Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
In favorem opinionis tenentis creationem aeternam esse possibilem, in quam Doctor videtur inclinare quoad permanentia, solvit argumenta in contrarium allata, ex Henrico, num. 6. confirmans illam sententiam tribus rationibus.
Tenentes autem (3) primam opinionem, potissime propter hoc quod non invenitur contradictio in istis terminis : aliud a. Deo esse sempitermun; et secundo propter hoc quod rationes, quae videntur probare contradictionem sunt speciales, et ideo si de aliquo speciali probent contradictionem, non tamen probant hoc de omni alio a Deo; et tertio, quia quaedam rationes fiunt de praeterito, qua videntur similiter posse (fieri de futuro sicut de praeterito, cum tamen nulli negent possibilitatem futuri sine fine, aut possent fieri de successione sicut de permanentia.
Isti respondent ad rationes contra istam opinionem, quae probant contradictionem. Ad primam dicunt, quod creatura aliqua potuit semper producta fuisse, puta Anoelus, cujus esse est in sevo. Et si dieas, quod creatura illa aliquando fit, concederent quod illa fit in instanti svi. Et cum infertur, quod tunc esset ens successivum, non sequitur, quia filius Dei semper generatur, et tamen nonest aliquid successivum, sed summe permanens, quia idem instans in quo generatur, semper manet, ita dicerent isti, quod idem nunc manet, in quo angelus accipit esse, et ita non est succesS10; successiva enim semper aliam partem accipiunt sui esse.
Ad aliam probationem de con-: servari et creari patebit in quaestione de svo. Ad illud additum de esse acquisito, concedunt quod habet esse acquisitum, quia non habet esse quod ex se sit formaliter necessarium; tamen non videtur necessarium, quod sit acquisitum post non esse, quia acquisitio sicut et receptio, videtur sufficienter stare, si ex se non habeat illud, quod dicitur acquirere, sive sii novum sive antiquum.
Ad secundam (b) rationem de Philosopho primo Perihermenias: | omne quod est, etc. patet responsio dist. 39. primi, ubi est. adducta, ista instantia ad probandum, quod nihil contingenter est in illo instanti pro quo est, quoniam oppositum tunc posset inesse, et ex: hoc patet quod assumptum est falsum ; imo in illo instanti in quo et pro quo est, contingenter est. sicut. ibi deductum est et jam determinatum. Et idem dico de causa, quod causa non causat in quantum praecedit effectum duratione, sed est causa inquantum praecedit effectum natura; si igitur omnis causa pro illo instanti pro quo causat, necessario causat, et nulla contingenter, omnis causa inquantum causat, necessario causat, et nulla contingenter.
Ad tertium (c) posset negari, quod in quaecumque specie est similis impossibilitas ad eaeternitatem et sempiternitatem, quia non apparet contradictio ex parte cujuscumque speciei, et ideo nec similis possibilitas. Vel si conccdatur de asino, quod potuit fuisse productus ab aeterno, et potuit cenerare, et per consequens ab ipso potuissent fuisse omnes asini geniti usque ad istum. Et cum quaeris, utrum fuissent finiti vel infiniti, negatur quod sint infiniti, imo finiti. Et cum infers, igitur tota duratio a productione illius asini usque ad istum, fuisset finita, negatur consequentia. Ille enim etsi productus fuisset ab infinito, non tamen potuit generasse ab infinito, quia generatio necessario includit in creaturis, quod sit mutatio inter terminos oppositos scilicet. privationem et formam, et quidquid est inter opposita sibi succedentia, non potest esse sempiternum.
