Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
D. Thom. 3. p. q. 171. art. 2. ubiCajet. Richard. híc art. 2. quaest. 2. Albert. q. 2. art. 4.D. Bonav. d. 5. art. 2. q. 1. ad 1. Durand. q. 2. Gabr. quaest. 2. Suar. 3. p. tom. 1. disput. 36. Sect. 1. Vasq. d. 71. Baccon híc dist. 7. quasst. 1.
Circa primum, arguitur quod non, quia esse constituit ens, et ita si Christus haberet duo esse, Christus esset duo entia ; aut si esset unum ens, non esset nisi unum per accidens ; sed hoc est inconveniens, secundum Bernardum ad Eugenium Papam : ZLec est marima, inquit, unitas post illam, quae est in Trinitrate. Unitas per accidens non potest esse maxima inter unitates creatas; igitur, etc.
Praeterea, natura humana non unitur Verbo, ut forma materiae, sive ut actus potentiae, sed magise converso, quia Verbum est actus; ergo non unitur, ut dans esse, sed magis ut recipiens esse; igitur, etc.
Praeterea, infinitum non potest recipere esse a creatura ; ergo non habet aliquod esse creatum a natura assumpfa.
Contra 6. de Trinit. cap. 4. et 5. Sicut ab eo quod sapere est sapientia, ita ab eo quod cst esse dicta est essentia ; sed non possunt esse plures sapientiae, quin sint plura sapere; igitur, etc.
Item Anselmus Monol. cap. 6. Sicut se habent ista tria: Lur, lucens, lucere, sic essentia, ens et esse; non possunt autem esse in aliquo plures luces, quin sint plura lucere, quia multiplicato priori essentialiter, necessario muliiplicatur suum posterius ; ergo, etc.
In hac littera tria supponuntur ut certa. Primum, in Christo tot esse esse essentiae quot habet essentias. Secundum, unum tantum esse in eo esse subsistentiae. Tertium, tot habere esse praedicationis, quot de eo praedicata dicuntur. Sed de esse existentiae, ut distinguitur ab istis, controvertitur. Et sententia Henric. Goffred. Cajet. Med. et aliorum est, non esse in Christo existentiam creatam, et declaratur dupliciter. De acceptionibus vocis esse, vide Scot. 5. Metaph. in expos. com 1$. et f. Periherm. q. 8. ad 2. et q. 52. et q. 53. super lib. Post. Suar. 1. Met. d. 2. sect. 4.
Respondeo (a) quod in ista quaestione certum est de esse essentiae, quod tantum differt ab essentia in modo concipiendi, quod sunt in Christo tot talia esse, quot essentiae. Certum est etiam de esse subsistentiae, quod scilicet est esse actualis existentiae in seipso, non dependentis in subsistendo ad aliud, ut ad suppositum, quod non est nisi unicum tale esse in Christo, sicut nec nisi unicum suppositum. De esse etiam, quod significat compositionem intellectus unientis praedicatum cum subjecto, quod est syncategorema, de quo dicit Philosophus 5. Metaph. quod esse significat verum non esse falsum, patet quod tot sunt ibi talia esse, quot possunt praedicari de subjecto.
Sed de esse tali actualis existentiae, prout distinguitur ab esse essentiae et esse subsistentiae, est dubitatio utrum sit aliquod esse tale in Christo, aliud ab esse increato. Et dicitur (b) quod non, quia si haec natura esset in supposito proprio, idem esset esse naturae et personae ; ergo et nunc, quia haec persona supplet personalitatem propriam, quantum ad esse personae ; ergo quantum ad esse naturae.
Sed ad istud respondeo (c) quod supplet eam terminando dependentiam naturae ad suppositum, sed non supplet ponendo istam identitatem, quae est inter ista. Similiter idem (d) est esse naturae et personae, quando est in supposito proprio, quia persona non dicit nisi duplicem negationem ultra esse naturae ; ergo quantumcummque persona tollatur, esse naturae non tolletur.
Praeterea, si pars adveniret de no- vo toti habenti esse perfectum, totum non haberet ahquod esse ab illa parte, sed tantum haberet novum respectum ad illam partem, et pars esset per se totius, sicut esset de manu communicata de novo supposito praeexistenti. Sed natura humana advenit Christo, quast inserta supposito praeexistenti, ergo non dat siba aliquod esse, sed tantum recipit esse ejus, supposito ilo habente tantum novum respectum ad eam.
