Quaestiones 1-2
Quaestiones 1-2
Quaestio 1
Utrum synderesis sit in voluntate
Bpusis 25m. q.d m 1 ut 2. D. Thom, 4. p. q. 79. a. 12. 13. ubi Cajet. Conrad. D. Bonav. hoo og wp cet: 2. "Richard. art, 9. 92st. 1. et 2. Durand. quaesi. 4.'Gabr. quaest. 2. art.3. Cord. |. 3. quaest. 1. Henr. quodl. 1. quaest. 18. Vasq. 1. 2. d. 59.
Circa distinctionem trigesimam nonam, quoruntur duo: primo, utrum synderesis sit in voluntate ? Quod sic, semper enim remurmurat malo; remurmurare est voluntatis.
Praeterea, voluntas necessario vuli. commoda. Secundum Ansel mum de Concordia, 26. et 24. commoda anon velle nequit: ergo aeque necessa- rio vult justitiam, quia justitia est perfectio aeque conveniens sibi, sicut commodum. Sed illud, quo homo necessario inelinatur in justitiam,ponitur synderesis; ergo aliquid est. in voluntate, quod potest poni synderesis.
Praeterea, voluntas naturalis necessario vult illud in quod tendit, quod patet ex 13. de Trin. cap. 5. ubi vult Augustinus quod certum est omnes velle beatitudinem propter inelinationem naturalem ad illam, quod non esset certum, si voluntas non necessario vellet eam ; ergo naturaliter volitum est necessario volitum. Sed justitia est naturaliter volita a voluntate, quia est perfectio ita naturalis volunmtatu sicut commodum, ergo est necessario volita; debet ergo illud poni in voluntate, quod ponitur necessario principium inclinandi voluntatem ad justitiam, hoc'est synderesis; ergo, eic.
Praeterea, natura inferior, puta irrationalis, habet principium tendendi in illud, quod sibi convenit recte, secundum naturam suam; ergo et voluntas habebit necessario principium tendendi in justitiam, quae sibi convenit ex natura Sua.
Quaestio 2
Utrum conscientia sit in voluntate
Alensis 2. p. q. 77. m. 3. et per totum. D. Thom. 1. p. 9. 79. a. 19. D. Bonav. hic... a. 1. q. 1. et 9. Richard. 2. q. 1. 2. et 3. Gabr. q. 1. dub. 1. Vasq. 1. 2. d. 59.
Secundo quaeritur, utrum conscientia sit in voluntate? Quod sic, ad Hebr. 13. Confidimus enim quod bonam conscientiam habemus; bonitas pertinet ad voluntatem ; igitur et conscientia.
Praeterea, si esset in intellectu, tunc plus sciens de agibilibus, esset plus * conscientiatus ; consequens est falsum; ergo et antecedens,
Ad oppositum, Ecclesiastes 7. Scit enim. conscientia tua, quia et tw crebro maledixisti aliis. Hoc etiam patet de actibus conscientiae, qui sunt testificare, accusare, judicare, etc. quae omnia pertinent ad rationem et intellectum ; ergo, etc.
Hic dicitur,quod lex naturae principia naturalia 2agendorum continet, et dicit quod synderesis est pondus voluntatis, conscientia vero ejusdem habitus; quaere.
Hic est primo notandum, quod mon sunt idem in operandis ratio recta et conscientia. Ex universalibus enim regulis operandorum, quae sunt de dictamine legis nature, quasi ex propositione majori, et particularibus operandis sumptis sub 1llis regulis universalibus consilio ratiOni$, quasi ex minori propositione, forinatur ratio recta operandorum particularium. Sed nondum ex hoc habetur operandi conscientia, quia. tunc omnis habens operandorwum notitiam haberet de operan- do conscientiam, et habens majorem notitiam, haberet. de operando conscientiam strictiorem, quod. falsum est, quoniam videmus scpius habentes majorem operandorum notitiam minorem — habere operandi conscientiam ; et hoc ideo, quia conscientia ad partem anime — cognitivam non pertinet, sed ad. affectivam, sicut enim in. cognitiva sunt lex naturalis et universalis regula operandorum, et ratio recta, ut particularis; sic ex parte | voluntatis est quidam universalis motor stimulans ad opus, secundum regulas universales legis naturae ; et dicitur synderesis quo est in voluntate quedam naturalis electio, semper concordans cum naturali dictamine legis nature. Et ideo dicitur synderesis, hoc est conclectio, a Syn. quod est con, et haeresis quod est electio. Et quidam motor particularis stimulans ad opus, secundum dictamen rationis recta, et dicitur conscientia, quae est in voluntate quedam electio deliberativa semper concordans cum dictamine rationis recte; et ideo dicitur conscientia, hoc est cum scientia, quia electio in. voluntate deltiberativa concordans cum scientia in ratione recta, et. quae sequuntur. ibidem.
