Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum

QUESTIO III.

Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum.

Alensis, D. Bonavent. D. Thom. Henric. ei dd. ci!at. q. 1. Vasq. 1. p. d. 34. Vide Scot. in Theorem. S In simul existentibus tempore,

Quod non (a) quia tunc illud esset

in uno subjecto, quo destructo vel mutato, mutarentur omnia alia aeviterna, quod videtur inconveniens. Et similiter destructis aliis videtur illud mutari, quia non esset ineo svum respectu aliorum. JA Contra, (b) unum est tempus omnium temporalium, 4. PAys. ergo unum avum omnium aeviternorum. |

Hic dicitur quod tot sunt seva, quot aeviterna, ita quod in quolibet ceviterno est aliquod indivisibile proprium, pertinens ad genus Quantitatis, et ex multis talibus potest constitui unus numerus, sicut recitatum est prius.

SCHOLIUM.

De aevo externo, ponit tres modos dicendi. Primus, negat ullum aeviternum esse alterius evum. Secundus, ait omnem Intelligentiam superiorem, esse ::vum seu mensuram respectu sui inferioris, et sic infimus Angelus nullum mensurat, nec supremus ab ullo mensuratur. Tertius, ait tantum supremum Angelum esse aliorum :zevum, hune sequitur D. Thom. 1. p. quaesst 10. artic. 6. et alii, sed quaxsstio parum habet realitatis, et contentio videtur vocalis.

Sed ista positio ponere videtur pluralitatem sine necessitate, ideo videtur dicendum contra eam, sicut in praecedenti quaestione dictum est, quia aut s:evum vocatur actualis existentia Angeli aeviterni, et hoc modo, quot sunt. Angeli tot sunt aeva; aut dicitur aliquid intrinsecum . Angelo actualiter existenti, mensurans ipsam existentiam, et hoc modo asevum nihil est, sicut probatum est in praecedenti quaestione. Aut s»evum dicitur aliquid extrinsecum aliud ab actuali existentia Angeli s:eviterni, quod tamen extrinsecum ex natura sui natum est mensurare actualem existentiam ipsius Angeli xviterni; et tunc (a) potest poni tripliciter, quia vel potest negari omne tale extrinsecum ex natura sui natum mensurare actualem existlentiam ipsius aeviterni, ponendo omnia aeviterna habere existentiam aeque invariabileimn, quia licet una existentia sit perfectior alia, et per hoc posset eam mensurare tali mensuratione quidditativa, sicut loquitur Philosophus 10. Met. quod primum. in. omni genere, etc. tamen mensuratione durativa, quae dicitur aliquo modo reduci ad genus Quantitatis, non videtur una existentia invariabilis esse invariabilior alia, quia cuilibet omnino repugnat successio partium in ipsa; et tunc diceretur, quod cum aevum ponatur mensuraalicujus inquantum durans est invariabiliter, et illud sic exlrinsecum, oporteret esse notius ex natura rei secundum rationem invariabilitatis, et cum non sit talis differentia inter existentias ceeviternorum, nihil sic erit 2o»vum.

Vel alio modo potest dici, (b) quod quaelibet existentia superior est simplieior qualibet existentia inferiori, et nata certiicare de ipsa existentia inferiori ex natura rei, et pro tanto qualibet existentia superior posset dici saevum respectu inferioris; et tunc tot sunt seva, quot saviterna, excepto hoc, quod in ultimo aeviterno non est saevum, quia existentia ejus nullam aliam existentiam invariabilem mensurat; et similiter existentia supremi Angeli est tantum sevum respectu aliorum inferiorum, quia existentia ejus invariabiliter mensurat omnes alios, et non habet sevum aliquod isto modo, quia nullam aliam existentiam habet superiorem se.

Vel potest dici tertio modo (o), quod si aevum non dicatur quaecumque existentia sinrplicior alia, et notior nata certificare de ea, sed illa simplieissima, quae ex ration sua formali, et in se est certis-; sima, et primo nota nata certificare de aliis. Hoc modo potest con- , cedi tantum unum 2zevum, scilicet ! existentia primi Angeli respectu omnium aliorum aeviternorum. Quacumque autem istarum viarum ponatur, saltem non est in aliquo aeviterno suum aevum, nec in ultimo aeviterno est aliquod aevum; nec primum sive supremum aeviternum,in quo est primum svum, mensuratur aliquo saevo, quia nihil tale habet in se ex quaestione prsiecedenti, nec in alio ex natura rei, nata est certificari, quia qusadibet alia est minus certa.

