Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum angelus custodiens possit effective aliquid causare in intellectu hominis custoditi
Alensig 2. p..g. 41. m. 1. 21:9. 2 D. Thom. 71. 9» q.119; a. 9. et hte. 1, Damasc, 2 dice S. D. Boüav./h?e. a. 12:9. 4... 2. 29; :Rücliard: 4:4. q. 1.2, 3. Gabr. d. 9. 9.1. Vasq. 1. p. d. 245. ZEgid. quodl. 6. q. 16.
Circa distinctionem undecimam, ubi Magister tractat de custodia hominum ab Angelis, qusro Utrum Angelus custodiens possit effective aliquid causare in intelleetu hominis ceustoditi ? Quod sic, quia aliter frustra custodiret, nisi posset ipsum dirigere in actibus humanis, et regere inquantum homo, quoad ea qua sunt ipsius, quantum ad intellectum et voluntatem, nec aliter posset aliquid circa ipsum facere, inquantum raltionalis est, ex quo nec circa voluntatem vel intellectum aliquid facit.
Praeterea, Angelus potest effective aliquid causare in intellectu alterius Angeli, sicut, dictum est dist. 9. erveo et in intellectu homi- nis. Probatio consequentice, quia activum, quod potest aliquid causare in passivo excellentiori, potest etiam aliquid causare in passivo minus excellenti, tum quia omne agens habens actum primum potest causare actum secundum in quocumque receptivo, per hoc enim probatum est propositum dist. 9. Angelus autem actu cognoscens est habens actum primum, et intellectus noster est in potentia ad actum secundum; ergo, etc.
Praeterea, sensibile potest immediate aliquid agere in intellectum nostrum, sicut patet de phantasmate; ergo et multo magis illud quod est actu intelligibile, quale est illud quod est in intellectu Angeli.
Contra, glossa Augustini super illud Matth. Angeli eorum, etc. dicit : 1 Homines non sunt. contemnendi, quia ad illorum custodias mittuntur Angeli.
Ratione ad oppositum, docet omnes homines habere Angelum custodem ex Augustino,et idem habet Hieronymus in id Mat. 18. Angeli eorum, etc. et in id Eccl. 5. Ne dicas coram Angelo. Basil. l. 3. contra Eunom. et in Psalm. 48. et 1. 1. de vera relig. Ghrys. hom. 3.in Colos. Amb. Psalm. 38. et 118. Dionysius Ep. ad Demophilum, Aug. c. 12. Medit. et serm. 7. detempore, Greg. hom. 31. in Evang. Ponit sent. Avic. et impugnationem D. Thom. econtra eam rejicit duplici ratione, substitaens suam impugnationem, quae elara est.
Hic est opinio Avicenna (6. Vaturalium parte 5. cap. 6, quaere ibi), ! quod superior Intelligentia est! causa inferioris, quantum ad esse, ! eb quantum ad eovenibionem. et sic descendendo a suprema Intelligentia, tanquam Intelligentia quaedam separata superior anima intellectiva, causat in ipsa notitiam actualem et suam speciem, et intelligit per conversionem intellectualem actualem ad illam Intelligentiam. Vult ergo dicere, quod species rerum fluunt ab Intelligentia separata superiore, ad notitiam naturalem hominum habendam. Itaque secundum eum, naturale est intellectui nostro converti ad Intelligentiam separatam, ad hoc quod intelligat. Quod si verum sit, patet dist. 3. primi libri. q. 4.
Contra opinionem Avicennae arguitur, quod tunc frustra anima uniretur corpori, quia propter nullam perfectionem ipsius animae unitz??; non enim propter perfectionem ipsius in se, quia forma non est propter materiam, sed e converso 2. Physic. nec propter perfectionem ipsius in operando, quia non unita posset habere speciem ab Intelligentia sicut unita.
Ista ratio videtur (a) peccare, quia videtur concludere quod frustra uniretur anima beata corpori, quia non propter perfectionem aliquam necessariam ad suam operationem, quia operationem habet in qua nihil recipit a corpore.
Praeterea secundum aliquos (b) anima intelligit inquantum est supra corpus ; ergo non convenit sibi intelligere, inquantum unitur corpori; ergo nec unitur per se propter aliquam perfectionem, qua sit quasi necessaria propter operationem ejus, ut propter intelligere.
