Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
densis 29. 9. q. 20. 7n. 6. a. 2. D. Thom. 1. p. q. 50. aq. 4. D. Bonavent. A?c art. 2. q. 1. et uou. 1. q. 1. Richard. ert. 5. q. 1. DuSN q. 3. Capreol. q. 1. a. 3. Gabr. qg. 1. a pus 2. q. 3. Vasq. 1. p.d. 181. Mayr. 2. 3.
Ultimo quaero quantum ad istam materiam : Utrum sit possibile plures Angelos esse in eadem specie ? Quod non, quia Philosophus 7. Metaph. cap. de partibus definitionis, dicit quod in his, quae sunt sine materia, dem est quod quid est, elt illud ewjus est; igitur cum Angelus sil sine materia, quod quid est ejus est idem ipsi Angelo; ergo impossibile. est Angelum distingui ab Angelo, nisi quod quid est ejus distinguatur a quod qvid est alterius ; ergo non potest esse distinctio individuorum in Angelis, manente eodem quod quid est.
Praeterea, Avicenna 9. Met. ponit ordinem Intelligentiarum, ubi videtur velle, quod Intelligentia in. ferior producitur a superiore quasi ipsam creante, illa causalitas non est in aliquo respectu alterius ejusdem speciei.
Praeterea, arguo per rationem: Omnis differentia formalis est differentia specifica; Angeli autem cum sint plures, et formae, differunt aliqua differentia formali; ergo specifice. Probatio majoris sumitur ex 8. Metaphysice, ubi formco conparantur numeris, in quibus quodcumque additum, vel subtractum variat speciem, ita in formis ; igitur, etc.
Item 10. Metaphys. Masculus et fcemina non differunt specie, quia. masculinitas et. faemineitas sunt differentia materiales forme hunanitatis, ex hoc innuens quod differentiae formales omnes distinguant specie, quia forma et species idem sunt.
Praeterea, omnis forma separata a materia in se habet totam perfectionem speciei illius ; ergo $81 ponatur aliqua talis forma in specie, ut forma hujus Angeli et illiug;:- illa: erit. ista,- et' ista erit illa, quia uterque Angelus est forma separata a materia, et per consequens quilibet habet perfectionem totius speciei. Probatio antecedentis, quia quod forma non habet totam essentiam speciei, hoc est quia participat eam ; non autem habet essentiam forms per participationem, nisi ut est in materia; igitur etc.
Praeterea, in entibus perfectis nihil est quod non intendatur a natura, sed pluralitas numeralis non per se intenditur a natura, quia differentia numeralis quantum est ex se, potest intendi in infinitum ; infinitas autem non intenditur per se ab aliquo agente : qua autem sunt in Angelis, tanquam in perfectissimis entibus universi, sunt per se intenta; erga non est in eis differentia numeralis, sed solum specifica, in qua principaliter consistit pulchritudo universi.
Praeterea 2. de Anima, videtur haberi quod multitudo individuorum non est nisi propter salvationem speciei; sed in inceorruptibilibus salvatur sufficienter natura in uno individuo, ergo, etc.
Confirmatur ex primo Celi et mundi, quia in corporibus supercoelestibus, non est nisi unum individuum unius speciel, sicut unus Sol et. una Luna ; ergo, etc.
Oppositum arguitur per ] Damascenum ::n Elementario. cap. 12. secundum unamquamque speciem, fecit Deus Angelos.
Refert sententiam D. Thom. et aliorum juxta tractata in qq. praeced. maxime quarta et quinta, qui negant Angelos in eadem specie plurificabiles, quam refutat. Primo, quia omnis quidditas est communieabilis. Secundo, omnis quidditas ereata potest concipi ut universalis. Tertio, non potest idem numero, secundum D. Thom. 4. d. 44. q.1. resurgere; ergo annihilato uno Angelo, potest alter ejusdem speciei ereari. Quarto, animae rationales distinguuntur numero. Quinto, secundum D. Thom. et Magistrum, nulla tota species damnatur.
