Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Deus possit aliquid creare
Alensis 2. part. quast 6. m. 2. art. 1. et E D, Thom. 1. part. quaest. 49. art. 1. et 2. D. Bonavent. hic art. 1. quaesl. 1. Richard. art. 1. quast. 1. et 2. Durand. quast. 4. Henric. sum. art, 2. quast. 23. Vasquez 1. p. d. 172. Occham hic quaest. 4. JEgid. quodlib.6. quas. 4. Vide Scot, 5. Mel. quaest. 2. et 7. Mel. quaestione 8. 9. in Theorem. aemp; Causa naturaliter est, et S Creans non est nisi. Mayron. Aic 250.14; quast. 2. Biel. ibid. quest 3. Anton. Andreas ibid. quaestione 2. Carthus. ibid. Thomas de Argent. q. 1.
Videtur (b) quod non, quia Si aliquid producitur, quod non prius producebatur, hoc est, quia aliquid aliter se habet nunc quam prius ; istud in proposito non potest poni passum, quia non praefuit; igitur oportet agens aliter se habere nune quam prius, et per consequens mutari; sed primum agens non potest mutari, igitur, etc.
Si dicatur, quod agens sine sui mutatione potest producere noyum effectum ; contra, quia agens dat esse, ideo productum vel passum recipit esse, et non e contra, quia productum recipit esse, ideo producens dat esse; igitur in agente oportet naturaliter praecedere aliquam habitudinem novam ad productum, et non e contrario; igitur et mutationem, qua non est ponenda in Deo, igitur nec creatio.
Item, causa (c) semper aque determinata ad agendum, aeque videtur agere semper et effectum producere, quia non videtur ratio quare nunc debeat aliquid producere, et non alias, si fuit alias ita determinata ad ascendum, sicut modo. Sed si creatur aliquid nunc, aliter aliquo modo se habet nunc quam prius, et per majorem determinationem caussa ad ipsum nunc quam prius; ergo causa illa ali quando est, magis determinata ad producendum effectum quam aliter, et sic non aeque semper, et per consequens mutata.
Praeterea, secundo de Generatione : idem manens idem, semper natum est facere idem; ergo non erit aliqua variatio in effectu, nisi prius naturaliter ponatur in causa.
Praeterea (d) si nulla ponatur mutatio ex parte caussae, ut modo dieatur magis approximata vel minus approximata quam alias, vel eum nec possit esse aliquod impedimentum ex parte ejus, non videtur ratio, quare nunc agit et prius non egit.
Et si dicas quod voluntarie agit, et ideo potest agere quando vult, contra hoc, non videtur ratio quare voluntarium agens aliquando agat, et non alias, nisi quia expectat majorem opportunitatem acendi tunc. quam alias. Hoc autem assignari non potest in primo movente respectu sui effectus; ergo nec quia voluntarie agit, potest agere quando vult.
Explieat definitionem creationis, et quod philosophi eam admittant, si nihilum dicatur procedere secundum ordinem naturz, non durationis. Explicat etiam duplicem prioritatem naturs, positivam et privativam, decelarans creaturam ex se essentialiter non habere esse vel non esse, quod intellige etiam de esse essentiz, ex d. 36. primi. Rejicit rationem qua ZEgidius probat creationem, probans eam dari unica ratione, quia alias Deus nihil ageret mediate, si non faceret aliquid immediate et per se. Hoc autem repugnat, cum sit agens primum, ex 1. d. 2. q. 1. et omne pr:eter ipsum sit possibile, ex 1. d. 3. q. fin.
