Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnis actus sit bonus ex fine

QUESTIO UNICA. Utrum omnis actus sit bonus ex fine

Alensis 2. p. 9. 100. m. 2. et q. 107. m. 3. a. 2. et per totum. D. Thom. 1. 2. 9.18. a. 1. 3. 4. 6. ubi Cajet. Conrad. Med. D. Bonav. ^2c a. 1. q. 1. Richard, 1. g. 1. Gab. 4. 1. Durand. 2. d. 38. q. 1. Greg. q. un. Herrera hic disp. 28. q.2. Vasq. 1. 2. d. 51. vide Scot. quodl. 18. S De primo.

Quaero circa distinctionem quadragesimam : Utrum omnis actus sit bonus ex fine? Quod sic, Augustinus in littera cap. 3. Bonum opus intentio facit.

Praeterea, actus intelligendi est verus ex principio; sed finis est hie sicut ibi principium; ergo, etc.

Praeterea. bonitas est, ab aliqua una causa; nulla alia potest dari nisi finis.

Contra, Augustinus contra mendacium, et ponitur in littera, dicit quod multi actus non possunt esse boni, etiamsi propter finem bonum fiant.

SCHOLIUM.

Declarat optime exemplo de pulchritudine, quid sit bonitas naturalis, quae non est illa quae convertitur eum ente, aec etiam quid sit malitia ei opposita.

Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.

De primo dico, quod sicut in corpore pulchritudo est ex aggregatione omnium convenientium illi corpori, et inter se, puta quantitatis, ;coloris et figures, sicut oval Augustinus 8. de Trin. cap. Bona facies, etc. ita bonitas naturalis ( non est illa, quae convertitur cum ente, sed illa, quae habet oppositum malum ) est perfectio secunda alicujus rei integrata ex omnibus convenientibus sibi et sibi invicem, et omnibus illis concurrentibus,est perfecta bonitas,juxta illud Dionysii: Bonum est ex perfecta et causa integra. Omnibus autem istis deficientibus, et natura stante, quae deberet perfici illis, est perfecte mala; quibusdam subtractis, est mala, sed non perfecte, sicut de pulchritudine et turpitudine in corpore; actus autem naturaliter natus est convenire caussae suae efficienti, objecto, fini et formas ; tunc igitur bonus est naturaliter, quando habet omnia convenientia, quantum ad ista, aus nata sunt eonvenire sibi natu- raliter, et concurrere ad esse ejus naturale.

SCHOLIUM.

Resolvit ad bonitatem moralem actus requiri omnia, quae. secundum rectam rationem ei debentur. Primum est, quod sit conveniens agenti, v. g. diligere respectu hominis. Secundum, objectum hujus, bonum. Tertium, ordinatio hujus ad finem, et sic de aliis circumstantiis quae continentur hoc versu: Quis, quibus auxiliis, quid, ubi, car, quomodo, quando, De quibus Arist. 3. Eth. c. 1. Greg. Nyssen. D. Philos, -e.-2. D, Thom; 13954. 1. 3: 5.V108 Scot. quodl. 18. 8 De primo, 'et quodl. 16.

De secundo dico, (b) quod bonitas aetus moralis est ex ageerecatione, omnium convenientium actui, non absolute ex natura actus, sed quae conveniunt ei, secundum rectam rationem ; quia igitur actui ratio recta dictat determinatum objectum convenire, et determinatum modum, et alias circumstantias, non est completa bonitas ex solo fine. Sed prima ratio bonitatis ojus est ex convenientia actus ad efticiens, a quo actus dicitur moralis, quia libere elicitus, et hoc est commune actui bono et malo, neque enim actus est laudabilis, nec vituperabilis, nisi sit a voluntate.

Secunda conditio est ex objeeto (d), quod si sit conveniens, tunc est actus bonus ex genere, quia est indifferens ad bonitates ulteriores, qua sumuntur ex eircumstantiis specialibus, sicut genus est indifferens ad multas differentias; post istud prima circumstantia est ipsius finis; nec ista sufficit sine aliis circumstantiis, sicut, est circumstantia forme, puta, quod debito modo fiat, quod pertinet ad quartam ecircumstantiam et sequuntur cireumstantiae magis extrinseca, scilicet quando et ubi, et hujusmodi. Patet igitur quod sola bonitas finis etiam eum intenditur, secundum rectam rationem, non sufficit ad bonitatem actus, sed requiruntur alio?» eireumstantisa, secundum ordinem praedictum ad hoc quod bonitas sit. |

Ad auctoritatem (e) Augustini, patet, quod est ad oppositum, quia etsi finis sit conditio principalior pertinens ad bonitatem actus, non tamen est sufficiens simpliciter, loquendo etiam de bonitate meviti. quae addit, super bonitatem mora. lem; illa est principaliter ex fine, quia supposita completa bonitate morali superadditur bonitas meritoria ex relatione debita istius actus ad finem, quae relatio debita fit inquantum elicitur a charitate, et quoad hoc possunt auctoritates de fine exponi, quod scilicet bonitas meritoria est ex fine.

Ad secundum dico, (f) quod causa efficiens actus intelligendi, illa quae . est ex parte intellectus vel habitus intellectus, naturaliter agit, nec potest difformiter agere ipsi objecto, et ideo semper recte agit; non sic voluntas semper conformiter agit suo objecto, quia est causa libera non naturalis. Quando igitur est rectitudo ex parte principali moventis, totus actus est rectus, non ita hic ex parte finis.

Ad tertium dico quod illa una bonitas integrat in se perfectiones omnes convenientes actui, et non est aliqua una sola, sicut nec pulchritudo in corpore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1