Quaestio 6
Quaestio 6 (10)
Utrum angelus possit movere se
Doctores citali quaest. praeced. et specialiter. Greg. 2. dist. 6. quast. 1. art. 4. Capreol. ibi ari 4. Major hic q. 11. fin. Vasq. 1. p. d. 194. Scot. q. praeced. n. 3. vide eum 9. Mel. qu«st. 7. de primo princ. c. 3. et 4. concl. 6. et 9. et 4. Physic. quest. 8. et 9. Mayron 2.4, 2. q.11.
Decimo (a) quaero :utrum Angelus possit movere se? Quod non, quia nihil idem potest simul esse in potentia, et in actu secundum idem; mihovens autem, secundum quod movens, est in actu, et motum secundum quod motum,est in potentia ; ergo nihil movet se.
Confirmatur ratio per hoc, quod aliqua dividentia ens ut. substantia et quantitas, sunt incompossibilia in aliquo uno eodem; ergo pari ratione, actus et potentia in quolibet uno sunt incompossibilia.
Item, omne quod movet se, dividitur in duo, quorum alterum est primo movens, alterum primo motum, ex 8. Physic. Et probatur ex prima conclusione 7.quod nihil movet se primo,quia tunc quiesceret ad quietem partis, et non quiesceret adquietem ejus, quae probatio tenet de corpore moto; et ex hoc sequitur, quod in quocumque corpore movente se, sit talis distinctio, et ex hoc videtur sequi universaliter, quod in quocumque movente se requiratur talis distinctio. Eadem enim videtur incompossibilitas, quod idem non corpus moveat se primo,sicut quod idem corpus moveat se primo ; sed Angelus non dividitur in duo, quorum alterum sit primo movens, alterum primo motum ; ergo, etc.
Contra, Angelus potest moveri localiter er praecedenti questione, et non a corpore effective,nt videtur, nee tantum miraculose a Deo; ergo movetur a seipso.
Resolvit Angelum posse se movere, quia animalia, et gravia, et levia se movent,idque est in ipsis perfectionis. Quod vero gravia et levia moveantur a se, ostendit ex Philosopho et ratione. Solvit quatuor loca Philos.in contrarium, de quo late agit 8. Phys. 4. 5. et 6. Vide eum 4. Phys. q. 8. et 9.
Concedo, (a) quod potest a se localiter moveri, quia cuicumque inest potentia passiva ad aliquid acquirendum vel habendum per motum, non est imperfectionis in eo,quod habeat potentiam activam, per quam possit illud acquirere, sed perfectionis est, etc. quod apparet, quia animatis data est potentia activa respectu quantitatis perfecte, ad quam sunt in potentia quando generantur; patet etiam in gravibus et levibus, ubi est potentia activa ad illud ubi, cujus sunt receptiva naturaliter.
Similiter animalia habent potentiam activam respectu sensationis, ad quam sunt in potentia passiva, totalem tamen habere non possunt, sicut declaratum est dist. 3. primi, quia potentia non potest habere omnia objecta ; igitur eum Angelo insit potentia ad ubi, quod potest acquirere per motum, non est imperfectionis in eo, si habeat poten: tiam activam respectu ejusdem ; imo videtur esse imperfectionis in e0, si non habeat potentiam activam respectu ejusdem, ex quo repugnat aliis entibus minus perfectis, habere talem potentiam activam.
(b) Et si dicatur, quod hoc convenit tantum entibus imperfectiorious ut animalibus secundum partem, quia possunt dividi in duo, scilicet movens et motum; et quod assumptum (c) est de gravibus et levibus, falsum est, et contra in tentionem Philosophi 8. PAys. ubi videtur specialiter contra hoc facere quatuor rationes.
Primo per hoc, quod grave non est animal; secundo per hoc quod non potest sistere se; tertio, quia non potest movere se motibus diversis; quarto, quia est continuum, id est, ejusdem dispositionis in parte et in toto, et tale non potest movere se. Et solvendo quaestionem, dicit quod scilicet tantum habent naturalia principium patiendi respectu motus, et non faciendi.