(d) Contra istud primo arguitur, quia (une sequeretur, si ita est, quod primus motus non mensurabitur tempore, sicut nec primum ceviternum mensuratur aevo, videtur enim similis comparatio hinc et inde. Conceditur consequens propter istam rationem, quia secundum Philosophum 4. Phys. Omne quod est in tempore, exceditur a tempore, et. corrumpitur et. tabescit. in tempore, et ideo necessaria et. impossibilia non sunt in. tempore. Primus igitur motus, qui non corrumpitur in tempore, nec" e6xceditur ^al bep nonestintempore, nec mensuratur tempore.

Sed ista ratio (e) non valet, quia aliquid esse in tempore est sicut aliquid esse in numero, non est autem de ratione existentis in numero, quod excedatur a numero, imo si accipiatur primum numeratum,hoc est adeequatum numeratum , illud adaequatur ipsi numero. Sed de ratione numerati est, quod pars ejus excedatur a numero, quia ipsum est majus sua parte, et ipsum totum est adaequatum numero; igitur pars ejus exceditur a numero. Ita dico de entein tempore, quod ex quo omne tale ens est de necessitate variabile secundum aliud et aliud esse, necesse est secundum aliquid sui, puta secundum aliquam dispositionem quam habet ex parte temporis, quod execedatur a (tempore, quia aliter se habebit in alia parte temporis, et ideo impossibilia et necessaria non sunt in tempore, quia non est alia et alia dispositio in eis ut possint excedi a tempore, vel aliter se habere. Primus autem motus, licet secundum se totum non excedatur a tempore, tamen exceditur a tempore secundum quamlibet ejus partem, et hoc sufficit ad hoc, ut vere dicatur mensurari tempore, et videtur inconveniens, quod tempus cum sit mensura uniformis, non habeat aliquod primum mensuratum uniforme, tale videtur primus motus.

Tunc ad argumentum, nego (f) consequentiam, quia non est similis ratio hic et ibi. Similiter (9) etiam primus motus mensuratur tempore, hoc est, quia vel motus ponitur aliud tempore, propter illam rationem, qua superius posita est de ^4. Physic. vel ponendo tempus esse idem motui, potest ille motus mensurare se, non quidem primo, sed secundum partem, qua nota est nata mensurare totum, sicut dicit Philosophus 4. PAysic. tempus mensurat ipsum mo- tum in determinando quemdam motum, qui postea mensurabit totum motum, sicut longitudinem cubitus in. determinando aliquam magnitudinem, qua metietur totum. Neutra tamen ratio potest esse in proposito, quia non est aliquid in aeviterno primo aliud ab existentia sua, nec ipsa existentia sua est quanta, ut mensurare possit se ipsam secundum aliquam partem notam sibi.

(hb) Ad primum argumentum dico, quod destructo primo non sequitur: alia mutari, nisi secundum quamdam relationem in eis, puta, quia tunc non erunt mensurata a primo, sicut prius fuerant mensurata, nec est inconveniens ponere talem mutationem: in aliquo, quod prius habuit relationem, et modo non.

Similiter quod infertur, quod illud mutabitur destructis aliis, dico quod non sequitur, quia prius ad illa alia non habuit relationem realem, sed tantum rationis, quia non se habuit ad illa, sicut mensura dependens ad mensuraita, sed sicut excedens, et .ideo destructis aliis, non mutabitur absolute, nec secundum aliquam relationem realem, quia relatio realis prius fuit in eo ad illa.

(i) Ad argumentum in oppositum potest dici quod loquendo de aevo, prout dicit aliquid extrinsecum aliud ab existentia Angeli mensurata, prima opinio sola negat unum aevum esse illo modo ; secunda autem et tertia concedunt unum evum, licet secunda non concedat unum saevum tantum.

(j) Et tunc si arguas,quod tantum est unum tempus omnium Lempo- ralium ; ergo debet esse tantum unum aevum omnium zsviternorum. Consequentia non valet, quia non omnis motus superior habet rationem mensuras ex natura rei respectu inferioris, nec habet conditiones mensure ex natura rei, sicut habet quaelibet existentia superior respectu inferioris, loquendo de existentiis invariabilibus Angelorum, et ideo non est similis ratio hic et ibi, scilicet quod sicut ibi tantum est unum tempus omnium temporalium, quod ita sit hic tantum unum aevum omnium aviternorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3