Praeterea, accidens non dat ahquod esse subjecto, quia tunc tot essent esse in Petro quot accidentia ; natura autem humana quasi accidentaliter advenit Verbo, quia preexistenti in se actu ; ergo, etc.
Ista positio aliter declaratur, quia sicut quantitas comparatur ad qualitatem et substantiam, et eadem quantitate utraque est quanta, substantia quidem formalter, quia recipit, et qualitas quasi per accidens, quia recipitur m quanto, ita eadem existentia est formahter suppositi, quas dans esse sibi, et naturae unitae supposito existenti, quam existentiam participat natura assumpta, et ita non oportet ibi ponere plures existentias.
Impugnat sententiam allatam primo, quia esse existentiae est terminus acquisitus per generationem. Secundo, in Christo est vita creata. Tertio, anima Christi creatur. Quarto, Trinitas produxit naturam humanam Christi, sed productio causativa terminatur ad existens creatum. Quinto, humanitas dimissa a Verbo non haberet novam existentiam. Sexto, secundum eos natura Angeli non potest esse sine sua existentia. Septimo, humanitas prius existit, quam unitur. hejicit rationes adductas pro opposita sententia.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multiphciter. Primo sic: generationis terminus est esse existentiae, vel aliquid habens tale esse, 5. Physic. Terminus per se generationis habet esse acquisitum per generationem ; Filius Dei vere generabatur ex matre temporaliter secundum Damascenum 23. c. et illius generationis terminus est aliquid inquantum habens esse existentiae, non autem increatum, quia ulud esse non fuit effectum per generationem temporalem; ergo aliud esse.
Praeterea, secundo de Anima: Vivere viventibus est esse; sed in Christo fuit alia vita ab increata, alioquin non fuisset vere mortuus, quia mors est privatio verae vitae; vita autem increata privari non potuit ; et ita fuit in eo aliud vivere, et per consequens aliud esse.
Praeterea, anima creabatur; creatio terminatur ad naturaliter existens; ergo fuit aliqua existentia actualis animae, inquantum terminavit istam actionem; non increata, ergo creata.
Item, illam naturam quam Verbum personavit. tota Trinitas pro- duxit in ratione causae efficientis, et conservavit ; causalitas autem causae efficientis et conservantis non terminabatur nisi ad aliquod eristere non increatum, quia nihil efficit se; igitur, etc.
Praeterea, si ista natura dimitteretur a Verbo, non oporteret sibi acquiri novum esse per generationem, nec per creationem, et tamen ipsa dimissa, ex hoc quod dimissa, non esset annihilata, nec esset ens in potentia, ut anima Antichristi ante creationem; ergo haberet aliquod esse in actu, et non novum, quia per nullam mutationem positivam; ergo idem quod modo habet; ergo, etc.
Praeterea, natura Angel posset assumi a Verbo, et illa non potest manere eadem, nisi maneat sua existentia eadem secundum istos; ergo nec natura humana modo posset manere eadem in Christo, nisi manente sua existentia. Consequentia est manifesta, quia ita intrinseca est existentia sua uni, sicut alteri; ergo, etc.
Praeterea, fundamentum relationis naturaliter praecedit relationem, et secundum esse actuale praecedit rationem relationis actualis; unio ista fuit relatio actualis; ergo ejus fundamentum praecessit naturaliter secundum esse actuale; fundamentum autem llud erat ipsa natura totalis, igitur, etc. Confirmatur, quia prius naturaliter anima perficit corpus, quam tota natura esset nata assumi; in illo priori forma fuit actus materiae, et per consequens dabat esse sibi quod non corrumpebatur per assumptionem.
(6) Contra conclusionem. Hic probat Doctor quod natura assumpta necessario includit propriam existentiam, et supponit quod Flilius Dei vere generabatur ex matre temporaliter.
Tertio, ut subjectum generationis, et sic materia in eodem instanti, quo recipit formam partis, dicitur subjecive generari, quod tunc contingit per aliquod novum in ipsa generatum.
