Text List

Quaestio 3

Quaestio 3 (7)

Utrum angelus posset simul esse in duobus locis

QUAESTIO VII.

Utrum unus (a) Angelus possit esse, simul in pluribus locis ?

Alensis 2. p. q. 32. m. 3. D. Thom. 1. p. q. 52. a. 2. D. Bonav. Aic 2. p. a. 2. q. 2. Iuchard. 1. d. 97. a. 2. q. 3. Mars. 2. q. 2. art. 2. Gabriel liic q. 2. art. 3. Bassol. quaest. 4. art. 3. Vasq. 1. p. d. 190. Goffred. quodlib. 12. Mayr. 2. d. 1. q. 8. Baccon. d. 3. q.2.

Quod non, quia tunc distaret a se, sicut locus distat a loco. Consequentia probatur ex opposito. consequentis, quia illa, quae sunt. simul alicui tertio, sunt simul: inter se.

Item, Angelus est natura omnino limitata; igitur secundum quodlibet quod potest inesse sibi ; igitur secundum locum ; ergo non potest simul esse in pluribus locis.

Praeterea, duo ubi sunt. formaliter contraria, quia inter ea potest esse distantia localis, et. per consequens motus, et motus est inter duo contraria, vel a contrario in medium; et in praecedenti quaestione dictum est, quod omnia distincta ubi, differunt specie, et quae differunt specie sub eodem cenere sunt contraria, et contraria non possunt simul inesse eidem, quia maxime distant, sicut nec contradictoria; ergo, etc.

Item, si sic, tunc posset simul quiescere et moveri, quia quiescere secundum unum ubi, et moveri secundum aliud; sed quiescere et moveri inferunt quiescere et non quiescere, quae sunt incompossibilia in eodem, igitur ; etc.

Praeterea, aut posset moveri simul ad illa duo ubi, aut ab uno ubi moveri ad aliud, et. tamen manerein illo primo ubi, et acquirere secundum cum hoc.Non primo modo, quia duo motus ejusdem . spe-eiel, non possunt inesse eidem, 3. Physic. neque multo magis duo motus contrarii. Nec secundo modo,quia termini motus sunt incompossibiles, et ideo mobile acquirendo terminum ad quem, necessario amittit. terminum a quo ; igitur, etc.

Contra, (b) Angelus potest esse in aliquo loco toto, puta pedali. Faciat igitur se in extremis hujus loci, non exhibendo se praesentem medio, quia non est ibi ut forma, nec aliquo modo alio, qui videatur necessario requirere praesentiam totius, igitur erit in duobus locis non continuis.

Praeterea, corpus potest esse in duobus locis simul; ergo multo magis spiritus. Antecedens declarabitur n quarto, in materia de Eucharistia.

SCHOLIUM.

Resolvit certum esse, Angelum non posse naturaliter esse in duobus locis. ad:equatis, dubium tamen an in duobus locis inad: equatis, certissimum vero de potentia absoluta posse esse in pluribus locis, etiam ad: zquatis, de quo 4. d. 10. q. 2.

In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap. 3. dicit quod de facto non est simul in duobus locis, quia secundum eum,cum suntin coelo, non sunt in terra, nec e converso. Hocest de facto,de possibilitate tamen eorum naturali, videtur probabile quod non potest unus simul esse in duobus locis, quorum uterque sibi sit adaequatus secundum ultimum potentiae suse, puta si secundum ultimum potenti) suz possetesse in loco unius milliaris, non posset virtute propria esse in duobus locis talibus, quia tunc iste locus non videretur sibi esse adzeequatus secundum virtutem suam naturalem.

Sed utrum in duobus locis discontinuis posset esse, quorum nec unus nec alius est sibi adeequatus, dubium est, nec videtur ratio necessaria pro, nec contra.

Sed quod in duobus locis sive adsaequatis, sive non, posset esse per potentiam divinam, certum puto, quia nullam contradictionem includit, ut dieetur in quarto, in materia de Eucharistia.

Et ideo ad argumenta, ad primam partem, qua videntur probare non tantum impossibilitatem, de potentia Angeli naturali loquendo, verum ctiam impossibilitatem simpliciter, quia contradictionem, respondendum est.

