Text List

Quaestio 7

Quaestio 7 (11)

Utrum angelus possit moveri in instanti

QUESTIO XI.

Utrum Angelus possit moveri in instanti ?

Alensis 2. p. q. 35. m. 3. D. Bonav. 1. d. 37. 2. p. art. 2. quest. 3. Richard a. 3. 4. 3. Albert. avt. 23. et 24. D. Thom. 1. p. q. 53. art. 3. Henr. quodi. 13. quaest. 17. Major $c quasi. 12. Vasq. 1. p. d. 197. Mayron. 2. d. 3. quaest. 13.

Quod non, quia tunc major virtus potest moveri in minori quam in instanti. Probatio consequentio, ita enim arguit Philosophus 6. Phys. quod si major virtus movet in tempore, et maxima virtus movet in instanti.

Contra, aliqui motus ab aliquibus corporibus moventibus sunt in instanti, ut illuminatio medii; igitur et motus Angeli multo fortius potest esse in instanti. quia ma- jorest virtus moventis, et minor resistentia medii.

SCHOLIUM.

Sententiam D. Thom. asserentis Angelum moveri in instanti temporis discreti impugnat Doctor, inferendo gravia absurda. Secundo, refutat positionem Henrici, de qua supr. q. 4. ubi de tempore discreto.

(a) Hic dicitur, quod Angelus potest moveri in instanti, sed non temporis continui, sed discreti, ! quod probatur. Quaere in Thoma. « Alius Doctor (b) dicit de isto tem- , pore disereto. Quaere.

(c) Contra primam positionem arguo. Videtur enim contradicere , sibiipsi, videtur enim Angelum ponere esse in loco per operatio-: nem. Et si intelligat de operatione ; transeunte in corpus, illa opera- . tioerit in tempore communi, vel in instanti temporis communis. Si | autem intelligat de operatione immanente, scilicet intellectione et volitione, illa patet ex dictis prius id materia de svo; nec est in tempore nostro communi, nec in alio, sed in z:evo secundum eum, igitur, etc.

Praeterea, ratio sua non videtur concludere, quia tunc sequeretur quod in ultimo instanti prolationis verborum in consecratione, esset ibi vera forma panis, que» praefuit in toto tempore illius prolationis; similiter cum aer quievit in esse tenebroso per totum tempus, sequeretur quod in ultimo instanti illuminationis illius aeris tenebrosi, aer esset tenebrosus, et ita sequeretur quod illuminatio non fieret in instanti.

Etsi dicas, quod ista illumina- tio est terminus motus localis, quo Sol fit praesens medio; contra, ponatur Sol creatus de novo, et medium praeexistens. Modo etiam licet cum ubi terminante motum localem concurrat illuminatio medii a Sole sic facta prsaesente, tamen ista illuminatio non est per se terminus motus localis, sed aliquod wb; acquisitum ipsi Soli, nee etiam potest per hoc evadi quin aer quieverit sub esse tenebroso usque ad hoc instans. Praeterea, si oportet Angelum in quocumque tempore quiescentem, in ultimo instanti illius temporis immutatum esse in eodem ubi; igitur nunquam mutatur, nec in tempore continuo, nec in tempore discreto. Probatio consequentiae, accipio aliquam partem temporis, cum qua quiescit, et per consequens cum ultimo illius immutatus est; si etiam in aliquo instanti temporis discreti debeat moveri localiter, quaero, aut illud est immediatum instans nostro instanti terminanti. tempus quietis, aut mediatum ? Si mediatum, ergo inter instans nostrum, in quo fuit Angelus immutatus, et hoc instans est tempus medium in quo etiam quiesceret Angelus; ergo et in illo et eum illo ultimo instanti illius temporis immutatus erit, et ita in illo instanti mediato, in quo ponebatur mutari, non mutatur. Si autem est instans immediatum, quaero quid correspondet ei in tempore nostro? Si instans, igitur instans in tempore nostro est immediatum instanti; igitur tempus nostrum est discretum. Si tempus, igitur in illo instanti non mutatur Angelus instantanee, auia illud instans per te coexistit parti temporis nostri, in qua vel cum qua potest continue moveri vel quiescere.

