Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem per se determinantem naturam ad singularitatem

QUAESTIO VI. Utrum substantia materialis sit individua per aliquam entitatem. positivam per se (8) determinantem naturam ad singularitatem?

AEgid. quodl. 2. q. 7. Goffred. quodi. 6. q. 10. et quodl. 1. q. 9. et. DD. citali. questionibus praeced, Vide Suar. Mel. d. 5b. sect. 6. ubi citat alios.

Quod non, (b) quia tunc illud determinans ad illam naturam, haberet se ut actus ad potentiam; ergo ex natura specifica et illo determinante esset vere et proprie compositum unum, quod est inconveniens. Nam illud determinans, aut esset materia, aut forIna, aut compositum ex eis; quodcumque detur, est inconveniens, quia tunc in composito esset alia materia ab illa forma quae ponitur pars naturae, vel aliud compositum quam compositum naturz.

Item (6), tunc singulare compositum ex natura et illo per se determinante, esset per se unum; ergo per se intelligibile, quod videtur contra Philosophum tertio de Anima, et septimo Metaphiysic. ubi videtur aperte velle, quod intellectio est universalis, et sensus vel sensatio singularis.

Praeterea (d) si esset per se intelligibile, posset de ipso esse demonstratio et scientia, et ita de singularibus esset scientia pro-. pria, inquantum singularia, quod negat Philosophus septimo Metaphy- ' $ic. cap. de partibus definitionis.

Item, si includeret (e) naturam specificam, et illud per se determi- nans, posset per se definiri per ista duo inclusa in ratione sua, et ita esset alia definitio individui, et alia speciei, saltem addens super definitionem speciel, sicut definitio speciei addit super definitionem generis.

Oppositum, omne inferius includit in se aliquid, quod non includitur in intellectu superioris, alioquin conceptus inferioris esset eque communis, sicut conceptus superioris, et tunc per se inferius non esset per se inferius, quia non subesset. communi, et superiori; ergo aliquid per se includitur in ratione individui, quod non includitur in ratione natur: : Illud autem inclusum est entitas positiva ex solutione secunde questionis, etl facit unum per se cum natura ex solutione quarts questionis; ergo est per se determinans illam naturam ad singularitatem, sive ad rationem illius inferioris.

SCHOLIUM.

Ponit opinionem Goffredi et AEgidii, tenentium naturam esse de se hanc, tamen per quantitatem habere plura singularia, probat utramque partem, et ponit duos sensus, quos haec opinio potest habere. Primus, quod eadem substantia in se indistincta, per multas quantitates receptas, faciat multa individua. Secundus, quod substantia substans huie quantitati, sit alia ab ea, quae subest ili quantitati, non posset tamen esse alia et alia sine quantitate.

Hic dicitur quod natura specifica de se est haec, et tamen per quantitatem potest esse natura communis in pluribus singularibus, sive - quantitas potest esse ratio, quare plura singularia possunt esse sub natura. Primum sic declaratur, Species specialissima de se est atoma; ergo et indivisibilis. Et hoc confirmatur per illud Porphyrii : descendentibus nobis per divisionem a generalissimis ad specialissima. jubet Plato qiescere; Sed si possibile esset divisionem esse ulteriorem hujus naturae, non esset quiescendum in illa natura, ergo, etc. Praeterea, Doetius lib. Divisionis, enumerans omnes divisiones non tantum per se, sed etiam per accidens, non enumerat divisionem speciei in individua; ergo natura Specifica non est hsec per aliquid aliud. Item si aliqua realitas esset in individuo, praeter solam realitalem specificzee naturae, species non diceret totum esse individuorum, quod est contra Porphyrium.

Secundum declaratur, quia licet quantitas non sit formalis ratio divisionis alicujus in partes subjectivas, tamen quando totum quantitativum dividitur in partes quantitativas, natura dividitur per se, in illa quae sunt. ejusdem rationis, hoc autem convenit ei per quantitatem. Idem autem est principium divisionis in aliqua, et principium distinctionis illorum dividentium; ergo sicut ipsa quantitas est principium divisionis, ita est principium distinctionis illorum dividentium; sed illae sunt partes subjectivzee naturae communis, ergo quantitas est principium distinelionis talium partium. Qualiter autem ista duo membra possunt stare simul, patet per exemplum, quia secundum Philosophum, 1. Phys. substantia de se est indivisibilis, loquendo de partibus ejusdem rationis, et tamen adveniente quantitate est partibilis in partes tales, imo tunc habet tales partes; ila ergo potest natura speciel es. se dese hce, et tamen per quanlitatem advenientem sibi extrin- Sece esse haec et haec et illa, etc. Ista positio videtur posse habere duplicem intellectum : unum, quod substantia materialis inquantum distinguitur essentialiter a quanlitate, maneat eadem omnino, non distincta secundum rationem suae propri» et essentialis entitatis, et tamen recipiat multas quantitates, eti recipiendo eas cum eis constituat multa singularia; hoc est dicere planis verbis, quod eadem substantia materialis in se non divisa, nec distincta, informatur multis quantitatibus, et ex hoc sunt multa individua sub specie. Alio modo potest intelligi, quod ista substantia materialis, quae de se esset haec circumscripta omni quantitate, postea quantitate informante, erit hsc et hse, ita quod non tantum recipit quantitates distinctas, sed ipsa habet distinctionem in se in entitate sua substantiali, ita quod ista substantia, quae subjicitur illi quantitati et distinguitur ab ea essentialiter, non est illa quae» subest alii quantitati, et distinguitur ab ea essentialiter, licet tamen istud, scilicet quod hae non si: illa, non possit esse sine quantitate hae et, in illa,