Alter improbatur dicta positio, primo, (c) quia omnis nostra coenitio oritur a sensu 1. et 9. Poster. primo Metaph. in procm. et. 2. Physic. lert. 6. ceecus. enim natus non potest habere perfectam notitiam de coloribus. Hzec autem omnia essent falsa, si species illae intelligibiles imprimerentur in anima ab ipsa Intelligentia.
Praeterea, si nulla (d) maneret notitia habitualis,non manente actu intelligendi, sequeretur quod semper esset intellectus aeque m potentia essentiali ad intelligendum. Licet enim ex actibus (e) ge- , neraretur aliqua habilitas ad faciliter convertendum intellectum : ad intelligendum, quia tamen nunquam haberetur forma,qua posset e intelligere, quc;e est actus primus faciens ipsum esse in potentia accidentali,sed semper de novo oporteret recipere talem formam, perquam posset operari semper in intellectu non intelligente, esset potentia essentialis ad actum intelligendi, quia potentia ad formam illam, quae esset principium intellectionis. Licet enim intellectus (f) habens illum habitum acquisitum sequentem actum, posset facilius acquirere illam formam quam alius non habens eum ; unde licet, unum passivum sit magis dispositum ad patiendum quam aliud, utrumque tamen est in potentia essentiali, antequam formam recipiat; sicut si lignum quando non calefieret/ esset non calidum, et unum esset siccum, et aliud humidum, quamvis siccum esset faciliter receptivum ealoris, humidum autem diffieilius; utrumque tamen, quando non calefieret, esset in potentia essentiali ad caleficiendum : ita hic.
Angelus non potest causare speciem vel intellectionem in intellectu nostro, ut totalis causa, quia est determinatum passum ad phantasma, sive hoc sit ob peccatum sive ex natura potentiarum, de quo 1. d. 3. q.3. BH. 25.
Ad quaestionem ergo respondeo primo, quid non possit Angelus effective causare in intellectu hominis custoditi. Secundo, quid possit.
De primo dico, quod nullam intellectionem actualem, nec speciem intelligibilem potest Angelus causare in intellectu nostro, ut totalis causa. Ratio autem non est ex aliqua impotentia ex parte Angeli, quia sufficienter est in actu primo, et potest causare in alio Angelo actum secundum. Sed ratio est ex intellectu (g) nostro, qui pro statu isto est passivum determinatum, ad determinatum activum, ut ad phantasmata et intellectum agentem, et ideo impeditur, ne possit recipere immediate immutationem ab aliquo actu intelligcibili sine jphantasmate, quia phantasmata se habent pro statu isto ad intellectum nostrum, sicut sensibilia ad sensum, quoad hoc, scilicet ut sicut sensus non immutatur primo, nisi a sensibili extra, sic nec intellectus noster prima immutatione immutatur nisi a phantasmate. Unde autem hoc sit, tactum est dist. 3. primi, scilicet ex ordine potentiarum, qui ordo non est mere ex natura hominis, unde homo, quia tunc non esset alius ordo in beatitudine ; vel igitur ex culpa, vel ex isto statu propter aliquid pertinens ad culpam, cujus causa quaeratur.
Ex hoc sequitur quoddam corollarium, scilicet quod Angelus non potest aliquem intellectum rapere ad. intellectualem visionem, et quod omnis raptus factus virtute diaboli, est praeeeise ad aliquid intense imaginandum, quia intensa imaginatio facit animum ita distractum ab omni alia cogitatione cujuscumque actualis intellectionis, quod videtur ipsum intellectualiter videre; et concomitatur forte illam intensam imaginationem alicujus rei, intellectio illius imaginabilis, sed nulla est ibi intellectio alieuius mere intelli- gibilis, non imaginabilis. Ita etiam omnis raptus, ad quem potest homo seipsum disponere in hace vita, per consuetudinem, non est ad aliquam visionem mere intellectualem, sed solum imaginariam et intellectionem concomitantem illam imaginariam, licet forte talis quietatio in homine ab omnibus extrinsecis, per talem visionem quandoque disponat, ut Deus animum sic tranquillum rapiat ad visionem intellectualem.
Angelum posse docere hominem, perfectius quam ab homine doceri potest, et explicat in quo consistit doceri.
