Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Alensis 1. p. q. 38. mem. 3. D. Thom. 1. p DH wurt. 1. "D. Donav. 2. d. 10. ari: 2. 9. 9. hichard. Aic art. 1. q. 2. Capreol. ibi 2 art. 1. Occham 2. q. 20. Vasq. 1. p. d. 216. 217. Vide Scot. 8. Met. q. 3. Mayr. hic d. 12.q. 9. et d. 9. 10, et 11. quaest 2. Durand. dist. 2. q. 3
Circa distinctionem nonam, ubi Magister tractat de ordinibus Angelorum, ubi dicit quod ad superiores Angelos pertinet inferiores illuminare, quaero primo: Utrum Angelus superior possit illuminare inferiorem? Quod non, illuminare, vel est lumen causare, vel est lumen causatum intendere ; neutrum autem potest aliquis Angelus. Primum non, quia lumen causare in alio non potest nis] per creationem; Angelus autem non potest creare, ut dicit Damascenus libro secundo, cap. 17. Secundum non, quia ab eodem ccausatur habitus, et intenditur, secundum Philosophum 2. Ethic.
Praeterea secundo, omnis mutatio est inter opposita; ergo omne illud quod illuminatur, prius fuit tenebrosum; in Angelis autem beatis non est aliqua tenebra; Ereo, eto.
Praeterea tertio, Angelus superior est lumen superius respectu inferioris ; sed in corporibus, majus lumen obfuscat minus lumen, vel saltem impedit effectum suum, sicut patet, quia de die non videntur stellae in preiesentia Solis; ergo a simili in proposito, Angelus superior impedit inferiorem ab operatione; ergo non perficit eum ipsum illuminando. Contra Damascenus lib. 9. cap. 17. et 18. etc.
On this page