SCHOLIUM.

Ex sententia praedicta juxta primum sensum, infert gravissima absurda. Primo, non esse proprium naturae divinae esse hanc, et in pluribus. Secundo, non posse transubstantiari vinum, nisi totius mundi vinum pereat. Tertio, poni ideam Platonicam. Quarto, penetrationem admitti. Quinto, nihil generari vel corrumpi. Sexto, si admittantur plures animae rationales, irationabile 958€, asserere naturam humanam esse atomam de se. Omnia ista absurda videntur sequi ad sententiam ponentium naturam positive universalem, seu communem a parto rei.

Primus intellectus (a) videtur impossibilis, quia ex eo sequuntur inconvenientia in Theologia, Meta physica, et scientia naturali. In Theologia, scilicet quod non sit proprium essentive divinae, esse hanc, sic quod ipsa existens una in se indistincta, possit esse in pluribus suppositis distinctis, quod tamen non intelligitur communiter, nisi de personis tantum relative distinctis. Hic autem poneretur, quod una natura substantialis nullo modo in se distincta, haberet plura supposita re absoluta distincta.

Secundo sequitur, quod non possit aliqua substantia panis et vini transubstantiari in corpus et sanguinem, nisi tota substantia vini transubstantiaretur, quia vinum non transubstantiaretur, nisi secundum. substantiam suam, nam quantitas manet eadem, et per te substantia qua est in haec vino, est eadem illi quae est in illo vino; idem autem non est transubstantiatum. et non tiransubsiantiatum ; ergo, etc.

In Metaphysica sequuntur inconvenientia. Primum, quia poneretur idea Platonis, vel plusquam idea quam posuit Plato. Plato enim posuit ideam esse naturam per . se existentem, separatam sine accidentibus, sicut sibi imponitur a Philosopho, in qua esset tota natura speciel, quae secunduin quod imposuit sibi Aristoteles, diceretur de quolibet individuo praedicatione formali dicente: Aoc es! hoc ; haec autem opinio dicit hanc subtantiam dici de quolibet hujus speciei, praedicatione dicente : hoc est. hoc, et tamen esse sub hoc aecidente et illo; hsec ergo opinio ponit tantam communitatem, quantam posuit Plato in ideis.

(b) Secundo, quia per istos, duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse in eodem subjecto, si fuerint aecidentia absoluta, quia secundum eos, sequeretur contradietio manifesta, quod scilicet idem esset in actu et potentia secundum idem; oppositum autem sequitur ex isto, quia eadem natura erit in actu secundum multos actus ejusdem speciei.

Et juxta hoc potest inferri impossibile ad Mathematicum, inquantum pertinet ad considerationem Mathematici, scilicet/ quod due quantitates dimensivee ejusdem rationis simul idem perficerent subjectum, quod est contra propriam rationem quantitatum dimensivarum ejusdem rationis, loquendo secundum intentionem Mathematiet.

Tertio in scientia naturali sequuntur dno inconvenientia. Primum, quod nulla substantia naturalis potest generari et corrumpi; non quidem generari,quia si hic lapis est,erit in eo omnis substantia. quae potest esse in lapide quocum: que, potest tamen huie substantia lapidis acquiri tanta quantitas el tanta, et. non in natura alia; ac quisitio autem nova quantitatis. non est generatio (patet ex terminis generationis), ergo, ete Similiter hoc lapide manente, manet natura lapidis Specifica in isto; omnis autem natura lapidis est ista natura; ergo manente ista natura manet omnis natura, et sic nulla corrumpitur manente isto lapide, licet quantitas vel qualitas non sit eadem, et sic de qualibet substantia naturali.