(h) De secundo, scilicet quid possit Angelus facere in intellectu, propterdicta Sanetorum, praecipue Dionysii 4. Celest. Hierarch. dicentis revelationes fieri hominibus per Angelos. Manifestum est quod Angelus potest docere hominem, sicut. homo facit, sed perfectius, quia homo docet proponendo quaedam signa, nota audienti, quibus propositis, audiens circa illa sola quamplurimum occupatus est, et ita iu se unitus, qualis unio non est in adinveniente scientiam, quia inveniens scientiam circa multa distrahitur. Similiter ex illis signis ordinate componit ad invicem conceptus simplices, sicut componit loquens et docens, et conceptus complexos ordinate conjungens, sicut. sunt signa ordinate conjunetionis apud loquentem, et ex talibus signis percipit veritatem complexorum ex terminis, et habitudinem complexi ad complexum, a quo habet veritatem suam, et ita addiscit, quam veritatem vel complexionem; per se non haberet nec disceret sine omni docente, licet haberet species omnium in- ] complexorum, non enim habens ;; multorum incomplexorum conce- xe ceptus, novit qualiter componat v. ea, et quae? complexa inferant incomplexa, qualitercumque ordinata. Si enim hoc facere posset, cito ex terminis conciperet veritates multarum ocomplexionum, et ex quibusdam complexionibus veritatem aliarum eomplexionum, et sic addiseunt ingeniosi perse adinveniendo, sed tardioribus oportet proponi ab alio aliqua signa nota ut addiscant per doctrinam; et hocc modo certum est Angelum posse docere, sive utendo signis ad placitum institutis, et hoc in corpore assumpto, vel modo alio, formando talia signa, vel utendo signis naturalibus, scilicet ipsis rebus, adhibendo eas praesentes sensibus, a quibus sensus ordinate mutantur, et ex eis phantasmata ordinate generantur, et sic ulterius ex eis species intelligibiles ordinate abstrahuntur.
Dubium autem esset, utrum ocitius posset Angelus uti signis naturalibus quam ipse, vel homo, posset utisignis ad placitum institutis; mirum enim videretur, si citius posset immutare visum multis sensibilibus vel visibilibus, a quibus abstraherentur species necessarie ad unam magnam argumentationem hominis, quam posset ipse, vel homo, uti signis illis ad placitum institutis, repraesentatibus illa objecta.
Angelum non posse causare phantasma; dubium esse an illud eum suo subjecto transferre possit de una phantasia in aliam; item an in eadem phantasia possit mutare phantasmata; certum vero quod possit tollere impedimenta phantasiz, etiorte pote:t in nobis concausare speciem.
Sed de aliis (a) aftiirmativis, quod scilicet possit Angelus circa virtutem phantasticam hominis agere vel causare: Utrum possit novum phantasma causare effective, vel offerendo : novum imaginabile, vel transportare sive transponere phantasmata jam habita, dubium est. Conceditur tamen communiter, quod phantasma novum non posset causare sine causa naturali, puta objecto nato causare tale phantasma.
De translatione (b) phantasmatis, etiam de uno organo ad organum alterius, dubium esse videtur, utrum spiritum vel humorem informatum phantasmate in organo Socratis, possit transferre ad organum Platonis, manente eodem phantasmate; non enim potest aliter phantasma transferre, nisi transferat subjectum. Et forte diceretur (c) quod transtato humore ab organo Socratis, non remaneret in eo phantasma, quia non esset in eadem proportione ad suüam causam a qua gignebatur. Sed ista ratio non conclu- dit (d), quia sensus particularis respectu phantasmatis est tantum causa in fieri, et non in facto esse.
Si etiam talis (e) transtatio fieret a Socrate informato phantasmate manente, negaretur ille ad cujus organum fieret translatio, posse uti tali phantasmate, quia nullius phantasia nata est uti phantasmate, nisi genito a sensibili praesenti suo sensui. Sed nec ista ratio cogit (f), quia si Deus imprimeret csco nmato' phantasma de colore, posset uti eo vigilans ad imaginandum colo-! res; quod enim non est causa formae in esse, sed tantum in fieri, non videtur esse necessaria causa forma, quantum ad actum ejus secundum; ad neutrum istorum duorum videtur esse ratio necessaria pro una parte, vel pro alia.
