Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum potentia peccandi sit a Deo
D.. Thom. 2. d. 44. art. 1 quaest. T: DX (Bons art. 4. :quast..1;: Exechard. guest i2rart qup Durand. quaest. 1. Gabr. q. 1.
Quaero circa distinctionem quadragesimam quartam et ultimam secundi: Utrum potentia peccandi sit a Deo? Videtur quod non, secundum Anselmum de lib. arbitr. Posse peccare non est libertas mec pars libertatis; ergo ex hoc, quod liberum arbitrium est a Deo, non est ab eo potestas peccandi; ergo nullo modo est a Deo.
Contra. Masister addueit in lit- tera auctoritates, cap. 2. et allegat Paulum ad Roman. 13. ubi vult, quod non est potestas nisi a. Deo.
Resolvit potentiam peccandi sumptam pro absoluto ejus, esse a Deo, quia sic est ipsa voluntas; similiter etiam dicendum si sumatur pro respectu ad substratum peccati, sed ut dicit respectum ad formale peccati, non esta Deo, quia formale ejus nihil est.
Respondeo, (a3) aut potentia peccandi dicit immediatum ordinem ad acetum peccandi; aut dicit ipsum fundamentum hujus ordinis, ratione cujus, habens illud, dicitur potens peccare.
Si primo modo, aut ordo est ad actum substratum — deformitati, aut ad illam deformitatem, qua est musobu. SI primo modo; ille ordo est a Deo, sicut et utrumque extremum ' ordinis, 'et ad. illud etiam substratum Deus habet potentiam, quia ipse illud causat, et non tantum voluntas creata, secundum unam opinionem. Si secundo modo, iste ordo ad peccare nihil est, sicut et terminus, scilicet peccare nihil est, et ideo non est a. Deo.
Si autem loquamur de fundamento hujus ordinis, dico quia aliquid positivum est fundamentum illius ordinis utroque modo sumpti. Sicut. enim in potentiis passivis, idem est proximum subjectum habitus et privationis, ita potentia activa libera defectibilis est immediatum subjectum agendo et deficiendo oppositorum, agendo quidem rectitudinis, deficiendo au- tem peccati, et istud absolutum est propria potentia, respectu utriusque, eo modo quo potentia potest esse, respectu eorum, scilicet effective et defective. Hoc modo potentia peccandi est a Deo, hoc est, illa natura quam habens, est potens peccare; potens quidem non efficiendo, sed deficiendo, cujus tamen deficere, istud positivum est proxima ratio.
Et si objicitur, quod voluntas semper deficit, inquantum est ex nihilo, non per aliquid positivum in ea, respondeo, esse defectibile, id est, esse vertibile in nihil, consequitur omnem creaturam, quia est ex nihilo; sed esse sic defectibles sorheet peccando; fest mos prium huie natura, et consequitur eam ratione, qua haec natura specifica, quae potest esse principium oppositorum, agendo scilicet et deficiendo.
Ad Anselmum dico, quod libertas absolute est perfectio simpliciter, unde formaliter ponitur in Deo secundum eumdem ; libertas in nobis est limitata. Potest tamen considerari secundum rationem ejus formalem sine illa limitatione, et tunc non est perfectio. Irmitata, sed perfectio simpliciter. Exemplum, sapientia est perfectio simpliciter, et illius ratio absolute est mm nobis; non tamen sic, sed cum limitatione, ita quod sapientia nostra includit duo, quorum alterum est perfectio simpliciter, alterum non; ita dico, quod hac voluntas hujus speciei, quae est in nobis, includit libertatem, quae est perfectio simpliciter, sed non eam in solam, sed evm limitatione. quae limitatio non est perfectio simpliciter ratione primi; non convenit sibi peccare posse, nec est fundamentum proximum hujus ordinis ad deficere actualiter, sed ratione secundi.
Ita igitur exponenda est auctoritas Anselmi, quia posse peccare nihil est libertatis, ut libertas est perfectio simpliciter, nec aliud probat ratio sua per haec, quod non est in Deo. Siautem accipiatur ista libertas causata, secundum ordinem suum, adhuc non est aliquid ejus, sed ut dicit fundamentum proximum hujus ordinis, est aliquid ipsius. Sicut. autem ista potestas est aliquod ens positivum, ita est a Deo, quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia, cui sit honor et gloria in secula seculorum. Amen.
On this page