Secundo sequitur, quod licet secundum fictionem illius maledicti Averrois, de unitate intellectus in omnibus hominibus, possit sic fingi de corporibus tuo et meo, sicut de lapidibus: illo et isto, tamen non tantum secundum fidem, sed seeundum Philosophiam veram, necessario tenendo aliam et aliam animam intellectivam, non potest poni natura humana esse de se aloma, et tamen alia et, alia per quantitatem, quia in isto et in illo homine est alia et. alia forma substantialis praecedens naturaliter quantitatem. Et ideo ad istam instantiam tanquam insolubilem non nituntur ipsi respondere, et ideo transferunt se ad alia homogenea, lapidem vel aquam, et tamen si haberent aliquid pro se ex Tatione nature speciflee atoms, ita concederent de homine sicut de lapide; possunt igitur videre quod nulla sunt principia ex quibus procedunt, cum ex eis sequantur manifesta impossibilia.

SCHOLIUM.

Rejicit secandum sensum illius opinionis, quia si natura est de $2 hse, non potest accipere aliquid quo fiat haec et haec; ideo enim substantia immaterialis non potest recipere quantitatem, quia de se indivisibilis est.

Secundus intellectus videtur destruere seipsum, quia illud quod est de se hoc (illo modo quo expositum est prius aliquid esse de se hoc) est de se cui repugnat per se dividi in plures partes subjectivas; eui etiam repugnat de se esse non hoc, tale per nihil adveniens, potest dividi in plures partes, quia si em ex se Tepugnat dividi, sibi repugnat ex se aliquid recipere, per quod fiat non hocc. Dicere ergo naturam esse de se hanc, secundum intellectum praeex positum de natura, quae de se est hsc, et tamen ipsam posse esse hano et illam, quocumque alio adveniente, est dicere contradictoria.

Et hoc patet in exemplo posito in illa positione, quia licet substantia materialis non sit ex se divisa in partes ejusdem rationis, tamen ipsa non est de se indivisibilis in partes tales, quia si esset de se indivisibilis, hoc est, repugnaret ei divisio, non posset recipere quantitatem qua formaliter dividitur in tales partes ; quod patet, nam anima quae de se est indivisibilis hoc modo, non potest recipere quantitatem sicut nec partes; videtur ergo deceptio in io consequentia hac : non es! de se tale, non ergo est de se non tale : fallacia conle. sequentis, vere enim substantia secundum aliquam positionem, non est habens de.se partes ejusdem rationis, et tamen non est de se non habens tales partes ejusdem rationis, ita quod repugnat sibi habere partes, quia tunc non posset recipere formaliter per aliquod sibi adveniens, tales partes, et ita natura speciei specialissimae non est de se haec, sicut nec aliquod divisibile ex natura sua est de se hoc, ita quod repugnet sibi de se dividi in partes, quia tunc non posset recipere aliquod, per, quod formaliter competeret sibi talis divisio.

Confirmatur ratio per rationem 3. dist. 1. q. 1. 3. artic. 3. libri.

SCHOLIUM.

Resolvit substantiam materialem individuari entitate positiva. Primo, quia ratio individualis se habet ad naturam specificam, sicut differentia ad genericam. Secundo, Petrus et Paulus differunt; si per aliqua, primo diversa, intentum ; si non per talia, dabitur processus. Ponit objectionem contra rationem primam, et explicat quomodo aliquid reale sit in individuo, quod tamen non est idem eum eo, numero. Explieat etiam optime dilerentiam speciflcam et individualem, et unde sumantur.

Ad quaestionem ergo (a) respondeo, quod sic. Ad quod sic arguo; sicut, unitas in communi per se consequitur entitatem in communi, ita quaecumque unitas per se consequitur aliquam entitatem : ergo unitas simpliciter, qualis est unitas individui, szepe prius deseripta, scilicet, eui repugnat divisio in plures partes subjeetivas, et cui repugnat non esse hoc signatum, si est in entibus, sicut omnis opinio supponit, consequitur per se aliquam entitatem, non autem consequitur per se entitatem natu- re, quia illius est aliqua unitas propria, et per se realis, sicut probatum est in solutione 1. quest. igitur consequitur aliquam entitatem aliam determinatam istam, et illa faciet unum per se cum entitate nature, quia totum, cujus est haec unitas, perfectum est de se.

Item, omnis (b) differentia differentium reducitur ad aliqua primo diversa, alioquin non esset status in differentibus; sed individua (c) proprie differunt, quia sunt diversa aliquid idem entia; ergo eorum differentia reducitur ad aliqua primo diversa. Illa primo diversa non sunt natura in illo et natura in isto, quia non est idem quo aliqua conveniunt formaliter, et quo differunt realiter, licet idem possit esse distinctum realiter, et conveniens formaliter. Multum enim refert esse distinctum et esse quo aliquid primo distinguitur, ergo sic erit de unitate; igitur prater naturam in hoc et in illo, sunt aliqua primo diversa, quibus hoc et illud differunt, illud in illo, et hoc in isto; ita non possunt esse negationes, ex 2. quest. nec aliqua acecidentia, ex 4. quest. ergo erunt aliquae entitates positive per se determinantes naturam.

