Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
QUESTIO UNICA. Utrum justitiam originalem in. Adam, necesse sit. ponere aliquod. donum esse supernaturale ?
Alens. 2. p. g. 91. 4n. 1..et 2. per tot. D. Bonaveni hice d. 2." qd 9. eL. 3. 3). -Thora? 22; ^ q. 85. a. 1. Ubi Conrad. Cajet. Henr. quodl. 6. q 41. Durand. 2d. 217792 5. Eiehard--d. 30; q. 9543-9 Nomga-. S. "T7gd- 06.91 Bellarm:-
c. 1. de gratia primi hom. c. 1. 5. 6. Vasq. Lo dq uda Moln. 0L m.7..27. Scol.- inf. d. 31. S Istae questiones, et ix Reportat 35. q.. 1.
Circa (a) distinctionem vigesimam nonam, in qua Magister agit de gratia, quam primi parentes in statu innocentiae habuerunt, quaero, utrum justitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum esse supernaturale? Quod non, quia si ponitur, ponitur propter rectitudinem excludentem omnem rebellionem potentiarum, et propter immortalitatem pro statu illo habitam ; utrumque istorum potest salvari ex puris naturalibus, quia utrumque istorum est poena; poena aulem "non: est sme "eulpa. Qwed mors sit poena, patet. De rebellione etiam probatur, quia pugna potentiarum inferiorum ad superiores, poena est.
Praeterea, voluntas in puris naturalibus suis est recta, quia non fuit faeta a Deo curva, et ita rectitudo est ab origine; ergo originaliter convenit homini, el per consequens justitia, quia rectitudo voluntatis est justitia; ergo voluntas in puris naturalibus habet justitiam originalem.
Praeterea, si tantum. esset donum supernaturale, ergo peecatum corrginale. tantum. esset. 63. rentia istius doni supernaturalis ; ergo aliquis factus in puris naturalibus, actu esset sequalis illi qui per peecatum amisisset ju. stitiam originalem, et ita essent equaliter puniendi, quod videtur inconveniens.
Contra. naturalia manent inte- gra in peccatore secundum Dionysium; justitia originalis non manet, patet per effectus sibi assignatos; ergo, etc.
Sententia Henrici praeter dona infusa ponendam in voluntate rectitudinem quamdam naturalem, quae sit ut qualitas ejus, cujus loco per peecatum posita est curvitas ; justitia ergo originalis illam rectitudinem, praeter infusa dona, includit; hanc refutat Doctor quinque rationibus et clare.
Hic dicitur (b) quod praeter istam rectitudinem infusam, si qua fuerit, oportet ponere in voluntate rectitudinem, quae est sicut qualitas in quantitate, cui opponitur eurvitas naturalis inilicta ipsi voluntati, quam ipsa incurrit peccando; et ex ista curvitate sequitur inobedientia virium inferiorum, quia licet voluntas recta possit eis dominari, non tamen voluntas sic ineurvata. Exemplum ponitur de virga recta, et postea ineurvata, cujus rectitudo est naturalis, non tamen ita quod sit de essentia ejus. Declaratur istud, quia alias non videtur quod possit salvari, quod peceatum vulneret in naturalibus ;si enim corrumperet tantum aliquod donum gratuitum, spoliaret tantum in gratuitis; ergo ad hoc quod vulneratio ponatur in naturalibus, oportet ponere aliquam rectitudinem, qua privetur per peccatum. Si ergo ponatur aliquod donum supernaturale praeter illam rectitudinem, oportet dicere quod justitia originalis includat utrumque, quia si tanium attenditur secundum illud donum, saquales essent iste qui est in puris naturalibus, et peccator, et sicut deduxit. quoddam argumentum in opponendo, sequeretur quod essent sequaliter puniendi.
Contra istud objicitur, (c) quia secundum istam positionem non videtur possibile voluntatem peccare, nisi habeat rectitudinem naturalem, quae posset corrumpi per peccatum; fiat igitur sine isto addito in.sola essentia sua, ipsa non poterit peccare, quod videtur absurdum, quia ipsa potest justitiam tenere, hoc est velle coneorditer dictamini legis naturalis, et non est necesse ita velle, quia libera est; ergo potest peccare; ergo non oportet ponere talem qualitatem, ut ejus opposita curvitas inducatur per peccatum.