(d) Primo ostendo oppositum per auctoritates ; secundo per rationes. Auctoritas, prima est Philosophi 8. Physic. ubi solvens dubitationem de gravibus et levibus, dicit quod quia potentia dicitur multipliciter, propter hoc non est manifestum, a quo movetur ut erave. Distinguit autem potentiam ad actum primum, et ad actum secundum, ut patet de potentia ad sclentiam et considerationem. Et applieando ad propositum dicit, quod ignis est in potentia essentiali, ut fiat frigidus, prout scilicet aqua generatur ex eo ; eum autem genita fuerit aqua, est in potentia accidentali ad agendum, id est, ad infrigidandum nisi impediatur; ita etiam dicit ipse de gravi et levi, leve enim fit ex gravi, ut ex aqua, aer; cum autem est jam leve, operabitur mox nisi prohibeatur; actus autem levis est alicubi esse et sursum, prohibetur autem cum in contrario loco fit. Unde nihil valet exponere, quod cum sit in actu leve, est actu leve, ita quod levis est ascendere, quia tunc idem est dicere, quod actu leve est, et dicere quod quia leve est, actu ascendit, quod nihil aliud est, nisi causaliter dictum. Dicit enim, quod mox operabitur nisi prohibeatur, quod non potest intelligi de actu levis, primo, quia actus levis non potest prohiberi vel impediri, dum est actualiter talis. Similiter dicit, quod prohibetur cum est in contrario loco, non autem est non leve actu primo, quia est in contrario loco; ergo intendit de actu secundo, scilicet, quod actus ejus est alicubi, id est, quod actus ejus, qui est sursum, sive sursumitas sit operatio ejus; sicut ergo ignis habens ealorem in actu primo, vere et effective se habet ad calefactionem, quae est operatio ejus secunda, ita et ignis actu existens levis, effective se habet ad esse sursum, sive ad operationem secundam, quae est ferri sursum. Idem etiam (e) ^. Physic. cap. de Vacuo, ubi dicit. quod densum et rarum concomitantur duz contrarietates, videlicet grave et leve, durum et molle. Et loquens de contrarietate gravis et levis, dicit, quod secundum hanc contrarieta- tem erunt activa motus; secundum autem durum et molle, passiva ; igitur, etc.
(f) Et si objicias : ista non est intentio sua, quamvis sic sonent verba, quia secundo de Generatione, enumerans qualitates activas, excludit grave et leve a qualitatibus vere activis et passivis.
Respondeo et dico quod, contradiceret sibi ipsi in 8. PAys. per illud secundi de Generatione, nisi alio modo intelligeret hic et ibi, nam in 8. Phys. (Sicut pro istis allegatum est) dicit quod habent principium non agendi, sed patiendi. In secundo autem de Generatione dicit, quod grave elleve nec sunt activa nec passiva, et probatio sua patet ibi. Aliter igitur (g) loquitur ipse de actione in 8. Phys. et aliter in secundo de Generatione, ubi occurrit sermo de actione et passione, et aliter in primo de Generatione, et aliter in secundo de Generatione. Sicut. enim in lib. Phys. loquitur de motu in generali et. universali, in lib. autem de Generatione, de motu ad formam, ta in 3. Physic. loquitur de actione et passione in communi et in universali, et ita verum est, quod dicit. 8. Phys. quod habent principium patiendi respectu motus localis. In lib. autem de Generatione loquitur de actione ad formam, ubi agens et patiens sunt contraria. Quod utique verum est de actione univoea eorum, quae sunt in principio dissimilia et contraria, et in fine sunt similia; similiter (h) in actione :equivoea, simile est agens producto secundum formam similitudine s»equivoea, sicut ipse eoncedit ibi in. primo de Generatione, ali- quod agens non communicare cum passo, sicut. nec medicinam cum corpore sanato. Hoc autem modo negat in secundo de Generatione, gravia et levia, non solum esse principia agendi vel faciendi, sed etiam patiendi; et hoc expresse sonat ratio sua, quia ista non sunt principia agendi alia, nec patiendi ab aliis; et ideo non sunt principia producendi aliquid secundum formam aliquam, de qua productione loquitur ibi, nec principia patiendi ab aliquo agente correspondente tali actioni. Sunt. tamen principia activa aliquo modo, respectu motus localis ad ubi, et aliquo modo passiva respectu ejusdem, quorum utrumque ex praessit ipse in 8. Physic. quod passiva in hoc quod naturalia habent in se principium patiendi, quod activa in hoc quod dicit operationem levis esse alicubi, sicuti scientis est considerare.