Propter istud argumentum forte ponit secunda positio, quod inter duo instantia temporis disereti, cadit quasi quies media ipsius Angeli cum parte media temporis nostri.

Sed contra illam secundam positionem probatum est supra, quod non est necesse operationem Angeli durare cum instantibus temporis nostri; igitur nec illa duratio erit ratio quietis in termino transitus subiti; quare etiam necesse erit ponere Angelum post transitum subitum quiescere, non videtur aliqua ratio, sed tantum fuga, ne ponatur tempus nostrum discretum ex hoc, quod ponitur talis transitus ejus in disecreto tempore.

Praeterea, quod ponit, quod in tali nunc potest mutari, ita quod simul habeat plura ubi aequalia, inter quae non erit ordo nisi tantum natura, vel imaginatione, non autem duratione, videtur impossibile, quod Angelus virtute sua naturali habeat in uno instanti temporis nostri et sui, plura ubi sibi aequalia, et hoc declarat exemplum de gravi, quod ipsi addueunt ad propositum.

Henricus quodlibeto 13. quest. 1. imaginatur. tale. exemplum ad. propositum suum de. motu. Angeli, utpote si. grave descenderet. juxta. aliquem. murum, ubi nullam resistentiam haberet plus quam in vacuo, vel ponatur, quod. spatium sit vacuum, et imaginatur ibi tria ubi sibi aequalia, ut A. B C, non prius, inquit, erit in. A, quam in DB, nec $n B, quam in C,nisi secundum imaginationem, non autem secundum rem seu durationem.

Si enim vacuum posset cedere corpori ibi posito, et ita esse motus in vacuo, non esset intelligibile, quod grave esset in pluribus ubi, sibi aequalibus, sed prius in uno ubi quam in alio ubi, et prius in priori «5b; quam in posteriori, et prius duratione una pars gravis esset in spatio quam alia pars.

Quod etiam ipse adducit de corpore, quod pertransit infinita ubi in tempore finito, propter hoc quod non est nisi in potentia in illis ubi, bene concludit quod tempus Angeli bene potest esse ex partibus finitis ejusdem quantitatis, et tamen in illo tempore potest pertransire spatium infinitum; sed non includit, quod in uno instanti possit pertransire tantum spatium, imo concludit oppositum, corpus enim ita pertransit totum spatium in aliquo tempore, quod in alia et alia parte temporis pertransit aliam et aliam partem spatii.

SCHOLIUM.

Rejicit tempus disretum ut superfluum, et sic ait motum Angeli mensurandum tempore communi. Et ad quaest. resolvit contra Henrieum,Angelum non posse se movere in instanti,ita ut simul ubi intermedia occupet, bene tamen, si talia ubi intermedia non occupet, de quo quaest. seq.

Dico ergo ad quaestionem, (a) quod quia pluralitas, non est ponenda sine necessitate, et non est necessitas, quare debeat poni tempus discretum mensuvans motum Angeli, nam quidquid salvatur per illud tempus discretum, salvabitur etiam per tempus continuum in communi, sicut. enim oportet eos dicere, quod si transeat in instanti, non potest immediate habere alium transitum instantaneum, ita potest poni si transeat instantanee in instanti temporis continui, ita quod licet post illud instans possit habere mctum continuum in tempore habito, non tamen potest habere transitum instantaneum immediatum ; non ergo est inconveniens ponere Angelum, inquantum participat conditionem corporalem, id est, quae potest esse ejusdem rationis aliquo modo in 1pso, etetiam in corpore,quod etiam participet mensuram corporis aliquo modo. Inquantum autem movetur localiter, participat ubi, quod est conditio, et passio corporalis aliquo modo ejudem rationis in ipso etincorpore; ergo etiam potest mensurari mensura primi corporis moti.

