Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia

QUAESTIO II.

Utrum peccatum primum Angeli formaliter fuit superbia?

Alensis 2. p. q. 109. m. 2. D. Thom. 1. p. q. 62. a, 2. et 2. d. 5. g. 1. art. 3. D. Bonav. m o 0.1. q. 1. Richard. a. 1. g. 1. 20 bI q. 1. Mayr. q. 4. Gabr. Aic q. 1. Vasquez 1. p. d. 239. vide Scot. de primo princ. c. 4. concl. 10.

Quod sic, Augustinus 14. de Civit. Dei cap. 13. Male voluntatis initium, quid potuit esse. nisi superbia? et probat per illud Scripturae: Zitiun omnis peccati superbia, etc.

Praeterea, in eodem capite: Ela. lionis vitium in Diabolo, maxime dam. nari, sacris litteris edocetur.

Praeterea, in Can. Joan. Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia. oculorum, aut superbia vite ; non peccaverunt coneupiscentia oculorum, nec coneupiscentia carnis; ergo, etc.

Praeterea, per viam divisivam, quia non potuit primo peccare per aliquod nolle, et per consequens non primo per iram, nec per avaritiam ; et probatur antecedens, quia omme nolle praesupponit aliquod velle, nec peccaverunt aliquo velle inordinato circa temporalia ; nec peccato carnis, quia talia non sunt eis appetibilia; ergo per divisionem exclusis aliis, sequitur quod peecaverunt per superbiam.

Praeterea, Psalm. superbia eorum, qui te oderunt, etc. sed non peecaverunt nisi unico peccato, quia alias, peccatum eorum fuisset remediabile, quia nec peccaverunt simul pluribus peecatis, quia voluntas non potest habere simul duos actus perfectos, sicut nec intellectus; igitur si peccaverunt pluribus peccatis, peccaverunt uno post alterum, et ita in illo instanti secundo, potuerunt poenitere, et ita peecaverunt post primum instans, quod tenetur communiter pro ineonvenienti, quia tenetur communiter quod peecatum eorum fuerit irremediabile.

Oppositum : Peccatum eorum fuii maximum, quia irremediahi;. le; superbia non est maximum peccatum, quod patet per ejus oppositum, quod non est maximum bonum, tum quia humilitas potest esse informis, charitas autem non, ergo est humilitas minus bona. Tum, quia loquendo de virtutibus. moralibus, humilitas est quaedam temperantia; omnis autem temperantia est minus perfecta virtus quam amicitia, quae est perfectissima virtus sub justitia 8. Ethic.

Praeterea, superbia consistit in iraseibili ; nullus autem actus irascibilis, potest esse primus j simpliciter, quia irascibilis est? propugnatrix concupiscibilis, ideo, passiones irascibilis oriuntur ex passionibus concupiscibilis.

Praeterea, superbia videtur esse appetitus excellentiae, quia secundum Augustinum, decimo quarto Civit. Dei : Quid est superbia nisi perversce celsitudinis appetitus ? et per. consequens, excellentia respectu aliquorum, quibus aliis excellat, sed non primo appetebat aliquid in ordine ad alios; sed primo appelebat aliquid in se, quam in comparatione appeteret ad alios, sicut nihil est ad alterum, nisi quod prius est ad se, ita nullus appeteret aliquid in ordine ad aliud, nisi quia primo appetit sibi, et per consequens primo appetebat sibi illam.

Praeterea, inferiores daemones non videntur appetivisse dominium disconveniens, nec etiam consensisse dominio Luciferi, quia magis videtur probabile quod magis appetierunt subesse Deo quam Lucifero; igitur primum peecatum eorum non fuit superbia.

SCHOLIUM.

Positis quatuor argumentis pro utraque parte quaest. explicat pulcherrime ordinem actuum voluntatis, quomodo omne ejus nolle supponat velle, et quomodo nolle ordinatum, vel inordinatum, supponat tale velle. Item, quomodo velle coneupiscentix supponat velle amiciti:e hine deducit primam inordinationem voluntatis Angeli fuisse in velle amiciti: respectu sui, quod fundat civitatem diaboli, ex Augustino.

In ista (a) quaestione tenetur communiter pars affirmativa, propter argumentum divisivum ad primam partem. Sed ad videndum veritatem quaestionis, primo est ostendendum, quae fuit malitia in primo Angelo peccante, et secundo ad quod genus peccati pertinebat ista malitia.

Circa primum videndum est de ordine actuum voluntatis. Et circa hoc dico, quod est in communi duplex actus voluntatis, scilicet velle et nolle; nolle enim est actus positivus voluntatis, quo fugit disconveniens, seu resilit ab objecto disconveniente ; velle est actus, quo acceptat objectum aliquod conveniens. Et est ulterius duplex velle, quod potest nominari amicitiae et coneupiscentiae, et dicatur velle amicitie esse istius objecti, cui volo alieui alii amato.