- Respondeo (a), creare est aliquid de nihilo producere in eflectu. De autem, licet possit multipliciter sumi, sicut patet per Anselmum Monol. cap. 8. uno tamen modo accipitur, u£ notat ordinem. Tamen ut notat ordinem adhuc est multipliciterdictum, quia potest notare ordinem naturae vel durationis. Si primo modo, concedunt Philosophi, Deum posse creare, et aliquid de nihilo producere, ut patet per Avicennam 6. Metaph. cap. 29. quaere litteram ejus. Et intelligo (b) illud de prioritate naturae sic : prius natura potest aliquid dici positive, quia ipsum inest alicui, et prior est entitas ejus quam illa qua dicitur posterius natura inesse illi, sicut est de animali et rationali in homine, de substantia et accidente in composito per accidens, de materia et forma respectu compositi per se. Alio modo prius natura dicitur esse unum alio quasi privative, quod scilicet non inest ei cui dicitur primo convenire, sed inesset ei, nisi per aliud impediretur, sicut si dicatur in materia prius naturaliter esse privatio quam forma, non quidem quod ista duo sint simul in materia, ita quod privatio prius insit quam forma. Sed privatio pro tanto potest dici prior natura, et prius natura in materia quam forma, quia privatio semper inesset materis, nisi ab aliquo agente reciperet formam, ita quod ad habendum privationem sufficit sola materia eum negatione vel privatione caus: extrinsecs ; ad habendum autem formam requiritur causa extrinseca. Nec tamen privatio est de ratione materia, sicut nec forma, nec ambo sunt simul in materia.
Ita intelligo (c) in proposito, quod creatura non habet ex se non esse, nec. habet ex se esse, nec quod simul sint in ea esse et non esse, quasi simul sint esse et non esse, nec aliquo modo habet non esse, quando est. Sed quantum est ex se, haberet non esse, nisi causa extrinseca suum non esse impediret, dando sibi esse, quia ex sola ratione creaturae non haberet esse, circumscripta omni causa extrinseca dante esse, quia nullo modo haberet esse, nisi per causam extrinsecam produceretur in esse, ita quod magis proprie dicendum est creaturam non habere esse ex se formaliter, quam habere non esse ex se formaliter, quia formaliter prout ex se affirmatur, nec habet esse ex se, nec non esse.
Pro ista (d) opinione sic intellecta arguitur : Agens perfectius minus praesupponit in agendo quam agens imperfectius, sicut natura minus praesupponit in agendo quam ars, quia natura praesupponit ens in potentia, et ars ens in actu. Sed Deus est agens perfectius quam natura vel ars; igitur minus praesupponit quam natura aut ars in sua actione, et ita minus quam ens in potentia quod est praesuppositum a natura, et ita nihil, et per consequens potest creare.
Istam rationem (e) adducunt aliqui ad secundum membrum, prout de notat ordinem durationis, sed ibi omnino non valet, quia etsi Deus nihil praesupponat in producendo de quo produceat,non tamen sequitur quod possit producere novum sic, sicut nec de natura et arte sequitur ex virtute argumenti, quod quia natura non presupponit in actione sua ens in actu; igitur potest producere aliquid omnino novum secundum esse in actu, non sequitur. Sed (f) nec ad istud primum membrum valet, quia secundum Philosophos, quaecumque Intelligentia est agens superior quam agens naturale,. et tamen non conceditur consequenter ab eis, licet Avicenna concedat, quod Intelligentia possit creare, sive aliquid de nihilo producere. Ideo aliter (g) arguo ad istud membrum sic : Deus potest immediate aliquid causare et efficere;igitur potest creare, et aliquid de nihilo facere; igitur potest aliquid immediate facere. Imo antecedens est manifestum, quia Deus est primum efficiens ex secunda distinct. 1. lib. igitur potest aliquid immediate facere. Imo si nihil potest immediate facere, tunc nec etiam mediate potest facere aliquid, quia est primum efficiens, et ita nullum effectum producet. Consequentiam probo sic, quia si potest efticere aliquid, igitur illud non habet esse ex se necessarium formaliter, et habet esse a causa; igitur habet esse post non esse, secundum intellectum istius membri. Immediate etiam producit nullo alio prsesupposito, quia si aliquid aliud prassupponeretur, iliud aliud esset effectum ab eo, sicut patet ex distinct. 8. primi; igiiur istud non esset immediate effectum ab eo. Habemus igitur a primo antecedente ad istud conse- quens, quod producit aliquid ordine naturae de non esse ad esse, nullo prasupposito; secundum ergo istum intellectum creat. Ista ratio videtur innui ab Avicenna 6. Metaphysicae cap. 2. ubi prius. Quaeere eam ibi.