Contra primam (d) rationem objicitur, quia si est aliqua unitas realis minor unitate numerali, aut est alicujus in eodem uno numeraliter, aut in aliquo alio; non in eodem numero, quia quidquid est in eodem numero, est unum nuIhero; nec est in duobus, quia in eis nihil est unum numero realiter,quia hoc est proprium suppositi in divinis, sicut expositum est di. ctum Damasceni supra.

Respondeo, (e) sicut dictum est in solutione 1. quest. de hac materia, quod natura est prius naturaliter quam hse natura, et unitas propria consequens naturam, ut natura, prior est naturaliter unitate ejus, ut. haec natura; et sub ista ratione, est de ea consideratio Metaphysiea, et assignatur definitio ejus, et sunt propositiones per se primo modo. [n eodem ergo quod est idem numero, est aliqua entitas, quam consequitur minor unitas quam sit unitas numeralis, et, est realis, et illud cujus est unitas talis formaliter, non est de se unum unitate numerali. Concedo ergo, quod unitas realis non est alicujus entitatis existentis in duobus individuis, sed in uno.

Et cum objicis, quidquid est inj eodem individuo numero, est, idem i numero, respondeo primo in alio simili manifestiori, quidquid est in | una specie, est unum specie ; color ergo in albedine est unum specie; . ergo non habet unitatem minorem a unitate speciei; non sequitur, nam j sicut alias dictum est, scilicet in : primo lib. quest. de attributis, solvendo € primum dubium. aliquid (f) potest, dici animatum denominative ut corpus, vel per se primo ut homo, ^ et ita superficies dicitur alba denominative; superficies alba dicitur alba per se primo modo, quia subjectum ineludit praedicatum. Ita dico quod potentiale quod contrahitur per actuale, informatur ab illo actuali, et per hoc informatur ab illa unitate consequente jilam actualitatem sive illum actum, et ita est unum unitate propria illius actualis, sed denominative est sic unum ; non autem est de se sic unum, nec primo, nec per partem essentialem ; color ergo in albedine est unum specie, licet non de se, nec per se, neo primo, sed denominative tantum. Diftferentia autem specifica est una specie : Primo, quia sibi primo repugnat dividi in plura specie ; albedo est una specie per se, sed non primo, quia per aliquid intrinsecum sibi ut per illam differentiam. Ita concedo quod quidquid est in isto lapide, est unum numero, vel primo, vel per se, vel denominative. Primo forte ut illud, per quod unitas talis convenit huie composito; per se, ut hic lapis, cujus illud quod est primo unum hac unitate, est per se pars; denominative tantum; ut illud potentiale quod perficitur isto actuali, quod quasi denominative respicit actualitatem ejus et unitatem similiter.

(g) Ulterius declarando solutionem istam, quae sit ista entitas aemp; qua sit unitas ista perfecta, per simile ad entitatem a qua sumitur differentia specifica, potest declari. Nam differentia quidem specifica, sive entitas a qua sumitur differentia specifica, potest comparari ad illud, quod est infra se, vel ad illud quod est supra Se, vel ad illud quod est juxta se. Primo modo diffeventiae specifieae et illi entitati specificae repugnat per se dividi in plura essentialiter specie vel natura, et per hoc repugnat toti, cujus illa entitas est per se pars. Ita in proposito, huie entitati individuali repugnat primo dividi in quaecumque partes subjectivas, et. per ipsam repugnat talis divisio per se toti, cujus illa entitas est pars; et. tantummodo est differentia in hoc, quia illa unitas nature spe-iües minor est ista unitate, et propter hoc, illa non excludiae omnem divisionem, quae est secundum partes subjectivas, sed tantum illam divisionem, quae est partium essentialium ; ista autem excludit omnem. Et ex hoc confirmatur satis propositum, quia ex quo quacumque unitas minor unitate ista, habet entitatem propriam, quam per se consequitur, non videtur probabile isti unitati perfectissime negare propriam entitatem quam consequitur. -

Comparando autem ad illud (h), quod est supra se, dico quod illa realitas a qua sumitur differentia specifica, est actualis respectu ilius realitatis a qua sumitur genus vel ratio generis, ita quod hee realitas non est formaliter illa, alioquin in definitione esset nugatio, et solum genus sufficienter definiret, quia indicaret totam entitatem definiti sine differentia. Quandoque tamen illud contrahens est aliud a forma, a qua sumitur ] ratio generis, quando scilicet specles addit rem aliquam super na- ' turam generis, quandoque autem non est res alia, sed tantum alia formalitas, vel alius conceptus realis ejusdem rei; et secundum haec aliqua differentia specifica habet conceptum nomssim pliciter sim plicem, puta e wes a formali; aliqua habet conceptum simplieiter simplicem, quae scilicet sumitur ab ultima abstraetione formae; de qua distinctione differentiarum specierum, dictum est dist. 3. prim? lib. qualiter alique differentiae speeificae includunt ens, et aliquae non. Quoad (i) hoc, ista realitas individui est similis realitati specificee, quod est quasi actus determinans illam realitatem speciel quasi possibilem et potentialem, sed quoad hoc dissimilis, quia ista nunquam sumitur a forma addita, sed praecise ab ultima realitate forme. Quoad aliud etiam est dissimile, quia illa realitas specifica eonstituit compositum, cujus est pars, in esse quidditativo, quia ipsa est entitas quaedam quidditativa; ista autem entitas individui est primo diversa ab omni entitate quidditativa, quod probatur ex hoc, quia intelligendo quamcumque entitatem quidditativam, loquendo de quidditativa entitate limitata, non habetur in quidditate intellecta, unde ipsa sit hsec; ergo illa entitas, quae de se est haec, est alia entitas a quidditate vel ab entitate quidditativa ; non potest ergo constituere totum cujus est pars, in esse quidditativo, sed in esse alterius rationis.

