Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnes angeli mittantur

QUAESTIO UNICA. Utrum (a) Angeli mittantur ?

Alens. D. Thom. 1. p. q. 112. art. 2. et q. 113. D. Bonav.Aic art. et 3. JEgid. q Vasq. 1. p. d. 244.

Circa distinctionem decimam, ubi quaerit Magister de missione Angelorum, quaero: Utrum omnes Angeli mittantur ? Quod non, Danielis septimo cap. Millia millium ministrabant ei, et. decies centena millia assistebant ei; ergo, eto.

Contra, ad Hebraeos primo : Omnes sunt administratorii spiritus.

SCHOLIUM.

Superiores Angeli communiter mittuntur ad intra illuminando alios, inferiores ad extra, tamen ad ardua mittuntur quandoque superiores; sic missus est Gabriel ad annuntiandum mysterium Incarnationis,quem propterea vocant Archangelum Iren. l. 5. c. 25, Amb. de Spiritu sancto c. 7. Aug. serm. 14, de nativ. et Greg. hom. 34. in Evang. vocat eum summum Angelorum. An autem fuerit ex supremis incertum est; certum contra D. Thom. 1. p. q. 112. art. 2. ex superioribus mitti, quia et Hichael missus est, Dan. 10. et patet ex altercatione de Moysis corpore, ex Epist. Jude ;et quod supremi mittantur, habetur ex Aug.in Psal. 56. et Bernard. serm. de Hichaele. Item Chrys. et Theophyl. in id Matth. 18. An4eti eorum, etc. exponunt de superioribus tanquam Deo proximis.

Respondeo, absolute concedenda est auctoritas Apostoli, sed distinguendum est, de missione inEracet exira; secundum enim communem processum et ordinem, revelantur majora Dei mysteria superioribus prius quam inferioribus, et ita superiores mittuntur ad inferiores, loquendo et illuminando eos interius; et alii inferiores mittuntur exterius, ad illa revelata nuntianda hominibus vel explenda, et ita non omnes communiter mittuntur extra, et sic possunt exponi omnes auctoritates, dicendo quod omnes mittuntur extra vel intra.

Videtur tamen, quod supremi vel aliqui de supremis mittantur quandoque ad extra. Nam Incarnationem nescierunt multi Angeli ante tempus Incarnationis vel passionis Christi, sicut patet per illud Isaie 63. ubi quaeritur in persona inferiorum Angelorum: Quis est iste, qui venit de Edom tinctus, etc. et per illud Psalm. Qui est iste rez glorie? Et respondet, Dominus fortis, etc. Apparet etiam per Apostolum ad Ephesios tertio : Ut innotescat principibus potestatibus per Eeclesiam, etc. Ubi glossa Hieronymi Angelicas potestates vel dignitates prefatum dicit mysterium Incarnationis ad plenum neseisse, donec completa esset passio Christi et Apostolorum praedicatio fuisset gentibus dilatata. Quod tamen usque tunc non latuit majores, secundum glossam Augustini ibidem dicentis: Constat autem, quod Angelum missum ad Beatam Virginem, ad hoc nuntiandum, non. latuit; ergo ille cui hocc patuit, erat de superioribus, et non de infimis, quos latuit illud sacrum mysterium. Perhoc patet (b) adillud Daniel. 7. distinguendum enim est de communiter assistentibus, et de communiter ministrantibus. Auctoritas autem Apostoli concedenda est ad litteram, sed indistincte de missione ad intaret ad extra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1