Refutat Henricum asserentem synderesin et conscientiam esse habitus voluntatis ; de synderesi affert duas rationes, de conscientia quatuor, et sunt satis clarze,
Contra istud (a) arguitur primo de synderesi, quia si ipsa habeat, actum elieitum necessario tenden- ! tem in bonum et resistentem malo, et nihil tale est in voluntate, ergo ipsa non est in voluntate. Probatio assumpti, quia dist. 1. primi lib. ostensum est, quod voluntas non necessario fruitur fine ostenso, nec aliqua potentia, vel vis, vel habitus in ea potest esse principium necessario fruendi; igitur nec principium necessarium concorditer volendi principiis praeticis, quae sumuntur a fine.
Praeterea (b), si esset aliqua talis potentia, vel vis, vel portio in voluntate, quae actu elieito necessario tenderet in bonum, et resisteret malo, ipsa esset suprema in tota voluntate, quia ipsa respiceret finem ultimum, a quo sumuntur prima principia praetica; igltur in potestate ejus esset ipsa voluntas, secundum quamlibet vim et portionem ejus inferiorem, ita quod ipsa movente, portio vel vis inferior obediret sibi, et conformiter moveretur; igitur ipsa impediret omne peecatum in voluntate, quia sicut ipsa necessario moveretur, ita tota voluntas necessario moveretur ad ejus motum et ab ea, et si tota voluntas esset recta, nullum peecatum esset in voluntate.
Contra aliud (c) de conscientia arguitur primo, quia habitus appetitivus non generatur ex uno actu;sed ex uno syllogismo practico, dedueendo evidenter aiiquid conclusum ex primis principiis practicis fit conscientia; igitur non est habitus appetitivus acquisitus. Patet etiam quod non est innatus, neque portio, nec vis.
Praeterea (d) quod matum est causari ab aliqua causa, non potest causari ab alia nisi virtualiter contineat perfectionem illius eaus? ; habitus voluntatis natus est causarij ab actu voluntatis. sicut a propria causa ;igitur non potest causari ab alio actu, nisi iste actus contineat in se virtualiter actum voluntatis. Sed actus intellectus non potest continere in se virtualiter actum voluntatis secundum istum, quia actus voluntatis est perfectior; igitur non potest intelleclus per actum suum causare in voluntate tale pondus, quod sit quasi habitus voluntatis.
Praeterea, (e) aut potest voluntas istud pondus non recipere, et tunc intellectus non erit causa ejus suffielens ; causa enim sufficiente agente sequitur effectus, maxime quando passivum est debite approximatum. Aut non potest non recipere, et tunc stante illa considerat1one-actuali in ratione, non potest voluntas istud pondus deponere, quia non minorem necessitatem habet ratio in conservando pondus causatum, quam in causando.
Praeterea, aut necesse est voluntatem agere secundum illud pondus datum, aut non. Si sic, igitur non est libera, quia agens hujus ponderis est. naturalis causa ; igitur et effectus ejus erit forma naturalis ; igitur necessario agens secundum illud pondus, non libere agit, quia non est in potestate ejus slc, vel aliter agere. Si non necesse est agere secundum istud pondus, quod etiam videtur velle Apostolus «d Roman. secundum illam Gloss. quiquid est. contra. conseentiam, etc. ex quo patet quod peecatum aliquod potest committi contra conseientiam, et tunc sequitur, qued stante conscientia perfecta, potest voluntas velle opDosifum eius, quod dictatur se- eundum illara, et ita nunquam per acetum voluntatis corrumpetur iste habitus; quod videtur absurdum (f), ponendo quod sit habitus voluntatis.
Resolvit synderesin, si est aliquid praeter potentiam, quo elieiatur actus, esse habitum principiorum practicorum, ut quod summum bonum sit diligendum, malum e contra ; et sic ad intellectum spectat ; similiter conscientiam esse habitum conclusionum fpraetiearum, cui eonformatur electio recta. Bassol. Leuch. et Tartar. hic secundum mentem doctoris, putant ex pluribus assensibus necessariis circa principia praetiea generari habitum.
