Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens

QUAESTIO UNICA. Utrum aliquis actus possit esse. indifferens ?

Ales 3. p. 9g. 25. m. 5: D. Thom: 1. 2:4. £8. a.8. et 9. D. Bonav. h£c a. 1. q. 3. BEochard. 40. a. 2. q. 3. Dürand. ;bi q. 1; Gabr. q.. un. Capr. g. 2. Major q. 3. hic. Herr. hic d. 28. q. 15. Vasq. 1. 2. d. 52. Angles 2. d. 40. g. un. concl. 2. Alm. tract. 1. mor. c. 14. Angest. in mor. cap, 8. Assor. tom. 1. 1. 2. cap. 4. q. 3.

Circa distinctionem quadragesimam primam quaeritur, utrum aliquis actus possit esse indifferens ? Quod non, quia inter habitum et privationem non est medium ; bonum et malum sunt privative opposita ; ergo, etc. Major patet, quia 10. Metaph. opposita privative sunt contradictorie opposita circa aptum natum; inter contradictoria non est medium, 4. Metaph. ergo, etc.

Praeterea, ex actibus generatur habitus: ergo si inter acetum bo- num et malum esset aliquod medium, aliquis esset habitus, qui nee esset bonus nec malus. Contra, Ambrosius in littera: affectus tuus. operi nomen imponit ; sed si nullus actus ex se esset indifferens, non posset ex uno actu esse bonus per se, et ex alio malus.

SCHOLIUM.

Refert sentent. D. Thom. et Bonav.et resolvit probabiliter dari actum individuum, liberum, qui non sit bonus nec peccatum, quia non constat Deum nos obligare ad singulos actus referendos in eum actualiter vel virtualiter ; et alterum horum videtur requiri ad meritum. Pro hoc est Hieron. epist. 2. apud Aug. Nazian. oratione tertia contra Jul. Greg. hom. 27. in Evang. in Mat. 12. de omni verbo otioso, etc. non obstat, quia Chrysost. explicat, verbum otiosum esse quod mendax est, et calumniam habet; et similiter Theoph. et Oecum. et favet textus, quia de pernieijoso agit, interl. exponit de frivolis et fabulis, nee otiosum est, quod habet aliquam utilitatem naturalem, ut expellere frigus sine ulla ratione honesti.

Hic dicitur, (a) quod nullus singularis actus est indifferens, actus , tamen in communi est indifferens; quaere D. Bonaventuram.

Aliter posset dici, (b) quod aliter potest esse de bonitate et malitia morali, et de bonitate meritoria et malitia demeritoria. In prima bonitate et malitia, comparando ad actum naturalem, videtur posse inveniri actus indifferens, qui scilicet. habeat determinatam speciem. in genere naturas per comparationem ad omnes causas suas, et possit tamen habere indifferenter bonitatem moralem et malitiam. Quod probatur primo. quia secundum Philosophum 2. Ethic. habitus justitiae generatur ex operibus justis, non tamen juste factis; iste actus non est bonus moraliter, quia non ex virtute. Similiter de actibus elicitis post virtutem, quia non videtur necessitas, quod voluntas habens virtutem, semper utatur ea necessario, sed tantum quando occurrit passio ita vehemens, quae subverteret rationem, nisi utatur virtute. Secundo etiam (c) modo loquendo de bono et malo, videtur esse medium inter actum bcnum et malum ; supposita enim bonitate morali, ut dictum est in quest. praecedenti, meritum videtur esse ex relatione ad finem debitum, quae relatio est ex charitate inexistente. (d) Potest autem actus referri ex charitate in finem ultimum tri, plieiter. Uno modo actualiter,sicu£ eozitans actualiter de fine diligit "illum, et vult aliquid propter illum. * Alio modo virtualiter, sicut (e) ex cognitione et dilectione finis deventum est ad volitionem hujus entis ad finem, puta ex cognitione et dilectione Dei pertinente ad portionem superiorem, portio inferior considerat talem acetum, puta poenitenli), esse assumendum, et postea illum exequitur volendo, non tamen tunc referendo in finem, quia nee tunc aoetualiter cognoscitur nee diligitur. Tertio modo (f) habitualiter, puta si omnis actus referibilis in finem manens cum charitate, quae est principium - referendi, dicatur referri habitualiter. Triplie autem modo (g) potest dici actus non referri. Uno modo i nesgative absolute, quia non refer- tur actualiter nec virtualiter. Alio modo privative, quia non est natus referri, sicut peccatum veniale, quia licet stat cum charitate, non est tamen natum cum charitate referri in finem. Tertio modo contrarie, scilicet quia corrumpit prineipium referendi, scilicet charitatem, ut peccatum mortale. De illis duobus membris ultimis, certum est quod illi actus sunt mali, scilicet. peccatum veniale et peccatum mortale. De duobus primis (h), certum est quod primus actus est meritorius, et satis probabile est de secundo. De duobus mediis, scilicet de actu, qui tantum refertur habitualiter et negative, id est qui non. refertur nec actualiter nec. virtualiter, dubium est utrum talis actus sit meritorius, vel peccatum veniale (quia mortale peecatum non potest esse) aut sit talis actus indifferens. Si ponatur alterum duorum primorum membrorum, videtur quod homo existens continue in gratia, vel mcreatur continue, vel peccet mortaliter, vel saltem venialiter, quia multos tales actus elicit continue, qui nec referuntur actualiter, nec virtualiter, secundum dictum modum.

Ideo probabile (i) videtur tales actus indifferentes ponere, quia non habent sufficientem rationem malitiee pertinentem ad peccatum veniale, quia possibile est nullam deordinationem esse in eis, qua sufficiat ad rationem peecati. Non enim tenetur homo, nec tentione necessitatis, contra quam sit peccatum mortale, nec tentione minorl, contra quam sit peccatum ve- niale, referre semper actum suum in Deum actualiter vel virtualiter, quia Deus non obligavit nos ad hoc, neque videtur esse in istis actibus suffieiens ratio bonitatis, ut sint meritorii, quia non videtur minor relatio sufticere ad meritum quam relatio virtualis, qualis non est hic.

Sunt ergo multi actus indifferentes, non tantum secundum esse, quod habent in specie natura, sed etiam secundum esse, quod habent in ese morali; et sunt etiam indifferentes ad bonum meritorium et malum demeritorium, quia unum (k) individuum potest esse tale et aliud tale. Multi etiam singulares actus eliciti sunt indifferentes, qui nec sunt tales neque tales, et non solum actus non humani, de quibus non est sermo, sicut movere barbam, levare festucam et hujusmodi, quae procedunt ex sola imaginatione, non ex libero arbitrio impellente, sed etiam de actibus libere elicitis.

Ad argumenta (l. Ad primum dico, quod non sunt privative opposita circa actum, loquendo de bonitate et malitia morali, vel etiam loquendo de bonitate et malitiaa. meritoria et demeritoria; non enim est actus malus ex hoc solo quod caret bonitate tali vel tali, sed quia earet bonitate, quam debet habere; non autem omnis actus debet habere talem bonitatem.

Ad aliud concedo, quod ex similibus actibus generatur similis habitus, et ita ex multis actibus indifferentibus, potest generari consimilis habitus ad consimiles actus in genere immobiliter inclinans ; non tamen inclinat ad eos, ut bonos nec ut malos, sicut etiam ipse in se neque est bonus neque malus, sicut nec etiam generatur ex actibus bonis vel malis, et itaa inconveniens, ad quod dedueit ratio, non est inconveniens, sed tanquam verum concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1