Text List

Quaestio 4

Quaestio 4 (8)

Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco

QUESTIO VIII.

An duo (8) Angeli sint simul in eodem loco ?

Alensis 2. p. quast. 32. membr. 3. D. Thom. 1. p. quaestione 52. art. 3. D. Bonavent. hic art. 2 quaestione A.Rich. 1. distinct. 37. art. 2. quaesitione 4. Capreol. hic quaest. 4. art. 1. Hervius 2..d. 9. g. 1. art. 2: -Vasq. 1. 9; dr Tas Mayron. d. 1. q. 7.

Octavo quaero : Utrum duo Anceli possint simul esse in eodem loco? Quod non, quia duae causae totales non possunt esse simul respectu ejusdem effectus ; Angelus autem existens in loco, est totalis causa respectu operationis in tali loco, propter quam dicitur esse ibi; igitur non potest esse causa cum eo alius Angelus propter aliquam operationem ibi exercitam.

Alia ratio ponitur ab aliis, quia qua habent eumdem modum essendi in non possunt esse simul, quod declaratur de duobus corporibus gloriosis, quae non possunt naturaliter simul esse in eodem loco, licet corpus gloriosum possit simul esse cum non glorioso; ita de duobus Diis, si essent pares, neuter posset esse cum alio, secundum Damascenum cap. 5. et tamen Deus potest esse simul cum creatura propter alium modum essendi eorum in loco. Cum igitur Angeli habeant eumdem modum essendi in loco, non poterunt simul esse in eodem loco.

SCHOLIUM.

Allatis rationibus suadentibus plures Angelos naturaliter posse esse in eodem loco, id relinquit ut dubium, sed de potentia Dei ait esse certum, et solvit argumenta suadentia id fieri non posse naturaliter.

(a) In ista quaestione non est veritas ita clara, et certa de facto, sicut est in praecedenti questione, d quia Richardus 4. de Trinit. videtur arguere daemones non habere corpora per hoc, quod legio fuit. in eorpore unius obsessi ; non enim potuisset legio fuisse in aliquo, si habuissent corpora, ideo videtur arguere, quod si habuis-' sent corpora, fuissent corpora eorum simul in eodem loco; igitur modo quando non habent corpora, videtur dicendum quod simul fuerunt absque corporibus.

(b) Si etiam unus Angelus movens coelum sit in meridie, et alius bonus Angelus missus de coelo ad terram, debeat transire per illum locum, non videtur necessitas quod non transeat quasi per lineam rectam, vel quod alius cedat sibi.

Sietiam omnes Angeli fuissent creati ante creaturam corporalem, sicut. videtur verum secundum Damascenum c. 17. et 21. non videtur facile assignare, quomodo tunc non fuissent simul, et si tunc non fuisset inconveniens eos esse simul, nec modo. Quidquid autem sit de facto et de possibili, de potentia dico naturali eorum, de possibili tamen respectu potentia divine, non videtur esse impossibile, quin per ipsum possent esse simul.

Et tunc ad argumenta prima, qua videntur probare oppositum, respondendum est. (c) Ad primum dieo, quod falsum supponit, scili- cet quod Angelus non sit in loco nisi per operationem, quod improbatum est in 1. quest. hujus materic.

S1 etiam illud suppositum admitteretur, posset unus Angelus operar] circa illud una operatione, et aliusalia operatione, et uterque secundum illos, posset poni per suam operationem in loco, videlicet illius corporis, ubi operarentur, et sic esse simul, quod est oppositum conclusionis argumenti. Et si dicas, quod non possunt operari nisi corporaliter movendo, nec hoc juvat, quia sicut Angelus movet libere, ita potest, movere secundum ultimum potentiae sus, vel citra ultimum potentiae suse;et si movet citra ultimum potentiae sus, alius potest movere illud mobile secum, sicut apparet in homine, qui secundum ultimum potentiae suse potens portare quatuor lapides, potest citra terminum potentis sue tantum portare duos, ita quod potentia sua motiva non habeat actum suum nisi circa duos, et tunc potest habere cooperantem portantem secum idem ; eum ergo Angelus sit substantia agens, libere potest aliud movere secum.

(d) Ad secundum dico quod illa major, qua est famosa in multis materiis non est rationabilis. Nam esse in. nullam habitudinem essentialem dicit necessario ad illud in quo est; esse autem ab dicit. dependentiam essentialem ad illud a quo est aliquod, quae igitur rationabilitas, quod plura possunt esse ab eodem et eodem modo, et non possunt plura esse in eodem, eo- dem modo essendi in? quare enim plus repugnat respectus accidentalis unius rationis quam dependentia essentialis unius rationis ? Similiter habent temporalia eumdem respectum ad tempus, sicut locata ad locum; ex hoc ergo videtur sequi, quod non possunt plura temporalia esse in eodem tempore, quod videtur absurdum.

Quod autem adducitur de dauobus corporibus gloriosis et de duobus diis, si simul essent, si verum esset, oporteret aliunde probare quam ex ratione ejus, quod est esse in. loeo; "eodem modo essendi in, quia ex hoc non videtur esse repugnantia aliqua simultatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4