Ponit sententiam Philosophorum negantium creationem in tempore esse possibilem, quam refutat, 1. dist 8. q. fin. ubi num. 13. et dist. 39. et 43. probat Deum omnia ad extra contingenter causare, et consequenter nihil necessario facit ab aeterno, quia etiam secundum Philosophum, sola necessaria sunt cxterna. Adducit aliam rationem, sed facile solubilem a Philosophis, de quo agit 1. d. 2. q. 1. num. 28. et 4. d. 48. q. 2.
De secundo (3) membro, prout ly de notat ordinem durationis, negatur communiter creatio a Philosophis, quia dicunt Deum necessario producere quidquid immediate producit, et nullo praesupposito; quod autem mediate producit, producit aliquo praesu pposito, de quo producit, quia tunc producit per causas secundas, et ifa nec mediatum, nec immediatum effectum contingenter producit de nihilo, sic accipiendo de.
Sed contra (b) istud probatum est distinct. 8. primi lib. et tactum est distinct. 39. ejusdem, quod Deus causat omnia, qua sunt ad extra contingenter, et ex hoc sequitur, quod non necessario, et, per consequens nec sempiternum, quia Philosophus 9. Metaph. videtur concelere omne necessarium esse sempiternum et e contra. Idem etiam videtur innuere primo de Celo et Mundo, contra Platonem, qui concessit aliquid sempiternum esse, et tamen possibile non esse.
Sed instabis huic (c) rationi, quod non oportet ubi est contincentia in effectu, quod ibi inferatur possibilitas ad novitatem. Deus enim contingenter vult A, ex dist. G 8. 1. lib. et tamen non potest de novo non velle A, quia tunc esset mutabilis.
Respondeo (d) novitas potest esse in productione divina propter : novitatem producti, licet non sit, novitas in ipso producente, quia, in productione prima novitas est ex parte producti, sicut patebit | respondendo ad primum argumentum principale. Sed circa velle, non potest esse novitas vel mutatio ex parte voliti, nisi esset aliqua novitas ex parte actus volendi, quia actus volendi idem et eodem modo se habens, non potest esse alicujus noviter voliti. Volitum enim non habet esse volitum, nisi per actum volendi, et ita non est novum in esse volito, nisi per novum actum volendi.
Sic (e) igitur videtur aliqualiter sequi quod si Deus possit aliquid contingenter causare, potest etiam contingenter causare aliquid novum, quia non est ratio quare non possit causare non sempiternum contingenter, sicut potest contincenter causare sempiternum, ex quo non causat necessario. Quod enim oporteret causatum esse sempiternum, videtur sequi ex necessitate causationis vel ex immutabilitate ipsius causantis, quorum neutrum infert sempiternitatem ; igitur possibilis est novitas inferri.
Arguitur etiam ad istud membrum,.quia si aliquid sit novum, quaero a qua causa sit novum? Sit illa causa A, tunc arguo, aut A eodem modo se habens produxit hoc novum, aut aliter. Si eodem modo, habetur propositum, quia ab eadem causa non mutata, potest esse aliquis effectus novus. S1 ab A, aliter se habente, quaero a quo movente aliter se habuit ad hune novum effectum producendum? non est processus in in( initum; ergo stabitur tandem quo! aliquid erit novum a causa uniformiter se habente.
Et confirmatur ratio, quia si potest esse a primo movente hac pars motus nova, qua nunquam profuit, quare non potest ita aliquid totum esse novum, cujus nihil unquam praefuit?
Sed ista ratio (f) eum sua coniirmatione contra Philosophos parum valet, et leviter solveretur ab eis. Conelusio tamen vera est, quod ab aliquo agente non mutato, potest esse productum, quod omnino sit novum.