Potest etiam addi quartus modus, et est quod sicut suppositum creatum dicitur vere generari, quando totalis terminus generationis generatur in ipso, sic Filius Dei generari dicitur temporaliter ex hoc quod totalis terminus generationis temporalis fuit vere productus, et in ultimo instanti, quo habuit esse, fuit unitus Filio Dei; cum ergo generatio realis et omnis actio realis habeat de necessitate terminum realem, ut patet a Doctore in 1. dist. 3. quaest. 6. et terminus vere realis est secundum veram existentiam, et generatio, qua dicitur Filius Dei generari temporaliter, est vere realis et nova; ergo terminus totalis generationis fuit vere realis, et illud non potuit esse, nisi natura humann, secundum quam dicitur Filius Dei generari temporaliter ; ergo natura humana in Filio Dei dicit propriam existentiam realem.
Resolvit humanitatem Christi habere existentiam creatam et propriam, sed non subsistentiam propriam vel creatam, in quo conveniunt Theologi et Philosophi, quibusdam Thomistis exceptis. Docet etiam suppositum Christi existere simpliciter existentia creata, quae sit ipsi propria, quod bene declarat.
Contra (f) rationes istius opinionis arguo, et contra primam sic: si Verbum tantum habeat respectum novum ad naturam, et ile erit respectus rationis tantum; cum autem per respectum rationis non dicatur subjectum formalter esse aliquid, ergo Verbum inquantum homo, non erit formaliter aliquid; consequens est contira ilud, extra de haereticis, c. cum Christus, ergo, etc.
Praeterea (g), pars adveniens toti, non dat esse toti, sed recipit, quia perficitur a forma totius, quia si remaneret distincta sicut prius, non reciperet esse totius, sed vel haberet proprium esse, vel nullum; sed natura humana unita Verbo non minformatur a Verbo, sed manet simpliciter distincta; vel igitur nullum esse habet, vel aliquod esse proprium.
Contra aliud argumentum de accidente, arguo sic: Accidens habet proprium esse actualis existenüae, quia potest per se existere; igitur, etc.
Item, generationem terminat secundum quid, licet nullius generationis terminus caret esse actualis existentiae ; igitur, etc.
Praeterea, facta transubstantiatione panis in corpus, quantitas est ibi actualiter existens, et nullum esse acquiritur sibi per transubstantiationem subjJecti, quia per nullam transmutationem positivam, puta generationem vel creationem; ergo prius m subjecto habuit actualem existentiam, et eamdem quam post ; igitur, etc.
Contra tertiam (h) persuasionem de quantitate, illa si valeret, concluderet quod natura humana esset formaliter existens forma increata, quia qualitas est formaliter quanta eadem quantitate qua substantia, et tunc natura illa esset formalter bona bonitate increata, et ita in infinitum diligibilis, et sic de veritate et de alus.
Concedo conclusiones primarum rationum, quod natura ista ex quo non est tantum in intellectu, neque in causa, sed extra causam suam, necessario habet suam propriam existentiam actualem, sicut suum proprium esse quidditativum, sed non habet propriam subsistentiam, quia subsistentia ultra existenbam nihil addit nisi negationem duplicis dependentiae, sicut dictum est de personahtate dist. 1. queest. x. Ista autem existentia non est independens, sicut nec natura, cujus est; sed talis existentia est ibi tantum existentia Verbi; ideo hic est tantum una subsistentia.
Dico etiam ulterius, quod est alia existentia ab increata, quae sit propria existentia hujus suppositi, et simpliciter. Primum declaro per oppositum.
Ideo enim (1) existentia pedis mei non est existentia meir, licet sit in me, quia ego non sum pes, neque subsistens respectu pedis, sicut suppositum respectu natura, sed e converso magis pes existit per existentiam met, et ideo existentia pedis non est alia ab illa qua existo, sed tantum est aliqua existentia partialis in illa qua existo; sed oppositum est hic: Verbum enim subsistit in natura humana, sicut suppositum in natura, propter quod proprie dicitur homo, et ideo proprie est existens existentia hujus naturae.
