Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Alens. 52. p. g. 34. m.2. et 3. D. Tham. 1. p.49: 54 a. 2, et hic. Q41. 0.3. D. Bonav: Te 1.942. Richard. q. 2. A?gid. q. 2. a. 2. Gabr. q. 1. a. 2. Durand, q. 1. Vasq. 1. p. d. 184. et didbis seq.
Circa distinctionem octavam, in qua Magister agit de potestate Angelorum, per comparationem ad creaturam corporalem, quaeritur : Utrum Angelus possit assumere corpus, in quo exerceat opera vitae?
Quod non videtur quia si assumat, ergo habet majorem unitatem ad corpus assumptum quam ad non assumptum, quia assumere est ad se sumere. Sed hoc non videtur possibile, quia non potest esse illius corporis forma, patet, quia est forma separata naturaliter, nec illud potest sumi ab eo in unitatem suppositi, quomo:lo Verbum assumpsit naturam noSiram; ergo erit tantum unitas, sicut. motoris ad mobile, sed talis unitas potest esse ejus ad corpus nonassumptum, ut ad coelum quod movet, ergo, etc.
Praeterea secundo, si assumeret corpus, aut assumeret corpus elementare, quod non apparet, quia illud non habet accidentia, ut eolorem, et hujusmodi qualitates, qua apparent, aut corpus mixtum quod non videtur ; tum quia non potest habere virtutem activam, ad miscendum elementa omnia secundum commixtionem talis corporis; tum quia a tota natura agente non potest generari corpus mixtum ita perfectum sicut est corpus humanum, nec assumit corpus coeleste, planum est, quia illud non recipit peregrinas impressiones, et per consequens nec operationes vitalegs
Praeterea tertio, si potest in corpore assumpto exercere opera vitz, igitur est ibi aliquid vivum ; consequens est falsum, quia corpus non est vivum, nisi per formam vitalem informantem, talis autem non est ibi. Consequentia probatur, quia operationes vitales sunt compositi, primo de Anima, el de Sensu et Sensato. Probatur etiam, quia forma separata a materia, non potest transmutare materiam, secundum Commentatorem 7. Metaph. in istis actibus vitae, saltem in actibus vite ^ vegetative, transmutatur materia; ergo, eic.
Ad oppositum Gen. 18. de tribus Angelis apparentibus Abrahs, et Tobiae per totum de Raphaele, et in pluribus aliis locis Scripturae.
Angelum assumere corpus, est illud sibi unire ad operationes suas ipso explendas, Non assumit corpus elementare, quia incapax accidentium, quaae experiuntur homines in assumptis, sed mixtum, ut cadaver, vel si de novo fiat, habebit imperfectam quamdam mixtionem.
In ista (a) quaestione (sicut tangunt tria argumenta) tria sunt videnda: Primo quid sit Angelum assumere corpus. Hoc quidem non est informare corpus, nec etiam hypostatice sibi unire, sed tantum esse intrinsecus motor corporis; nam tunc assumit, id est, ad se sumit, quia ad operationes proprias sibi explendas utitur illo, sicut instrumento. Nec dicitur ista assumptio fieri, quando corpus assumptum movetur motu progressivo, quia talis motus non congruit fini, propter quem assumitur tale corpus.
Secundo dico, (b) quod non assumit corpus coeleste, nec corpus elementare, in quibus appareat, quia in elementari non visibiliter appareret, nec corpus elementare est susceptivum illorum accidentium, in quibus apparet. Corpora autem mixta jam a natura generata potest assumere, sicut est cadaver mortui, vel lapis, vel aliquid tale, et quando assumit aliquod eorpus, quod non videtur prius causatum vel formatum a causis naturalibus, sed quasi formari tunc, et subito completa operatione disparere, sicut fuit de Raphaele et Samuele, tunc videtur probabile quod illud sit corpus mixtum propter accidentia, quae apparent in corpore, sed non mixtum plena mixtione; tum quia ex generatione tale mixtum non posset ita subito formari, quia non esset natum generari, nisi secundum determinatum processum naturae, qualis non est ibi, puta si appareat in corpore hominis non prius ceniti per naturam, illud corpus non essef natum vel aptum generari nisi in matrice.
Nec potest dici, quod Angelus subito inducat illam formam in materia, quia non potest naturalem formam inducere, sed tantum elementa activa et passiva potest convenienter simul adhibere, et corporibus celestibus in situ convenienti approximare, ult indueatur forma partieularis, qualis nata est talibus agentibus partiecularibus induei. Itaque corpus, quod ita quasi subito formatur et resolvitur, est mixtum imperfecta mixtione, qualis potest induci ab agentibus naturalibus, quasi subito facta approximatione elementorum, ita quod magis t2le corpus assimilatur impressioni. quae est imperfecte mixta, et signum hujus est, quia quando disparet tale corpus, non remanet aliquid talis corporis, in quod naturaliter esset immediate resolubile corpus illud assumptum, si perfecte fuisset mixtum; corpus enim humanum si esset pecrfecte mixtum, non esset natum redire nisi ad cadaver, sed taleimperfecte mixtum, resolvitur statim in elementa, sicut ex eis potuit satim generari, propter eorum imperfectam mixtionem.
In hac littera sunt aliquot dicta. Primum, Angelus potest movere corpus localiter, e motu qui apparet progressivus. Item motu inspirationis, respirationis, etc. Secundum, non potest exercere operationes vitales in corpore assumpto. Tertium, cognitio, quam videtur habere visu vel auditu, est intelleetio, quam verbis vel signis exprimit. Quartum, comedit et augetur, sed vere non nutritur, de quo 4. d. 44. q. 1. Quintum, non generat, sed opera d:emonis, primo sueeubi, et postea ineubi, fit positio seminis in matricem, unde nascitur proles; de quo D.Thom. D. Bonav. hic et Aug. 15. Civ. 23.