Et quia apud Philosophum, quidditas dicitur forma frequenter, ut patet 5. Metaph. cap. de causa, et in 7. cap. de partibus definitionis, quod in quibuscumque non est materia, idem est quod quid est, cum eo cujus est, sicut exponitur .loquendo de materia et forma; et materia apud eum voca. tur quodlibet habens quidditatem contractam. Et Boetius vult. quod nulla forma potest esse subjectum accidentis, in lib. de Trin. quia forma dicitur in quid de quocumque alio, et si humanitas sit subjectum, hoc non convenit ei inquantum est forma; humanitas quidem non est forma alterius partis compositi, ut formae vel materiz, sed totius compositi habentis quidditatem contractam, sive in quo est quidditas contracta. Ideo omnis realitas specifica constituit in esse formali, quia in esse quidditativo, et realitas individui constituit praecise in esse materiali, hoc est, in' esse contracto; et ex hoc sequitur illa distinctio Logicalis, quod ista entitas essentialiter est formalis, et illa materialis, quia ista consti-, tuit in ratione subjicibilis, et illa in ratione praedicabilis praecise, praedicatum autem formale habet rationem forme, et subjicibile habet rationem materiae.

(kX) Comparando vero ad illud, quod est juxta se, scilicet differentiam specificam, licet. quandoque posset esse non primo diversa ab alia, sicut est illa entitas, quae sumitur a forma, tamen ultima differentia specifica est primo diversa ab alia, ita scilicet, quae habet conceptum simpliciter simplicem ; et quoad hoc, dico quod differentia individualis assimilatur differenlis specificee ultimo sumptze, quia omnis entitas individualis est primo diversa a quocumque alio.

(l) Et per hoc apparet responsio ad istam objectionem. Objicitur enim, aut haec entitas et illa sunt ejusdem rationis, aut non; si sic, ergo potest ab eis aliqua entitas specifica abstrahi, et de illa quaerendum est per quid contrahitur ad hanc entitatem et illam. Si de se, pari ratione potuit esse status in natura lapidis; si per aliud, igitur erit processusin infinitum ;siautem alterius rationis, igitur et constituta erunt alterius rationis, et sic non erunt individua ejusdem speciei.

(m) Respondeo, differentiae specificae ultimae sunt primo diverse, et ideo ab eis nihil unum per se commune potest abstrahi. Non tamen propter hoc sequitur, quod constituta sint primo diversa et non alicujus unius rationis.

Aliqua enim aequaliter distingui, potest intelligi dupliciter, vel quia aequaliter incompossibilia, scilicet quia non possunt inesse eidem, vel quia aequaliter in nullo conveniunt. Et primo modo verum est, quod distincta sunt aeque diversa sicut ipsa distinguentia, non enim possunt distinguentia esse incompossibilia, quin etiam distincta sint ineompossibilia. Secundo modo universaliter est impossibile, quia distincta non solum includunt distinguentia, sed etiam aliquid quod est quasi potentiale respectu distinguentium, et tamen distinguentia iu eo non conveniunt.

Et sicut responsum est de differentiis primo diversis, ita respondeo de entitatibus individuantibus, quae sunt primo diversa, id est, in nullo eodem numero convenientia, et tamen non oportet distincta simpliciter esse diversa, sicut tamen illa entitates sunt incompossibiles, ita etiam individua habentia illas entitates.

SCHOLIUM.

Explicat tandem individualitatem desumi ab omni entitate totali vel partiali, ita quod sit ultima realitas talis entitatis formaliter, non realiter distincta ab ea. Quod patet ex dictis, quia natura non est de se he, ex quaest. 1. nec fit hsec per negationem, ex quaest. 2. nec. per actualem existentiam, ex quast. 3. nec per quantitatem ex quaest. 4 nec per materiam vel formam, ex quaest. 5. ergo a sufficienti enumerat, ultima realitas cujuslibet entitatis, eam facit hanc.

