Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum voluntas humana sit bona mora. liter, quandocumque conformatur voluntati divinae ?

Alensis 4. part. quaest. 41. membr. 4. et 3. D Bonavent. hic quaest. 1. Richard. art. 1. quaest 2. et art. 2. quest 1. et 2. Durand. quazst. 1* D Thom. 4. part. quazst. 19. art. 6. et 1. 2: quaest. 19. art. 9. 10. et. hic quaest. 3. Gabrhic quast. 1. Gregor. quast. 1. Cordub. lib. 1. quaest. 51. fuse. Mayron. dist, 46. quast. .

Circa distinctionem quadragesimam octavam et ultimam hujus libri, in qua Magister tractat de conformitate voluntatis humanae ad voluntatem divinam, quaero : Utrum voluntas humana, vel generalius, utrum voluntas creata sit bona moraliter, quandocumque conformatur voluntati increatae ? Quod sic, veritas intellectus creati est quando conformatur intellectui increato ; ergo a simili de voluntate creata, tunc est bona, quando voluntati conformatur increate, quare, etc.

Contra, Judaei voluerunt Christum pati et mori etiam, quod Christus voluit; et tamen ipsi peccaverunt : Dimitte (inquit) eis Pater, quia nesciunt quid faciunt ; ergo, etc.

SCHOLIUM.

De bonitate morali actus agit Scot. supr. dist. 17. quast. 2. 8 Ad solutionem, num. 37. et 2. dist. 7. 40. 42. et 3. dist. 34. 36. et 4. dist. 14. quist. 2. et fuse quodlib. 18. Hic dicit duo. Primum, etiamsi voluntas creata esset conformis divinze quoad omnes circumstantias, adhuc non esset bona sicut divina, quia diversa circumstantiae congruunt utrique. Primo, divina non regulatur, ex quaest. 4. prolog. et dist. 38. nostra sic, supr. dist. 1. quaest. 1. et dist. 4A. et 9. dist. 23. Secundo, illa non movetur a bono creato, sup. dist. 41. et 3. dist. 18. 19 nostra sic. Secundum dictum, non sufficere ad bonitatem, quod nostra sit conformis divini; quoad objectum, quia secundum Dionysium et Philosophum defectus unius circumstantiae sufficit ad malum. Addo teneri nos conformare nostram voluntatem voluntati divinae priecipienti et. prohibenti, sed non consulenti, nec ultra tenemur conformare eam, in objecto materiali, vel formali positive, divinae voluntati, imo possumus inefficaciter velle oppositum ejus quod Deus videri vult, modo positive non displiceat motivum formale Dei, de quo recentiores 1.:2..d. 49, art;.9; et 10:

Respondeo (a) secundum Dionysium de Divinis nominibus, cap. 4. Bonum est ex causa integra, et secundum — Philosophum, — secundo Ethicor. oportet simul omnes circumstantias concurrere in actu quocumque morali, ad hoc ut sit bonus moraliter ; sufficit tamen defectus unius, et cujuscumque circumstantiae ad hoc ut sit malus moraliter. Voluntas igitur creata conformis voluntati divine in substantia actus, sive in substantia ut. circumstantionata quacumque una circumstantia, sive sit. conformis sibi in omnibus circumstantiis pertinentibus ad bonitatem moris, et forte si esset conformis sibi in omnibus circumstanliis, puta quod propter idem vellent, et eodem modo, et sic de omnibus alis circumstantiis, adhuc non oporteret eam esse bonam, sicut voluntas increata est bona, quia non congruunt eedem circumstantiae actui, ut actus est diversorum agentum. Non enim voluntati creatae congruit ita intense velle aliquod objectum bonum, sicut voluntati increate, et intensio actus respectu objecti in agente creato et increato, est differens multum in eis ; et saltem quidquid sit de conformitate vo- luntatis creatae et increatae. in omnibus circumstantiis non sufficit conformitas in bonitate actus et objecti, quia potest esse difformitas in aliis circumstantiis, quae necessario requiruntur ad bonitatem actus voluntatis.

Ad argumentum in oppositum, dico quod non est simile, quia veritas intellectus non dependet nisi a solo objecto, quod objectum si ita se habeat sicut. intelligitur, verus est intellectus ; bonitas autem voluntatis non dependet a:solo objecto, sed ab alis omnibus circumstantiis, et poüssimum a fine. Propter quod notandum est, quod omnis nostra volitio. potissimum ordinata. est ad finem ultimum, qui est alpha et omenga, principium et finis, cui sit honor et gloria in secula seculorum. Amen.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1