Istorum autem actuum patet ordo, quia omne nolle praesupponit aliquod velle; a nullo enim refugio, nisi quia non potest stare cum aliquo, quod accepto, tanquam oconveniens; et hoc dicit Anselmus, de casu diaboli, capitulo tertio, ponens exemolum de avaro, nummo, et pane, et istorum duorum velle patet ordo, quia concupiscentia prasupponit illud velle amicitie. Cum enim amatum sit respectu concupiti, quasi finis, cui volo bonum, nam propter amatum, concupisco sibi bonum quod sibi volo, et cum finis voluntatis habeat primam rationem objecti voliti, patet quod velle amicitie praecedit velle concupiscentiae.

Ex isto probato sequitur ulterius, quod similis est processus in. velle et nolle deordinatis, nullum enim nolle est primus actus deordinatus voluntatis, quia non posset habere nolle nisi respectu vel in virtute alicujus velle, et si velle esset ordinatum acceptando objectum cum circumstantiis debitis, nolle quod habetur consequenter, similiter esset sibi ordinatum. Nam si ordinate amo, ordinate odio nociva amati; eodem modo si velle amicitie esset ordinatum, velle concupiscentia consequens ad illud, esset ordinatum ; nam si ordinate amo illud, cui volo bonum, ordinate conceupisco sibi bonum. Sequitur igitur (b) quod simpliciteractus primus inordinatus voluntatis fuit primum velle amicitiee respectu ejus, cui voluit bonum; hoc autem objectum non fuit Deus, quia non potuit Deum inordinate ex intensione amare amore amicitia, nam Deus est tale amabile, quod ex sola ratione sui, ut objectum est, dat completam rationem bonitatis actui perfecte intenso. Nec est verisimile, quod aliquid aliud a se nimis intense dilexerit, actu amicitia; tum quia inelinatio naturalis ma- gis inclinavit ad se, quam ad aliquid aliud creatum sic amandum ; tum quia non videtur quod aliquid aliud creatum a se, sic intellexerit sicut se; ergo primus actus inordinatus fuit actus amicitisae respectu suipsius. Et hoc est quod dicit Augustinus, decimo quarto de Civit. Dei, quod duo amores fecerunt duas civitates ; civitatem Dei, amor Dei usque ad. contemptum sui ; civitatem diaboli, amor sui usque ad contemptum Dei. Prima igitur radix civitatis diaboli inordinatus amor amicitis,e sul, qua radix germinavit usque ad contemptum Dei, in quo est consummata ista malitia, sic patet de inordinatione simpliciter prima, qua fuit simpliciter in primo velle inordinato.

SCHOLIUM.

Quoad primam inordinationem velle coneupiscentivte Angeli, probat Doctor quatuor rationibus eam fuisse in indebito appetitu beatitudinis. Primo, quia voluntas non sequens rationem rectam, appetit primo maximum suum commodum. Secundo, primo concupivit delectabile, non utile. Tertio, appetitus primo petit convenientissimum sua cognitivz.. Quarto, id primum appetitur ab appetitu irregulato, quod est ratio appetendi ezetera, et hoc est summum delectabile, vel delectatio in eo. Objicit tripliciter contra doctrinam datam.

Restat nunc videre (c) de inordinatione ipsius velle concupiscentie. Et videtur ibi dicendum, quod primo coneupierunt sibi immoderate beatitudinem, quod probat primo sic: nam primum concupiscere inordinatum, non processit ex affectione justitia, sicut nec aliquod peccatum processit ex illa affectione; ergo processit ex affectione commodi, quia omnis actus voluntatis elicitus, aut elicitur secundum affectionem justitia, aul commodi, secundum Anselmum; maximum igitur commodum maxime appetitur a volunfate non sequente regulam usti- tie, et ita primo, quia nihil aliud regulat illam voluntatem non rectam, nisi inordinatus appetitus et immoderatus illius maximi commodi; maximum autem comm odum est beatitudo perfecta. Et haec ratio habetur ab Anselmo de casu diaboli, cap 4. qwere in textu.

Secundo probatur (d) hoc, quia primum peecatum in coneupiscendo, fuit aliquod velle, nihil enim refugit a se, hoc est, ne aliquid sibi contingat, nisi quia concupiscit oppositum sibi; aut igitur illud concupivit amore honesti, vel utilis, aut delectabilis, quia mon est nisi iste triplex amor, quo aliquid amatur; non amore honesti, quia tunc non peccasset ; nee amore utilis, quia ille non est primus amor. Ex quo enim utile es; ad aliquid utile, nullus prius coneupiscit utile, quam illud, ad quod est utile; ergo primo peceavit amando aliquid excessive, tanquam delectabile summum ; delectabile autem summum est bonum hoaestum inquantum honestum, ut ipsa beatitudo unde talis; igitur, eic. Ista ratio potest accipi a Philosopho, $8. Ethic. et ex illa distinctione communi boni utilis, honesti et delectabilis.

