Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
D. Thom. 1|. 2. q. 109. ari. 3. 4. et 8. et hic. q. 2. art. 1. D. Bonav. A$c art. 1. g. 2. et 3. Marsil. Capreol. hic. Henr. quodlib. 6. q. 11. Richard. Aic art. 1. q. 1. et 3. Vega q. 13. de justificat. Soto 1. 1. de nat. c. 22. Taperius arl. 1. Bellarm. 5. de $ratia et lb. arb. c. 5. et 7. Alvar. de auzil. disp. 54. Suarez 3. de auzil. c. 29. et 1. p. tr. 2. de praedest. 1. 2. c. 9. usque ad 18. ubi oplime disputat contra Vasp. 1.2. d. 198. et 199. Greg. Arim. hic q. art. 1. Gabr. q. 1. Durand. q. 3.
Quaero circa distinctionem vigesimam octavam, in qua Magister agit de insufficientia liberi arbitrii sine gratia, et de errore Pelagii : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia posset cavere omne peccatum mortale? Quod sic, Apostolus ad Rom. 2. Gentes, quae legem, etc. ubi videtur Apostolus increpare Judaeos in hoc, quod gentes sine lege data servabant legem; ergo cavebant ab omni peccato, et tamen (ut videtur) non habuerunt gratiam.
Praeterea, Augustinus 3. de libero arbitr. Nullus peccat in eo quod vitare non potest; aut igitur aliquis potest vitare peccatum sine gratia, aut non; si non, igitur non peccat; sj sic, habeo propositum, ergo nullum peccatum est quod non possit vitari. |
Item, Anselmus de libero arbit. Liberum. arbitrium est. potestas. servandi rectitudinem propter se; ergo ma- nente libero arbitrio manet potestas ejus.
Item, Gregorius in Homil. Peccatum. quod. penitentia non. deletur. mox suo pondere ad. aliud trahit; et idem im Moralibus lib. 25. cap. 10. super Job. 34. Conteret multos, etc.
Sententia communis, etsi varie explicata a variis, liberum arbitrium posse cavere ab omni peccato disjunctive, non tamen copulative. Contra hanc disputat Doctor, sed ejus rationes solum ledunt asserentes requiri ad praecepta implenda, justitiam vel inclinationem charitatis ; infert enim ut absurdum quod peccatores facientes opera praecepta secundum substantiam, peccarent mortaliter, supponens et arguens hominem in culpa manentem posse elicere aliqua opera bona moraliter, quod est commune DD. placitum, ut statim dicam. |
Hic dicitur (a) quod propter verba Augustini, qua adducit contra Pelagianos, non potest caveri ab omni peccato sine gratia. Sed hoc diversimode ponitur. Uno modo, quod liberum arbitrium possit vitare singula peccata mortalia, non tamen omnia.
Exemplum ponitur de existente in vase perforato, quod licet possit quodlibet singulorum foraminum obstruere, non famen omnia, dum enim unum obstruit, relinquitur aliud patens.
Alio modo dicitur, quod liberum arbitrium potest considerari tripliciter; uno modo ante delibera- tionem et tempus deliberationis; secundo modo post utrumque, scilicet. deliberationem et ipsum tempus deliberationis; vel tertio modo, post tempus deliberationis elapsu m, non autem post deliberationem habitam. Primo modo ponitur non posse peccare mortaliter, sed venialiter. Secundo modo ponitur posse vitare omne peccatum mortale post deliberationem habitam. Tertio modo dicitur non posse cavere, si sit in peccato mortali, propter defectum intellectus, ante tempus deliberandi, propter quod non recte deliberabit, licet transeat tempus in quo haberi potuit deliberatio, et ita tenebitur, quia quando transit conveniens tempus deliberationi, si non tunc deliberet, est consensus interpretativus.
Contra hoc arguitur (b), et primo contra conclusionem, quia peccatum mortale non est nisi intransgrediendo pracceptum Dei; sed secundum * Hieronymum, qui dicit Deum praecepisse impossibilia, anathema sit.