Et si quaeras (a) quae est ista entitas individualis, a qua sumitur dif ferentia individualis? Estne materia, vel forma, vel compositum ?

Respondeo, omnis entitas quidditativaa sive partialis, sive totalis alicujus generis, est de se indifferens, ut entitas quidditativa ad hanc entitatem et illam, ita quod ut entitas quidditativa est naturaliter prior ista entitate ut est haec, et ut prior est naturaliter, sicut non convenit sibi esse hanc, ita non repugnat sibi ex ratione sua. suum oppositum. Et sicut. compositum non includit suam entitatem, qua est hoc inquantum natura, ita nec materia inquantum natura includit suam entitatem, qua est haec materia, nec forma inquantum natura includit suam ; ergo ista entitas non est materia, vel forma, nec compositum, inquantum quodlibet istorum est natura, sed est ultima realitas entis, quod est materia, vel quod est forma, vel quod est compositum, ita quod quodlibet commune, et. tamen determinabile adhucpotest distingui, quantumeumque sit una res. in plures re- alitates formaliter distinctas, quarum haec formaliter non est illa. Sed haec est formaliter entitas singularis, et illa est entitas naturae formaliter, nec possunt istae duae realitates esse res et res, sicut possunt esse realitas unde accipitur genus, et realitas unde accipitur differentia, ex quibus realitas specifica accipitur, sed semper in eodem sive parte sive toto, sunt realitates ejusdem rei formaliter distinctae.

SCHOLIUM.

Solvit argumenta in principio quaest. posita. Ad primum, explieat quomodo individuum est magis compositum quam natura. Ad secundum, ait singulare esse vere per se intelligibile, licet non a nobis, de quo infra q. fin. et alias. Ad tertium, ait non esse definibile, nisi definitione speciei.

Et per hoc patet (a) ad argumentum primum principale quod concludit, quod omne individuum, in quo natura est contrahibilis, est compositius illa natura. Dico, quod compositio potest intelligi proprie prout est ex re actuali et re potentiali, vel minus proprie, prout est ex realitate et realitate aetuali et potentiali in eadem re. Primo modo non est individuum compositius respectu naturae specifieze, quia nullam rem addit, quia nec materiam, nec formam, nec compositum, sicut procedit argumentum. Secundo modo est necessario compositius, quia illa realitas, a qua accipitur differentia specifica, potentialis est. respectu hujus realitatis, a qua accipitur differentia individualis, sicut si essent res et res; non enim realitas specifica ex se habet unde per identitatem includat realitatem individualem,sed tantum aliquod tertium includit ambo ista per idenDitatem. Et haec est talis compositio, qualis non potest stare cum simplicitate divina, illa enim tantum non compatitur compositionem rei et rei actualis et potentialis, sed nec realitatis actualis cum realitate potentiali. Comparando enim quodcumque essentiale ad quodcumque essentiale in divinis est formaliter infinitum, et ideo ex se habet unde per identitatem includat quodcumque quod potest secum esse, sicut frequenter tactum est supra n lib. 1. quest. de attributis, solvendo articulum principalem primum, quia non sunt praecise illa extrema eadem perfecte, quia aliquod tertium ineludit utrumque perfecte. Sed in proposito, nec entitas specifica includit per identitatem, entitatem individualem, nec e converso, sed aliquod tertium tantum ( cujus ista ambo quasi sunt primo per se partes), includit ambo ista per identitatem, et ita' tollitur ista compositio perfectissima, quae est fex re et re, non tamen omnis. Universaliter enim quaecumque natura non est de se hee, sed determinabilis ad essendum haec, sive determinetur per aliam rem, quod est impossibile in quocumque, sive per aliam realitatem, non est simpliciter simplex.

Ad secundum concedo, quod singulare est per se intelligibile, quantum est ex parte sul; si autem alieui intellectui non sit per se inintelligibile, puta nostro, de hoc alias, saltem non est incompossibilitas ex parte singularis, quin per se posset intelligi, sicut nec ex parte Solis est impossibilitas videndi, vel visionis in noctua, sed ex parte oculi.

Ad illud de definitione dico, quod etsi aliqua ratio possit exprimere quidquid concurrit ad entitatem individui, non tamen illa ratio erit perfecta definitio, quia non exprimit quod quid erat esse : et secundum Philosophum primo Topic. Definitio esl. exprimens, etc. et, ideo concedo quod singulare non est definibile definitione alia a definitione speciei, et. tamen est per se ens addens aliquam entitatem entitati speciei, sed illa per se entitas quam addit, non est entitas quidditativa.

Per hoc patet ad aliam de scientia et demonstratione, quia definitio subjecti est medium in demonstratione potissima ; singulare autem non habet definitionem propriam, sed tantum definitionem speciei, et ita non est deipso demonstratio propria, sed tantum demonstratio, quae est de specie, non enim habet aliquam passionem propriam, sed tantum passionem speciei.