Tertio hoc persuadetur (e) sic, quia omnis potentia appetitiva consequens in actu suo actum apprehensive, primo appetit delectabile convenientissimum sue cognitive, vel delectationem in tali delectabili, quia in tali appetibili maxime quietatur. Quod patet de appetitu consequente apprehensionem gustus, vel auditus, vel tactus, quia quilibet talis maxime appetit objectum eonvenientissimum potentiae cognitivo, cujus actum sequitur in appetendo ; igitur voluntas separata ab omni appetitu sensitivo, primo omnium appetit illud, quod est. convenientissimum intellectui, cujus convenientiam sequitur illud appetere; vel primo appetit delectationem in tali objecto, et per consequens beatitudinem includentem tale objectum, et actum, et delectationem consequentem.

Quarto hoc (f) persuadetur sic, illud enim primo appetitur a voluntate non regulata per justitiam, quod si esset solum, appeteretur, et nihil aliud sine eo ; talis est delectatio; non enim excellentia, vel quodcumque aliud, si esset triste, appeteretur, sed delectatio, vel aliquid tale appeteretur.

Quantum igitur ad istum secundum gradum, soilicet quantum ad peccatum Angeli, videtur quod primo concupivit beatitudinem, quia sicut. peccatum primum appetitus visivi, esset, in appetendo. pulcherrimum visibile convenientissimum su: cognitivs, et sibi, in quo perfectissime delectaretur; ita voluntatis conjunctz appetitui sensitivo, quando ipsa non sequitur justitiam, nec regulam rationis, videtur primum appetibeli esse aliquid summe delectabile illi appetitui, cui voluntas maxime conformatur in agendo ; et ideo in hominibus secundum diversitatem complexionum est dominium appetituum sensitivorum. Et siquidem quaelibet cognitiva habet proprium appetitum, tunc secundum diversitatem complexionum esf di- versitas dominii in cognitivis diversis, et in eorum appetitivis; in quolibet, inquam, voluntas secundum praedominium appetitus sensitivi maxime inclinatur ad actum ejus, et ideo quidam sequentes inelinationem primam sine regula justiti:e. primo inelinantur ad luxuriam, quidam primo ad superbiam. Voluntas ergo separata ab omni appetitu sensitivo, et per consequens ad nihil inclinata propter inclinationem appetitus sensitivi, ipsa deserta a justitia, sequetur absolutam inclinationem voluntatis unde voluntas est, et ista videtur ad maximum ceonveniens voluntati sive potentis cogenitive.

Nam in quo perficitur mazime cognitiva, in illo perficitur maxime appetitiva correspondens illi cognitiva; fuit igitur immoderata concupiscentia beatitudinis, quia. beatitudo est objectum voluntatis.

Et si arguas contra istud (g) primo, quia secundum Augustinum 13. Trin. c. 5. Beatitudo ab. omnibus appetitur; quod autem in. omnibus est uniformiter, videtur esse naturale; igitur beatitudo naturaliter appetitur. Appetitus autem naturalis semper est rectus, quia a Deo; igitur et voluntas sibi consona semper est recta, quia quod consonum est recto, est rectum; ergo in appetendo beatitudinem nullus peceat.

Praeterea, nullus intellectus errat circa prima principia, 2. Metaphysice; ergo nec voluntas circa ultimum finem. Consequentia probatur per illam similitudinem Philosophi ex septimo Ethicor. et 2. Physic. sicut principium in speculabilibus, ita finis in agibilibus vel operabilibus.

(i) Praeterea, boni habuerunt affectionem commodi sicut mali, secundum Anselmum de Concordia ; voluntas commodum non velle nequit ; igitur ita volunt commodum boni, sicut mali; igitur omnes aequaliter peccaverunt, si ex affectione commodi peccaverunt, ergo.

SCHOLIUM.

Pro solutione trium objectionum, quas fecit contra doctrinam datam, de appetitu beatitudinis, explicat duplicem affectionem coinmodi et justitize, de quo3. d. 18. q. 1. Et hanc ait esse ipsam libertatem voluntatis, qua facit; conformiter regulis superioris, moderando aiffectionem commodi; et in propoSito defecit, quia appetitum eommodi de habenda beatitudine, intentius, citius, vel aliter quam Deus voluit, non coercuit: et solvit allatas objectiones per optimam doetrinam et claram.

