Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum prima ratio impossibilitatis rei fienda sit er parte Dei vel ex parte rei factibilis ?

Doctores citati d. praeced. D. Thom. 1. p. q. 25. art. 3. et aemp;. D. Bonav. d. 42. q. ^. Richard. q. 4. et 1. et 8. Henric. quodl. 8. g. 3. Suarez. 4. p. tr. 4 lib. 3. c. 9. Vasquez 1. pid dp

Circa distinctionem quadragesimam tertiam, ubi Magister 1improbat opinionem aliorum, quaero Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel ex parte rei factibilis ? Quod. magis ex parte. Dei, probo. Magister. arguit distinctione sequenti, quod. universum possit fieri melius, quia si non, aut hoc esset propter hoc, quod nulIum bonum sibi deesset, et tunc esset Deus ; aut quia aliquid sibi deesset, sed non esset capax ad illud recipiendum, et tunc arguit, quod melius fieret, si daretur sibi capacitas a Deo ad illud. Ita arguo in proposito, si aliquid sit infactibile, ergo si daretur sibi capacitas a. Deo, posset fieri ; ergo inodo non potest fieri, quia non datur sibi capacitas ; ergo ista impossibilitas videtur — primo esse ex parte Dei non potentis dare capacitatem.

Contra, Anselmus de casu Diaboli cap. 9. Quia Deus dedit perseverantiam. bono. Angelo, ideo bonus Angelus habuit, et non quia. Deus non dedit malo Angelo, ideo non habuit, sed quia malus non accepit.

SCHOLIUM.

Henricus in hac quaestione habet duas sententias sibi contradicentes. Prima, dicit impossibilitatem esse ex parte rei, possibilitatem ex parte Dei. Secunda, utrumque ponit ex parte Dei. Contra secundam arguit Scotus, quia cui repugnat esse, ei repugnat ex se primo, sicut album et nigrum ex natura sua, secluso omni extrinseco, repugnant ; ergo quod est vere impossibile, tale esset si per impossibile Deus non esset. Contra secundam, possibile est, cui non repugnat esse, nec habet ex se necesse esse, sed lapis productus in esse cognito habet hiec formaliter a se, et principiative ab intellectu Dei, qui non est omnipotentia. Secundo, si impossibilitas est ex parte creatura, ergo et possibilitas, quia in causis praeexcisis, sicut affirmalio est causa aflirmationis, etc. Tertia, nullum attributum Dei dependet a creatura,

Hic dicitur (a) ab Henrico 6. quotdlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste queere 8. quodlib. quest. 3.

Contra istam secundam sententiam, sive sit dicta retractando primam sententiam de isto articulo, sive sit dicta ut retractlanda. per primam, non oporteret arguere contra eam, nis! ex verbis suis propriis, quae implicant manifeste opposita.

Tamen specialiter arguo (b) contra eam sic. : Nihil. simpliciter impossibile, nisi quia simpliciter repugnat sibi esse ; cui autem repugnat esse, repugnat ei ex se primo, et non propter respectum aliquem affirmativum vel negativum ejus ad aliquid aliud. Probatio, repugnan- tia enim quacumque extremorum est ex ratione sua formali, et per se essentiali, circumscripto quocumque alio. respectu utriusque extremi positivo vel negativo ad. quodcumque aliud, sicut. album et. nigrum per se ex suis rationibus formalibus contrariantur, et habent repugnantiam formalem, ( circumscribendo. per impossibile omnem respectum ad quodcumque aliud ;) illud igitur. est simpliciter impossibile, cui per se repugnat esse, et quod ex se primo est tale, quod sibi omnino repugnat esse, et non propter aliquem respectum ad Deum affirmativum vel negativum, imo sibi repugnaret esse, si per impossibile Deus non esset. Videtur igitur prima sententia probabilior secunila.

Sed contra istam (c) primam sententiam arguo. primo sic : Potentia activa, qua Deus dicitur omnipotens, non est formaliter. intellectus divinus, sed quasi praesupponil aclionem intellectus, sive illa potenlia sit. voluntas, sive alia potenlia executiva. Sed lapis est possibilis esse ex se formaliter ; ergo reducendo quasi ad primum principium extrinsecum, intellectus divinus erit illud a quo est prima ratio . possibilitatis in. lapide ; non igitur illa potentia activa a qua Deus dicitur omnipotens, est prima ratio possibilitatis in lapide. Probatio assumpti, possibile secundum quod est terminus vel objectum omnipotentiae, est illud cui. non repugnat esse, et quod non potest ex se esse necessario ; lapis productus in esse intelligibili per intellectum divinum, habet ista ex se formaliter, et quasi principiative per intellectum ; igitur est ex se formaliter possibilis, et quasi. principiative per intellectum divinum. Male igitur. videtur illa prima sententia ponere, quod omnipotentia in Deo sit. illa potenlia, qua est potentia passiva in ereatura ; et hocsi loquatur de potentia activa, a qua. Deus dicitur omnipolens, et respectu eujus illa dicitur potentia passiva in creatura.