Ponit sententiam Henrici dicentis, creationem non esse de nihilo existentis, sed de aliquo essentiae, ponit enim essentiam dari creature per omnipotentiam Dei. Hanc refutat Seotlus 1. d. 43. quia eo ipso quod res est in esse intelligibili per intellectum, eum non repugnet sibi esse, nec necessario sit, est possibilis.
In isto (a) tamen membro secundo, scilicet intelligendo de! prout dicit ordinem durationis, 3 distingui potest de nihilo, quod potest accipi pro nihilo omnimodo, vel pro nihilo secundum esse existentiae, aliquo tamen secundum esse essentiae. Et ponitur ab aliquibus, quod licet Deus possit creare de nihilo secundo modo, non tamen primo modo, quia non potest aliquid producere, quod non est ex parte sui possibile, secundum Avicennam 2. Metaph. Nihil autem non est possibile ex parte sui, quia non est ratio aliqua, quare unum nil non esset possibile, et aliud mhil esset possibile.
Confirmatur ista (b) ratio, quia in ommi creatura est compositio ex actu et potentia, et ubieumque ista sunt, pracedit ordine naturae possibilitas vel potentialitas; igitur potentialitas in quacumque re creata, sic praecedit naturaliter, et est prior natura actualitate; et tunc ista potentialitas non est nihil, sed est alicujus entis secundum aliquod esse, non esse existentiae, igitur secundum esse quidditativum. Et hoc ponitur secundum illum modum, qui recitatus est dist. 43. primi, ibi enim ponitur, quod per potentiam activam Dei ad se, producitur primo res in esse possibili passive ad se, et tunc ultra potest produci in esse existentiae, non tamen nisi prius natura fuerit producta in esse quidditativo, et in esse possibili passive.
Contra istud (c) est argumentum ibi dist. 43. quia non producitur res aliqua in esse possibili per omnipotentiam, sed per intellectum, quo producitur in esse intelligibili; et quando est in esse intelligibili, non repugnat sibi esse, nec est ex se formaliter necessarium; igitur est possibile.
Similiter (d) sicut argutum est dist. 36. primi, contra illud esse essentia, si illud esse esset verum esse, productio in illo esse vere esset creatio, quia ad aliquid esse simpliciter de nihilo, igitur illa productio est simpliciter alia a productione rei in esse possibili, quia si res non sit possibilis antequam sit in esse essentiae, et producitur in isto esse, igitur aliquid producitur in aliquo esse aliqua productione, quod non est possibile ex parte sui.
Sententia Doctoris, creationem esse de nihilo essentiae et existentiae, sed non de nihilo esse intelligibilis; tamen ipsum esse intelligibile, producitur de nihilo omnis esse, de quo Seot. 1. d. 3. quaest. 4. et dist. 36. et 3. dist. 6. quaest. 1.
Quantum ad (a) istum articulum dico, quod de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse existentis, potest Deus creare, et per consequens de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse essentis, quia, ut probatum est dist. 30. primi, nunquam esse essentiae separatur realiter ab esse existentis. Tamen non potest aliquid creari, id est, produci ad esse simpliciter de nihilo, id est, nullo modo ente, nee simpliciter, nec secundum quid. Nihil enim creatur, quod non prius habuit esse intellectum vel volitum, et in esse intellecto fuit possibile formaliter, sicut dictum est in prima ratione contra illam positionem, et tunc fuit quasi in potentia propinqua, ut posset esse objectum omnipotenti2, et poni in esse simpliciter. Potest tamen aliquid produci, licet non creari, de simpliciter nihilo, id est, non aliquo secundum esse essentiae, nec secundum esse existentiae?, nec secundum aliquod esse secundum quid, quia creatura producitur in esse intelligibili, .non de aliquo esse, nec simpliciter, nec secundum quid, nece possibili ex parte sui in isto esse. Istud tamen produci, non est creari, quia non terminatur ad esse simplieiter, sed secundum quid.