Ad videndum (a) solutionem istarum rationum, distinguo, quid possit intelligi per istas affectiones justitice et commodi, de quibus loquitur Anselmus de QCasu diaboli. Justitia potest intelligi, vel infusa quae dicitur gratuita, vel acquisita quae dicitur moralis, vel innata quae est ipsa libertas voluntatis. Si enim intelligeretur secundum illam fietionem Anselmi de Casu diaboli, quszere ibi. Quod esset (b) Angelus tantum habens affectionem commodi, et non justitie, hoc est, habens appetitum intellectivum mere, ut appetitum talem, et non ut liberum, talis Angelus non posset non velle commoda, nec etiam non summe velle talia, nec imputaretur sibi in peccatum, quia iste appetitus se haberet ad suam eognitivam, sicut modo appetitus visivus ad visum necessario consequendo ostensionem istius cognitiva, et inclinationem ad optimum ostensum a tali potentia, quia non haberet unde se refreenaret.

Illa igitur affectio justitiae, (c) qua est prima moderatrix affectionis commodi, et quantum ad hoc, quod non oportet voluntatem actu appetere illud ad quod inclinat affectio commodi, nec etiam summe appetere; illa, inquam, affectio justitie est libertas innata voluntati, quia ipsa est prima moderatrix affectionis talis.

Et licet Anselmus frequenter loquatur, non tantum de actu justitie, quae est infusa, sed acquisita, tamen ibi videtur loqui de infusa, quia illam dicit amitti per peccatum mortale, quod non esset verum nisi de justitia infusa. Tamen distinguendo ex natura rei duas rationes primas istarum rationum, inquantum altera inclinat voluntatem naturaliter et summe ad commodum, altera autem quasi moderatur eam ne in eliciendo actum oporteat eam sequi inclinationem ejus, nihil aliud sunt ista, quam eadem voluntas, inquantum est appetitus intellectivus nude, et ultra hoc, inquantum libera, quia sicut dictum est, inquantum est mere appetitus intellectivus summe inclinaretur actualiter ad optimum intelligibile, sicut est de optimo visibili et visu; tamen inquantum libera est, potest se refrzenare in eliciendo actum, ne sequatur istam inclinationem, nec quantum ad substantiam actus, nec quantum ad intensionem, ad quam potentia naturaliter inclinatur.

Potentia autem aliqua si fuisset appetitiva praecise, sequens in actu suo inclinationem ejus, sicut appetitus visivus sequitur visum, et ejus inclinationem, tunc licet illa non posset appetere, nisi intelligibile, sicut appetitus visivus non potest appetere nisi visibile; tamen non posset tunc pecearoe, quia non esset in potestate ejus aliud nee aliter appetere, quam cognitiva ostenderet et inclinaret.

Ipsa eadem facta jam libera, quia nihil aliud est nisi quod una res includat virtualiter plures rationes perfectionales, quam includeret, si esset sine ratione libertatis) per rationem libertatis potest se moderari in volendo, et quantum ad hoc, quod est non velle illud, ad quod inclinat affectio commodi, et quantum ad hoc quod est .non summe velle illud, et ex quo potest moderari, tenetur moderari secundum regulam justitice, quae accipitur ex voluntate superiore

Secundum hoc ergo patet quod voluntas libera non tenetur omni modo velle beatitudinem, quo voluntas si esset tantummodo appetitus intellectivus sine libertate, vellet eam ; sed tenetur in eliciendo actum, moderari appetitum, unde est appetitus intellectivus, quod est moderari affectionem commodi, ne scilicet immoderate vellet.

Potest autem voluntas seipsam potens moderari, immoderate beatitudinem velle, qua sibi coneruit tripliciter; vel quantum ad intensionem, puta volendo eam majori conatu, quam sibi conveniat; vel quantum ad acoelerationem, puta volendo eam sibi citius quam. sibi conveniat; vel quantum ad causam, puta volendo sibi eam, aliter quam sibi congruat, puta sine meritis, vel forte modis aliis, de quibus omnibus non oportet hie curare. Aliquo istorum modorum est probabile, quod excesserit voluntas ejus, scilicet vel plus appetendo sibi beatitudinem inquantum est bonum sibi, quam amando illud bonum in se; vel plus appetendo illud bonum, ut objectum beatifieum esse bonum suum tanquam sibi bonum, quam appetendo illud inesse alii ut Deo suo;et in hoc est summa perversitas voluntatis, qua est uti fruen- dis, et. frui utendis, secundum Au. gustinum 83. q. quest. 30.