Respondetur (c), quod existenti in peecato mortali possibile est servare pracceptum, non autem ut manet in peccato; sed possibile est ipsum praeiparare et disponere se ad gratiam, qua data potest servare pracceptum, et ita si non prepararet se, illa imprcparatio imputaretur sibi in peccatum, sicut exemplificat Anselmus de projiciente se in puteum.
Alia responsio (d), quod licet manens in peccato mortali posset servare praeceptum, quantum ad eius explicationem, non tamen quantum ad intentionem mandantis, quia intentio sua est ut consequeretur finem per ipsum; non autem per illorum observationem consequitur aliquis finem, nisi observet illa ex charitate.
Contra (e) si Deus praecipiens P intendebat quemlibet obligare ad n servandum pracceptum ex chari- tate, ergo quieumque faciens g opus praccepti, et non ex charitate, peccat mortaliter, et hoc . tam de praccepto negativo (ad quod tenetur semper et pro semper, et si teneatur ad illud servandum ex charitate, quando illud servat, non ex charitate, peccat mortaliter) quam de praccepto affirmativo, ad quod tenetur pro aliquando, si pro tunc non servat ex charitate, peecat mortaliter ; et ita quieumque commisit peccatum mortale, si postea non occidit, quia Deus praecepit non occidere, sr'etiam non furetur, quia Deus praecepit non furari, peeeat mortaliter, similiter si servat Sabbatum etiam, quia Deus hocc praecepit, peecat mortaliter.
Hoc dicere non videtur aliud, : quam pervertere omnes, qui semel commiserunt peccatum mor-' tale, ut nullum bonum opus ex cenere postea faciant, ad quod tamen alias sunt adstricti, cum tamen suadendi sint et movendi ad oppositum, ut scilicet faciant bona opera ex genere, quia illa « disponunt eos ad gratiam citius - et facilius obtinendam. Similiter ' existens in charitate potest facere aliquod opus praccepti, non . tunc motus ex charitate, sed ex ? pietate et mansuetudine naturali vel ex aliquo alio, non referendo tunc actualiter ad finem ultimum, ifa quod ista impletio operis prae: cepti non esset sibi meritoria ; quod si teneretur servare praeceptum, secundum intentionem mandantis, ut. scilicet. per ipsum possit, finem pertingere, tenetur tunc ad meritum, et tunc peccaret mortaliter faciendo tale opus, quod est bonum ex genere et ex praccepto, quod est absurdum.
Per idem arguitur (f) contra primam responsionem, quia ponamus quod non disponat se aliquis ad gratiam, si tunc stat in culpa, non potest se servare a culpa; ergo pro tunc est sibi impossibile servare se a culpa, quod est falsum, quia omnis culpa est voluntaria ; si autem pro tunc potest se servare a culpa, quod saltem videtur manifestum, quantum ad genus operis praccepti, redit argumentum prius faetum, quia hoc sufficit ad excusandum eum a peecato mortali.
Contra modum dicendi Henrici, ostendit, Si potest quis suis viribus pro hoc nunc cavere peceata, idem esse de alio et alio nunc, et sic collective. Et arcumentum rprocedit de potentia Physica, quae: dicit tantum proportionem virtutis intrinsece ad effectum, non tamen de potentia morali, quae? altra Physicam includit amotionem impedimentorum et praesentiam requisitorum faeilitantium. Refutat etiam modum D. Bonaventurz quoad id quod ait tempore deliberationis transacto, quia si eo transacto, potest quis bene deliberare, potest non peccare; si non potest bene deliberare, erit sine usu rationis, vel execzcatus, et utrumque est grave inconveniens.
Contra istas duas vias(g) arguitur in speciali, primo contra primam. Si in hoc tempore potest cavereab hoc peecato mortali, et illo, et dum cavet hoc, cavet omne; et similiter de tempore consequente, et. sic de semper; ergosi potest sempercavere hocet illud, simul potest cavere omnia. Assumptum, quod si potest cavere hoc peceatum mortale pro tune, quod potest etiam cavere illud aliud, et ita omne pro tune, patet, quia voluntas non potest habere simul distinctos consensus, qui requiruntur ad peccatum mortale, et ad resistendum peccato mortali, et ita dum distincte habet actum resistendi huie peccato mortali, nullum aliud velle habet tune, per quod aliud velle pro tunc peccet mortaliter, maxime cum praeservando se ab uno pececato mortali, fiae fortior ad resistendum aliis; ergo si nunc potest hoc peecatum cavere de quo tentatur, multo magis illud potest alias cavere, et sic de aliis.
