Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia

QUAESTIO I.

Utrum voluntas peccare possit in. Spiritum sanctum.

D. Thom. 1. 2.quaest. 78. et quaest. 14. art. 1. 2rue il pci uet:4-ut-velenss 9:10.473. im. 1. D. Bonav. Atc a. 1. q. 1. Richard. a. 1. g.:1. Dur. 9. 1. Gabr. 4.1.

Circa istam quadragesimam tertiam distinctionem, in qua Magister agit de peccato in Spiritum sanctum, quaeruntur duo, primo: utrum voluntas possit peccare in Spiritum sanctum? Secundo: Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia, volendo aliquid non ostensum sibi sub ratione boni veri, id est, boni simpliciter, vel boni apparentis et secundum quid ?

Circa primum arguitur, quoda non, quia qui odit me, odit et Patrem meum. Joann. 15. ubi dicit. Glossa: Quod qw peccat in unam personam, peccat et in aliam. Et Joan. 15. Qui diligit me, diligit et Patrem meum.

Item, si potest esse peccatum in Spiritum sanctum, hoc erit peccatu "n quod opponitur charitati, quia secundum Magistrum dist. 17. primi libri, charitas est Spiritus sanctus, et patet primae Joann. 4. Deus charitas est; sed charitati opponitur odium ; sed voluntas non potest odire Deum,quia in eo nulla ratio mali est.

Praeterea, si est aliquod peccatum in Spiritum sanctum, illud est irremissibile secundum sententiam Salvatoris, Matth. 12. sed nullum. peecatum est irremissibile secundum Augustinum primo Retraclationum; ergo nullum peccatum est in Spiritu sancto.

Contra est Magister in littera.

SCHOLIUM. Explicat, sicut datur actualis conversio ad unam personam, non ad alias, ut constat ex crationibus Eeclesic, similiter dari aversionem actualem ab una, non ab aliis, hxe tamen continet virtaalem aversionem ab aliis, de quot. 1.d. q. 2. n2 Z

Respondeo, (a) hic primo videndum est, quomodo potest esse peeeatum aliquod praecise in Spiritum sanctum. Ubi sciendum est quod peccatum est aversio a Deo, et conversio ad ccreaturam. Inquantum autem peccatum formaliter vel virtualiter avertit a Deo, et inquantum cedit in irreverentiam alicujus personae, sic non potest avertere ab una persona quin avertat ab alia virtualiter, neo ut sie, potest. quis peccare in unam personam, quin peccet in aliam. Sed si intelligatur (b) quaestio de aversione actuali, posset videri eadem ratione, quod nec aversio actualis posset fieri ab una persona, nisi actualiter fieret ab. omnibus.

Videtur tamen mihi contrarium, scilicet quod posset fieri aversio actualis ab una persona, non ab alia. Quod probatur primo sio, cum sint tres articuli respicientes distincte tres personas, possibile est aliquem errare in uno articulo; cet non in: 3l)0, .et. per eonsequens peccare actualiter in unam personam, et non in aliam, quia habita actuali consideratione de una, non oportet quod habeatur de alia ;inqualibet autem persona invenitur ratio ultimi finis, quiae ratio omnis boni: igitur llli, ut sic, potest fieri reverentia et irreverentia, non habita consideratione ad alias personas; et hoc videtur facere Ecclesia. ut, patet in colle- ctis, in quibus concluditur in fine: Per Dominum nostrum Jesum Ghristum, ete, Primo enim praemittitur Pater, ad quem oratio communiter dirigitur, et in fine subnectitur Mediator, in cujus nomine petit et orat Ecclesia ; unde si quis orando: Per Dominum mostrum Jesum Christum, intenderet petere in nomine Trinitatis, nihil peteret, quia petitur in nomine Mediatoris, qui Christus est. Videtur ergo Eecclesla in orando, orare unam personam, et non.aliam actualiter. Hoc etiam patet in illo Hymno: Veni creator Spiritus, ubi multa ponuntur, qua non conveniunt nisi Spiritui sancto, ut puta quod sit donum et. talia.