Vel secundo modo potuit appetere habere statim eam, cum tamen Deus velit eum illam habere post morulam visze. Vel tertio modo appetendo eam ex naturalibus habere, non habendo eam gratiose, cum tamen Deus velit eam haberi quo ex meritis. Debuit ergo libera voluntas moderari affectionem quantum. ad istas circumstantias quas recta ratio habuit ostendere, quia beatitudo debuit minus appeti sibi quam Deo, et debuit appeti pro tempore pro quo Deus voluit, et ex meritis pro quibus Deus voluit eam debere appeti; ergo si aliquo istorum modorum sequebatur affectionem commodi, non moderando eam per justitiam, hoc est per infusam, si habuit, vel acquisitam, vel innatam sive naturalem, quae est ipsamet libertas, peccavit.

Per hoc ergo ad argumenta (d). Ad primum, voluntas naturalis non est de se immoderata, sed tantum inclinat per modum naturae, et in hoc non est immoderatio, quia inclinat sicut accepit inclinari, nec est in potestate sua aliud; in potestate autem voluntatis, ut libera est in eliciendo actum, est tantum inclinari, vel minus. Quando ergo accipis, quod voluntas naturalis est respectu beatitudinis, concedo, sed non actualiter immoderata actu elicito; non est enim inclinatio appetitus naturalis, aliquis actus elicitus, sed est sicut perfectio prima, et haec. non est immoderata, sicut nec natura cujus est, cum ita inclinetur affectione commodi in objectum suum. Quod si haberet ex se actum elicitum, non posset illum moderari, quin eliceretur summe quantum posset elici; sed voluntas, ut habens solam affectionem commodi naturalem, non est causa alicujus actus eliciti, sed tantum ut libera, et ideo ut eliciens actum habet unde moderetur passionem.

Quando ergo accipitur, quod voluntas consona voluntati naturali semper est recta, quia et illa semper est recta; respondeo et dico, quod si consonat sibi in eliciendo actum (sicut illa eliceret si ex se sola ageret) non est recta, quia habet aliam regulam in agendo, quam illa non haberet si ex se sola ageret; tenetur enim sequi voluntatem superiorem in moderando illam inclinationem naturalem, ex quo in potestate ejus est moderari, vel non moderari, quia in potestate ejus est. non. summe agere, vel non tantum quantum potest.

Ad secundum (e) dico per idem, quod non est in potestate intelle- ctus moderari assensum suum ve-; ris, qute apprehendit, nam quan- tum ostenditur veritas principio- rum ex terminis, vel conclusionum ex principiis, tantum oportet as- sentire propter carentiam libertatis. Sed voluntas potest in se et in potentiis inferioribus moderari,ne ista inclinatio omnino dominetur in elieiendo actum, vel saltem, ne actus eliciatur. Potest enim aver- tere intellectum, ne speculetur ta-* lia speculabilia, circa qua inclinaretur, et tenetur avertere, si speculatio sit peccatum materialiter intellectui, et formaliter vo- luntati; sic ex alia parte voluntas respectu finis ultimi,tenetur moderari inclinationem sui ad ipsum, ne immoderate velit aliquo praedictorum modorum.

Aliter potest dici (f) quod sicut actus intellectus, considerando principium in se, non potest esse falsus, ita nec actus voluntatis, amando finem in se, potest esse malus; et iste actus est actus amicitie, non actus concupiscentia. Tamen sicut actus intellectus posset esse falsus, attribuendo veritatem prime caussa alieul principio creato, cui non convenit illa veriias, ita actus voluntatis potest esse malus coneupiscendo bonitatem ultimi finis alicui alii ab ultimo fine, eo modo quo non congruit alieui alii.

Ad tertium (g) dico, quod in bo- nis erat inclinatio naturalis ad beatitudinem tanta quanta erat in malis, et major si habebant meliora naturalia, quia inclinatio ista est secundum perfectionem naturalium. Tamen boni in eliciendo .aettum, non utebantur voluntate secundum ejus rationem imperfectam, inquantum scilicet est tantum appetitus intellectivus, agendo scilicet tali modo quo ecompeteret appetitui intellectivo agere; sed utebantur voluntate secundum perfectam ejus rationem, quae est libertas, agendo scilicet. secundum voluntatem, eo modo quo congruit agere libere, inquantum liberum agit, hoc autem erat seeundum regulam superioris voluntatis determinantis, et hoc juste.

Et cum dicitur, (D) commodum non velle nequit : respondeo, boni nec potuerunt, nec voluerunt nolle sibi beatitudinem, etiam sibi concupiscendo; sed illam non voluerunt plus sibi, quam Deo bene esse in se, sed minus, quia illud velle ita potuerunt moderari per libertatem.