Et si dieas (d) quod tunc oportuit ipsum per tempus infinitum quievisse ad generandum, eum tamen fuisset perfectus et. potens generare, quod videtur inconveniens,
Respondeo, asinus non fuisset factus perfectior ab aeterno ad generandum quam Deus ad creandum, et tamen per te oportuisse( Deum quievisse a creando A per infinitum quasi imaginatum, ita quod contradictio esset ipsum aliquid creasse, quin infinitum quasi praeteritum imaginatum praeeessisset, et tamen in creatione ojus, scilicet in dando totum esse ei, quod habet ln se esse, non videtur ita necessario includi novitas, sicut in ge- ; neratione, qua est a privatione ' ad formam; non igitur est inconveniens si oportuit asinum genePasse, quod quievisset per infinitum imaginatum a parte ante ab illa actione, quae necessario includit quod sit nova, cum ponas Deum necessario quievisse ab illa actione, quam non ostendis includere formaliter novitatem.
Ad quartum (e) dico, quod tota deductio de potentiis illis videtur. esse superilua, et multipliciter peccare. Et. tamen loquendo de potentia sicut ipse procedit in argumentando in fine, concludendum esset secundum eum, quod potentia ad non esse, necessario procedit potentiam ad esse, et si argumentum suum valet de potentiis contrariis secundum quod accipitur a Philosopho, primo de Colo et mundo, debet intelligi de potentiis incompossibilibus actibus suis, et tunc si potentia ad non esse, necessario praecedat potentiam ad esse, tunc esse necessario praecedit non esse, quia potentia ad non esse, nunquam est secundum esse intellectum, nisi in eodem praecesserit esse.
Ubi sciendum est, quod loquendo proprie de potentia, scilicet ante actum, subjectum immediatorum oppositorum, nunquam est in potentiis oppositis simul, quia tunc careret utroque actu simul, et ita non essent opposita immediata circa illud subjectum. Et de illis verum est, quod potentia ad unum, non est sine actu alterius, non quod ille actus sit receptivus illius potentiae, imo subjectum tantum recipit illam potentiam, sicut et ejus actum. S1 enim actus A, prior sit potentia ad B, quia ratio receptivi; igitur ipso P, quia in eodem est prius natura potentia actu 9. Metaph. B autem pari ratione prius est, potentia ad A, et ita idem prius et posterius eodem, sed potentia ad unum, necessario concomitatur alterius actus propter immediationem actuum ad unum.
Ad propositum dico (f) quod non fuit ab aeterno sub potentia ad esse, et sub potentia ad non esse, sub qua tamen prius? Dico, quod sub potentia ad esse secundum veritatem, quia sub non esse, et ita non sub potentia ad illud. Si autem fuisset ab szeterno, fuisset semper sub potentia ad non esse, et nunquam sub potentia ad esse, sed sub actu. Si autem non loquaris de potentia ante actum illum, sed quasi subjeetiva, et assumas ibi creaturam non esse s1c in potentia ad esse, nisi sub non esse, falsum est, et supra improbatum.
Omittendo (g) igitur de potentiis, argumentum breviter videtur stare in hoc : opposita, qua insunt eidem ordine naturae, non possunt eidem inesse simul ordine durationis, quia prius duratione inest, quod prius natura inest. Esse igitur et non esse cum insint ordine naturze lapidi, non possunt simul inesse eidem simul duratione, nec indifferenter se invicem praecedere, sed necessario non esse prsecedit duratione ipsum esse, et ita non potuit semper fuisse. Quod autem. ^on esse prius natura insit quam esse, hoc probat, quia non esse competit lapidi ex se, aliud, scilicet esse, non competit sibi ex se, sed ex alio.