Praeterea (c) magis distinguitur. persona a persona quam essentia. a persona, quia inter personas est oppositio relativa, non sic autem inter essentiam et personam. Sed possibile est aliquem stare in aetuali consideratione essentiae divinae, nihil eogitando de persona (ut patet in Philosophis), et sic considerare essentiam non considerando personam, inveniet in ea rationem finis et. omnis boni, et per consequens essentiae, ut essentia est, potest facere reverentiam vel irreverentiam, non faciendo alicui persons; ergo potest facere uni persone non faciendo alteri.

Dices, (d) quod non est simile de personis, ef. de. persona et essentia, quia persone sunt correlative, et intellectus non potest habere actum circa unum correlativum, quin habeat circa aliud, et sic non potest fieri irreverentia uni persons, quin fiat omnibus. Sed hoc non valet, quia quantumcumque sint correlativa, tamen circa extrema sunt duo actus intellectus, sicut patet de accidente et subjecto; qui enim intelligit aeeidens, non propter hoc intelligit subjeetum eadem intellectione, licel actus comparandi sit unus. Praeterea, Pater sub ratione Patris non dicitur correlative ad Spirituur sanctum; igitur Patri potest. fieri reverentia actualiter, licet actualiter non fiat Spiritui sancto; et sic possibile est, quod actualiter quis peccet in unam personam, non peccando in aliam actualiter; sed tamen virtualiter necesse est ipsum cogitare de omni, cum facit reverentiam et 1rreverentiam uni, et ita virtualiter facere idem omni. Et si eliciat aliquam opinionem erroneam circa unam personam, virtualiter elicit circa omnes, quiaearum est una bonitas et una sapientia ; non tamen est necesse,si actualiter peccat in unam, quod peccet actualiter in aliam. Sed isto modo non accipitur peccatum in Spiritum sanctum, ub si aliquis peccet in ipsum, et non in aliam personam; sed dicitur peccatum in Spiritum sanctum, non proprie, sed appropriate, ut quia peccatum aliquod est contra appropriatum Spiritui sancto, secundum quod dicimus, quod bonitas est. appropriata Spiritui sancto, ideo peccatum ex certa malitia dicitur esse peccatum in Spiritum sanctum; Patri autem appropriatur potentia, ideo peccatum ex infirmitate dicitur appropriate contra Patrem; sapien. tia antem appropriatur filio, ideo peecatum ex ignorantia dicitur esse contra Filium.

SCHOLIUM.

Resolvit peccatum contra Spiritum sanctum esse finalem impoenitentiam ex desperatione, ita Aug. de ver. et fal. poen. cap. 4. l. A. contra Crese, e.8. et ep. 50. Fulg. de fide ad Petr. 3. Sumitur tamen peccatum in Spiritum sanctum latius pro omni peceato ex malitia contra effectum Spiritui. sancto appropriatum, et sic dividitur in sex species, Vide D. Bonav. hic art. 3. q. 1. peccatum primo modo sumptum est omnino irremissibile, Secundo modo sumptum dicitur irremissibile propter difficultatem remissionis. Unde Chrys. hom. 42. in Matt. dicit forte aliquos ex illis, quibus loquebatur Christus, conseeutos fuisse misericordiam illius peccati, quod dictum est irremissibile ; notat etiam dici irremissibile in hoc ssÓeculo et futuro, quia in utroque punitur; idem significat D. Thom-3. pcg.30539. 1. A0 d.

Dico tamen breviter (e) quod omne peeeatum, quod est in voluntate, non pracedente perturbatione, vel passione, nec ex ignorantia in ratione, est peccatum ex certa malitia; et sic forte peccavit Adam, quia in eo non fuit perturbatio ex passione praecedente nec ignorantia. Sed tamen non omne peccatum sic ex malitia et sine perturbatione voluntatis, et ignorantia rationis commissum, est peccatum in Spiritum sanctum, quia sic peccatum in Spiritum sanctum, non esset peccatum gravissimum ; peccatum enim ex certa malitia potest esse contra praccepta secundae tabulee, quae non sunt gravissima, quia tantum virtualiter avertunt a fine.