(i) Et si objicias, ergo nullo modo appetebant bene sibi beatitudinem, sed tantum bene moderabantur illud appetere. Respondeo, appetere actum perfectum, ut per illum magis ametur objectum in se, est ex affectione justitive, quia unde amo aliquid in se, inde volo aliquid in se, et ita boni potuerunt appetere beatitudinem, ut habentes illam, perfectius amarent summum bonum;et iste actus concupiscendi beatitudinem esset meritorius, quia non utitur fruendo, sed fruitur eo, quia bonum, quod coneupisco mihi, ad hoc coneupisco, ut plus amem illud bonum in se.

SCHOLIUM.

Ostenso primo inordinate amato, amore amicitis, et primo inordinate concupito, docet Angelum ulterius habuisse alia velle inordinata, verbi gratia, excellentiz, et alia inordinata nolle; et littera est clara. Movet dubium an odium Dei sit possibile, circa quod videtur manere dubius, de quo infr. R59. q. 1.

Viso igitur (k) de primo inordinate concupito, potest poni quod inordinate ulterius concupivit sibi aliquod bonum, scilicet excellentiam respectu aliorum, et habuit inordinata nolle, nolendo scilicet opposita eorum, quas coneupivit, puta nolendo beatitudinem sibi minus inesse, quam Deo in se, sive quam Deum esse; vel nolendo expectare beatitudinem usque ad terminum vie; vel nolendo eam habere ex meritis, sed ex se, et ex consequenti, nolendo subesse Deo, et tandem nolendo Deum esse, in quo tanquam in summo malo, consummata videtur malitia ; sicut enim formaliter nullus actus est melior, quam Deum diligere, ita nullus pejor est quam Deum odire.

Sed hic est unum dubium, (1) an scilicet, aliquis posset appetere Deum non esse? quia sicut nihil potest esse objectum volitionis, nisi sub ratione boni, sic nec nolitionis, nisi sub ratione mali. In ! Deo autem nulla apprehenditur ab Angelo ratio mali, nec potest dici quod propter justitiam possit odiri, quia in sua justitia non apprehenditur aliqua ratio mali, sicut nec in seipso, licet enim in effectu ejus appareat ratio mali aliqua, non tamen in ipso.

Et si hoc est verum, tunc est dicendum, quod odium non est respectu Dei in se, nec respectu justitiee ejus, sed quantum ad effectum appropriatum perfectioni justitizee; et per hoc potest dici ad illud Psalmi : Superbia eorum, qui te | oderunt, etc. non quantum ad ipsum in se, sed volendo justitiam ejus non esse vindicantem, et sic nolunt justitiam ejus, quantum ad effectum vindicantem. Sed si hoc verum sit, tunc est dicendum, quod odium Dei non est maximum peceatum, quia non respicit Deum in se, sed est contra ipsum in eomparatione ad effectum; similiter tunc sequitur, quod amare Deum non habeat actum directe contrarium, sed tantum contrarium dilectioni effectus.

SCHOLIUM.

Explicando quale peccatum sit ille inordinatus amor amicitiae Angeli re pectu sui, dicit quod non videtur esse superbis proprie, quia hxe est immoderatus appetitus exeellenti:e, ex August. 14. Civit. qui etiam ait 19. Civit. (ut citatura D. Thom. 2.2. q. 62. a. 1. ad 2. ) superbia perverse. imitatur Deum, odil cum sociis saualitatem sub illo. sed. impo. nere vult sociis dominationem sub illo. Secundo, immoderate amare alios, non est superbia, e. go nec immoderate amare se; videtur ergo reducendum peccatum illud ad luxuriam ; dicitur tamen praesumptio, vel superbia,quia ex eo sequitur appetitus excellentiae in ordine ad alios. Tartaret. et Bassol. hic videtur sic Scotum intelligere, quod voluerit illum actum esse proprie superbis et vocari etiam luxuriam, sed hoc non vult, ut patet ex littera clare.

Quantum ad secundum articulum, restat videre de immoderato amore amicitie, quale peccatum fuit, et de immoderata concupiscentia beatitudinis, quam concupivit sibi secundum aliquem trium modorum expressorum, et de immoderato nolle consequente; et hoc qualeeumque — nolle inordinatum praedictorum fuerit.

Quantum ad primum (a) dicitur, quod fuit superbia, et videtur esse intentio Augustini 14. de Civit. Dei, c. 13. ubi vult quod praesumptio est nimis placere sibi, et ideo superbi in Scriptura dicuntur sibi placentes; ergo ista immoderata dilectio sui proprie fuit praesumptio, et ita superbia.

Sed hic videtur dubium, (b) quia sl superbia proprie sit immoderatus appetitus propric excellentize, et immoderata complacentia sui, non videtur esse proprie immoderatus appetitus excellentis; quomodo igitur superbia?