Secundo dico etiam, quod simpliciter existit ista existentia ; licet enim Socrates formaliter existat existentia albi, quia formalter est albus, non tamen simpliciter, sed secundum quid existit illa existentia, quia illa existentia est secundum quid, et maxime respectu existentiae Socratis, quae est inse existentia simpliciter; sed in proposito existentia naturie humanae est in se existentia simpliciter, prout ens dividitur in ens simpliciter, et in ens secundum quid, et ens simpliciter est substantia, ens secundum quid est accidens ; existentia autem naturae humanae est existentia substantiae ; igitur cum Verbum divinum simpliciter sit homo, simpliciter existit illa existentia.
Et si dicas, quod verum est, quod ejus existentia in se sit existentia simphciter, non tamen in Verbo.
Contra, qualis est existentia in se, tale existere dat cuicumque existenti per ipsam; Verbum existit existentia ista, scilicet per naturam humanam ; igitur, etc.
Et istud ultimum forte erat ratio motiva aliorum de ila opinione, quia ista existentia naturae huma- nae non erat prima euxistentia hujus suppositi, sed adveniens ei jam habenti esse perfectum, ideo videbatur esse existentia suppositi secundum quid, ut sic, licet in Christo deberet concedi esse plures existentias, non tamen plures existentias Christi, quia tantum una ut prima esset ejus simpliciter, aliae autem essent ejus secundum quid.
Sed istud non concludit, quia non omnis existentia alicujus non prima est ejus secundum quid, si illud non est natum dare existentiam secundum quid, qualis est omnis natura substantialis, qualtercumque se habeat ad illud cui dat esse. Quod si omnino fiat altercatio, pro eodem accipi esse non primum suppositi, et non simphiciter, nunc non est contentio nisi in Verbo, neque opiniones quae videntur oppositae, contradicunt. Sed quando res constat, non est vis facienda in nomine, secundum Augustinum primo Feetract.
Haec opinio secunda quantum ad illud quod tenet de duplici existentia acfuali, confirmatur per Damascenum cap. 60. ubi vult quod in Christo sunt duae voluntates et duo velle; sed esse immediatius se habet ad essentiam quam velle ad voluntatem ; ergo magis necesse est ipsa plurificari secundum pluralitatem naturarum.
Ad argumenta. Ad primum dico quod etsi in Christo sint duae voluntates, non tamen duo volentes, quia concretum non numeratur absque numeratione suppositi, sicut patet de habente duas scientias, qui non dicitur duo scientes. Ita in proposito si sint plura esse, quorum utrumque erit esse simpticiter sup positi, non sequitur suppositum esse duo entia.
Et etiam in forma arguendi (k) cum dicitur, esse constituit ens, ergo plura esse, plura entia, est fallacia consequentis a destructione antecedentis ; divisio enim antecedentis et consequentis includit aliquam negationem circa utrumque.
Et ad confirmationem rattionis, cum dicitur quod tunc esset Christus ens per accidens, dico quod si accipiatur ibi proprie per accidens, ut aggregat duo genera vel res duorum generum, non est ibi ens per accidens, quia natura divina in nullo genere est. Natura etiam humana nulh accidit, quia vere est. Si tamen dicatur unum per accidens proprie quodcumque includens duo, quorum unum advenit alteri habenti esse completum, et non est forma per se informans illud constituens tertium, posset concedi, licet in proposito non bene sonet.
Ad aliud Bernardi, dico quod unitas potest dici maxima, vel ex -privatione distinctionis, vel ex privatione illorum unitorum in ipsa unitate. Primo modo non est hic maxima unitas, quia maxima est hic distinctio naturarum. Secundo modo potest concedi maxima unitas post unitatem Trinitatis, quia ipsa unita sunt perfectissima, quia unum est infinitum, et alterum est substantia perfecta in se, et ex unione ejus ad reliquum est perfectissimum per communicationem idiomatum., quia est Deus.
Ad aliud, concedo quod natura humana est possibilis, sicut effectus est possibilis respectu causae, sed non sicut perfectibile ab ipso Verbo, quia Verbum nullius potest esse forma; et e converso, etiam natura non est forma Verbi, ideo non dat esse per informationem, sed per unionem. Sicut enim ex ista unione Verbum hac natura est homo, ita hac natura est existens existentia hujus naturae.
On this page