Et si objicias (b) quod potest moveri stante eocelo; ergo non oportet motum ejus esse in tempore.

Respondeo, (c) ita stante coelo, Au poterit Petrus post resurrectio- ^ nem ambulare, et tamen ista ambulatio non fingetur esse in tempore quodam alio a communi tempore nostro continuo. Similiter etiam non existente primo motu coli, mensuratur quidem quies. ipsius motus coeli potentialiter ( sicut dictum est prius) tempore illo quo motus primus mensuraretur, si esset positive et. actualiter, et in illo tempore potential potest mensurari motus alius tunc actualiter existens, ita quod non est necesse mensuratum a motu primi eooli dependere in esse, vel essentia a motu illo, sicut fuit motus sub tempore Josue, stante c coelo, quia mensuratio ista quanti per quantum, ut aequalis per equale, non est per aliquid, a quo mensuratum essentialiter dependeat, sicut est mensuris quid- € ditativis, sed tantum sufficit, quod e motus iste, quando est, possit di- n stincte cognosci secundum quan- . titatem suam ex cognitione distincta temporis, et hoc vel actualis vel potentialis; et ita dico, quod quando iste motus coeli non erit, poterit tamen alius motus mensurari per tempus hujus motus primi coeli, inquantum scilicet motus ille posset fieri eum tanta parte illius motus si esset, et nunc est cum tanta parte quietis cum quanta pars motus posset esse.

(d) Hoc ergo supposito, quod non est necesse ponere pro motu Angeli aliam mensuram a tempore communi, cum quaeritur, utrum possit, mutare vel moveri in instanti? Dico, quod dupliciter potest intelligi mutatio, et potest dici duplex mutatio: Una includens realitatem motus; alia prseeise includens realitatem termini motus.

Exemplum hujus est, quod istud mutatur ab A ubi usque ad B ubi, potest intelligi dupliciter: Vel quod simul habeat omnia ubi intermedia, sicut haberet, si praecise moveretur successive; vel quod illa mutatione praecise haberet ultimum «ubi, sicut haberet, si illa mutatio esset ultimus terminus motus. Primo modo contradicendo secundae opinioni, non video qualiter Angelus virtute naturali potest mutari vel moveri in instanti, quia non videtur quod virtute sua naturali potest habere plura wh eequalia.

Secundo modo, non videtur inconveniens, quin posset mutari in instanti, quia quod terminus motus non statim inducatur, haec est ex imperfectione virtutis ipsius moventis, quae imperfectio non est attribuenda Angelo, nisi aliqua necessitas appareret, quia dignificanda est natura, quantum apparentia permittunt.

(e) Ad argumentum in oppositum dico, quod illa consequentia Philosophi tenet ex hoc, quod in antecedente includitur mensuram esse divisibilem per hoc, quod ponitur in eo. In quaeumque autem mensura divisibili potest aliqua virtus aliquid facere, major potest facere in. minori ; sed in isto ante- cedente, Angelus mutatur in indivisibili, non includitur esse divisibile. Hzec igitur consequentia: movetur in instanti, igitur aliquid potest moveri in minori, tenet non tantum ex propositionibus veris et ex natura rei, sed ex aliqua falsa, qua includitur in illo antecedente, est enim ista vera ex natura rei, quidquid causat aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest hoc causare in mensura minori; sed minor, quae erit ibi sumenda subilla majori vera, non est vera ex natura rei, sed tantum ex hypothesi ista, videlicet quod motus est in instanti. Si autem dicatur Angelum mutari in instanti, et per haec debeat inferri, quod aliqua virtus debeat ipsum mutare in minori quam in instanti; minor, qua ibi erit sumenda sub majori illa vera, non erit vera ex natura rei, nec ex hypothesi, et ideo consequentia non valet. Et ex hoc patet, quod multa consequenti: enthymematiece tenent non praecise virtute alicujus vera subintellectae, sed quandoque virtute alicujus false subintellectz?e, dum tamen includatur in antecedente.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7