Hic dico (h) quod duo opposita non insunt ordine naturae eidem quasi positive, loquendo de ordine natura, sicut est de animali et rationali, substantia et accidente, sed quasi privative, scilicet quod alterum inesset nisi impediretur, qui modus expositus est in quastione prseecedenti exponendo opinionem Avicennae. Et hoc modo non oportet illud quod prius natura convenit alicui, prius duratione convenire sibi. Potest enim illud, quod non habet esse aliquod ex se,! preveniri a causa positiva dante sibi aliquid, quod istud non habet * ex se, et ita prius duratione habe-«* ret oppositum quam istud. Ista: responsio patet in aliis. Probaret f enim argumentum, quod Deus non s posset creare materiam sub forma, quia materia prius natura est privata quam informata, quia ex se habet quod sit privata, ex alio? quod sit informata; igitur non posset in materia esse forma, nisi duratione praecessisset materia informis. Sed hoc non concludit. quia materia non est ex se positive privata, sed privative tantum, quia non ex se habet formam, sed ab alio, ut generante vel creante, et ipsa sola sine alia causa positiva sufficit ad hoc quod ipsa sit privata; esset igitur semper privata nisi esset aliqua causa positiva impediens ejus privationem continuam, et tamen quia causa positiva potest a principio impedire ipsius materie privationem, dando sibi esse, ne semper sit privata, ideo non oportet ex tali prioritate naturae, necessario concludere prioritatem durationis.
Ad aliud (i) de infinitis animabus, respondeo quidquid non potest fieri a Deo in uno die, quia ineludit contradictionem, hoc non posset fieri in infinito praeterito, si fuisset propter eamdem rationem. In ista enim die sunt infinita sinstantia, (imo in una hora unius dici) in quorum quolibet posset ereare animam, sicut in uno die totius temporis infiniti, si esset. Non enim oportet eum quiescere a die in diem, ut ereet unam animam post aliam, et ita si in infinitis instantibus hujus dici, non potest creare infinitas animas, quia hoc non est factibile, nec in infinitis diebus totius praeteriti, posset infinitas animas creasse.
Et si dicas (k) instantia hujus dici non fuisse in actu, sicut sunt infiniti dies praeteriti, hoc non suffiet, quia sicut. instantia infinita infinitorum dierum in quibus croasset, fuissent in potentia per te (sicut indivisibile est in continuo) et non in actu, quia nullum illorum fuisset in actu terminus temporis, ita est etiam de infinitis instantibus hujus dici; igitur aequalem infinitatem videntur habere instantia unius dici vel hujus hore, cum infinitis instantibus infinitorum dierum, et ita videtur sequi propositum. Concederent tamen aliqui Philosophi, non esse impossibile infinitatem esse in accidentaliter ordinatis, sicut patet per Avicennam 6. Metaph. c. de Causis.
Ad aliud (l) de transitu infiniti, : videtur improbare sempiternita-. tem successivorum. Sed secundum . tenentes istam opinionem, non est ; similis ratio impossibilitatis in successivis et in permanentibus, quia permanentia quaecumque, licet secundum motus suos possint mensurari tempore, tamen secundum esse substantiale, ponuntur mensurari avo; et ideo ponens permanens esse sine principio, non videtur ponere aliquod infinitum esse acceptum. Istam rationem de infinito successivo, confirmat illa imaginatio de linea conversa, quia si aliqua linea esset quasi protensa in infinitum, incipiens ab hoc puncto A, non esset possibile quod esset pertransita; igitur videtur quod esset e converso, imaginando lineam quasi sic acceptam in praeteritum, non videtur possibile, quod sit accepta usque ad 4.
Ad ultimum argumentum (m) diei potest, quod aequale, majus et, minus, non conveniunt quantitati , molis nisi finitae, quia prius dividitur quantum. per finitum et infinitum, quam sibi conveniat aequale vel inaequale. De ratione enim quantitatis majoris est excedere, et minoris excedi, et aeequalis commensurari, quae omnia videntur concludere finitatem, et ideo negaretur infinitum esse aequale infinito, quia s quale et inaequale, et majus et minus, sunt differentiae quantitatis finitae et non infinite.
Ad primum argumentum (n) principale concedo, quod materia est ingenita et incorruptibilis, non tamen ex hoc sequitur quod sit sempiterna, quia non habet materiam unde fiat. Est tamen producta tota, quae productio non est generatio, quia generatio et corruptio sunt compositorum, non simplicium.