Qui dicunt ad (a) quaestiones praecedentes de individuatione, principium individuationis esse quantitatem vel materiam, dicunt consequenter adistam quaestionem negative,scilicet quod non possunt esse plures Angeli in eadem specie. quia non potest in Anecelis ratio propria talis differentiae inveniri, et habent dicere quod non tantum hoc est impossibile ex proprietate intrinseca, sed etiam ex proprietate extrinseca, quia simpliciter est incompossibile, ita quod nullo modo naturae isti potest competere distinctio individualis, ex quo sibi repugnat illud, quod praecise potest esse principium talis distinctionis; sicut impossibile esset sub animali esse plures species, si repugnaret animali alia et alia actualitas, per quas species distinguerentur. Fundamenta autem istius opinionis in aliis quaestionibus praededentibus dicta sunt.
Tenenda est ergo (b) conclusio simpliciter opposita, quod scilicet. simpliciter possibile est plures, Angelos esse in eadem specie, quod probatur. Primo, quia omnis quidditas quantum est de se communieabilis est, etiam quidditas divina, quia nec ex perfectione repugnat sibi, ut patet de essentia divina, nec ex imperfectione repugnat, quia convenit generabilibus et corruptibilibus; nulla autem est. communicabilis in identitate numerali, nisi sit infinita ; ergo qualibet alia est communieabilis, et hoc cum distinctione numerali, et ita propositum.
Praeterea, quaelibet quidditas (c) creaturae potest intelligi sub ra-; tione universalis absque contradictione; si autem ipsa de se esset haec, contradietio esset intelligere eam sub ratione universalis, sicut est contradictio intelligere essentiam divinam sub ratione universalis, vel universalitatis. quia ra- tio intelligendi, repugnat omnino sub objecto intellecto, quod est intellectum esse falsum.
(d) Praeterea si Deus potest hunc Angelum in hac specie annihilare, isto annihilato, potest istam speciem de novo producere in aliquo alio individuo, non autem in isto secundum illos, qui sunt istius opinionis, quia homo secundum istos, non posset resurgere idem numero, nisi anima intellectiva maneret eadem numero.
Item, animae intellectivae distinguuntur numero in eadem specie, et tamen sunt forme purs, licet perfectivae materiae; igitur non est impossibilitas a parte formarum, quod distinguantur numero in eadem specie; quidquid enim concluderet istam impossibilitatem ratione forme in Angelis, concluderet in animabus.
Contra, inclinatio non est entitas absoluta, quia non potest aliquid inelinari ad se, ergo praesupponit aliquam entitatem absolutam et distinctam, quia enim est hee anima, ideo habet talem inclinationem, et non e contra ; ergo hee inclinatio non est ratio essendi hanc animam, sed praesu pponit eam.
Et confirmatur hoc (e) etiam per aliquos, quibus est inconveniens, quod aliqua species simul tota sit damnata naturae intelleetualis simpliciter; multae autem species essent Angelorum, in quibus nulla esset salvata, posita ista positione, igitur non est vera.
Et persuadetur (f) prima positic per hoc, quod dicit, Augustinus in Ench. cap. 28. Placuit — itaque universalitatis creatori, atque moderatori Deo, ut quoniam non. tota multi tudo Angelorum. Deum deserendo perierat, illa. quae perierat in perditione perpetua remaneret, quae autem cum Deo, illa deserente perstiterat, de sua. certissime cognita, semper futura felicitate gauderet ; alia vero creatura rationalis, que in. hominibus erat, quoniam peccatis atque. suppliciis et. originalibus et propriis, tota perierat, ex ejus parte reparata, quod. Angelice societati ruina illa diabolica minuerat, suppleretur. Ista totalitas et partialitas in Angelis non videtur esse rationabilis, nisi ponatur quod nulla species angelica quantum ad omnia individua totaliter perierat, et ita aliqui de quacumque specie corruerunt et aliqui perstiterunt; igitur, etc.
(g) Praeterea, si concedatur quod quidditas Angeli ex se in plura sit divisibilis, vel pluribus communicabilis, et per consequens, quantum est de se in infinitum, quia non est ratio finitatis ex parte multitudinis numeralis, si per hoc quod ipsa natura producta est in ipso individuo, aufertur possibilitas ejus essendi in pluribus ; est ergo in hoc individuo secundum totam communicabilitatem suam, et per consequens infinite, quia est infinite communicabilis secundum quidditatem suam ; igitur ille unus Angelus esset formaliter infinitus ; consequens autem est inconveniens ; igitur antecedens.
