Quaestio 1
Quaestio 1
pon 1 p.g.19.art. 6. 14. et 12, D. ' Bonav. hic q. 2. et d. 45. a. 3. q. 4. et 2. Richard. Nono 2. et d. 45.-a: 3.-9. 1. et 2. Suarez 1. ipairaet. 1. lib. 3. cap. 8.
Circa distinctionem quadrasgesi- mam septimam, quaero: Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae ? Quod sic, quia aliter non videtur Deus hunc certitudinaliter scire peccaturum ; nescit enim futurum contingens sine determinatione voluntatis. suae. Sed circa peccatorem non videtur habere aliquem actum, nisi permittere eum peccare, neque enim habet respectu illius velle vel nolle ; ergo si pevmittere non sit aliquis actus, non erit Deus certus de peccato istius futuro, quia non erit aliqua. determinatio voluntatis suae ad istud futurum contingens certitudinaliter cognoscendum.
Ponit differentiam volitionis et nolitionis efficacis, a volitione et nolitione efficaci, quam vocat remissam. Ponit etiam signa horum actuum, de quo agit 2. d. 6. q. 2. etd. 7. et 3. d. 30. Sed actus hic assignati non possunt poni in Deo, ut videtur, quia nolitio cujuscumque positi in esse, affert tristitiam, de quo Scot. 3. d. 15. et 4. d. 14. q. 1. et in creatis permittere proprie dicitur habens nolitionem remissam permissi, ut hic accipit Scotus. Item etsi inter homines prieceptum sit signum velle efficacis, in Deo non est, alias omnia ejus praccepta adimplerentur. Resolvit ergo Doctor permissionem Dei esse negationem volitionis prohibendi malum, et addit posse Deum reflexe velle istam non volitionem, et exemplificat in reprobatione Jud:, de quo supr. d. 41. n. 12. et quoad hoc potest dici, quod permissio Dei includit actum positivum. In so!utione argumenti quomodo videt Deus peccatum futurum, . respondet, ex eo quod est cooeperaturus vel non cooperaturus, quod intellige, pravisa nostra cooperatione, ut notavi d. 39. num. 23.
Respondeo, (a) in nobis potest dislingui duplex actus voluntatis, velle scilicet et nolle, et uterque est actus positivus, et si sint circa. idem objectum, sunt contrarii actus, qui exprimuntur aliis vocabulis, quie sunt amare et odire. Et. utrumque in nobis potest distingui, ut velle distinguatur in. velle efficax et in velle remissum, ut dicatur velle efficax, quo voluntati non. tantum complacet esse voliti, sed si posset stalim. ponere volitum in esse, statim poneret. ita etiam nolitio efficax est, qua non tantum nolens impedit aliquid, sed si possit, omnino destruit illud. Voluntas autem remissa est, qua ita placet volitum, quod tamen voluntlas non ponit illud in esse, licet possit ponere illud in esse. Nolitio etiam remissa est, qua ita displicet nolitum, quod non prohi, beat illud esse, licet possit. In. no"bisergo permissio proprie videtur esse nolitio remissa alicujus mali, quod seio, (non enim dicor proprie permittere illud, de quo nihil scio) vel illud quod ita fit ab alio, quod placet mihi, sed illud permitto quod scio ab alio male fieri, et displicet, si non prohibeo, hoc permitto, etsi tamen possem prohibere. Signum autem efficacis volitonis, si. fiat immediate a voluntate, est adimpletio; si per alterum, est pracceptum; et volitionis remissa in nobis, forte est consilium, signum, vel persuasio sive monilio; ita signum nolilionis remisso est permissio, vel dissuasio, et signum nolitionis efficacis est prohibitio.
Si ista distinctio posset (b) poni in Deo, ita quod sicut. unus actus ejus est velle et nolle, et hoc sine con- trarietate vel distinctione in. illo ; acu in se, ita poneretur super qua- : dam objecta volita ejus velle efficax, et similiter nolle suum super objecta quaedam nolita efficax, super quadam autem non; tunc posset dici nolitio Dei remissa respectu illorum objectorum, qua ita nollet, quod tamen non vellet ista prohibere, et hec nolitio Dei posset dici permissio ejus, et ita est. actus in Deo inquantum transit super objectum, sic se habens ad voluntatem divinam. 51 autem (c) istud non placet, pro eo quod nolitio cujuscumque positi in esse videtur esse cum aliqua tristitia, et eum aliqua imperfectione. ipsius voluntatis nolentis, tunc potest dici, quod permissio extra vel signum est quod effectus sit, qui (amen est contra pracceptum divinum, et istud est permissio, quod est signum voluntatis divine. Huic autem non correspondet aliquid in ipsa voluntate divina, nisi non velle prohibere illud, sive non nolle, quod est negatio actus divini positivl, et per consequens non est actus positivus. Et quod dicitur volens sinere, hoc potest intelligi, non quod habeat velle rectum circa illud quod permittit, sed actum reflexum. Offertur enim. voluntati suae hune peccaturum, vel peccare, primo voluntas ejus circa hunc non habet velle; velle enim ipsum habere peccatum, non potest; secundo potest intelligere. voluntatem suam non volentem hoc, et tunc potest velle voluntatem suam non velle hoc, et ita dicitur volens sinere, et voluniarie. permittere ; sicut ex alia parte, praesentato sibi Juda ; primo Deus habet non velle sibi gloriam, et non primo nolle, secundum illam ultimam positionem dist. 41. et potest tunc secundo se reflectere super istam negationem actus, et velle eam, et ita volens, sive voluntarie, non eligit Judam finaliter peccaturum, et non nolitionem glorie, sed non volitionem gloria.
Ad primum argumentum dictum est dist. 41. quomodo non est praevisio Dei de peccato futuro per hoc solum, quod scit se permissurum hunc peccare finaliter, et sic [ inaliter damnandum. Sed cum hoc requiritur quod sciat se cooperaturum isti in actu peccandi, vel non eooperaturum ad actum illum, cujus omissio erit. peccatum. omissionis ; concomitatur tamen utramque istarum permissionum, Deum previdere se non velle prohibere hune peccare, et ita patet quomodo permissio divina sit actus voluntatis, et quomodo non.
On this page