Ad aliud (o) de sempiternitate temporis, dico quod non valet, quia alias concludit, movens non posse sine novitate seu mutatione mutare, et responsum est ad illud in quaestione praecedenti. Et quod arguitur de ante, dico quod non concludit nisi de ante 3imaginato vel privato, sicut aeternitas est ante quod nihil est, vel sicut extra universum nihil est, ibi vel negatur exira, vel non affirmatur nisi imaginatum extra.
Ad illud (p) primi de Generatione quamvis Ista sit aliquo modo probabilis : Corruptio unius est generatio alterius, quod pro tanto verum est, quia nullum agens naturale per se intendit corrumpere aliquid, sed per accidens corrumpit illud, quod est incompossibile generato, quod per se intendit ; tamen ex illo non sequitur perpetuitas generationis, quia ultima corruptio potest coneomitari ultimam senerationem, puta quando omnia mixta resolventur in elementa, et tunc erit, status tam generationis quam corruptionis, licet illa ultima corruptio non sit annihilatio, quia est a ad materiam. Philosophus tamen, supponit cum ista propositione, unam aliam propositionem, scilicet quod tale generabile est 1terum corruptibile, et quod ejus ceneratio alterius sit corruptio, quod non est, verum. Sed arguendo in praeteritis, oportet accipere istam : generatio unius est corruptio alterius, et. ista non est ita vera ex per se intentione agentis naturalis, sicut. illa praecedens. Aeeidit enim quod generans corrumpat propter incompossibilitatem termini corrumpendi, cum termino quem intendit, quia non potest producere formam quam intendit, nisi in materia proexistente ; et illa materia praeexistens communiter est sub forma incompossibili forma quam intendit,et ideo oportet ipsum corrumpere compositum praeexistens, ut generet illud quod intendit. Et dato quod ex hoc sequeretur, quod nulla esset generatio, nisi quando producitur totum, non tamen oportet quod pars ejus praeexistat sub forma incompossibili, et ideo talem productionem alicujus entis non oportet esse destructionem alicujus alterius entis, sed tantum destructionem nihili sive non entis praecise, et tunc non oportet illam primam productionem praecessisse aliam, quia terminus « quo hujus productionis, non fuit terminus ad quem alterius productionis, quia nihil, nulla productione producebatur.
Ad illud quartum (q) argumentum de successione propter motum, quando dicitur quod agens non causans per motum, et non impedibilis, potest habere effectum sibi e«osvum, diceretur quod ubi agens et effectus possunt habere essentiam unigeneam, vera est major illa, sed ubi non possunt esse unigenea, sed prioritas nature in causa de necessitate requirit prioritatem durationis ejus respectu effectus, ibi major est falsa, sic est in proposito.
Ad primum in oppositum (r) dico, quod vel illa non est definitio creaturaes sed descriptio quaedam concessa ab Ario, contra quem arguit Augustinus, quia dicit Filium Dei aliquando non fuisse, et tunc sufficit Augustino accipere istam definitionem vel descriptionem contra eum ut concessam, et ex negatione hujus descriptionis a Filio Dei concesse ab eo, concludere contra eum quod non sit creatura. Vel si est definitio creaturae, proprie loquendo de creatura inquantum creatura, non tamen propter hoc est definitio cujustibet alterius a Deo, puta Angeli vel hominis, quia diceretur quod huie quod est esse creaturam, accidit haec definitio. Sed si illa poneretur definitio incipientis et de facto, ita esset omne aliud a Deo tunc arguendo sic : Oinne aliud a. Deo est incipiens; ergo omne aliud a. Deo est creatura, non sequitur, sed est fallacia aecidentis propter extraneitatem medii respectu tertii, inquantum comparatur ad primum non enim quidquid repugnat accidenti, repugnat subjecto, cui accidit tale accidens.
On this page