De tertio (c) dico quod motum localem potest causare in corpore assumpto, et ita motum, qui videtur esse progressivus, motum etiam, qui esset inspirationis et, respirationis, motionem palpebrarum et manuum, et similium. Et ratio est, quia non est aliquod eorpus ita imperfectum in universo, quin habeat in virtute sua activa aliquod ubi (patet de gravi respectu centri); ergo multo magis habet hoc Angelus respectu corporis.
Sed operationum naturalium, qua consistunt in agere et pati, cujusmodi sunt operationes sensuales, in illas non potest, quia ille non sunt nate recipi nisi in composito ex organo, saltem perfecte mixto, et ex anima, inquantum habet potentiam perfectivam, quorum neutrum est ibi, nec scilicet. talis mixtio, nec anima perficiens, et ideo simpliciter in tali corpore composito quod assumit, nulla est sensatio. Operationes etiam. qusae eonsistunt in vere agendo, cujusmodi sunt operationes vegetative, non competunt illi composito, quia vel ille operationes natae sunt esse compositi animati, quale non est ibi, vel natae sunt esse corporis perfecte mixli, puta si caro generaret carnem ; neutrum autem esi ibi.
Quantum autem ad cognitionem quam videtur habere de partieularibus factis, audiendo vel videndo, nihil aliud est quam intellectio, et illam intellectionem suam potest exprimere, formando verba, et movendo linguam localiter. Quantum etiam ad actus vegetativs, qui apparent, si loquamur de vera nutritione, nihil ibi potest nutriri; sed si loquamur de comestione, quae praecedit nutritionem, illa non est nisi divisio cibi per motum localem maxillarum, et trajectio ejus in ventrem, per motum localem, et tunc potest fieri exhalatio et resolutio in humores vel elementa, et isti motus locales possunt fieri circa corpus, virtute activa Angeli.
Sicut autem dictum est de nutritivaa, ita dicendum est de augementativa, quia ibi nulla est nutritio vel augmentatio. Potest tamen esse vera juxtapositio, si ipse velit subito alia elementa, qua possunt imperfecte misceri ad talem imperfectam . mixtionem, apponere corpori suo, uf videatur crescere.
Et si dicas, si comestio non sit operatio vitalis, ergo non valet argumentum ad probandum veram Christi resurrectionem, de comestione eius eum diseipulis suis. quod est contra Sanctos. Respondeo, ad probandum resurrectionem ejus, sunt multa alia argumenta in Evangelio efficaciora isto, et ita cum aliis bene probat, etsi non per se tantum.
Vel dico, quod erat comestio ordinata ad veram nutritionem, quia non est inconveniens quod corpus gloriosum possit convertere corpus non gloriosum in ipsum, sicut esse simul potest cum corpore non glorioso, nec propter hoc est corruptibile, quia potest almuveonvertere ^in se. -Posset enim Deus facere corpus gloriosum in minima quantitate, et illud augere per comestionem, nec tamen aliquid corrumperetur de nutrito et aucto; in corporibus autem talibus assumptis non est nutritio, sed tantum additio vel appositio.
Sed quantum ad generationem, dicendum quod illa fit virtute seminis decisi a mare m feminam, in qua servatur virtus patris, sicut communiter dicunt. Si ipse potest illud semen ab aliquo suae umbendo recipere, et servare illud in sua naturali qualitate, conveniente sue generationi naturali, quousque illud transfundat, ipse nihil facit ibi, nisi quia primo recipit in corpore illo assumpto illud, quod postea movet localiter in aliquam, cui est incubus ; et si illud semen, antequam sit receptum in matrice, non amittat suam qualitatem naturalem, potest per ipsum fieri generatio, sicut si immediate transfunderetur a primo decidente, in eamdem matricem. Et hoc modo attribuitur. non quidem An- gelo bono (quia absit, quod talibus vilibus se immisceat) sed deemoni cenerare, quia idem primo succubus, et postea incubus, semen a decidente primo transfusum recipit, et deinde transfundit illud in matricem.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod coelum non dicitur assumi, quia ad nullam specialem assumptionem vel formam, et maxime in qua Angelus intendat apparere visibiliter nobis, ad se assumit ecodlum. Similiter, qui movet ccelum, perpetuo movet, et ita non temporaliter assumit corpus; haec enim assumptio appropriata est corpori, quod ad tempus movetur, et movetur propter aliquem etfectum visibiliter appariturum hominibus.
Ad secundum dico, quod jam apparet per ea quae dicta sunt, quod assumit eorpus imperfecte mixtum, quod quidem ipse non produeit ad esse, virtute propria, sed tantum naturaliter miseibilia unit inter se et respectu coeli, in tali proportione in qua, virtute coeli et miscibilium, possit talis forma induci.
Ad tertium, patet quod nullus actus vegetative vel cognitive competit proprie Angelo in corpore, vel etiam corpori assumpto, sed tantum actus potentiae motivae organiese (qualis est potentia motiva animati), quia ejus actus est actus compositi, sicut, et. actus cognitivie, sensitiva et vegetative, sed potentiae motiveĀ» superioris, qua Angelus potest corpus movere de loeo ad locum, quod non im- proportionabiliter excedit ipsius virtutem motivam.
On this page