Ad primum (b) argumentum principale dico, quod causa potest primo et immediate aliquem effecium novum producere, absque omni novitate in ipsa. Quod patet per exemplum, si ponatur Sol semper esse in se sque luminosus, et creetur aliquod medium perspicuum approximatum, de novo illuminabit illud, ita quod nihil novum erit in Sole ad hoc quod ab ipso sit nova illuminatio; etsi posset ex se ponere medium perspieuum et sub lumine, sicut causat in ipso lumen, ita poneret in esse hoc totum, scilicet medium illuminatum sine aliqua novitate in seipso.
Et si dicas, hoc non posset, si esset agens naturale et uniformiter se habens, quia tunc semper uniformiter produceret; igitur exemplum non valet ad propositum ostendendum.
Respondeo, verum est, quod istud exemplum quoad hoc valuit, quod non oportet propter novitatem effectus ponere novitatem in causa, tamen non valuit quoad hoc quod effectus possit esse novus a causa naturaliter agente et totali, quia tale agens semper uniformiter ageret, si tale esset respectu effectus; agens autem liberum potest eadem volitione antiqua, effectum novum producere pro tune, pro quando vult effectum novum esse. Non enim est necesse si sempiternaliter , vult, et non potest de novo velle; igitur vult pro sempiterno, sicut non est necessarium in me, quod si nunc volo aliquid, quod pro nune velim illud, sed possum velle illud esse pro cras, et eadem volitione stante sine omni mutatione a parte voluntatis mese, possum illud novum causare cras pro quo volo illud.
Et quando (c) arguitur contra istud, per illam rationem quod oportet habitudinem novam aliquam naturaliter praecedere in producente ad productum, et non e contrario, dico sicut dictum est dist. 35. primi et alias frequenter, quod ad absolutum in causa, immediate sequitur absolutum in effectu, et in effectu primo consequitur respectus ad causam, et tunc si aliquis est respectus cause ad effectum, ille respectus ad effectum est ultimus, et aliquando nullus. :
Cum (d) igitur dicis quod quia causa dat esse, ideo effectus recipit esse, et non e contrario. Dico quod si intendas per ly quia reduplieationem relationis in causa, vel aliquam realitatem novam in causa, sive relativam, sive absolutam, propositio est falsa. S1 autem (e) intelligas reduplicare actum primum causas, qui praecedit naturaliter causatum, illo modo propositio est vera; absolutum enim in causa fpraecedit naturaliter causatum.
Et si dicas, (f) quod non tantum, quia est absolutum causat, quia similiter tale est, scilicet absolutum, quando non causat.
Dico quod in illo instanti in quo causat, adhuc causat ut prius naturaliter ipsa causatione, et ut sic nihil intelligitur nisi absolutum a quo ponitur ipsum causatum in esse, et. ideo nihil potest accipi cum hoc causa hujus quod est causari, nisi illud sit prius, nec respectu hujus instantis, nec respectu alterius. Fallit autem imaginatio, quia semper videtur i quod causa sit indeterminata usque ad illud instans, quando causat, et tunc quod aliqua relatio determinans ipsam ad effectum, primo requiratur a parte ejus, quod falsum est. Illud enim idem absolutum, quod in causa praecessit, tam natura quam duratione ipsum effectum productum vel causatum, est etiam in ea in illo instanti prius naturaliter quam causet, et secundum illud absolutum secundum quod prius fuit causativum, est nunc causans, et non secundum aliquid additum, neque absolutum, neque respectivum.
Ad secundum (g) patet per idem, quia caus asque determinata ad' producendum aliquod productum, quantum est ex parte sui, potest quandoque producere et quandoque non producere. Quia siccuw in naturalibus, causam determinari ex parte sui, est ipsam "habere formam qua causet, ita in liberis, causam esse determinatam est ipsam habere volitionem respectu volibilis; et sicut ibi forma haberi potest antequam effectus causetur, s) tunc est impedimentum extra vel absentia passi, ita quoque hic potest volitio haberi, antequam volibile habeatur, et prius natura et duratione.
On this page