(b) Ad argumenta pro opinione, cum primo dicitur quod species est atoma, dico quod est atoma, hoc est, indivisibilis in plures species, non est tamen pure atoma, hoc est, simpliciter indivisibilis ; indivisibilitas enim in plures species, compatitur secum divisibilitatem in plura ejusdem speciei. Et eum probatur indivisibilitas p, per illud Porphyrii, quod jubet * Plato quiescere, etc. Dico quod di- c visio artificialis statum habet ad speciem specialissimam, quia ulterius procedere est in infinita, quae sunt relinquenda ab arte, secundum ipsum. Non est (c) enim ex parte individuorum, unde sit eorum numerus certus, sed possunt esse infinita, non repugnante ratione eorum, et si accipiatur divisio stricte, prout est in illo, quod requirit determinatas partes in multitudine et magnitudine, hoc modo species non dividitur in individua; genus autem requirit determinatam multitudinem specierum, quia secundum Boetium, genus primo divisibile est in duo; quantum autem requirit determinatam magnitudinem, et ista praesupponit determinatam multitudinem, quia sunt in toto duc medietates. Et si stricte accipiatur diyisio, prout est in partes proportionem habentes ad totum, quae vel constituunt, vel sub eo continentur, in determinata multitudine, vel magnitudine, species per se non dividitur in individua ; et per hoc pedest exponi tam Plato quam Porphyrius. Si autem accipiatur divisio communiter, prout est in quaecumque participantia naturam divisi,sive habeant talem proportionem ad totum in integrando,sive in subjiciendo, sivc non. species per se dividitur in in dividua, et reducitur ista divisio ad genus apud Boetium, quia illae conditiones et proprietates, quas assignat Boetius in divisione generis, conveniunt huie divisioni, quae est speciel in individua.

Ad aliud, species dicit totum esse, etc. dico, quod ibi esse accipitur pro esse quidditativo, sicut Porphyrius loquitur in cap. de Differentia, ubi vult quod differentia per se non recipit magis neque minus, et probat ibi: esse enim unicuique unum et idem est, nec intentionem nec remissionem suscipiens. Accipit esse pro quidditate, sicut Philosophus 8. Metaph. anima et anime esse sunt idem. Et quia ista entitas, quam addit singulare super speciem, non est entitas quidditativa, ideo dico quod tota quidditas quae est in individuo, est entitas speciei, et ita species dicit totum esse individuorum; non sic autem genus dicit lotum esse speciei, quia species superaddit entitatem quidditativam.

Ad.argumentum pro alio membro de quantitate, dico quod ista propositio est falsa, idem est principium divisibilitatis et, distinctionis dividentium. Conceptus quidem quidditativus secundum se communis speciebus, est ratio divisibilitatis ejus in species, sed non est ratio distinguendi species ab invicem, sed species una ab alia distinguitur per differentiam; in quidditativa autem divisione tota quidditas, ut confuse continens omnes partes, est ratio divisibilitatis in toto quanto; non sic autem est ratio distinctionis partium ad invicem, sed hzee quantitas inauan- tum distincta in actu, non est illa in actu quae est in toto.

Quod etiam deducitur ultra, quod diviso toto quanto homogeneo, habetur per quantitatem divisio, sit ita; tamen ista divisio non est prima divisio individuorum, sed haec substantia et illa habent divisionem ab invicem et distinctionem, inquantum hsec et haec, priorem naturaliter distinctione inquantum erant partes distincti quanti per accidens, accidebat enim eis esse partes; tamen facta divisione secundum partes quantitativas, per accidens fit divisio secundum partes subjectivas.

SCHOLIUM.

Solvit loca Aristotelis adducta q. 5. pra D. Thoma asserente materiam esse princeipium individuationis, et affert. subtilissimas expositiones ad illa loea, quae» a Thomistis censentur axiomata.

Ad quaestionem quintam pr: zecedentem de materia, patet solutio per argumenta contra opinionem ; concedo enim quod materia absolute ut natura, non est ratio distinetionis nec individuationis. Quidquid enim est natura in quocumque genere, totalis vel partialis, non est de se hoc, et ideo inquirendum est, per quid sit hoc.

Ad auctoritatem Aristotelis 5. Met. etc. unum numero, respondeo, quod ibi accipit materiam pro illa entitate individuali, quae constituit in esse materiali, non autem in esse formali, prout quidditas dicitur forma, quia ista entitas non est quidditativa ; et ista expositio patet per illud, quod subdit : Specie unum, quorum ratio est una, etc. ratio enim ibi sumitur pro quidditate, quae dicitur forma respectu esse individualis.

Per idem patet ad illud de coelo, et hoc coelo, quod confirmat propositum.