Dico igitur, quod omnis natura, . qua non est de se actus purus,, potest secundum illam realitatem, secundum quam est matura, esse potentialis ad realitatem illam qua est haec natura; et sicut de se non includit aliquam entitatem quasi singularem, ita non repugnant sibi quocumque tales entitates, et. ita potest in quotcumque talibus inveniri. In eo tamen quod est necesse esse ex se, est determinatio in natura ad esse hoo, quia tantum est, quantum potest esse, quia quidquid potest esse in natura, est ibi, ita quod determinatio non potest esse per aliquod extrinseeum ad singularitatem, si possibilitas siin natura per se ad infinitatem, secus est in omni natura possibili, ut potest, cadere multitudo.
Quod Philosophus sumpsit materiam pro differentia individuali ostendit q. praeced. n. 20. Nunc admisso quod intellexerit alteram partem compositi per materiam, docet hoc eum ideo fecisse, quia indicavit intelligentias esse necessarias, in quo erravit; et sic melius est dissentire ab eo, in principio et conclusione simul, quam coneedendc falsum principium, negare conclusionem. Explicat quomodo differunt, distinctio formarum, et formalis, in rigore Logico, el illud forme sunt sicut numeri, et alia solemnia loca ex Philosopho. Item quare Philosophus negavit corpus coeleste in tempore produci posse, et asseruit unum tantum posse esse individuum in singulis speciebus corporum ecclestium.
Ad primum (a) argumentum dico, quod licet Philosophus inlelligat ibi per se de materia, hoc est, de entitate contrahente per se. quidditatbem, tamen applicando ad habens materiam, quae est altera pars compositi, et non habens, concedo intellectum Philosophi fuisse, quod omne non habens materiam pro aliqua natura componente, est idem suo quod quid est. Primo, quia omne tale quod quid est ponit per se Aoc, et ratio ad hoc est, quia omne tale quod non habet materiam partem sui, posuit formaliter necessarium ; quidquid autem potest esse in natura formaliter necessaria, est in ea; ergo quodlibet quod potest habere illam quidditatem, habet eam, quia non est potentia distans ab actu; igitur omnem possibilitatem, quam posuit in tali natura ad supposita, posuit in actu ; si autem ibi esset possibilitas ad plura individua, esset possibilitas ad infinita; igitur essent infinita in actu; quare eum infinitas sit impossibilis in aliqua natura, igitur et in hac natura secundum eum, est impossibilitas ad infinitatem ; ideo est de se haec secundum ipsum.
(b Sed discordamus ab eo in hae proportione : Omnis quidditas: non habens materiam est formaliter | necessaria, et. ideo in conclusione. Rationabilius est. enim Theologo. discordanti a Philosopho in principio, propter quod tenet aliquam conclusionem, consequenter diScordare in conclusione, quam errare cum eo in conclusione, et discordare ab eo in principio, propter quod ipse erravit. Ita enim concordare eum eo, nec est philosophari, nec Theologiae sentire, quia talis non habet rationem. au:sae valeat apud Philoso- phum, quia nec Philosophus concederet conclusionem, nisi propter principium illud, nec ad conclusionem suam habet principium Theologicum, quia fprscise ad ea est principium philosophicum, quod ipse negat.
Per idem patet ad Avicennam; dico quod intentio ejus fuit quod tantum sit unus Angelus in una specie, sed propositio cui haec conclusio innititur, scilicet quod Angelus superior creat inferiorem, a nullo Theologo vel Catholico. conceditur, quare nec ejus conclusio debet concedi ab aliquo Theologo.
(c) Ad rationem primam, alias fuit dictum quod differentia formalis potest accipi pro differentia in forma, et hoc videtur proprie significare hoc quod dicetur differentia formalis; vel potest accipi differentia formalis, pro differentia formarum, licet non sit in forma, ut in ratione differendi. Primo modo potest concedi major, et sie est minor falsa. Probatio autem minoris, scilicet quod Angelus differt ab Angelo, qui est forma, ergo habent differentiam formalem , includit — fallaciam Consequentis; non enim sequitur : formae differunt, ergo formaliter differunt, vel differunt in forma ; sicut. non sequitur, homines plures differunt, igitur in humanitate differunt. Aliud. enim est aliquid distingui, et aliud ipsum esse primam rationem distinguendi, vel distinctionis, quia cum haec quod ipsum sit distinctum, stat quod ipsum non sit ratio distineuendi; eum hoc autem quod ipsum sit prima ratio distin: geuendi, non stat ipsum non essc distinctum.