Confirmatur ista ratio (d), potenlia activa, quae est omnipotentia, non dat alicui aliquod esse, nisi producendo illud, quia illa est. potentia productiva rei ad extra. Sed ante. omnem productionem rei ad. extra, res habet esse possibile, quia sicut probatum est dist. 36. rem produci in esse intelligibili, non est rem produci inesse simpliciter ; et si esset, non esset per illam potentiam, qua Deus dicitur omnipotens, non igitur per illam potentiam, quae est omni - potentia, est res alia a Deo primo possibili.

Item, in causis praecisis (e), si affirmatio est causa affirmationis, et negatio est causa negationis, secundum quod dicit. Philosophus primo Poster. sicut si habere pulmonem esl. causa respirandi, non habere pulmonem est causa non respirandi; ergo si potentia activa qua est omnipotentia in Deo, est praecisa ratio possibilitatis in. creatura, negatio potentiae. active. in. Deo esset causa negationis possibilitatis. in creatura ; quod ipse negat, et bene quantum ad hoc, quia impossibilitas in creatura est propter formalem repugnantiam partium.

Praeterea, iste respectus, qui consequitur potentiam activam in Deo in quarto instanti, aut est realis, aut non. 5i realis ad extra, hoc est improbatum distinct. 30. Si rationis, ergo in ferlio instanti. terminatur possibilitas ad. Deum sub ratione absoluta, quod non infero sicut in se inconveniens, sed tanquam a pluribus concedendum, et saltem non habendum pro inconvenienti ab eis, qui tenent opiniones illius Doctoris, ex quo sequitur ad eam.

Similiter, propter idem ex ista positione, infero. aliam conclusionem, scilicet quod non est aliquis respectus prior ex parte causae quam ex parte. causati, imo ab ipsa causa sub ratione absoluti, est ipsum causatum sub ratione absoluta ; et postea tertio. sequitur respectus in causato ad causam ; et quarto in causa ad causatum ; iste ergo ordo absolutorum et relativorum, quem hie concedit, nunquam debet teneri inconveniens tenentibus eum.

Tertio similiter. infero, quod. polentia ut est attributum divinum, et dicit perfectionem. simpliciter, non dicit aliquem. respectum ad creaturam (quod ipse probat in prima sententia. 6. quodlib. quaest. 3) quia nulla perfectio divina, et simpliciter dependet a. creatura. Hoc autem idem. probat. Anselmus . Monolog. cap. 15. cum illa relatio ad. creaturam non dicat perfectionem simpliciter etiam in Deo, quia tunc Deus non esset talis, si creatura non esset. Est autem perfectus omni perfectione simpliciter ex se et ex natura sua, et non ex aliquo respectu ad creaturam ; hoc igitur. illatum (quod puto esse verum, sicut et alia duo) non debet respui sicut inconveniens ab aliquibus tenentibus dicta ejus. d

SCHOLIUM.

Sententia Doctoris stat in duobus. Primum, objectum omnipotenti» fieri per intellectum Dei producentem res in esse intelligibili, qua productione facta, res primo habent se ipsis formaliter esse tale, quasi in primo instanti, et in secundo inssansi de se dicunt respectum possibilitatis ad omnipotentiam. Secundum, impossibilitatem esse ex parte rei, non Dei, nam duo vel plura entia. a Deo producta, ex ratione sua repugnant formaliter, ex d. .2. q. 1. de quo 3. d. 3. q. 2. ex producente principiative, et quasi'in tertio instanti. dicunt respectum incompossibiiitlatis in ordine ad quodcumque agens. Hoc ergo causalis est vera, ideo Deus non potest facere chimieram, quia partes ex quibus fienda est inter se, ex se formaliter repugnant; admittit tamen Scotus intellectum Dei non esse priecisam causam possibilitatis opposile, de quo fuse Leuchet, hic ad argumenta Occham.

