Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Alensis: 2, p:,02:406. 9... 1; 21,9, Di 7Dhomy $2.27 Q. 12. art. 1. et hio g. 1.-ardi 4s D. Bona ar$a. 2,19, 2. o Iuchardourt; 919: 25Dun; 0109 Gabr. q. 1. Vasq. 1. 2. d. 40. Marsil. 2. q. 22. Qi o».
Circa distinctionem trigesimam octavam, in qua Magister agit de his, qua» concurrunt ad peecatum, cujusmodi sunt voluntas et intentio finis, quaeritur unum Utrum, intentio. sii-8cGLus. solnm voluntatis ? Quod non, omne per se agens agit propter finem, ex 2. Phys. ergo ex intentione.
Praeterea non est distincta visio sine intentione coputante, secundum Augustinum 11. de Trinit. c. 2. sed potest esse distincta visio pra»- cedens actum intellectus, et per consequens omnem actum voluntatis; ergo intentio non erit actus solius voluntatis.
Praeterea, Matth. 6. Si oculus tuus fuerit. simplex, totum corpus tuum erit lucidum. Et ibidem : vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebre sint. ( xlossa exponit oculum et lumen de intentione, sed oeulus et lumen pertinent ad intellectum; ergo, etc.
Praeterea, intentio includit relationem unius ad alterum ; sed referre, sicut et conferre, est solius intellectus.
Ostendit intendere proprie competere potentiae liberx, et sic licet requirat actum intellectus, formaliter esse voluntatis, tam respectu medii quam respectu finis ; quod si uno actu tendatur in medium et finem, erit simul usus et intentio.
Respondeo, (a) primo videndum est, quid dicitur per hoc nomen inLendere. Intendere enim diclt in aliud tendere, hoc potest accipi generaliter, sive ab alio habeat quod in , illud tendat, sive a se movente se in illud. Potest etiam tendere in aliquid,sicut in objectum praesens, vel ut in terminum distantem vel absentem. Primo modo convenit omni potentiae respectu sui objecti. Secundo modo (b), magis proprie sumitur pro illo, scilicet quod tendit in aliud, et non ducitur in illud, sed dueit se in illud; et hoc modo non potest esse alicujus potentiae naturalis, sed tantum libero, quia secundum Damascenum cap. 23. Appetitus non. liber ducitur et non ducit. Et ita est de omni potentia naturali.
Hoc ergo modo (c) proprie accipiendo intendere, prout scilicet dieb anm.alud.tendere-ex:s6,. est principaliter potentis liberse; sed cum libere velle sit totius liberi arbitrii, quod includit intellectum et voluntatem secundum illam opinionem 3. dist. 25. hujus totius potentiae erit intendere, et hoc si propriissime sumatur; et non erit (d) alicujus potentiae respectu suiobjecti, sed respectu finis. Et cum in omni volitione secundum Anselmum sit accipere quid et cur, intendere non. respicit quid, sed eur, prout scilicet dicit tendentiam in aliquid ut distans per aliquid, tanquam per aliquod medium; erit igitur Intentio (e) actus liberi arbitrii ratione voluntatis, et erit actus ejus, respectu ejus quod vult; quod si et voliti (f) et ejus propter quod est volitum, sit idem aetus volendi, idem actus erit usus et intentio; si autem alius, intentio dicet formaliter actum istum quo tendit voluntas in finem; et materialiter actum utendi, quo refert aliud in istum finem.
Ad primum argumentum (g), patet quod procedit de intendere, prout dicit tendentiam alicujus determinati et terminati ab alio.
Ad secundum dico (h), quod primam visionem non causat intentio voluntatis coputans, sed tamen illam potest copulare, et concedo quod in eodem instanti temporis, et ita firmando illam visionem; sed posita prima intellectione, voluntas potest se convertere et avertere respectu aliarum operationum ad coputandum vel non coputandum, et ita diversimode coputare. Neganda est igitur ista major (i), quod nulla visio distincta possit haberi sine intentione copulante, nisi intelligatur istam coputationem non esse actum concomitantem; et hoc modo neganda est ista, quod visio distincta praecedit tempore omnem intellectionem sive intentionem, licet ista natura praecedat. Vel si illa visio, quae est sine intellectione et intentione concomitantibus, potest esse sine intentione voluntatis coputante, sicut ista, cum qua concomitatur intellectio et volitio, tunc neganda est ista propositio absolute, quod visio distincta non potest esse sine intentione coputante, nec istam negare est contra Augustinum. Vult enim quod ipsa voluntas potest aciem convertere ad objectum, et tendere in objectum, sed non vult quod nulla visio possit fieri, nisi intentio sic teneat et convertat.
On this page