(d) Et ratio Logica est ad hoc, quia negatio inclusa in nomine differentiae, non tantum confundit terminum hujus relationis confuse et distributive, sed etiam illud quod specificat differentiam, ut in quo notatur esse differentia. Hoc quippe confunditur quantum ad negationem inclusam in hoc nomine differentia, quia si Socrates differt a Platone in albedine, non est idem sibi, nec in hac albedine, nec in illa albedine.
(e) Si autem accipiatur major improprie, scilicet juxta secundum intellectum, nego majorem. Ad probationem dico, quod Philosophus loquitur in 8. Metaph. de forma, prout indicat quidditatem, quod apparet ex prima comparatione formarum ad numeros. Dicit enim : Si enim (inquit) sunt aliqualiter mumeri substantiae, sic sunt, nam definitio numerus quidam divisibilis est, etiam in indivisibilia, non enim infinite rationes, et numerus autem tale, hoc est, resolutio definitionum sic stat ad indivisibile, sicut resolutio numerorum ad indivisibile, et talis definitio est ejus, quod vocat substantiam, hoc est quidditatis, non form: quae est altera pars ejus. Hoc autem modo dico, quod nihil additur formae, quin varlet speciem; vel simpliciter, hoc est, de una specie aliam facit contrariam vel disparatam ; vel secundum quid, hoc est, de non tali specie faciet talem speciem, puta si addatur differentia pertinens ad esse auiddifativum eeneri, faciet spe- ciem specialissimam, et non praefuit talis species specialissima, sed tantum praefuit species intermedia. Et hoc modo dico, quod quidquid est circa naturam in inferioribus, nihil addit formae, sive sit proprietas individualis, sive magis vel minus, vel quodcumque aliud quod non respicit naturam, et est in suo esse quidditativo, non aufert, nec addit aliquid substantiae hoc modo.
Exemplum (f) hujus esset, si unitas inquantum pars ternarii esset pars praecise inquantum differentia numeralis vel individualis, et tamen ipsa posset in se intendi et remitti; ista differentia esset ejus per se et per accidens inquantum est pars ternarii, ideo non esset alius ternarius unitate intensa et remissa.
Quando ergo dicis, quod quaecumque distinctio formarum, est sicut distinctio numeri, falsum est, nisi sib. earum secundum. esse formale quod pertinet ad quidditalem per-se, eL, talis non est hic:
Ad illud (g) de 10. Metaph. dico, quod est fallacia Consequentis, inferendo ex textu omnes formas differre specifice; vere enim Philosophus vult ibi, quod differentia ;non est specifica, sed ex hoc non sequitur, quod omnis differentia formalis sit specifica; sed istud est quod isti volunt habere, sicut non sequitur in affirmativis sequipollentibus istis, quia universalis affirmativa non convertitur, ter"minis eodem modo se habentibus. Philosopho igitur accipi potest, quod sola differentia formalis est speeifica, non quod omnis diffe- rentia formalis est specifica, quia licet exclusiva inferat affirmativam de terminis transpositis, non tamen eodem modo de terminis non transpositis; sed est fallacia Consequentis, sicut convertendo indefinitam in universalem affirmativam ;imo ex illo loco magis videtur accipi oppositum hujus propositionis : Omnis differentia formarum est specifica ; differentia enim hominis albi et equi nigri est differentia formarum, et aliquo modo per formas. Non tamen specifica differentia secundum eum ibi, quia illae formae respectu naturarum in quibus sunt, non sunt formales, imo consequentes individua, non autem per se consequentes, vel per se determinantes esse quidditativum.