Praeterea, non tantum propter illam eurvitatem videtur esse rebellio potentiarum, quia voluntas ex libertate sua naturali videtur melius et magis dominari virtutibus inferioribus, quam ex illa qualitate accidentali ; quia ipsa secundum essentiam suam est suprema potentia, igitur non erit ista qualitas tota ratio dominandi, ita quod si ipsa non insit, non denominetur voluntas.
Praeterea tunc posset cognosci per rationem naturalem, hune statum non esse naturalem, quia manifestum est nunc esse rebellionem in potentiis inferioribus, ercqerevmome potest. .esse; nisi corrumpatur rectitudo voluntatis. Consequens est inconveniens, quia praclarissimi Philosophi ad hoc pertingere non potuerunt.
Praeterea, ista rectitudo corrupta est totaliter per primum peccatum mortale; igitur cum secundum peccatum ita formaliter sit peccatum sicut. primum, oportet quod ita corrumpat ipsam secundum sicut primum; sed se: cundum non potest illam rectitudinem corrumpere, quia jam nor manet; ergo nec primum est peccatum "ex hoc quod corrumpi istam.
Praeterea, illa rebellio videtur esse in homine existente in puris naturalibus; igitur non est propter aliquam eurvitatem, quam incurrit voluntas per peccatum. Probatio antecedentis, naturale est unicuique appetitui ferri in suum appetibile; et si est appetitus non liber, naturale est ei summe ferri quantum potest, quia sicut talis appetitus, secundum Damascenum 24. ducitur, et non est in potestate sua ejus actus, ita non est in potestate ejus intensio actus, quin agat quantum potest ; igitur cumappetitus sensitivus existensin puris naturalibus habeat proprium appetibile et delectabile, summe haberet tendere in illud quantum est ex se, et illud tendere impediret acetum rationis, quia adhuc essent istae potentiae in eadem essentia sicut modo, propter quam unitatem impediunt se mutuo in actibus suis intensis, secundum Avicennam 6. Naturalium ; ergo deberet conari ratio ad impediendum istam delectationem summam partis sensitiva, et non posset inferior potentia cohiberi sine aliqua tristitia et difficultate in ipsa exisLente, quia sicut ipsa summe inclinatur ad hoc, ita ex parte sui summe renititur ad oppositum; igitur ibi esset rebellio, quia inclinatio potentiae inferioris ad delectandum contra judicium rationis, et difficultas in refraenando illum appetitum.
Ad effectum tranquillitatis inter potentias animae, qui tribuitur justitizee originis, oportet ponere donum aliquod in voluntate, quo faciliter se retraheret a delectabilibus appetitus; item alia dona in appetibus inferioribus, quibus delectabiliter moverentur a voluntate juxta rectam rationem, etiam quando sua delectabilia desererent.
Potest dici ergo (d) quod si originalis justitia habuit illum effectum, facere scilicet perfectam tranquiflitatem in anima, quantum ad omnes potentias, ita quod natura inferior non inclinaretur contra judicium superioris, aut si inclinaretur quantum est ex se, posset tamen a superiori regulari, et ordinari sine difficultate supe- rioris et sine tristitia inferioris, cum hoc non habuerit potentia faeta in puris naturalibus, necesse est ipsam ponere donum supernaturale, quo sit ista tranquillitas perfecta in anima.