Tertio modo, de translatione phantasmatum (g) in eodem, dicitur quod potest facere motum localem humorum et spirituum, ad quem motum sequitur transpositio phantasmatum, et ordinata immutatio intellectus possibilis ab eis. Sed hoc videtur difficile; ad intelligendum, non enim quod-| libet phantasma habet spiritum vel humorem pro subjecto, quia! tot possent simul phantasmata esse in virtute phantastica, quot eis non possent assignari propria subjecta; nec etiam motus aliquis localis spiritus vel humorum, videtur facere aliquod phantasma movere magis quam prius, nisi aliquid faciat circa illud phantasma per alterationem.
Hoc tandem quarto (h) conoceditur quod possit circa virtutem phantasticam amovere impedimentum, puta si impedimentum ordinate immutationis a phantasmatibus erat perturbatio spirituum vel humorum, Angelus potest illam sedare, qua sedata occurrent ordinate.
Posset etiam dici, quod praeter illam viam, qua potest docere per signa sensibilia excellentius quam homo, et praeter quamcumque viam circa virtutem phantasticam, ubi non est aliqua via mul"tum certa, nisi ultima. de amotione impedimenti, aliquid posset operari circa intellectum possibilem, non immediate causando speciem intelligibilem, ut totalis causa, sed ut causa partialis, per intellectum suum agentem coagens intellectui agenti hominis, ita quod illi duo intellectus agentes Angeli et hominis, qui sunt ejusdem rationis, possent cum phantasmate efficacius operari, quam solus intellectus agens hominis, et ita producere speciem intelligibilem — perfectiorem, et distinctius reprs»sentantem quidditatem.
Ad argumenta (i): Ad primum dico, quod non frustra custodit hominem, quia potest circa intellectum ejus, docendo per signa sensibilia, efficacius aliquid facere, quam homo, et forte aliquid operando circa phantasiam, et forte circa intellectum possibilem, secundum ultimum modum. Dato etiam quod nullum istoram possit esse, adhuc non frustra esset cuslodia eorum, quia eustodiunt nos a multis impugnationibus dazemonum, secundum quod dicit Hieronymus in homil. super illud Matth. 48. Angeli eorum semper vident, et caetera, neque etiam tuta posset esse vita mortalium, etc. quaere eum ibi.
Ad secundum, consequentia non valet, quia istud passum inferius, non est capax pro statu isto ab illo agente, et hoc, quia passum est impeditum pro statu isto, ne aliquid tale recipiat; unde ista impotentia non est ex defectu potentiae activee Angeli, vel ex impotentia virtutis passive intellectus nostri, absolute in recipiendo, sed ex impedimento pro statu isto.
Per hoc patet ad utramque probationem consequentis, activum enim potest agere in passivum, quando non est impeditum a receptione formae ad quam agit tale agens, sed dum est impeditum, non potest agere potentia propinqua, licet. possit agere potentia remota.
Et si dicas, tunc non posset Deus pro statu isto, immediate agere in intellectum nostrum sine phantasmate, dico quod consequentia non valet, quia illud impedimentum pro statu isto, scilicet. ordo inter potentias inferiores subest causalitati Dei, non autem causalitati alicujus creaturae, et ideo cuilibet creaturae, quae praesupponit istum ordinem, est. impedimentum, non autem Deo vel ad Deum, qui est super istum ordinem.
Ad ultimum, patet quod sensibilia possunt immutare intellectum pro statu isto, non autem mere intelligibilia, non quia illa non sunt activa, nec quia intellectus noster non est passivus, respectu eorum absolute, sed quia pro statu isto impeditur ne patiatur, vel recipiat a talibus immediate ; amoto autem tali impedimento, tunc recipit, sicut est in beatitudine, tunc loquetur Angelus homini beato; et homo beatus alii homini beato, sicut dictum est prius Angelum loqui intellectualiter Angelo, quia tunc secundum promissum Salvatoris, in Matteo : Erimus sicut. Angeli Dei, cui laus et gloria, etc.
Et ex hoc patet quare Doctor non potest causare scientiam in discipulo, non propter defectum virtutis activae in scientia docentis, sed propter capacitatem intellectus discipuli pro statu isto pro quo habet impedimentum, ne slc immutetur, quia pro statu isto determinatur ad phantasmata, sicut ad ipsum immutantia, sicut dictum est.
On this page