(i) Ad hoc etiam potest adduci auctoritas Commentatoris, tertio Coli ae Mundi, com. 28. In. simplicibus, inquit, idem est secundum speciem motor et motwm, sed. differunt. secundum modum, apis enim movet se inquantum gravis in actu, et movetur inquantum est potentia inferius; invenitur enim uno modo in actu, alio modo in potentia, et causa hujus est haec, quia componitur ex materia et forma. Sed de hoc videtur varie loqui, quia in com. 28. illius 3. Celi et Mundi, et 8. Physic. videtur velle, quod moveat se per accidens pellendo medium, sicut nauta movet se movendo navem, in qua existit, et ideo auctoritatibus ejus non est multum innitendum.
Ad istam (k) conclusionem sunt rationes. Prima talis : omnis effectus quando in actu causatur, habet causam in actu, hoc patet per Aristotelem. 9. Phys. et 5. Metaph. - cap. de Causa : efficiens in actu et causatum in actu simul sunt, et non sunt, Patet etiam, si nulia esset auctori- ' tas per rationem manifestam, quia quod non est, quando non est, non produeit aliquid ad esse; igitur quando descensus gravis est in actu, tunc aliquid est causans in actu. Non autem tunc est in actu a removente prohibens, neque per consequens ab impellente ipsum egrave fertur deorsum, quia pellens non per se movet deorsum, quia in hoc est quasi removens prohibens, et tale movens secundum Philosophum 8. Physic. est quasi movens per accidens, et praeter movens per aecidens, oportet dare movens per se efficiens, quia omne per accidens habet redueci ad per se. Nec (l) istud potest esse centrum trahens, quia si per impossibile, nullum grave esset in centro, sed tota terra amota ab eo, et remanente centro sub sola ratione centri, ut prius, adhuc grave naturaliter tenderet ad centrum.
Quid ergo attrahit? numquid ubi Mathematicum ? Constat quod non, quia non est forma activa, nec etiam influentia coeli, quia hoc videtur esse fuga recurrere ad agens universale, quia est negare effectus particulares, et causas partieulares; influentia etiam coeli quantum est de se, uniformis est in toto medio, quare ergo unam partem in toto medio moveret sursum, et aliam deorsum, nisi poneretur agens particulare (m) determi- nans? Nec istud actu movens, quando actu movet, potest poni actu grave motum, quia nihil movet se univoce ad illud quod habet, et praeter hoc motus est quid extrinsecum gravi, nec generans, quia tunc potest non esse. Ergo oportet dare, quod sit aliquid intrinsecum ipsi gravi, vel ipsummet per aliquid intrinsecum.
Quia igitur oportet dare aliquid intrinsecum, dicitur quod generans manet in virtute in gravi, et per hoc movet ipsum grave.
Contra (n) istud non manet in virtute, nisi sicut causa in suo effectu; et quod sic manet, non est ens in se, sed tantum quia manet in suo effectu, et tunc virtus illa respectu motus pertinet ad genus causa efficientis, si generans dicatur efficere, et nihil efficit nisi secundum quod est in actu; necesse est igitur quod efficiens eftiiciat actu, quia illud quod est efficiens in virtute tantum, non efficit, et ita sequitur adhuc propositum.
Praeterea (o) illud quod non movet aliud, nisi prius naturaliter ab alio motum, ab eodem habet quod moveat et quod sit motum. Sed erave, cuialligatum est leve, cujus levitas non excedit gravitatem ejus, movet illud leve trahendo illud secum ad centrum, et non movet nisi quia motum; ergo prius naturaliter est motum quam moveat, et. ab eodem movetur ae quo habet, quod moveat illud sibi alligatum : movet autem illud non per aliud, quam per gravitatem suam, igitur et seipsum.
