potentia cujuscumque alterius causae effectivie, habeat etiam in se eminenter potentiam effectivam cujuscumque alterius causae, sicut deductum est dist. 2. et per hoc probatum est eum habere potentiam infinitam, et istud. sit quasi ultimum ad quod ratio naturalis potuit attingere de Deo cognoscendum; tamen ex hoc non videtur posse concludi omnipotentia secundum istum intellectum, quia, etsi verum sif, non tamen est manife- stum naturali ratione, quod habens causalitatem eminenter in se, et causalitatem causae secunde eminentius, quam illa causa secunda habeat respectu sui effectus, posset immediate in effectum immediatum cause secunde. Ordo enim causarum superiorum et inferiorum hoc non concludit, quia, etsi Sol haberet in se causalitatem eminentiorem quam habeat bos vel aliud animal, non tamen concederetur Solem immediate posse generare bovem, sicut potest immediate cum bove generare.

Et hoc maxime ponerent Philosophi, quia non posuerunt causam secundam necessario concurrentem propter aliquam perfectionem addendam effectui, sed quasi magis propter imperfectionem addendam, quia causalitas primae causae immediate perfecta est, ideo posuerunt eam non posse immediate esse causam alicujus imperfecti effectus ; et ideo oportet causam agentem aliam concurrere imperfectiorem, ut illa prima non produceret secun - dum ultimum potentiae sua, sed cum illa causa agente secunda elffectum diminutum et. imperfectum produceret, hoc est, non ita perfectum effectum produceret mediante causa secunda imperfecta, sicut immediate produceret, non. mediantibus causis secundis.

Praeterea, si Philosophi non potuerunt per rationem naturalem concludere Deum posse contingenter causare, quanto magis nec posse immediate in quemcumque effectum, vel in quodcumque quod potest producere, mediantibus aliis causis secundis.

Praeterea, si ipsi habuerunt quasi pro principio, quod. de nihilo nihil fit, saltem in istis generabilibus et corruptbilibus, non videtur Deum sic esse omnipotentem, quod possit aliquem effectum totaliter producere sine omni alia causa concausante.

Praeterea, si Philosophi posuerunt Deum esse necessario agentem, sicut. videntur multi eorum sensisse et posuisse, si cum hoc ponerent quod esset omnipotens secundum islum intellectum secundum, haberent negare omnem aliam causalilatem cujuscumque causae secunde, quod est maximum inconveniens eis ; nam causa necessario causans, in quocumque instanti comparetur ad effectum, necessario in eodem instanti causat et agit; ergo (cum prius comparetur causa superior ad effectum quam causa inferior, et tunc. per le, necessario est omnipotens) in illo instanti producit effectum totum ; ergo in secundo instanti, in. quo comparatur causa secunda ad eumdem effectum, nihil. intelligitur. tune. causandum, et ita agens secundum vel causa secunda, nihil. potest causare. Et ex hoc apparet quod ista propositio : Quidquid. potest. causa effectiva prima cum causa secunda, potest. per. se immediate, non est nola ex terminis, neque ratione naturali, sed est tantum credita, quasi ipsa omnipotentia ex qua dependet, essel. nota ratione naturali. Facile esset probare ipsis Philosophis multas veritales et. propositiones, quas ipsi negant, et facile esset eis probare saltem possibilitatem multorum qui credimus, quia ipsi necant. Omnipotentia tamen hoc modo sumpta (licet non. sufficienter. demonstretur), probabiliter tamen polest probari sicut. verum et. necessarium, et probabilius quam quiedam alia credita, quia non est inconveniens quiedam credita. esse evidentiora quam alia.

Ad auctoritatem Richardi. Dico, quod etsi sint. necessarie rationes ad omnipotentiam probandam, sicul et. ad. queiedam alia. credita, tamen non sunt evidenter necessarie et. veros, sicut. illa ratio, quae probat Trinitatem, propter duplicem productionem ad intra in. divinis, quia licet. sit ex necessariis, non [amen praemisse sunt necessario evidentes, quia non sunt note ex lerminis nobis notis, neque ex immediatis nobis notis possibile est hoc inferre, sicut dictum est distinct. 2 quaest. 1.

Ad secundum dico (b) quod infinita potentia Dei, etsi possit con-- cludi de Deo naturali ratione, non: tamen omnipotentia secundum quod proprie sumitur. Et cum dicis, quod infinita potentia nulla potest major cogitari, verum est intensive; tamen non videtur contradictio quod sit, vel cogitetur major potentia ad plura se extendens extensive. Vel diceretur, quod etsi non sit. contradictio omnipotentiam cogitari, quae ut sic aliquo modo excedat. infinitam potentiam non intellectam, ut omnipotentia, non tamen est naturaliter notum potentiam sic intellectam esse omnipotentiam. Et cum dicis notam esse omnipotentiam proprie sumptam, hoc negatur.

Et cum probatur, quia omnis ratio probans impossibile sequi ex ea, est sophistica.

Ad hoc dicitur, quod est sophistica, non tamen potest solvi per rationem naturalem, quia prout dicitur sophistica et peccans in materia, est habens aliquam promissam falsam; et'non potest solvi, nisi per interemptionem illius. praemisse, quie tamen non potest cognosci inlerimenda per rationem nataralem, sicut. non potest cognosci vera per rationem naturalem.

Sed contra istud arguo sic: Aut illa, qua apparent vera, et non apparent interimenda ex ratione naturali, apparent esse vera ex lerminis tanquam immediata, aut apparent esse conclusa ex immediatis. 51 primo modo, ergo intellectus noster non potest esse certus de propositionibus immediatis, quae sit vera et qua» non, quia tunc apparerent aliquae propositiones verce. et immediat:e, quae tamen. sunt simpliciter falsae, et ita non erunt aliqua principia certa tanquam januce in domo, contra Philosophum et Commentatorem secundo Metaphysicc, circa qua non contingit errare. 5i secundo modo appareant esse vera lanquam conclusa ex immediatis, tunc arguo de illo. Syllogismo sophistico sicut de isto, aut peccat in materia aut in. forma. Si in materia, tunc potest solvi, quia premissa falsa peecans in. materia potest interimi. Si in forma, adhue potest solvi per artem Logicam.

Si autem dicatur quod peccat in forma, et tamen non potest solvi ratione naturali, istud videtur absurdum, quia sicut intellectus inclusus in naturalibus tradidit omnem artem de Syllogismo apparenti informi et defectuoso. sic posset sol- vere per illam artem omnem talem Syllogismum, applicando talem artem ad talem paralogismum.

Ideo dico aliter (c), quod etsi quicumque paralogismus. deducens apparenter ad impossibile, ex prae missa significante Deum esse omnipotentem, posset solvi per intellectum et rationem naturalem, sive peecetin materia sive in forma, et intellectus. posset scire. quemcumque talem paralogismum divisim factum esse solubilem, non tamen sequitur, quod sciat istud. non esse impossibile. Stat enim. oppositum, scilicet quod dubitet istud esse oppositum primum ex repugnantia terminorum, ex quo tamen non posset sequi aliquod manifestius impossibile; aut quod dubitet utrum ex isto possit inferri aliquod. impossibile aliud a quocumque illato, et illud argumentum inferens illud impossibile sit insolubile, licet illud non sit aliquod. eorum, quia facta sunt, quae scit. naturaliter. solvere. Vel aliter generaliter potest responderi ad illud argumentum, quod potest [fieri generaliter ad. omne creditum, quod illud sit necessarium ad omne possibile et credibile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1