Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum ab aeterno Deus voluit alia a se?

D. Thom. 4. pat. "quast. 19. ant; *3ceb eT s Bonavent. Aie art. 1. quast. 1. Richard. art. |. quist. 4. Cordub. lib. 4. quast. 55. dub. 6. Vasquez 1. part. dist. 106. cap. 2. Suarez 2. Metaph. dist. 30. sum. 16. num. 32. Vide Scot. in Heport. et 5. Metaph. quaest. 2. Bassol. hic art. 2. Vorillon. Tartaret. Leuchet. Orbellis Aie.

Circa distinctionem quadragesimam quintam, in qua Magister agit. de voluntate Dei, quaero: Utrum Deus ab aeterno voluit alia ase? Quod non, quia tunc in voluntate divina fuisset relatio. realis ad creaturam ; consequens est falsum, sicut. patet. disf. 30. ergo et antecedens. Probatio consequenti, prius Deus vult aliquid. quam intlelligat se velle illud; sit illud 44, quia sicut dictum est. disf.. 90. certitudo intellectus. divini. circa futura contigentia, non est sine certitudine determinationis voluntatis; ergo relatio illa, quae est in voluntate divina primo ad .fi, praecedit omnem considerationem intellectus. de illa volitione ; igtur non est in voluntate sive in volitione, ut cognita est, sed ut in se est, et per consequens est ibi ex natura rei, et non in cognito ut cognitum est.

Contra, si non voluit ab aeterno, ergo nec modo vult de novo, quia tunc esset mutabilis ; ergo nihil vult.

SCHOLIUM.

Respondet ad quaestionem, sicut intellectus Dei, quia perfectus, est principium intelligendi omnia, de quo supra dist. 33. et 36. ita el voluntas quoad volenda omnia volibilia. Et sicut intellectus Dei nihil potest de novo intellizere, ita nec voluntas ex tempore potest. aliquid velle, quia mutaretur, quia esse volitum non est mutatio in objecto, ergo in ipsa. Addo, si dicatur quod tantum esset mutatio rationis, hoc ipsum inferre voluntatem non esse infinite perfectam, quia differre determinationem alicujus agibilis sine ulla ratione vel motivo, ar.guit imperfectionem ; sed nihil potuit in tempore occurrere voluntati Dei, quod ab zterno non fuit ei ostensum, quia omnia nuda sunt et aperta oculis ejus, Hebr. 4. ergo imprudentia foret in Deo differre resolutiones suas.

Respondeo (a), omnis potentia operativa perfecta potest esse principium operandi circa quodcumque objectum natum respici a tali potentia, sicut perfectus intellectus potest, esse principium intelligendi quodcumque intelligibile, et perfectus visus potest esse principium perfecte. videndi quodcumque visibile; igitur cum in. Deo sit voluntas formaliter, ex dist. 2. et etiam summe perfecta (quia infinita), ex eadem distinctione sequitur, quod ipsa potest esse principium. volendi «quodcumque volibile, non autem. potest esse principium. volendi aliquid ex tempore, quia hoc non polest esse sine. mutatione alicujus, et non objecti voliti, quia objectum volitum non habet esse, nisi quia volitum, et quia habet esse in voluntate divina; ergo ipsa mutatio esset ipsius voluntatis, sicut deductum est disf. 39. de ratione ipsius voluntatis; ergo voluntas divina potest in aeternitale sua esse principium volendi quodcumque volibile. Non est autem ratio volendi simul opposita ambo, quia illa respectu nullius possunt esse simul, nec est ratio volendi neutrum, quia tunc in creaturis nihil lale esset a Deo volitum, et per consequens nihil causaret in creaturis, quia contingentia non potest esse in Deo nisi a parte voluntatis, sicut deductum est. dist. 39 ergo in eeternitate est ratio volendi alterum oppositum. in quibuscumque aliis a se.