Posset (p) confirmari ista ratio, quia quando aliquid habet potentiam activam respectu alicujus forms, potest eam causare in quocumque passo proportionato et approximato. Sed grave habet potentiam activam respectu ubi deorsum, sicut habet respectu illius, quod trahit secum, et ipsummet, quando est extra illum locum, est receptivum illius formae carens ea, et est proportionatum et approximatum sibi; ergo potest istam formam causare in seipso.
(q) Hoc etiam poterit satis patere, Si consideretur quod quies requirit causam actualiter causantem, sicut et motus; tunc enim oportet dare causam coseve causantem quietem naturaliter gravis cum ipso gravi; nulla autem causa cosa ve causans quietem istam cum eravi, est nisi grave, et per consequens grave effective movet, et per consequens movetur ad illam quietem a seipso, quia ista duo sunt ab eadem causa.
Praeterea (r) grave impeditum a motu removet prohibens, si gravitas ejus vincit, virtutem illius im- , pedientis vel resistentis, puta, si superponatur alicui continuo, et gravitas ejus superet rationem continuitatis, frangit illud, et sic solvendo continuitatem ejus solvit impedimentum descensus ejus ; hujus autem fractionis, eum sit motus violentus, oportet ponere existentem causam extrinsecam, et non videtur rationabile fingere aliam, causam quam ipsummet grave, non autem frangit illud, nisi quia intendit facere se in centro; igitur ab eodem principio activo habet se facere in centro, a quo habet illud impediens removere.
Hoc etiam (f) declarari potest aliter, quia gravius movetur velocius, et tamen ab eodem, videlicet cenerante posset generari aliquid gravius, et etiam aliquid minus grave; et possent ista duo esse in eadem distantia ad centrum et in eadem influentia coeli, igitur difformitas motuum in istis est ab aliquibus intrinsecis.
Item, motus naturalis intenditur in fine, secundum Philosophum, primo de Celo et Mundo, cujus difficile esset assignare causam, si effectivum — istius motus esset praecise aliquid extrinsecum.
Respondeo tunc (t) ad Philosophum, qui adducitur in contrarium, et quod sit pro me, sicut adduxi, quod grave se movet effective, sicut sciens movet se effective ad actum speculandi. Et intelligo sic : sicut habens formam aliquam qua nata est esse principium alicujus actionis univocs, potest per illam formam agere in receptivum approximatum et proportionatum, ita etiam habens formam, quae nata est esse principium actionis squivoes potest per ipsam agere quivoce in passum approximatum; et si ipsummet sit receptivum illius actionis vel effectus equivoecl, et carens eo ex quo est maxime approximatum et proportionatum sibi ipsi, non solum poterit causare effectum illum in alio, imo summe causabit istum effectum in seipso. Ita in proposito, lapis existens sursum est in potentia ad ubi deorsum, gravitas autem respectu istius ubi est principium activum aequivocum, sicut universaliter respectu ubi non opor- tet quaerere nisi principium 2aequivocum; non enim movens movet mobile ad aliquod ubi, quia formaliter movens est in actu secundum illud ubi, sed tantum quia virtualiter; quia igitur ipsummet grave receptivum est ipsius effectus aequivoci, et caret eo, causat in seipso primo istum effectum, et in nullo alio nisi prius « ausando in se, ita quod causare istud est, operatio gravis, sicut dicit Philosophus, ut calidi calefacere, sed quod causet hoc in se, accidit ei. Accidit enim sibi, in. quantum est activum respectu hujus causationis, vel respectu hujus causabilis, quod ipsummet sit receptivum ejusdem effectus. Istud posset intelli2l, s] grave manens sursum posset propellere aliud ad centrum, tune enim non dubitaret aliquis quomodo grave esset principium descensus in altero, nec modo minus est causa activa respectu descensus sui ipsius.
