Quaestio 2
Quaesito 2
Utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius aliud ab ipsa exsistentia
Utrum in (a) Angelo actualiter existente, necesse sit ponere aliquid. mensurans ejus existentiam vel. durationem existentiae ejus, realiter aliud ab ipsa existentia ?
Alensis, D. Thom. D. Bonavent. Richard. Henric. calerique Doctores citati q. praeced. Vide Scot. in Theor.S non potest probari Deum aliquid. Vorrollong. 2. d. 2. q. 2. ZEgid... 2. d.. 2. q« 4. ari, 3. Bacon. Hic art. A er 9.
Quod sic (b) : Tempus differt a motu per hoc quod mensurat ipsum; sicut probat Philosophus 4.F Phys. per hoc, quod tempus non est velox nec tardum; motus autem dicitur velox et tardus, et per alias rationes; ergo a simili, seevum est aliquid aliud ab existentia aeviterni mensurans ipsum.
Secundo sic, (c) quantitas permanens et successiva sunt ejusdem generis; ergo utrumque est aliquid aliud a suo subjecto, maxime si illud pertineat ad genus Substantia; ergo sicut quantitas permanens est aliud ab eo cujus est mensura, ita et quantitas successiva.
Contra, de illo alio si sit, quaero, quo durat in esse? Si seipso, ergo pari ratione ipsa existentia poterit seipsa durare formaliter, quia istud aliud non erit perfectius ipsa aetuali existentia ejus, cum sit quasi passio ejus; si autem alio a se absoluto durat in esse, erit processus in infinitum in mensuratis et. mensuris.
Respondeo (a), patet enim, quod prima opinio in praecedenti quaesione debuit concedere partem affirmativam, quia aevum vere potest habere rationem mensurae, et esse quantitatem proprie, et ita differre ab existentia Angeli, quae non est in se formaliter quanta, sed indivisibilis. Similiter in illa existentia succedunt sibi invicem nunc aevi alia et alia; ergo utrumque differt ab ipsa existentia Angeli, sicut. quoddam absolutum secundum illam positionem, quia sunt indivisibilia de genere quantitatis.
Similiter aliqui (b) tenentes secundam opinionem in praecedenti quaestione, scilicet de indivisibilitate aevi, dicunt ipsum »vum pertinere ad genus quantitatis, non sicut divisibile, sed indivisibile in cenere illo, ita quod ex multis indivisibilibus ejusdem speciei mensurantibus, scilicet existentias plurium aeviternorum ejusdem speciei, potest componi quantitas discreta, quae sit numerus et mensura in eviternis, sicut. numerus in eorporalibus est ex indivisibilibus unitatibus diseretis in eis. Pro haec adducunt rationes. Quaere.
Positis sententiis Bonaventure et Henrici affirmantibus, ponit propriam negantem distinctionem realem inter sevum et :eviternum, quia c:eviternum est prius suo sevo et inseparabile ab eo, nec se habent ista instar aliorum, quae separari possunt. Hoc videtur contra id quod tribuitur Scoto, de distinctione totius a partibus unitis, de quo 3. distinctione 2. questione 2. articulo 1.
Contra istud arguitur (c) sicut , prius argutum est in questione 5. y prime — distinctionis hujus secundi in solutione principali. Illud (quod si * esset distinctum ab aliquo, esset ! posterius eonaturaliter)necessario est idem illi, si incompossible est p illud aliud esse sine eo; igitur si . impossibile est esse Angelum sine aliquo extrinseco, quod sit mensura actualis existentic ejus, cum illud si esset aliud, esset poste-F rius naturaliter ipsa actuali exi- Stentia Angeli, sequitur quod non est aliud ab existentia ejus; aut si est aliud et per consequens posterius, poterit actualis existentia absque contradictione esse sine eo, et ita non est necessarium ponere illud. .