Contra secundam viam arguo sic (h), tempore illo, quo potest haberi deliberatio de hoc peccato Á, aut potest deliberare de A, et sequitur quod dum deliberat, non peecat mortaliter; completa etiam deliberatione eavere potest per te. ut non peccet actualiter ipso peccato, nec aliquo alio actu; aut non potest deliberare de A in illo tempore deliberationis, et. ita non habebit usum rationis.
Quod si dicas (i) non posse deliberare recte propter excesacationem intellectus, hoc videtur absurdum, quia unum peccatum mortale non facit aliquem intemperatum generaliintemperantia, quia una hirundo non facit ver,nee unus actus virtuosus vel vitiosus facit hominem virtuosum vel vitiosum generaliLer,nee per consequens execcatum ceneraliter circa omnia principia operabilium ; ergo potest habere rectam deliberationem de multis de quibustentatur,non obstante quod sit in uno peccato mortali.
Similiter vitia non sunt connexa, in tantum quod unum peccatum excaecet circa omnia principia ope-" rabilium ad bene agendum, quia nec etiam unum peccatum depravat appetitum, per se inelinando ad aliud; imo eum uno peccato potest stare virtus acquisita, contraria illi peecato, quia unum peecatum mortale non corrumpit totum habitum virtutis; igitur per istos habitus tam acquisitos circa idem agibile,quam acquisitos circa alia agibilia, potest iste recte judicare et deliberare, sive de eodem peeeato sive de alio, et si posset reote deliberare, mee peeget epsensu interpretativo, potest per te cavere omne peccatum; ergo simpliciter potest.
SCHOLIUM. Etsi non possit homo resurgere a peccato sine gratia, potest tamen cavere ab omni peeeato sine ea, in hoc convenit Doctor cum communi fere omnium, quia vel non loquitur de omni peccato conjunctim, sed divisim ; velsi sic, intelligit de potentia Physica, non morali, quo sensu justus potest vitare omnia venialia; ita DD. fere omnes, exceptis paucis, ut Greg. et Vasq. quem optime refutat Suar. supra tacito nomine ejus. Docet peccatum et gratiam non opponi immediate, de quo agit 4. d. 1. q. 1. et 6. et d. 16. q. 2. Quod vero sine gratia aliqua bona opera fieri possint, et aliqua peceata vitari, docent: PP. Cnrys. hom 67. ad pop. Greg. 5. Mor. 1. et Aug. (quem alii pro opposito adducunt) sz:pissime, de spir. et lit. 23. sic explicans id Rom. 2. Gentes qua legem etc. sicut Chrys. Theodor. Theophyl. explicant, et Hieron. ep. ad Algasiam q. 8. Item Aug. 5. Civit. 1. dieens, in Romanis fuisse bona opera, et lib. de perfect. just. et l. de spir. et lit. 29. exponit id : Sine me nihil potestis, de operibus justitize, et de gratia et lib. arb. 8. de operibus, quibus sterna vita redditur, et cap. 4. jubet cavendum ne propter liberum arb. negetur ad opera, quibus debetur vita aeterna, auxilium gratia esse necessarium ; et cum alibi szepe neget extra fidem et gratiam esse bona opera, loquitur de opetibus vitz. Vide eum l. 1. de gratia Christi c. 26. Przeterea Araus: 2. cam. 6. et 25. et Trid. ss. 6; ean. 3. agendo de operibus ad quae requiritur gratia, addunt, ut fiant sicut oportet ad salutem, insinuando per hoc, ad alia opera bona non requiri.