Tamen propter unum verbum Philosophi, addo ultra, quo motus 1ste non est naturalis in se, ex hoc quod habet principium activum in se, sed solum ex haec quod: mobile habet (u) principium intrinsecum passivum naturaliter inclinans ad motum, quod patet per definitionem naturae, 2 Physic. quia est principium motus ejus, in quo est primo per se, et. non per accidens. Nihil enim est principium naturaliter movendi alicui nisi inquantum est per se, et primo in eo quod movetur, non est autem per se et primo in aliquo quod movetur, nisi inquantum est passivum; ergo non est aliquid natura, vel principium naturale alicujus, nisi quia est principium passivum in moto. Hoc etiam patet, quia ideo aliquid movetur naturaliter, quia movetur sicut aptum natum est ipsum moveri. Ita est in proposito, ita quod licet hic, sicut et in multis aliis, principium activum sit principium movendi, non tamen propter illud principium activum movetur naturaliter, sed propter principium passivum, propter quod sic movetur ; et hoc est quod subdit Philosophus, postquam dixit quod actus levis est esse alicubi et sursum, tamen dicit ipse : Queritur quare movetur in. ipsorum loca? Et respondet : Causa autem est, quia apta nata sunt ibi esse; et signanter dicit, in ipsorum loca, hoc est, naturaliter moventur in loca illa,quia apta nata sunt ibi esse, id est, habent naturalem inclinationem ad illud ub/;et hoc modo postea subdit. quod habent principium tantum patiendi et non faciendi, scilicet respectu motus inquantum naturalis est, et ita ibi in solutione istius dubitationis de motu gravium, quasi intercalariter loquitur de principio effectivo hujus motus, et de principio naturali hujus motus, quod tantum passivum est. Rationes etiam ejus non concludunt contra me, nam prime tres, quae habent unam vim, ostendunt vorave non movere se, sicut agens per cognitionem movet se; non enim animal posset sistere se citra ultimum terminum intentum, nee etiam posset movere se diversis motibus, nisi ageret per cognitionem ; et ex hoc satis sequitur propositum Philosophi, quod illa non sunt prima moventia, nam primum movens movet per cognitionem, quiasapientis est dirigere, sicut ostensum est de Deo supra d. 2. primi de cognitione Dei.
(v) Quarta ratio sua de continuo, non concludit. praecise inquantum quantum, sed de continuo, hoc est, quod est ejusdem dispositionis in omni parte; probat enim,quod grave non movet se effective,quia non c est pars una in actu, qua potest , facere aliam in actu secundum e- : amdem qualitatem, quomodo ipse diclt in de Sensu et Sensato. Et concedo, quod hoc modo pars gravis existens in actu,non causat motui in alia parte, sed totum grave est in actu secundum actum primum, et causat in se actum secundum.
(x) Sed obiicies quomodo Philosophus, si concedat grave sic moveri effective a se, licet non per cognitionem, nec etiam quod naturalis ejus sit ab eo inquantum habet principium activum, quomodo habebit principale propositum suum, quod ista necessario moventur ab alio, quod ipse intendit el cipaliter probare? Dico (y) quod ' satis habet hoc ex distinctione po-; tentis, ista enim non r« dueunt seipsa de potentia secunda ad ae-. 3 tum secundum, nisi prius reducta fuerint de potentia prima ad" acetum primum, vel saltem possent reduei ad actum primum. Quod dico pro totis elementis, qua tota secundum ipsum sunt ingenerabilia et incorruptibilia, et tamen quia sunt ejusdem rationis cum partibus suis, non repugnat eis reduei de potentia prima ad actum primum, sicut partes eorum redu- cuntur. Sequitur ergo, quod omne grave et leve, licet moveat esse effective de potentia secunda ad aetum secundum, tamen mobile est, vel movetur ab aliquo alio extrinseco a potentia prima ad actum primum; non enim oportet, quod si omne quod movetur ab alio, quod in omni motu moveatur ab alio, et sufficit Philosopho primum, quia per hoc devenietur ad aliquod aliud ab omnibus istis, quod nec in uno motu, nec in quocumque poterit moveri ab alio,sed est omnino movens immobile.
Similiter etiam potest dici, quod in isto motu, etsi moveantur a se effective, non tamen moventur a se, sicut a primis moventibus ; ex quo non movent se per cognitionem, sequitur quod praesupponant aliquid sic movens per cognitionem, et ita licet moveant se effective, non tamen sic, quin moveantur ab alio, licet non sicut a causa proxima.