(b) Ad primum dico, quod non * sequitur, sicut nec e converso, quando illud tertium, ad quod comparantur extrema, est illimitatum secundum illud, secundum quod extrema comparantur ad ipsum, sicut patet de anima in manu dextra et sinistra, quee. anima non distat a se,ct tamen manus distat a manu, ita Deus non distat a se,tamen distant inter se illa, quae cum illo sunt hic et Rome. Quodcumque autem ponitur idem in duobus ubi, quacumque virtute sit in eis, est aliquo modo illimitatum ad illa, et ideo neuira consequentia valet.

(c) Ad secundum dico, quod ex se ^ limitatus est ad naturam et pro- s prietates naturales, sed ad passi- : onem aecidentalem, sive ad respectum, qualem dicit ubi, (vel saltem non est sine respectu) non oportet ipsum esse limitatum ad unum adstequatum omnino, ita quod impossibile sit ipsum habere duo talia, licet forte virtute naturali sit limitatus ad unum adezquatum.

(d) Ad tertium quaere.

Potest. dici, quod non est. inconveniens contraria relativa inesse eidem, inconveniens tamen esset. de absolutis. Patet de. relationibus moventis. et moli in eodem, patet in. quarto, dist. 10. q. 2. ad primum argumentum, et similiter in hac questione ad. ultimum. argumentum.

Posset etiam dici, quod non est inconveniens, si illud cui insunt sit. illimitatum ad. plura ubi, qualis esset in. proposito Angelus; patet ex praecedente solutione, sicut in essentia. divina sunt. relationes opposita.

(e) Ad quartum dico, quod sicut moveri est aliter se habere nunc quam prius, ita quiescere est nune se habere sicut prius; non est autem inconveniens respectu ubi, aliquid se habere nunc ut primus, et respectu alterius ubi aliter se habere nunc quam prius, et ita non est inconveniens, quod hie possit quiescere et ibi moveri. Et ex hoc concedo absolute, quod quiescit simul et movetur, quia praedicata affirmativa simpliciter sumpta sequuntur ex seipsis sumptis cum determinatione non diminuente.

(f) Et cum infertur ulterius, igitur quiescit et non quiescit, ibi est ignorantia Elenchi, et fallacia secundum quid et simpliciter; nam quiescere non infert non moveri absolute, sed tantum cum illa determinatione, cum qua aecipiebatur quiescere prout antecedebat ad quiescere simpliciter, et ideo non sequitur, nisi quod hoc movetur in hoc ubi, et non movetur in illo ubi, quae non sunt contradictoria.

Exemplum hujus est : Hoc est duplum ad A, et dimidium ad B, igitur est duplum et dimidium; sed non sequitur, ergo est. duplum et non duplum, non enim sequitur ex primis antecedentibus, nisi cum ista determinatione, quod est duplum ad A, et non duplum ad B, et ex illis non sequitur ulterius, ergo duplum et non duplum ; sed est ibi ignorantia Elenchi, ita quod in omnibus talibus, in quibus contrahuntur praedicata, inferunt affirmativas,in quibus eadem pradicata simpliciter includuntur, sed non inferunt negativas, in quibus praedicata inferuntur simpliciter subjectis non convenire propter causas dictas.

(g) Ad ultimum dico, quod utroque modo est possibile. Et. cum improbatur primus modus, dico quod non est incompossibilitas motuum, nisi propter incompos-! sibilitatem formarum, secundum f quas sunt motus, et ideo si duo. ubi non sunt formaliter incompos- ' sibilia, nec ut habent esse in motu, ' nee ut habent esse in fluxu, nec duo motus ad duo ubi in eodem si-' mul erunt incompossibiles. Est: autem dictum Philosophi. 3. PAys. ! verum de motibus secundum formas ineompossibiles, quales sunt: forte formae absoluta, sed non ejusdem speciei, et de hoc .alias. Et cum improbatur secundus modus, dico quod sicut generatio et corruptio sunt duo motus distincti, et habent proprios terminos distinctos, licet frequenter concurrant,et tunc sunt quatuor termini, duo scilicet a quibus, una privatio et una forma, et duo termini ad quos, scilicet una privatio et una forma ; ita in motibus (h) est recessus a termino «a quo, et. accessus ad terminum ad quem, et tamen sicut generatio absque contradictione potest esse sine corruptione, vel e contrario, quia non sunt eadem mutatio, ita potest esse motus vel mutatio, in- quantum est accessus ad terminum ad quem absque alio motu, qui est recessus a termino a quo. Et tunc eum dicitur, termini motus sunt incompossibiles, verum est de proximis terminis ejusdem motus, sed non est verum de termiuis qui possunt esse quorumcumque motuum differentium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3