Confirmatur ratio ista (d) et illa similiter, de qua fit mentio in D quest. distinct. 1. hujus secundi, quia distinctio aliquorum, equorum unum proprie inest alteri, non concluditur, nisi vel ex separatione actuali vel potentiali, vel nisi sint talia, que sic se habeant ad invicem, sicut aliqua alia, quorum unum est separabile ab alio. Hoc tertium addo, quia secundum Philosophum, 7. Metaph. cap. de partibus definitionis, parabola Socratis minoris vel junioris multos seduxit in veritate,dicentis,quod si non est cireulus nisi in eere, non propter hoc esset ses in definitione circuli; et a simili inferentis, quod non oportet carnes esse in definitione hominis, licet homo non sit sine carnibus ; dato, inquam,quod esset incompossibilis separatio istorum ab invicem, si tamen ista sic se habeant ad invicem sicut aliqua alia, quorum est possibilis separatio, concluditur ista esse distincia, puta si ex ratione propria circuli et trianguli, carnis et lieni, concluditur circulum sic se habere ad lignum, sicut. triangulum ad carnem, et probatur separabilitas ex una parte, concluditur distinctio ex alia; et dato quod sit inseparabilitas ab una parte, haec non est ex propria ratione, sed ex aliquo extrinseco.
Accipio ergo, quod nihil potest concludi esse distinctum ab alio, nisi vel propter separationem actualem vel potentialem, vel propter proportionem istorum ad aliqua alia, quorum alterum est ab altero separabile, sed in proposito nullum istorum contin£it; non enim, per te, est hic aliqua separatio actualis vel potentialis, nec ista se habent ad invicem, sicut aliqua distincta inseparabilia, quia nihil distinctum ab alio realiter, sine quo non potest esse sine contradietione, est prius eo, sed vel est posterius eo naturaliter, vel simul natura cum e0; istud autem quod ponitur aliud ab Angelo si esset, esset posterius naturaliter, igitur, ete
Instatur ex Philosopho 4. Phys. ubi videtur dicere esse unum nunc secundum substantiam in toto tempore, diversum tamen secundum esse. Probat late Scotus id esso contra mentem Philosophi, et explicat ejus locum adductum, quomodo nunc maneat idem secundum substantiam et diversum secundum esse, et quia ipse hic dicit, egent, explicatione, quam faciunt late Lychetus et Tartaretus hic, et Aretinus 4. Phys. post quaest. 16.
Instatur (a3) contra istud sic: quia nunc secundum substantiam se habet ad substantiam eadem mobilis, sicut istud quod ponitur mensura. durationis existentiae Angelorum,se habet ad illam existentiam, quia sicut ista existentia manet eadem mensurata hoc indivisibili, ita ponitur ex alia parte de nunc et de substantia mobilis, et tamen ex illa parte invenitur distinctio inter substantiam mobilis, et substantiam ipsius nunc; igitur et hic. Quod autem debeat poni aliquod tale nunc mensurans mobile idem secundum substantiam, videtur esse intentionis Philosophi 4. PAysicorum, ubi videtur quasi solvere quaestionem, quam movet de nunc, utrum sit idem in toto tempore, dicendo quod est unum, et idem secundum substantiam, differens secundum €58€.
Istam instantiam (b) excludendo primo ostendo, quod illud quod supponit de nunc secundum substantiam sit falsum, et contra intentionem Philosophi, quia Philosophus probat, quod nunc. sequitur illud quod fertur per hoc, quia eo quod fertur cognoscimus prius et posterius in motu, et ipso nunc coenoseimus prius et posterius in tempore. Sed haec non sunt vera de mobili secundum substantiam, sed secundum quod est sub mutatione alia et alia, quia si accipiatur mo- bile secundum substantiam absolute, non cognoscitur eo prius et posterius in motu ; igitur nec per idem «unc secundum substantiam cognoscimus prius et posterius in tempore, sed per aliud et aliud.
Similiter (c) Philosophus in tertia proprietate de nunc, dicit quod non est sine tempore, nec e contrario,quia motus non est sine mobili, nec. e contrario, et sicut motus ad mobile, ita numerus motus, vel unitas motus ad numerum siveunitatem mobilis. Falsum est autem quod:mobile secundum substantiam suam non possit esse sine motu, sed praecise verum est de mobili; ut est sub mutatione; si igitur sit alterum mobile in toto motu, ergo et «unc sibi correspondens.
Praeterea, quomodo posset (d) ipsum nunc indivisibile fluere secundum diversa esse, quae necessario essent indivisibilia, quin totus fluxus ejus componeretur ex indivisibilihus. Probat enim Philosophus ex intentione, 6. Physic. quod indivisibile non potest moveri, quia tunc motus ejus componeretur ex indivisibilibus, quia prius pertransiret minus vel sibi aequale, quam majus; ergo tempus est compositum ex indivisibilibus, quod est contra Philosophum.