Item secundo, praeesumptuosus (c) videtur praeferre se aliis, vel in bonis qua habet vere, vel in his quae reputat habere de se. Amor autem sui immoderatus, non videiur esse talis praelatio sui, quia ejusdem rationis videtur esse in malitia immoderate se amare amore amicitie, et alium ut proximum, sed amando alium immoderate, nullus dicitur superbus vel prasumptuosus, sed magis luxuriosus; ergo nec sic amando se.

Item, non peccavit primo in appetendo excellentiam respectu aliorum, ut tanquam Dominus, quia bonum sibi et ad se, est praecedens, nec appetendo excellentiam in opinione aliorum, quia tunc falsam excellentiam appetivisset.

Ideo dico, (d) quod primum peccatum ejus non fuit superbia proprie dicta, sed propter delectationem quam importabat, magis videtur reduci ad luxuriam, sicut peecatum, in quo inordinate delectatur quis in speculatione conclusionis geometrica, ad luxuriam reducitur.

Ad ista dico, (e) quod amans. aliquod bonum immoderate, vult' illud immoderate esse magnum bonum, imo maximum, et ideo immoderate, quia absque eo quod velit aliquid advenire, per quod | crescat, vult illud majus esse in se quam sit; et quando non potest ad hoc attingere, ut illud in se sit majusquam est, quia hoc est impossibile, vult ex consequenti illud esse maximum, sicut potest esse maximum, vel in comparatione, ut scilicet. praesit bonis aliorum, vel in opinione, ut scilicet opinentur bonum suum esse maximum ; ideo voluntas praeeminendi, vel dominandi super alios omnes, sequitur illud velle, quo quis vult immoderate bonum suum.

Dico igitur ad primum argumentum, quod praesumens (ut presumptio est prima species super- biae ) non vult bonum suum praeeminere bonis aliorum secundum aliquam superioritatem, nec etiam vult praeeminere illud secundum famam, sicut est de illo qui appetit laudem, sed vult illud magnum esse secundum se magnum, et ita magnum,quod sine alicujus alterius adventu, vult illud esse majus omnibus aliis, qu;e non ita diligit. Hoc modo potest concedi, quod immoderata dilectio sui, quae est radix civitatis diaboli, est praesumptio, quia quilibet immoderate se diligens, vult se esse tantum bonum, quantum posset proportionari actui, quo se diligit. Et hoc modo potest exponi Augustinus 14. de Civit. Dei, ae bene, quod sibi placens immoderate, est superbus, et hoc prima specie superbis; et hoc non appetendo excellentiam, quae est quaedam relatio, sed appetendo excellentiam, id est, magnitudinem in se, ex qua maguitudine sequitur ejus excellentia ad alios.

Ad secundum dico, (f) quod prasumptio non est peccatum intellectus, quasi intellectus praesumrptuosi judicaret vel ostenderet, se esse tantum quantus non est, sed est peccatum voluntatis immoderate appetentis bonum suum esse tantum quantum non est, ex hoc sequitur exezeeatio intellectus.Sed quando additur, (g) quod etiam illud vellesui immoderatum, non videtur superbia, sicut nec velle immoderatum alterius, responsionem quaere.

Respondetur, ut. Doctor respondet ad principale argumentum, et etiam ad primam objectionem pauio ante solutam, quod. fuit praesumptio et superbia. com. muniter dicta, qua quis vult bonum quod amat esse excellens in se et. absolute. Vel dicitur, quod est luxuria, ut supra patet, sed. considera instantiam.

SCHOLIUM.

Resolvit etiam appetitum beatitudinis in Angelo, potius ad luxuriam reducendum, item inordinationem nolitionum Angeli fuisse ir: vel invidize, ut quando noluit opposita eorum quae voluit, ut minorem beatitudinem sibi inesse, quam Deo, vel nolendo eam tam tarde, vel ex meritis, denique nolendo subesse Deo, vel ipsum esse.

Quantum (a) vero ad deordinationem velle concupiscentice, videtur quod ille appetitus beatitudinis non fuerit proprie superbia, non quidem quantum ad ejus primam speciem ; patet, quia praeesumptio secundum quod expositum est in praecedenti. articulo, si pertinebat ad primum velle inordinatum amicitie, non pertinet ad aliquod velle inordinatum concupiscentis, et si ad aliquod debeat reduci, videtur magis eonsonare cum peccato luxuric. Licet enim proprie luxuria sit in actibus carnis, tamen omne delectabile immoderate appetitum, inquantum delectabile, potest dici luxuria, si non est excellentia appetita, qualis non fuit ista appetitio beatitudinis.

Quantum ad deordinationem tertii (b) scilicet nolle, satis patet, quia quodlibet illorum nolle inordinatorum, fuit ira vel invidia.