Oportet igitur ut sit contra praeceptum primae tabula, quia tunc actualiter et formaliter avertit ab objecto illo perfectissimo et ultimo fine; nec adhuc omnia praecepia primas tabula sunt in Spiritum sanctum, quia oportet ad hoc quod sit peccatum gravissimum, quod opponatur actui perfectissimo eonversivo ad Deum. et sic quia actus charitatis ut dilectic Dei, est actus perfectissimus conversivus ad Deum, si haberet op: positum, scilicet odium Dei, hoc esset maximum peccatum. Sed non credo, quod talis actus charitatis habeat oppositum actum contrarium, quia Deus non potest odi ri ab aliqua voluntate, ut dicitur in quarto; ergo peccatum in Spirium sanctum, non est odium Dei, quia formaliter non potest Deus odiri. Cum igitur (f) post dilectionem Dei actus perfectissimus, quo voluntas tendit in Deum, sit actus spel, oppositum ejus erit peecatum gravissiinum. Et hoc est peccatum desperationis sive obstinationis in malo eum desperatione et proposito non poenitendi; et hoc est peccatum in Spiritum sanctum.

Et secundum hoc ad peccatum in Spiritum sanctum requiruntur bris "senheet quod "srit^"ex" eerta malitia, quod sit contra praceptium prima tabulae, et quod sit actus oppositus perfectissimo aciui conversivo ; et hoc modo est peccatum in Spiritum sanctum, et est finalis impoenitentia, non quia homo decedit sine poenitentia, sed quia habet propositum de nunquam poenitendo, et oritur ex desperatione. Et sic dicit Augustinus de Fid. ad Petr. quod pessimi homines incidunt in hoc peccatum, ut patet de Cain, qui dixit Gen. 4. Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Credidit enim misericordiam Dei esse minorem suo delicto, et misericordia Dei est bonitas, qua appropriatur Spiritui sancto, et ideo dicitur peccatum in Spiritum sanctum, ut patet in littera. Eodem modo Judas Math. 97. et ponitur in littera cap. illo. Est autem peccati hujus assignatio, de quo dicit. Augustinus lib. 1. de Serm. Domini in monte, quod Judas desperans facilius cucurrit ad laqueum quam humiliatus ventam peteret; et de numero isto fuit Achitophel ille, 2. Reg. 17.

Dicitur autem peccatum hoo irremissibile, non simpliciter ; unde secundum Magistrum in littera, hoc peccatum non remittetur hie nec in futuro, quando non habet poenitentiam comitem, sed hoc convenit cuilibet peccato mortali. Verumtamen hoc peccatum dicitur irremissibile, eo modo quo nullum aliud peccatum dicitur irremissibile dupliciter. Primo, quia nullum peceatum aliud opponitur directe principio remissionis in remittente nisi istud, quia hoc solum direete aufert a Deo misericordiam, qua est principium remittendi peceata, et non dat sibi nisi justitiam ; et hoc habet inquantum est cum desperatione; talis enim diffidit et desperat de misericordia Dei. Secundo, quia corrumpit dispositionem ad remissionem in eo cul debet remitti, quia sicut dicitur in quarto, principium dispositivum ad remissionem peccati in peecatore, est aliqualis displicentia de peceato eum conversione ad Deum ; hoc autem peccatum, inquantum habet propositum de non poenitendo in tali obstinato, tollit omne tale dispositivum.

Ad primum patet per praedicta, quod non potest aliquis diligere, nec odire unam personam. nisi virtualiter diligat vel odiat aliam, potest tamen actualiter diligere unam non diligendo actualiter aliam.

Ad secundum etiam patet responsio in questionis solutione, quia illud peccatum est principaliter contra spem, et potest sic dici, etiamsi teneatur opinio Magistri decharitate. Ad tertium patet quomodo est irremissibile.

QUAESTIO II. Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia, volendo aliquid non ostensum sibi sub ratione boni veri, id est, boni simpliciter, vel boni apparentis et secundum quid ?