(a) Per idem ad aliud 12. Met. quod concedo, quod non possunt esse plures motores primi, quia in primo motore non est materia, hoc est, non est in eo aliquid contrahens ut materia, vel aliquid aliud, sed est de se hoc sine alio contrahente, nam talis contractio non stat eum perfectasimplicitate, et ideo quidditas Dei est de se haec.

(b) Ad illud 7. Metaph. in eis que sunt sine materia, quod. quid. est rei. est idem cum eo, cujus est, dico , quod quid rei, potest comparari ad illud cujus est per se et primo, et ad illud cujus est per se et non primo; et universaliter eo modo quo est, alieuius, eo modo est idem sibi, quia, sicut Philosophus arguit cap. 7. singulum, etc. quod quid erat esse dicitur singuli substantia. Si enim illud quod non est ens, nihil est, quod quid autem rei est illud quo primo res est, et ideo cujus est quod quid primo ipsum est idem ipsi primo ; cujus est per seipsum, est idem illi per se ; cujus est per accidens, illi idem est per accidens ; et ideo illi non est simpliciter idem. Unde quod ipse vult in 3. cap. quod in dictis per accidens non est idem quod quid est. cum eo cujus est, non mirum quia in secundo cap. declaravit, quod nihil eorum est quod quid est, nec definitio; habens autem quod quid est, potest intelligi vel ipsa natura, cujas est primo quod quid est, vel suppositum naturz, cujus est quod quid est. per se, licet non primo. Primo modo quod quid est tam in materialibus quam in immaterialibus, est idem cum eo cujus est, etiam primo, quia primo habet quod quid. est. Secundo modo habens non est idem ipsi quod quid est primo, quia quod quid est, non est ejus primo, pro eo quod habens illud includit entitatem aliquam extra rationem ejus, quod est quod. quid est primo.

Ad propositum ergo Philosophi dico, quod in non constitutis cum materia, (hoc est,cum non entitate individuali contrahente quidditatem) idem est quod quid est primo cum eo cujus est, quia tale cujus est nullam rationem includit extra rationem ejus quod est primo quod quid est. In. constitutis autem cum materia, (hoc est, cum entitate individuali contrahente quidditatem ) non est idem primo quod quid est, cum eo cujus est, quia sic acceptum primo non habet quod quid est ex se, sed tantum per partem, scilicet per naturam quae contrahitur, scilicet per illam entitatem individualem. Non igitur ex isto habetur, quod materia, quae est altera pars compositi, sit extra rationem per se quidditatis, imo vere pertinet ad quidditatem ; et species habens formam in universali habet primo quod quid est, et primo est idem sibi, et ideo non sequitur quod materia, quae est altera pars compositi, sit individuans, sed tantum sequitur de materia, qua est entitas contrahens, quod concessi.

Utrum autem carentia materiae, quae est altera pars, inferat carentiam hujus entitatis individualis secundum Philosophum, de hoc in quest. seq.

(c) Ad illud Aristotelis, quod generans generat aliud propter materiam, dico quod intentio Philosophi est ibi, quod ideae non sunt necessarie ad generationem, quia tam distinctio gignentis a genito, quam assimilatio geniti cum generante ( qaae duo requiruntur ad generationem univocam) possunt haberi sine eis; agens enim particulare ex forma sua habet unde assimilet sibi passum, et generans genitum, et ex materia habet quod sit distinctum a genito, non principaliter , licet. tamen sequatur necessario, quod distinguitur per materiam a genito, quia materiam non suam, sed aliam pertieit per formam terminantem generationem, sua enim materia jam perfecta est forma; et ex hoc quod assimilat per formam perficit aliam materiam quam suam, et ita sua alia est ab illa, quae privatur forma tali; cujuscumque autem est alia materia, ex quo materia est pars essentialis rei, ipsum est aliud ab eo.

(d) Dico tune, quod assimilationis vel similitudinis principalis ratio est ipsa forma inter generans et genitum, et haec non secundum unitatem vel identitatem individualem inquantum forma haec, sed secundum unitatem vel identitatem illam minorem inquantum forma est, et secundum hoc est ratio gignendi. Forma autem est principalior ratio distinctionis quam materia, quia sicut forma est illud principalius quo compositum est, quam materia, ita est principalius, quo compositum est unum, et per consequens in se indistinctum et. ab alio distintum. Appropriate tamen, distinguendo assimilativum contra distinctivum, forma est assimilativa, ita quod non materia proprie, quia non est qualitas substantialis vel accidentalis ; materia autem est distinctiva, appropriate loquendo, quia necessario ex hoc quod caret forma, distinguitur ab illa materia, quae praehabet formam, et ita compositum a composito.

Potest etiam alio modo compositum intelligi aliud propter materiam, sicut propter causam alietatis praeexistentem. Forma enim geniti, licet sit. causa alietatis in composito , principalior quam materia, non tamen est causa prae existens huius alietatis, sed mate- ria, et hoc quia ipsa praeexistit privata, et ideo non potest esse eadem eum materia informata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6