Remissive ad primum docet quomodo aliquid sit simul in actu et potentia, de quo 1. d. 3. q. 7. ad 1. pro 2. opin. et 2. d. 3. q. 8. ad 4. et d. 25. g. 1. ad 1. Docet etiam ad secundum late, quomodo grave moveat se primo, explicando duas primitates totalitatis et causalitatis prseciss, sustinendo subtiliter Philosophum.
Ad primum (a) argumentum principale dictum est d. 3. primi, quomodo potest aliquid agere in se, et responsum est ibi ad illud argumentum. Quod autem additur pro confirmatione, quod quaedam dividentia ens sunt incompossibilia in quocumque, igitur et ista, concedo de istis ut sunt opposita. Opposita autem sunt, prout dicunt modos cujustibet entis, prout scilicet idem est ens in potentia antequam actu sit, et ens in actu, quando jam est. Et isto modo nulli eidem conveniunt, nec formaliter, nec etiam denominative, quod scilicet idem dicatur ens denominatum simul ab aliquo in ali- quo actu, et ab eodem in potentia. Ut tamen actus accipitur pro principio activo, et potentia pro principio passivo, quae cadunt infra essentiam cujustibet definibilis vel definiti, sic non sunt opposita, nec sic dividunt ens, nec repuenat alieui eidem.
Ad secundum argumentum (b) dico primo ad auctoritatem illam 8. Phys. quod scilicet omne movens per cognitionem dividitur in duo, quorum unum est primo movens, et aliud est primo motum; et ratio hujus est, quia potentia motiva talis moventis est potentia organica, ita quod illa requirit non tantum distinctionem inter corpus et animam, sicut inter movens et motum, sed forte in ipso corpore, in quo virtus organica requiri£. partem corporis moventem distinctam a parte mota; non est autem ita necesse de movente se non organice, quia totum est uniforme quantum ad acetum primum, et totum in potentia quantum ad acetum secundum.
Sed ad probationem illius propositionis (c), quae accipitur ex principio 7. Phys. ubi probatur quod nihil movet se primo, dico quod haec quod dicit primo dupliciter potest accipi. Uno modo potest dici idem quod est secundum totum, et opponitur ei quod est secundum partem. Et hoc modo accipit Philosophus moveri primo in 5. Phys. ubi distinguit, quodaliquid movetur secundum accidens, aliquid secundum partem, et aliquid primo; et similiter in 6. ubi dicit quod quidquid movetur in aliquo tempore, primo movetur in quolibet illius temporis, et alibi frequenter. Alio (d) modo, hoc quod est primo dicit causalitatem preeisam, quomodo accipitur in 1. Poster. in. definitione universalis. Dico tunc (e) quod ratio Aristotelis in principio 7. bene probat quod nullum corpus movetur a se primo hace dupliei primitate simul, quia si movetur a se primo, id est, secundum se totum, igitur motus inest cuilibet parti ejus. Consequentia tenet per hoc, quod totum inquantum movens est homogeneumi, et moveri est passio homogenea, passio autem homogenea non inest toti primo hae primitate nisi insit cuilibet parti ejus; sequitur igitur, quod si totum movetur primo hoc modo quod si pars quiescit, totum quiescit. Aeciplendo autem aliam primitatem causalitatis praecise, si totum movetur a se primo, non removetur hoc predieatum, quod est moveri ab ipso, propter hoc quod removetur ab aliquo quod non est ipsum, nec removetur ab ipso propter id quod removetur ab aliquo, quod est aliquid ejus. Si enim triangulus habet tres primo hae primitate, non solum non removetur ab eo habere tres, s1Y removetur a quadrangulo qui nihil est ejus, imo etiam non removetur ab eo propter hoc quod removetur a parte trianguli, puta ab hoc angulo vel illo; igitur et mover? non removebitur a toto, cui primo inest hae primitate, etiamsi removeatur a parte ejus, quae pars non est ipsum ; et ideo si totum movetur hae primitate primo, non quiescit ad quietem partis; prius autem illatum est hoc de illo quod movetur primo altera primitate, quie- scit ad quietem partis; impossibile igitur est totum moveri primo utraque primitate simul, et includit contradictionem, sicut contradietio sequitur, tamen altera primitate praecise, potest aliquod totum moveri a se primo.