Ad quaestionem potest dici (k), auod peccatum uno modo potest accipi pro ipso actu elieito defor- si mi, loquendo de peccato commissionis. Alio modo pro macula, quae remanet post actum elicitum, sive pro reatu permanente, quousque peecatum fuerit deletum per poenitentiam. Secundo modo dico, quod liberum arbitrium non potest ex se cavere omne peccatum mortale pro statu isto, quia anima sine gratia, aliquo peccato maculatur vel originali vel actuali, a quo non liberatur nisi per gratiam.
Sed si quaeratur (D) utrum hoc sit propter immediatam oppositionem culpe et gratie? Dico quod non, quia ista non essent immediate opposita, pro statu innocentia, tunc enim potuit aliquis esse in puris naturalibus tam sine eratia quam culpa; ergo nullo modo sunt immediate opposita. Nec etiam per comparationem ad potentiam facientis, quia qualem potuit Deus facere voluntatem, talem potest, eam reparare postquam peecaverit;" sed hocdantum est' ex lege illa universali, qua nullo modo remittitur inimicitia nisi fiat, non tantum non inimicus, sed etiam amicus sibi acceptus per eratiam gratificantem.
Si objiciatur quomodo Deus posset remittere culpam, non dando eratiam, videretur enim esse mutatio in Deo, si non ponatur in ipso justificato : de hoc :n quarto, distinctione decima sexta.
Ponit liberum arbitrium sufficere ad implendum praeceptum naturale amandi Deum, quod probat 3. d. 27. art. 3. Et evidens videtur, si possum amare creaturam super omnia, posse me iisdem viribus amare sic Crea- torem, cum sit infinities diligibilior. Tamen non potest liberum arbitrium implere praeceptum amoris supernaturalis Dei sine gratia, sicut nec praeeptum fidei vel spei, nam si adimplet hoc pr:eceptum, disponit se de congruo ad justificationem, et hoc est peeuliare huie praeepto, quod modus tendendi in Deum, ut in ultimum finem supernaturalem, sit ei intrinsecus; et sic nunquam impletur nisi a justo in faeto esse vel in fieri, ut docet D. Thom. 1. 2. q. 100. art. 10. ubi Ban. Lorea, et alii, et sic intelligendum puto Doctorem hie.
Et potest illa opinio (m) confirmari per hoc, quod illud praeceptum : Diliges Dominum Deum, etc. est primum, a quo tota lex pendet et Prophetae in Matth. 22. Ad actum igitur hujus prscepti aliquando elieiendum, tenetur voluntas, ita quod non potest esse semper omissio actus hujus praccepti sine peccato mortali; quandocumque autem voluntas actum hujus praecepti exequitur licet informis, et disponit se de congruo ad gratiam gcratificantem sibi oblatam, vel resistet et peccabit mortaliter, vel consentiaet et justificabitur. Haec igitur opinio non ponit partem negativam, quasi propter impotentiam liberi arbitrii absolute, sed inquantum ipsum comparatur ad Deum, liberaliter gratiam offerentem libero arbitrio, aliqualiter tamen disposito.
Ad argumenta (n). Ad illud ad Rom. dici potest quod si non erant obligati ad legem Moysis nisi filii Israel, alii gentiles potuerunt juste vivere servando legem naturae, et tunc ipsi facti sunt sibiipsis lex, id est, per legem naturzs scriptam in cordibus eorum interius direxerunt se reete vivendo. sicut Judael per legem scriptam; sed isti non bene vixerunt sine omni gratia, quia gratia potuit esse in eis, supposita hypothesi, absque observatione leg1s Mosaicse.
(0) Ad aliud, concedi potest ista propositio Augustini absolute secundum istam opinionem. Et ad minorem potest dici, quod iste, cui offertur. gratia, potest cavere ne resistat gratie, sed non potest cavere a peccato ; si enim non resistat gratise, justificabitur, solum igitur potest hoc caveri; sed non potest caveri stando in peccato prius commisso. Ad tertium respondet Anselmus quod quantum est ' ex parie*liberr aprbibbulb potest servari justitia, licet quando justitia non habetur, justitia servari non possit.
On this page