Ad hoc etiam sunt due rationes Philosophi (e), quarum una est talis: Illa dicuntur simul, qua sunt in eodem indivisibili; igitur si est instans idem secundum substantiam, omnia sunt aeque praesentia et simul, et. quae nunc, et. quae in millesimo anno. 4. Physicorum.
Alia ratio est (f), quia cujustibet continui sunt duo termini distincti, quam rationem sic declaro: quia nunc secundum substantiam, si est ipsa substantia mobilis, non est nisi contendere de verbis. Si autem est aliud ab ipsa, puta aliquod indivisibile de genere Quantitatis, quaero cujus sit continui terminus vel cujus discreti pars? quia omne indivisibile de genere Quantitatis per se, vel est terminus continui, vel pars discreti. S1 ponatur pars discreti, ergo ponitur tempus diseretum, quod Philosophus non concessit. Si ponatur terminus continui, ergo oportet quod sit aliud et aliud secundum substantiam, secundum quod terminat aliam et aliam partem continui, scilicet. temporis, quia impossibile est idem secundum substantiam esse per se terminum alicujus quantitatis, et ejus principium.
(g) Et si dicas, quod terminat secundum diversa esse, contra, cum ista esse accidunt illi nunc eidem secundum substantiam, quia per te, illud manet idem sub diversls esse, et per consequens ista accidunt sibi, et omne indivisibile de cenere Quantitatis, vel per se terminat quantitatem, vel est pars disereti, sequitur quod istud nunc non sit indivisibile per se de genere Quantitatis.
(h) Praeterea, ista esse quaero cujus generis sunt? Si sint divisibilia de genere Quantitatis, igitur sufficiunt ad terminandum proprium continuum, absque illo nunc secundum substantiam, quod est inconveniens, quia nullum indivisibile per se terminat, nisi ratione qua est terminus hujus divisibilis. Si autem sunt alterius generis, puta Qualitatis, igitur qualitas erit per se ratio terminandi continuum in genere Quantitatis.
Item hoc argumentum facit Commentator, 4. Phys. c. 91. Instans est terminus et finis alicujus finiti; sed omne (initum habet duos terminos et duos (ines, igitur et duo instantia.
(i) Et praeterea, quomodo non mutaretur ipsum nunc secundum substantiam, si mutatur secundum diversa esse ? Et tunc oportet ejus et suorum esse, quaerere mensuram, et sic in infinitum.
(K) Praeterea, aut istud nunc secundum substantiam idem est in quolibet mobile, aut praecise in uno, non in quolibet, quia unum accidens numero esset in diversis subjectis, nec in uno mobili praeclise, patet ex se.
Ad Philosophum dico (D, quod non intelligit nunc manere idem secundum substantiam, quia oppositum sequitur ex dictis ejus; sed quodcumque unum nunc consideratum secundum se est idem, et hoc dicitur esse idem secundum substantiam ; consideratum autem in ordine ad tempus praeteritum et futurum, eum sit terminus praeteriti et principium futuri, dicitur distinctum secundum esse.
Et ad hoc declarandum est (m) illud simile de mobili quod manet Idem, non quidem mobile, ut. absolute praeedit mutationem, quia hDoe modo nwnc non est mensura ejus, nec aliquid pertinens ad tempus; sed mobile, ut est sub una mutatione, est idem secundum substantiam, hoc est secundum esse ilius mutationis consideratse secundum se; et est aliud secundum esse, hoc est, ut sub illa mutatione terminat praeteritum, et initiat fuiuruni, et secundum hoc dicitur alibi et alibi esse; non quidem actu, sed in uno Ubi medio inter extrema, inquantum illud terminat motum secundum prius ubi, et inchoat motum secundum posterius ubi, dicitur alibi et alibi, quia mutari est aliquod utriusque exiremi. Unde Philosophus 6. Physic. vult quod quamvis aliquid unum sitin uno medio, tamen illud est aliud secundum extremum uitrumque.
Sed quomodo ex hoc solvitur illa (n) quaestio Philosophi, quam movet. Physic. utrum idem nunc secundum substantiam maneat in Loto. tempore, vel non ?
Dico, quod sicut quaestionem illam, utrum tempus sit? nunquam solvit expresse, sed aliqua dicit, ex quibus potest colligi ejus solutio, ita et in isto. Si enim quodcumque unum mobile praecise habeat identitatem secundum substantiam, hoc est ad se, et distinctionem secundum esse, hoc est secundum Oordinem ad. aliam et ad aliam partem motus, et eodem modo de instanti respectu partium temporis, et non est tanta identitas instantis in toto tempore, quanta est unius instantis respectu substantiae mobilis ; igitur instans in toto tempore est aliud et aliud secundum substantiam.