In proposito (f) autem dico quod grave movetur a se primo, quia secundum quamlibet partem, et movet et movetur, et cuilibet parti competit, licet non primo, sed inquantum est in toto movere et moveri.
Sed numquid convenit (g) gravi primo moveri deorsum primitate secundo modo dicta? Dico quod possumus loqui de moveri deorsum in communi, vel de hoc moveri, quod convenit huic toti gravi, vel de parte hujus moveri, quod convenit partibus gravis. Et dico quod sicut totum grave et pars gravis sunt homogenea in gravitate, ita moveri totale quod est passio totalis totius, et moveri partiale quod est passio partis, sunt moveri ejusdem rationis; et sicut moveri deorsum naturaliter in communi inest primo primifate causalitatis — praecise gravi in communi, ita Aoc moveri totale inest huie gravi totali simili primitate, et hoc moveri partiale quod est pars /Aujus moveri totalis, inest parti hujus gravis simili primitate; non ergo hoc totum homogeneum grave movetur a se primo, ita quod moveri, ut est commune sibi, cuilibet parti ejus insit sibi primo secundum hanc primi(atem, et quia tunc non removetur a toto, etsi removeretur a parte. IIoc autem est falsum, propter aliam primitatem necessario concurrentem cum ista, si ista ponatur in subjecto homogeneo respectu passionis homogenez. Tamen grave (h) etiam hae primitate ecausalitatis, videlicet praeci. se, movetur hac motione, et verum est, quod haec motio totalis non removeretur a totali gravi, propter hoc quod removeretur haec motiototalis aquocumque movetur hae motione totali, nec propter hoc removetur haec motio totalis ab hoc gravi totali.
(i) Sed objieies, quod saltem removetur a toto gravi motio totalis, si a parte ejus removeatur motio partialis; ergo motio totalis non inest toti primo causalitate praecisse, vel primitate causalitatis praecisse, quia sl sic inesset, nullo modo removeretur ab ipso propter remotionem alicujus alterius predieati ab eo, quod non est ipsum.
() Respondeo et dico, quod haec totale grave, inquantum est tale homogeneum, est ex partibus similibus,et partes istae sunt priores aliquo modo ipso toto, ita quod destructis istis in ratione partium, non manet totum; ita dico quod non est inconveniens, quod eis insint sus passiones, ut motiones partiales, et quodammodo prius: quam mo:io totalis conveniat ipsi toti, quia et motio totalis componitur ex partium motionibus partialibus, sicut. totum grave ex partibus gravis, et tunc nego hanc propositionem assumptam : Quod convenit alicui primo, id est, secundum causalitatem praecisam, non removetur ab eo, quia aliquid quod non est illud prsadieatum, removetur ab aliquo, quod non est ipsum subjectum. Haec enim propositio est falsa universaliter, ubi subjectum habet subjectum prius, et passio passionem priorem, tunc enim ad remotionem prioris passionis a priori subjecto, sequitur passionem posteriorem removeri a posteriori subjecto; praecise ergo probat ratio Aristotelis quod totum non movetur a se primo, hoc est, quod moveri,quod est passio homogenea, non inest toti homogeneo primo, hoc est, secundum causalitatem pracisam, inquantum illa passio accipitur ut homogenea, hoc est, ut ejusdem rationis toti quanto et parti quanti, quia sic non removeretur a toto, licet removeretur a parte, quod falsum est propter primitatem totalitatis; quae infertur hic ex ratione causalitatis praecise, tamen non probat quin totum potest moveri a se primo, loquendo de illa motione totali, cujus partes sunt motiones partium, et de primitate causalitatis praecise; et cum hoc stat, quod moveatur primo alia primitate, scilicet totalitatis, aceipiendo moveri in communi, prout scilicet. convenit toti et cuilibet parti totius, ita quod alio modo oportet accipere praedicatum,quod debet inesse toti hac primitate et illa.
On this page