Ad quaestiones istas (g), Si synderesis ponatur aliquid habens actum elicitum semper necessario tendentem in actum justum et resistentem peccato,cum nihil tale ponatur in voluntate, non potest ibi poni; igitur est in intellectu ; et si sic, non potest aliud poni quam habitus principiorum, qui semper est rectus, quia ex ratione terminorum virtute luminis intellectus naturalis, statim intellectus acquieseit illis; et quantum (h) est tunc ex parte intellectus, liberum arbitrium natum est concorditer velle istis principiis,licet, prout deficit reliqua causa partialis, libere non velit, quia non est ibi aliqua necessitas.
(i) Secundum hoc etiam conScientia potest poni habitus proprius eonelusionis praoetics, secundum cujus actum nata est conformari electio recte in agibilibus, et ita dicitur stimulare ad bonum, inquantum liberum arbitrium fotum habet unam causam partialem . recte dispositam, et sequeretur recta bona volitio, nisi esset defectus alterius causa partialis concurrentis, scilicet. voluntatis.
Ad primum (k) argumentum di.60, quod remurmurat ostensive, quia ostendit bonum esse volendum, et in hoc est occasio remurqurandi contra malum.
Ad aliud dico, (l) quod voluntas, quae est potentia libere agens, non neeessario vult commodum, sicut nee necessario vult justum actu elieito ; tamen si ista una potentia consideratur, ut habet affectionem commodi tantum, et non ut habet affectionem justitiee, id est, inquantum est appetitus non liber, non esset in ejus potestate sic non velle commodum, quia sic praeeise esset appetitus naturalis naturae intellectualis, non liber, sicut appetitus bruti est appetitus naturalis naturae sensitive.
Dico igitur, quod illa propositio Anselmi: commoda non velle nequit, debet intelligi non de tota potentia, quae modo libere potest non velle, , non tantum commoda, sed etiam ! justa, quia libere: potest - haec et illa velle et non velle, sed debet intelligi de illa inquantum praecise affecta affectione commodi,hoc est, ut considerata sub ratione talis appetitus, non tamen ineludendo in appetitu tali libertatem; sed hoc modo nullum actum elicit in nobis; ideo dia jams solvendog 1 gu0d synderesis est aliquid habens actum elieitum.
Per idem ad tertium, quod voluntas naturalis, ut necessario tendit in volitum, non habet actum elicitum circa illud, sed ipsa est tantum inclinatio quaedam in tali natura ad perfectionem sibi maxime convenientem, et ista inelinatio necessario est in natura, licet actus eonformis huie inclinationi et natura non necessario eliciatur. Actus enim non elicitur, sive conformis, qui dicatur naturalis, sive difformis, qui dicatur contra naturam, nisi a voluntate libera, qua quantumcumque velit oppositum eius, ad quod est incli- natio, nihil minus est necessaria illa inelinatio ad illud ad quod inclinat, quia stat, stante natura,
Ad ultimum dico, quod hae sola natura est libera, et habens modum agendi superiorem omni alia natura creata.
Ad argumenta (m) secundae quaestionis dico, quod habitus intellectus practici dicuntur boni vel mali, propter convenientiam eorum ad voluntatem, sicut e converso, voluntas potest dici recta vel curva, propter convenientiam ejus ad actum rectum vel non rectum speeulativum, qui est. formaliter in intellectu, tamen bonitas est voluntatis, sicut, rectitudo intellectus, sed bonitas magis transumitur ad intellectum practicum quam speculativum.
Ad aliud responderi potest illud Philosophi.7. Ethicorum, cap. 3. quod in passionibus existentes quidam dicunt verba snigmatica, sciunt autem nequaquam; et ita posset concedi quod simpliciter sciens scientia practica, non tantum seiens dicere verba, est conscientiatus, et magis sciens magis conscientiatus; et. haec maxime videtur debere dici ab illo cujus opinio est jam improbata, quia secundum eum, in eodem instanti temporis, in quo est voluntas mala, ratio exc:zecatur, ut sic nullus habeat minus de conseientia, etiamsi pertineat ad voluntatem ; est igitur argumentum commune Sibi sicut alii parti, et solvi potest sicut modo praedicto.