Di Thom: 1. 2. 9. 8. a. 1. et p.q. 19. a. 8; et 2. NEC 2. 0. 2. D. Bonay: 22 d 234 ». 95d. 1. quo Dur.'25(.:g.-4. "Iiehard.' a. 2. Q. 2. et d. 39. q. 2. Occham 8. g. 13. d. 5. Mayr. 2. d. Enugz 1. Cord; E29. 12.^ Alm. /ract..3. Mor. c. 4. Vasq. 1. 2. d. 31. ubi non bene citat. Bonav. ei Richard.

Hic dicitur (a) quod non, secundum auctoritatem Dionysii 4. de Div. Nom. nullus operatur ad. malum aspiciens.

Sed contra hoc (b), quia tunc videtur quod voluntas creata non posset tendere in objectum sub aliqua ratione, sub qua non posset tendere voluntas divina ; voluntas enim divina potest tendere in omne bonum substratum illi deformitati, licet non in illam rationem malitiee concomitantem. Et si concedlatur quod omne volibile ab una voluntate sit volibile ab alia, quia omnis voluntas habet objectum aeque ecommune, non tamen illud quod est ordinate volitum ab una voluntate, est ordinate volitum abalia, quia ordinatum velle non est ex solo objecto, sed ex convenientia actus et objecti circa illam potentiam ; potest enim convenire uni voluntati aliquis actus circa aliquod objectum, qui non convenit alteri.

Aliter arguitur (c) contra illam opinionem, quia apprehendatur odium Dei ab aliqua potentia iutellectiva creata non errante, nec per consequens ostendente illud sub ratione boni, sed tantum mali; si voluntas potest istud velle, patet propositum quia nulla est bonitas in isto actu prior ipso actu volendi; si enim assignatur aliqua bonitas, propter actum volendi, hoc non est in objecto ; ut pracedit actum, sed est in 1pso, ut. sequitur acetum volendi.

(d) Si autem non potest in illud malum ostensum, nisi sub aliqua ratione boni et non mali, ergo vel simpliciter non potest in illud, vel oportet rationem esse exceccatam prius naturaliter, quod videtur inconveniens, et. contra illud 7. Ethi-. corum : Stante ratione universali, et particulari, etc.

SCHOLIUM. Impugnata opinione dicente voluntatem non posse tendere in malum sub ratione mali, dubius manere videtur,an sic possit necne, et sic mansit 1. dist. 1. quazs. q. S ad arg pro opin. et supra dist. 6. quaest. 2. n. 1: Tamen 4. dist. 49. quaest. 10. S ad secundum art. resolvit non posse nos habere cirea malum nisi nolle, nec circa bonum nisi velle ; explicat clare quomodo peccatum ex passione fit contra Patrem, ex ignorantia contra Filium, ex malitia seu ex plena libertate contra Spiritum sanctum.

Si tenetur (e) in ista questione quod sic, facile est distinguere peccatum in- Spiritum sanctum ab aliis peccatis. Voluntas enim, quia conjuneta est appetitul sensitivo, nata est condelectari sibi, et ideo peeeans oeeasionaliter ex inclinatione appetitus sensitivi ad suum delectabile, peccat ex passione, quod dicitur peecatum ex infirmitate sive ex impotentia, et est appropriate in Patrem, cui attribuitur potentia. Ipsa etiam agit per cognitionem intellectualem, et ideo ratione errante, ipsa recte non vult, et peccatum ejus ex errore rationis dicitur peccatum ex ignorantia, et est contra Filium, cul attribuitur sapientia. Tertium etiam esset peccatum ipsius secundum se ex libertate sua non condeleectando appetitui sensitivo, neque ex errore rationis, et istud est recte ex malitia, et appropriate contra Spiritum sanctum, cui appropriatur bonitas.

Si famen non ponatur voluntas creata (f) posse velle malum sub ratione mali, adhuc potest assigna- ri peccatum ex certa malitia, quando voluntas ex libertate sua absque passione in appetitu sensitivo et errore in ratione, peccat; ibi enim est plenissima ratio peceati,quia nihil aliud esta voluntate allieiens eam ad malum, sed ex pura libertate sine alia occasione extrinseea, eligit sibi malum velle, non tamen ex malitia, ita quod voluntas sic peccans tendat in malum inquantum malum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1