Ad aliud dico (h) quod si aliquod individuum ex hoc solo, quod est sine materia, habet in se totam speciei perfectionem, qua ex se nata est esse in infinitis, quantum est ex se, igitur vide-: retur habere perfectionem infinitam ex sola carentia materise;: quidquid autem potest habere perfectionem infinitam, habet eam, et ita in qualibet specie esset perfectio infinita, et per consequens perfectio speciei non esset finita vel determinata per determinationem, vel speeificationem, vel limitationem differentiae ultimee, qua ultimate speciem constituit, addita generi ; quod est falsum, et contra omnes Philosophos. Falsa est ergo ista propositio, quod scilicet illud individuum, quod potest esse sine materia ex hae sola causa privativa, quia est sine materia, habet totam perfectionem speciei, quia si cum hoc ponatur, quod nihil positive fiat circa ipsum, sed sola separatio materiae, nihil ponitur, quod non praefuit.
Si autem intelligatur, prout habet aliquam probabilitatem, quod scilicet. forma si esset separata a materia, ipsa haberet totam perfectionem speciei, quia non participabilis a materia ; illa esset falsa, et petit principium, nisi intelligatur prout materia dicit illam entitatem individualem contrahentem formam. Hoc modo intelligendo aequivocationem istius propositionis assumpte, omnis forma habet totam perfectionem speciei, et est de se hec, quae non est Pparticipabilis a materia, et tunc est minor subsumpta de Angelo, simpliciter falsa, quia licet ista essentia non sit participabilis a materia, quas est altera pars compositi, est tamen participabilis a pluribus materialibus, id est, a pluribus individuis habentibus quidditates materiales, quae dicuntur materiales, sicut saepe dictum est respectu quidditatis contracts, prout quidditas dicitur forma.
Ad aliud (1) dico, quod in forma arguendi est fallacia Consequentis; infinitas non intenditur ; igitur nec pluralitas numeralis. Non enim pluralitas numeralis est de se infinita, sed tantum stare potest infinitas, ipsa non repugnante; licet ergo nullus intendat infinitatem per se, tamen aliquis potest intendere multitudinem numeralem, quia de se non est infinita, quia sicut compatitur secum .infinitatem, ita et finilatem, et sic potest intelligi illud communiter dictum eorum. Et secundum veritatem, licet in toto universo principaliter ordo attenditur secundum distinctionem specierum, in quibus est imparitas pertinens ad ordinem, tamen quia secundum Augustinum de Civit. lib. 19. cap. 13. Ordo est parium impariumque rerum unicuique loca sua distribuens, congrua dispositio; ab illo autem agente qui principaliter intendit ordinem universi, sicut. principale bonum intrinsecum sibi, non tantum intenditur ista imparitas, quae est unum requisitum ad ordinem, scilicet specierum, sed etiam paritas individuorum in eadem specie, quae est aliud concurrens ad ordinem. Et similiter individua intenduntur ab ipso primo, prout ipsum intendit aliquid aliud a se, non ut finem, sed ut aliquid aliud ad finem. Unde propter bonitatem suam communicandam s, et propter suam beatitudinem, plura in eadem specie produxit; in principalibus autem entibus, est a Deo intentum individuum principaliter, et cum hoc modo sumutur, non intenditur differentia numeralis, falsum est; et cum probatur, hoc modo potest esse infinitas, non sequitur, potest esse infinitas, et ita infinitas non intenditur; ergo nulla differentia numeralis intenditur, non sequitur. Potest enim esse aliqua differentia numeralis finita, et est, et ista potest intendi et intenditur.
Ad ultimum (k), licet Philosophus dicat, quod eeneratio est perpetua ad salvandum esse divinum, et hoc in corruptibilibus. Unde ista est una causa multitudinis individuorum in eadem specie, sed non praecipua causa, sed illa quae dicta est.
Respondeo, sua ratio fuit, quod tale corpus singulare fuit ex tota materia illius speciei, et hoc non tantum actuali, sed etiam potentiali! secundum eum, quia secun dum eum, null erat materia possibilis, manente specie tali, quae non erat tota in uno singulari in tali specie; nihil enim posuit posse produci novum in immobilibus seu in sempiternis, secundum quod talia sunt, scilicet immobilia et sempiterna; et quia .non eoneordani 'cum-.eo Theologi in hae propositione, omne corpus sempiternum est ex tota materia illius speciei actuali et potentiali, ideo non est concordandum cum in eo in conclusione.
On this page