Dico tunc ad instantiam (o), si aliquod nunc similiter se habet ad substantiam mobilis, sicut aevum ad substantiam Angeli illud nunc non est aliud et ab ipsa substantia, nec est aliquod indivisibile in genere Quantitatis; et si fingatur aliquod nunc de genere Quantitatis mensurare mobile secundum substantiam ; nihil tale est in Angelo actualiter existente, sicut prius probatum est.
Sed contra (p) istud arguitur sic: mobile potest considerari tripliciter; vel ut est sub medio mutationum, id est, inter terminos mutationum; vel sub terminis mutationum; vel ut est prius motu et mutatione, possibile tamen recipere ista. Primo modo correspondent sibi diversa nunc secundum esse. Secundo modo, correspondet sibi tempus medium inter illa mune; igitur tertio modo correspondebit sibi aliqua propria mensura ; sed hoc non est nisi nunc secundum substantiam; igitur, etc.
Respondeo, si oportet tempus (q) differrea motu, et per consequens instans a mutatione non est similis ratio quod ponatur aliquid differens ab existentia ipsius Angeli uniformi, quod sit mensura ejus ; nam si tempus differt a motu, hocq ideo est, quia partes ejusdem proportionis alicujus motus, non necessario sunt s quales in numero et quantitate partium ejusdem proportionis temporis. Nulla autem (r) quantitas est eadem alteri quantitati, nisi partes ejusdem proportionis et quantitatis in ea, sint sequales partibus ejusdem proportionis et quantitatis in reliqua, et hoc aequales tam in numero quam in magnitudine. Loquendo (s) autem de quantitate, quae est in motu, quam habet ex parte magnitudinis sive form:e seeundum quam est motus, possunt aliquae partes motus, puta decem partes integrantes totum motum, esse eum decem partibus temporis, sed non sunt ecedem eis, quia cum eisdem partibus temporis possunt esse plures partes motus seequales prioribus partibus motus, vel tot insquales, quia si dupla virtus movet idem mobile, et per consequens in duplo velocius, nulla pars erit in motu tardiori, quae non erit in motu velociori, loquendo de partibus, quas habet in maenitudine, vel de partibus quas habet secundum formam, qua est, quia movens mobile motu velociori non facit simul pertransire aliquas partes magnitudinis, sed praecise alteram post alteram; ergo tot partes sunt in motu velociori, et tanta, loquendo de ista quantitate, quot et quantae sunt in motu tardiori. Non potest autem idem tempus et habens easdem partes, esse cum isto motu et cum illo motu ; ergo illae partes temporis non erunt ezedem, nec partibus istius motus, nec illius, quia non in eadem proportione se habentes ad totum, nec sunt aequales istis partibus totius.
(t) Si hoc est verum, ex hoc coneluderetur quod indivisibile unius quantitatis, non est indivisibile alterius quantitatis, sed ex hoc non sequitur, quod in aliquo permanente habente semper esse uniforme oporteat ponere aliquid aliud a se pro mensura, quia ibi non tenet ratio de illis magnitudinibus, nee partibus earum; est ergo fal- lacia consequentis a majori afü rmative, si mutatio eti motus habeat mensuras alias a se; igitur et ipsa substantia, quae prior est motu et mutatione, habet mensuram aliam a se. Minus enim videtur esse distinctio sive non identitas in permanente, quam in fluxu sive in motu et ejus mensura. Si tamen placeat dare aliquam aliam mensuram illi mobili secundum quod est in se prius motu et mutatione, illa mensura erit svum, sicut patebit in quaestione de mensura operationum Angeli.
Et si quaeras aliam mensuram Q ejus, inquantum est in se, et in- p quantum est susceptivum motus ,, et mutationis, dico quod non est aliud, quia subjectum secundum illud quod est in se, est susceptivum sua proprie passionis, et similiter si qua sit mensura, eadem est; unde non est alia mensura superficiel inquantum superficies est, et inquantum susceptiva est albedinis et nigredinis. Ita dico, quod si substantia primi mobilis vel cujuscumque alterius mensuretur aevo, non est alia mensura ejus inquantum est prius motu naturaliter et mutatione, et inquantum est receptivum motus et mutationis. Et si dicatur, quod inquantum quiescens est, habebit aliam mensuram quam avum, hoc falsum est, sicut patebit ibi.