Ex hoc potest formari secunda ratio : Voluntas enim conjuncta appetitul sensitivo, nata est condeleetari sibi, sicut intellectus conjunctus sensui, natus est intelligere sensibilia; et si talis voluntas multis appetitibus sensitivis conjungitur, nata est condelectari illis omnibus; et ita non tantum illum appetitum non potest retrahere a suo delectabili, sine aliqua contraria inclinatione ex parte istius appetitus et difficultate. Sed nee etiam seipsum videtur posse retrahere sine difficultate, a condelectando 11h asappetitur;-ad-dhog igitur ut se delectabiliter retrahat, oportet eam in aliud ferri sibi delectabilius, quam sit illud delectabile appetitus inferioris, cui condelectaretur. Si hoc non esset, igitur ad hoc quod voluntas possit se retrahere sine delectabiliter ab omni delectatione inordinata,cum aliqua vi inferiori, oportuit aliquid ex se Ipsi voluntati esse delectabilius, quam aliquod delectabile alicujus vis inferioris ; et cum nihil sit tale ex parte ipsius voluntaris, oportet aliquid fuisse in voluntate supernaturale, quo fieret sibi finis delectabilior, quam aliquod delectabile alicujus appetitus sensitivi, propter quam rationem, deleetabilius se retraheret a condelectando —appetitul sensitivo quam recedendo ab illo delectabili. scilicet, fine. Si igitur in primo homine fuit ille effectus, scilicet perfecta tranquillitas, et erit effectus originalis justitis ; illa justitia fuit donum supernaturale, quia fecit Deum delectabiliorem voluntati quam aliquod appetibile sensibile, quod non potuib esse ex aliquo dono naturali ipsius voluntatis.
Sed numquid ex hoc (e) tollitur omnis rebellio, ut potentia inferior deleectabiliter se retrahat a suo deleetabili proprio? Respondeo, si voluntas abstinet delectabiliter a condelecetando potentis inferiori, totus homo delectabiliter abstinet a delectabili appetitus sensitivi inferloris; non autem totus homo eum tristitia abstinet, si vis illa inferior abstinet cum tristitia; hoc enim convenit homini simpliciter, quod ei convenit secundum potentiam superiorem, Heo propter hoc ab eo negatur, etsi non conveniat ei secundum potentiam inferiorem.
Quod si dicatur, quod ipsa potentia inferior ex parte sui delectabiliter obediat rationi, tunc videtur quod oporteat aliquid ponere in potentia inferiori, quo sic delectabiliter feratur in delectabile voluntatis. Non enim videtur quod ex natura illius potentis esset, deleetabiliter avelli a suo delectabili, nec etiam erat ex natura sua, inquantum est inferior voluntate, delectabiliter avelli a suo delectabili ab ipsa voluntate, quia iste ordo essentialis manet nune, et tamen nunc non est talis delectatio; oporteret enim ponere in singulis potentiis appetitivis inferioribus, singula dona, ita quod quaelibet per suum donum deleetabiliter moveretur a voluntate, et ipsa voluntas per donum suum delectabiliter moveret se ad potentias inferiores, etsi essent talia plura dona, potissimum tamen fuit justitia originalis, quc fuit in voluntate.
Per illud enim donum, voluntas quasdam delectationes appetitus sensitivi praevenisset ne unquam ille inessent, puta adulterandi cum puella alinea; quasdam imperasset, et bene eis fuisset usus homo, puta cognoscendi suam, obediendo praccepto divino, illi scilicet : Crescite et multiplicamini, etc. ita quod istas delectationes lieitas, quandoque habendas pro tune, quando infuissent, non habuisset voluntas pro fine, sed ad finem debitum retulisset. A quibusdam etiam deleetabilibus licitis, quandoque habendis, quandoque avertisset, sicut ab illa delectatione, quae non erat habenda, nisi pro tempore, et quodcumque Istorum, sive praevenire, sive bene uti habitis, sive avertere ab habendis deleetabilibus, voluntas delectabiliter faceret, per donum illud supernaturale, quo deleetabilius fuit sibi fini ultimo inharere, et omnibus ordinatis ad illum, quam ab illo separari inharrendo alicui delectabili, non ordinato ad istum finem.
Ista omnia ex puris naturalibus , suis non potuit habere, et si ex se haberet aliquod donum eui haec. omnia convenirent, nec propter, hoc esset delectata, licet totus homo delectaretur, cujus ista erat principalis potentia delectandi. Nec forte necesse est ponere, quod nullus sensitivus appetitus potuit tunc tristari; potuit enim visus tunc videre turpe visibile, et auditus audire turpe audibile, et utrumque potuit offendere aappetitum sensitivum, sicut et conveniens sensibile delectare. Sed voluntas tunc bene usa fuisset istis tristitiis et. delectabiliter appetituum inferiorum, ita quod non contristata fuisset immoderate ab appetitibus inferioribus, sicut bene usa fuisset delectabilibus eorum, non immoderate delectando.
