Quaestio 1
Quaestio 1
Alensis 1. p. q. 36. m. 2. et q. 40. m. ^. D. Bonav. d. 41. q.1. Richard. q. 1. Durand. q. 1. D.-"Thom.4. p. qg. 19. avt... 60. "et. i: "Marsi. 4. q. aemp;5. Vasq. 1. p. d. 83.
Circa distinctionem quadragesimam sextam, in qua Magister agit de voluntate Dei quantum ad ejus impletionem, quaero : Utrum voluntas beneplacii:. Dei semper impleatur ? Et videtur quod non, prime ad Timoth. secundo : Deus vult omnes homines salvos fieri; non tamen erunt omnes salvati ; ergo, etc.
Respondet affirmative loquendo de voluntate Dei efficaci. Ratio est, quia quidquid efficaciter vult, potest sua omnipotentia facere, nec mulari potest, nec impediri. Exponit dupliciter illum locum 1. Tim 2. Deus vult omnes homines salvos fieri, de quo Bonav. hicart. 4. quaest. 1. Richard. q. 14.
Respondeo (a) voluntas Dei quanlum ad omnia semper debet impleri, quia sicut. omnipotens potest omne possibile, ita quando voluntas divina determinat se. ad ponendum aliquid in esse ultima determinatione, illud erit. Velle autem. illud. voluntate beneplaciti, est ultima determinatio, quae potest poni ex parte voluntatis ipsius omnipotentis volentis ponere effectum in esse ; ergo respectu eujuscumque effectus, si Deus est sic volens, illud. erit.
Et posset ratio confirmari, quia si causa ultima — determinatione ad aliquid. determinata non poneret effectum in esse, hoc non videretur nisi propter impotentiam — ejus, ut puta, quia non sufficeret ex se, vel quia esset impedita ab aliquo alio, vel propter mutabilitatem ejus, antequam intelligatur effectus. poni in esse ; sed omnipotens nec est impolens, nec impeditus, nec mutabilis ; ergo; etc.
Ad primum (b) argumentum, dico; quod licet illud. dictum Apostoli posset exponi de distributione aecommodata pro omnibus qui salvi lient, tamen multo melius posset exponi de voluntate antecedente sic, id est, vult omnes homines salvare et salvos fieri, quantum scilicet est. ex parte et sut, et voluntate sua antecedente. pro quanto dedit eis dona naturalia, et leges rectas et adjutoria communia sufficientia ad. salutem ; sicut de rege statuente bonas fos; et proeigente ministros ad custodiam istarum legum, posset dici, quod vult omnes subditos suos pacifice vivere et quiete ; et tamen si videret aliquem tribulari injuste, non statum oporteret, quod Rex intromitteret se ad faciendum illum quiete — vivere, nisi devolveretur causa ad ipsum per quaerimoniam de facto ; ergo vult quidem iste. quemlibet paeifice vivere et quiete antecedenter, non tamen vult quemcumque immediate, ita vivere. [ta dico in proposito, quod etsi Deus non habeat voluntatem beneplaciti ad istum salvandum, tamen vult isti illa adjutoria communia. antecedeniia ad salutem omnium, quibus iste etiam potest sufficienter bene vivere et salvari, propter. quae. dici potest, quod quantum est ex parte sui, vult omnes salvos fieri.
On this page