(c) Et si objiciatur de ipso concupiscere se inordinato, quod non fuit peecatum luxurie; ergo fuit proprie aliquod aliud peccatum; et non videtur per divisionem, quod fuerit aliud quam superbia; et probatur divisio per illam famosam et communem divisionem peccatorum mortalium in septem.

Respondeo, sive peccata mortalia distinguantur per habitus malos oppositos bonis, quales sunt Septem habitus boni, quatuor scilicet morales, et tres Theologici; Sive, quod magis videtur, per actus bonos, quales sunt actus decem pracceptorum, sive sic, non esset illa divisio septenaria peccalorum eapitalium sufficiens, quia primo modo deberent esse septem peccata capitalia alia ab istis, siquidem infidelitas et desperatio sunt proprie opposita illi septenario, et non sunt contenta sub aliquo istorum septem. Secundo modo deberent esse decem capitalia, secundum transgressionem Decalogi. Hcec ergo divisio non oportet, quod teneatur sufficiens in omnibus malis actibus, sive quoad omnes malos actus, quia iste non sunt prime radices, nec forte principalia peccata, sed forte multum communes ad alia peccata, sicut occasiones peccandi.

Ad argumenta principalia. (d) Ad primum dico, quod Augustinus loquitur de simpliciter primo peceato, quod fuit inordinatum velle amicitize, et illud fuit praesumptio, et concedo quod illa praesumptio fuit simpliciter primum peccatum, sed non ut est prima species superbiee, secundum quod proprie sumitur.

Ad aliud (e) de illa divisione Joannis, patet per hoc quod praemittit : omne quod est in. mundo, ita quod peccata, quibus communiter peecant homines, continentur sub illo trinario; sed non oportet primum peccatum spirituale Angeli, quo Angeli primitus peccaverunt, sub isto peccato carnali contineri, imo illud peccatum concupiscendi, in secundo gradu, si deberet reduci ad aliquod istorum, magis deberet reduci ad concupiscentiam oculorum. Sicut enim iu nobis ad concupiscentiam oculorum spectant immoderati appetitus alicujus visibilis pulchri, ita et in eis ad coneupiseentiam oeulorum. debet spe- ctare immoderatus appetitus delectabilis.

Ad tertium, patet quod ista divisio per septenarium istum de peccatis capitalibus, non est sufficiens, comparando ad actum concupiscentia, nisi per quamdam reductionem, et sic potest concedi, quod reducitur ad luxuriam, sicut omnis inordinatus appetitus delectabilis, ut est delectabile, ad coneupiscentiam oculorum.

(f) Ad quartum dico, quod non fuit unicum peccatum tantum, quia fuerunt multa peccata, sicut dictuin fuit dist. 5. Et eum dicis, quod primum fuit irremediabile, dico, quod quando peccavit secundo peecato, adhuc fuit in via, et per consequens quando peccavit secundo peccato, potuit poenitere de primo peccato, et ita primum peeeatum ex se, non fuit irremediabile, quia si poenituisset, invenisset veniam et misericordiam, tamen ex quo in illo peccato devenit ad terminum, omnia peccata ejus facta sunt irremediabilia; omne enim peecatum alicujus peeeatoris perdurans usque ad terminum via, est irremediabile; et qualiter ista irremediabilitas sit tantum ex lege Dei, nulli habenti gratiam cum fuerit in termino, dicetur dist. 7. Nego igitur, quod assumitur ibi tantum esse unum peccatum, unde incepit malitia daemonis ab immoderato amore sui, quod non erat maximum peeeatum, et consummabatur in odio Dei, quod est maximum peccatum, quod sequebatur ex hoc, quia non potuit habere volita manente Deo; et ideo ex inordinato appetitu prius potuit Deum velle non esse, et ita odire.

(g) Ad primum argumentum in oppositum, dico quod primum peecatum non fuit maximum. Sieut enim in bonis proceditur a magis bonis ad minus bona, scilicet a dilectione finis ad dilectionem eorum, qua sunt ad finem; ita contrain malis, a minus malo proceditur ad magis malum, juxta illud Augustini 14. de Civit. Dei c. ultimo: Amor sui usque ad contemptum Dei.

Alia duo argumenta, scilicet de passione irascibilis respectu concupiscibilis, et de appetitu exeellentiae, loquendo de excellentia, prout dicit comparationem excellentis ad alios, possent concedi, quia quantum ad actum coneupiScenti:e non primo concupivit excellentiam, quae est passio irascibilis vel concupiscibilis, sed perfectissimam beatitudinem. Tamen si loquamur de primo velle inordinato amicitie, potest dici quo4 iste non erat actus, nec passio irascibilis, sed coneupiseibilis ; sj enim concupiscibilis est concupiscere bonum amato, ejus etiam est amare bonum amatum, cui coneupiscit illud bonum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2