Ad argumenta (b) respondeo, sicut dictum est prius dist. 30. de relationibus ex tempore, quod terminantur ad Deum sub ratione mere absoluta, et simili modo de ideis dis. 33. et simili modo de omnipotentia. dist. 43. quae est mere absoluta, secundum quod est attributum divinum, et sic terminat relationem creature: possibilis ad. Deum. . Ita dico, quod voluntas divina sub ratione mere absoluta terminat respectum voliti ad. ipsam, quod quidem voluntas divina producit in esse volito et in. aeternitate, sicut. intellectus produeit in. esse. cognito. vel intellecto, et simili modo dicendum de esse voliti, sicut dictum est de esse cogniti dist. 39.

Sed tunc argues (c), si volitum habet relationem ad voluntatem divinam, aut relationem realem, aut secundum rationem tantum. Si realem, igitur fundamentum suum est reale; ergo illa res habet esse reale ab aeterno. Si relationem rationis tantum, contra, non est per actum intellectus. divini comparantis objectum illud. ad intellectum. suum ; ergo non est relatio rationis in eo. Licet enim intellectus divinus prius comparet illud. objectum ut cognitum ad intellectum suum, qnam sil volitum ab ipso, et in illo priori causet. relationem rationis ipsius objecti ut cogniti ad intellectum suum, non tamen videtur causare aliquam relationem ejus ad. voluntatem.

Licet hic posset responderi (d), quod ista. relatio voliti. ad. voluntatem sit per actum intellectus divini comparantis objectum volitum ad voluntatem suam, quia prius comparat objectum ad voluntatem suam quam comparet ad intellectui suum, si poneretur idem esse sufficere in objecto intellectus ut objectum est cognitum, et voluntatis ut volitum est, et quod nullo modo esset volitum, nisi quia prius fuit intellectum ; tamen respondeo aliter (e), quod in isto objecto ut volito, est relatio alia ad voluntatem divinam, quam illa qua in eo est, ut intellecto ad. intellectum. divinum ; et ista alia relatio non est relatio realis, nec tamen est rationis (loquendo stricte de relatione rationis, scilicet intellectus.) Nec. ista. divisio. est sufficiens, quod omnis relatio. aut est realis, aut rationis, (accipiendo relationem rationis. stricte, quia omnis potentia, quae. potest. habere actum circa objectum existens. vel non existens, et illud objectum polest actu suo comparare ad aliud, ad quod tale objectum non comparatur ex natura rei, potest in objecto, ut objectum est, causare relationem ipsius ad aliud, quc» quidem relatio non est realis, quia non est ex natura objecti in se, nec tamen est stricle rationis, quia. non semper illa potentia comparans, est ratio tantum sive potentia ratiocinativa ; potest enim. voluntas utens aliqua hono ad. finem, causare in objecto illo relationem. ad illum finem. El nee esL ita realis relatio, quia non est in aliquo ex. natura rei, sed ex comparatione voluntatis conferentis; potest enim uti Deo. ad. erealuram ; nec est illa. relatio rationis, quia potentia ista causans istam comparationem, non est. ratio , sive intellectus, sive imaginatio . dicatur lalis virtus collativa, sive quaeeumque alia. Certum est enim quod. voluntas est talis potentia collativa etl comparativa ita. bene, sicut potentia intellectiva, etideo certum est quod utraque istarum potentiarum potest objectum suum comparare, et in objecto suo. causare relationem non realem, quia sic esset ibi in lali ex natura rei sine omni comparalione, nec relationem rationis. stricte sumptam pro relatione causata ab intellectu, licet eam quandoque concomitetur relatio rationis. causala ab intellectu. Sed. voluntas divina, et. etiam. voluntas omnis, (quidquid sit de. imaginatione, de qua modo non), potest comparare seipsam ad objectum in. esse. volito ab oterno, et e converso, et sic potest in objecto causare relationem rationis ad ipsam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1