Docet aevum intrinsecum non e$se proprie mensuram Angeli, quia eum sit ipsa existentia ejus, non est quid notius eo, nec habet alias conditiones mensura, de quibus agit Philosophus, 10. Met. cap. 1. et 3. Si dieas cum aliis ex citatis, et eum ipso Sooto lalibj, esse mensuram, sumetur mensura latius, et erit contentio de voce.
Ad secundam partem (a) quaestionis, qua quaritur, an debeat poni in Angelo existente aliquid mensurans ejus existentiam, dico quod mensurare est quantitatem ignotam certificare, per quantitatem magis notam. Certificatio autem aliquando potest fleri per quantitatem existentem in re vel imaginatione, sicut artifex expertus per aliquam quantitatem, quam habet in sua imaginatione mensurat quantitatem quamcumque sibi occurrentem. Aliquando autem potest fieri per quantitatem aliquam existentem in re, ei hoc tripliciter: Vel excedentem, et tunc certificatur intellectus de quantitate minore, per accessum ejus ad quantitatem majorem, vel recessum ab ea; et hoc modo mensura ponitur in quidditatibus rerum, et mensura est perfectior ipso mensurato, quae dicitur esse notior naturaliter ipso mensurato, sicut albedo ponitur prima mensura in genere colorum, et Deus dicitur prima mensura omnium, quae sunt in quocumque genere. Alio modo (b) mensuratur per quantitatem excessam, quia quantitas nota minor est, et pars quantitatis majoris, quae magis ignota est, et tunc illa quantitas minor per sui replicationem mensurat ipsum totum quantum majus, et hoc modo minor motus potest esse mensura majoris motus ex natura rei. Tertio modo (c) mensuratur , quantitas jgnota per aliam quantitatem notam et distinctam et. equalem sibi, et hoc fit per applieationem sive superpositionem. Et quia illud, quod est mensura ex natura rei, debet esse notius naturaliter ipso mensurato, ideo in 1sto modo, scilicet tertio, unum aequalium non est mensura aliorum, nisi illa aequalitas nota fuerit ex natura rei; et hoc modo tempus, si est alia quantitas a motu, et notior eo, potest esse mensura motus ex natura rei. Alieui tamen intellectui potest illud esse mensura, quod ex natura rei non est. mensura, puta si alicul sit nota: quantitas uln:e, et quantitas panni ignota, potest tunc quantitas ulna esse mensura quantitatis panni, licet ex natura rei, neutra quantitas habeat majorem certitudinem alia.
Ad propositum (d)igitur applicando, dico quod in actuali exi stentia Angeli non oportet quaerere aliquam mensuram intrinsecam aliam a natura rei ipsius mensurats, quia sicut probatum est, jam nihil est ibi aliud realiter a natura rei mensuratsa; mensura autem ex natura rei aliud est a mensurato, et patet, quod si poni- tur in Angelo aliqua mensura non poneretur in eo, nisi hoc tertio modo; nec enim est excedens, nec excessa, sed aequalis, nec illa existentia videtur posse esse mensura sui ipsius, sicut in aliis; quantitas enim, ut distincte cognita, potest esse mensura sui ipsius, secundum partes suas confuse cognitas. Non est ita hic, cum ista existentia sit indivisibilis, in qua non possunt concipi partes confuse, quia non habet in se partes simplieiter; ergo non est necesse in Angelo existente ponere aliquid aliud ab actuali ejus existentia quod sit mensura illius existentiae actualis, et si non est pluralitas ponenda sine necessitate, et hic non sit necessitas, non videtur esse haec ponenda pluralitas. Non solum autem, non est necessarium ponere aliquid absolutum pro mensura, sed nec relationem aliquam, quia non est necesse hic aliam relationem aliquam ponere quam illam, qua est ad causam efficientem vel conservantem, et illa non est aliud a fundamento, et q. 9. 1. dist hujus secundi. |. Ad primum (e) principale patet, quod consequentia non valet de tempore et motu, comparando ad existentiam Angeli. Et ratio prius dicta est, resp ondendo ad unum argumentum, quia illud, quod concludit differentiam motus et temporis, non concludit hic esse aliquid distinctum, et aliud ab existentia actuali Angeli, ideo nec mensura.
On this page