De alio effectu, (f) qui attribuitur originali justiti,, scilicet immortalitate, non oportet arguere, quia ista immortalitas, ut dictum fuit dist. 19. non fuit impossibilitas moriendi etiam stante isto statu, sed possibilitas non moriendi, quae possibilitas conservata fuisset in actu non moriendi per multa adjutoria, quae dicta sunt ibi, puta per esum ligni vitz,e, per custodiam Angelorum, per protectionem divinam et bonum regimen inirinsecum, et czeteraibi dicta. ——
Ad primum argumentum (g) dieo, quod neutrum istorum ex puris naturalibus potest haberi. Cum probatur, quia opposita istorum sunt poenae, dico quod non, sed conditiones naturales, sicut non est poena bovi mori, sed naturale, et quod appetitus ejus feratur in suum delectabile. Ex quo enim homo compositus est multis partibus organicis, et ita sunt in eo multi appetitus, naturale est quemlibet ferri in suum delectabile, et etiam ipsum corpus consumi votest, nisi sint remedia, quae sup- pleant abundanter ne consumptio ista vincat.
Contra istud, quia ista fuissent passiones involuntarie, ergo et pons. Respondeo et dico, quod licet involuntarie voluntate naturali, non tamen poena, nam contra inclinationem naturalem bovis est mori, et tamen illa non est sibi poena. Si autem dieas involuntarium, quia contra actum voluntatis, dico quod non fuisset poena involuntaria voluntati existenti in puris naturalibus; si enim ipsa voluisset naturam suam habuisse conditionem supernaturalem, peccasset.
Ad secundum dico, quod ista rectitudo naturalis, est libertas innata ipsi voluntati, in qua necessarium est voluntatem fieri a Deo, nec illa per peccatum corrumpitur. Et ita justitia originalis, $1 ponatur rectitudo naturalis voluntatis, erit ipsa libertas ejus, sed isia non habet illos effectus qui attribuuntur justitie — originali quod si isti effectus attribuantur uni qualitati medic inter naturam et virtutem infusam, illam qualitatem mediam non est necesse ponere, quia quaecumque apparent inconvenientia de voluntate, salvabuntur sine ea.
Ad tertium dico, quod existens in puris naturalibus, non est zequalis ei, qui peccavit existens in justitia, non quia iste habeat aliquam curvitatem, quam ille non habet, sed quia iste debitor est justiti?e originalis quam accepit, ille non, ideo iste est. reus, et ille non. Et si neutri conferatur visio Dei, uni famen est carentia visionis. poena, alii non est. Reus enim privatur ea propter reatum peccati, alter vero privatur ex conditione naturae.
Quod tangit Henricus, scilicet ultra illam qualitatem naturalem, ponendum esse donum supernaturale. Respondet Doctor ac si hocc esset quartum argumentum, explicando rem magis, donum illud non esse gratiam gzratificantem, sed hanc excedere, quatenus firmius jungit fini, et ab ea excedi quatenus non est principium meriti, tamen dissociari nequeunt, et ille status utrumque donum compleetebatur.
Ad quartum dico, (h) quod si fuerit aliquod donum supernatu- rale, non tamen oportet quod sit principium merendi; se enim habet ad gratiam, qua est principium meriti, sicut. excedens et exces-" sum. lLixcedens quidem, quia fini: ultimo conjunxit firmius voluntatem quam gratia. Ita enim conjunxit secundum aliquos, quod non patiebatur secum aliquod peccatum veniale; charitas autem compatitur; vel secundum praedicta, ' saltem ita conjunxit, quod facilius et delectabilius erat ei pati ab aliqua tristitia inferiori, quam alicui delectationi inferiori acquiescere, recedendo a delectatione finis. Istam facilitatem non facit gratia, cum qua stat pronitas ad malum, et difficultas ad bonum. Sed excedit gratia in hoc, quia ipsa conjungit fini, ut bono supernaturali, et ut supernaturaliter per meritum attingendo tale bonum; non sic istud donum, sed tantum conjuncebat illi bono, ut convenienti et delectabili.
On this page