Aliter dico (g) a prima sententia quantum ad illud, quod probant illa duo argumenta, quia licet potentia Dei ad se, id est, aliqua perfectio absoluta, qua Deus est formaliter potens, sit in. Deo in. primo instanti. nature, sicut et. quaelibet perfectio absoluta sumplieiter, sicut calorem consequitur esse potentiam calefaciendi, qui tamen calor est absoluta forma ; tamen per ipsam potentiam sub. ratione qua est. omnipotentia, non habet objectum quod sit primo possibile, sed per intelleclum divinum producentem in primo instanti illud in. esse intelligibili, et intellectus non est formaliter potenlia activa, qua Deus dicitur: formaliter omnipotens, et tune. res producta ab intellectu divino in esse tali, scilicet intelligibili in primo instanti natures, habet seipsa esse possibile in secundo instanti nature, quia seipsa formaliter non. repugnat sibi esse, et seipsa formaliter repugnat habere esse necessarium ex se, in quibus duobus stat tota ratio possibilis, in quibus correspondet rationibus potentiae activae: non est igitur possibilitas in objecto aliquo modo prior, quam sit omnipotentia in Deo, accipiendo. omnipotentiam pro perfectione. absoluta in. Deo, sicut nec creatura est prior aliquo absoluto in Deo. 51 tamen res (h) intelligatur esse possibilis antequam Deus per omnipotentiam. producat eam, sic est verum ; sed in illa possibilitate non est. simpliciter. prior, sed producitur ab. intellectu divino.

Quantum autem (1) ad inpossibililatem dico, quod illa non potest esse primo ex parte Dei, sicut. dicit prima sententia, et hoc propter rationem factam contra secundam senlentiam, quia ipsa est impossibilis propter repugnantiam ejus ut fiat, quod intelligo sic : impossibile simpliciter includit incompossibilia, que ex rationibus suis formalibus sunt incompossibilia, et ab eo sunt principiative incompossibilia a quo principiative habent suas rationes formales. Est igitur ibi iste processus, quod sicut Deus suo intellectu producit possibile in. esse possibili, ita producit duo entia. formaliter utrumque in esse possibili, et. illa producta seipsis formaliter. suut incompossibilia, ut non. possint. simul esse unum, neque aliquid tertium ex eis. Hanc autem incompossibilitatem quam habent formaliter, habent ex se et principiative ab eo quodammodo, qui produxit ea ; et istam (k) incompossibilitatem. istorum sequitur impossibilitas totius figmenli in-- cludentis ea, et ex ista impossibilitate figmenti in se et ex incompossibilitate partium. suarum, sequitur impossibilitas ejus respectu eujuscumque agentis. Et ex hoc habet compleri totus processus impossibi- litatis rei, quasi ultimus gradus inpossibilitatis sit, negatio. respectus ad quodcumque agens, nec oportet habere aliquem respectum — negativum ex parte Dei, nec. ex parte cujuseumque alterius, nec est forte aliquis in natura rei, licet. intellectus possit comparare Deum, vel aliud agens ad istud. sub negatione respectus. Sic igitur impossibilitas prima est formaliter ex parte impossibilis et principiative a. Deo, et si prineipiative reducatur ad aliquid, non tamen reducitur ad negationem possibilitatis in Deo, imo. redueitur principiative ad. intellectum divinum principiantem. illud. in. illo esse, in quo partes illae formaliter repugnant, propter quam formalem repugnantiam totum ex eis simpliciler est impossibile.

Et ex hoc apparet (I), quod falsa est imaginatio queerentium impossibilitatem aliquorum quasi in aliquo uno, quasi aliquid unum vel intelligibile, vel qualecumque ens sit ex se formaliter impossibile, sicut Deus ex se est necesse esse formaliter. Nihil enim est. tale primum in nom enüitate, nec. etiam entitalis opposite tali non. entitati est intellectus divinus ratio possibilitatis, nec etiam intellectus divinus est priecisa ratio possibilitatis oppositae. nihilo, quia tunc teneret illud argumentum, de causis praecisis in. affirmalione et. negatione. Sed omne simpliciter nihil includit in se ratione plurium, ita quod ipsum non est primo nihil ex ratione sui, sed ex rationibus illorum, quae intelligitur includere, propter formalem repugnantiam illorum inclusorum plurium ; et ista ratio repugnantia est ex rationibus formalibus eorum, quam repugnantiam primo habent per intellectum. divinum, sed non priecise.

Ad primum argumentum, illa ralio Magistri tenet, supponendo quod universum possit esse majoris perfectionis capax, quia tunc melius fieret, si daretur sibi illa capacitas, quam sit sine. illa capacitate, ut. si esset capax multorum aliorum. Absolute autem non tenet ratio Magistri, negato isto, scilicet quod potuit melius fieri ; sicut nec sequitur quod ignis, manens ignis, possit. fieri melior, si fiat capax intellectus vel voluniatis, quia non potest esse islorum capax. Dico tune. ad formam argumenti, quod Deus non potest dare capacitatem nihilo ut sit factionis passivum, sed ista non est prima ratio, sed quiatale non potest habere talem capacitatem, et ista ratio reducitur ad formalem repugnanuve partium, et ulterius ad intellectum divinum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1