Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum persona creata fuerit assumpta, vel potuerit assumi?

QUAESTIO II. Utrum persona creata fuerit assumpta, vel potuerit assumi?

Alens. 3. part. q. 4. m. 6. D. Thom. 3. p. q. 4. art. 2. et hic. q. 3. art. 3. D. Bonavent. art. 2. q. 2. Richard art. 2.4. 2. Durand. q. 1. Mayron. q. 1. Suarez. 3. p. tom. 1. disp. 14. s. 1. Vasq. disp. 33.

Circa secundum (a) arguitur quod sic. Natura fuit assumpta; igitur et persona. Consequentia probatur per illam majorem, quae posita fuit ad praecedentem quaestionem, et hanc minorem : Persona creata est idem naturae, quia si aliud, aut substantia, aut accidens; non accidens, quia nullum accidens est ratio subsistendi alicui in se; si substantia, aut materia, aut forma, aut compositum, et sive sic, sive sic, sequitur quod in persona creata sint plures substantiae compositae, vel plures materiae vel plures formae.

Item, omne pertinens ad dignitatem in creatura, est aliquid posi- tivum ; persona dicit aliquid pertinens ad dignitatem in creatura; ergo dicit aliquid positivum; sed omne positivum potest assumi, igitur, etc.

Item, assumpsit hominem; igitur personam. Antecedens patet per Augustinum, et probatur consequentia, quia homo est persona.

Contra, si persona creata fuerit assumpta, igitur duae personae essent una persona.

SCHOLIUM.

Resolvit quaest. praeced. per dicta quaest. 1. et ult. dist. 1. quibus locis dictum est naturam divinam non esse rationem terminandi unionem personalem. Posset tamen terminare dependentiam naturae non hypostatice, ut dist. 1. quaest. 1. solvit argument. quaest. praecedent. posita.

Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest. et ult. primae dist. Nam in illa quaestione ultima dictum est, quod essentia non est formalis ratio terminandi istam unionem, licet sit ratio efficiendi eam, potuit tamen ipsa esse formalis ratio terminandi, sicut dictum fuit quaest. 2. primae dist. Sic igitur si fiat sermo de ratione faciendi istam assumptionem, patet quod natura divina est ratio faciendi istam assumptionem ; non est autem ratio terminandi de facto, tamen posset forte esse ratio terminandi. Si enim in assumente, id est, terminante unionem, sufficiat singularis per se existentia absque incommunicabiltate, cum haec per se conveniat naturae divinae, ipsa poterit assumere. Si autem de ratione assumentis sit quod habeat substantiam incommunicabilem, et essentia secundum se non habeat incommunicabilitatem, ipsa non potest esse assumens, ut terminus.

Ad argumenta (c). Ad primum, videtur difficile eis, qui dicunt proprietatem vel personam tantum ratione differre a natura.

Aliter dictum est dist. 2. primi, quod entitas incommunicabilis ex natura rei non est formahter entitas communicabilis, et ideo ex natura rei ante omnem operationem intellectus, Pater communicat Filio entitatem communicabilem, non autem incommunicabilem, et secundum hoc ad quodcumque tertium comparentur, quod competeret uni secundum formalem rationem ejus, non oportet illud competere alteri, quod non est formaliter idem isti. Tale est assumere secundum istam viam, quia competit incommunicabiliter subsistenti inquantum tale, ut termino.

Ad aliud dico, quod ista mfinitas non est ratio terminandi istam unionem, sed personalitas independens ex prima queest. hujus tertii. Sed si dicas quod ifinitas po- test esse alicui ratio terminandi, quia potest supplere vicem cujuslibet suppositi creati, hoc potest negari, si in termino requiratur incommunicabilitas ; non enim est idem formaliter infinitum et incommunicabile, quia omne infinitum est formaliter communicabile.

SCHOLIUM.

Repugnare personam creatam assumi, quia consistit in duplici negatione actualis et aptitudinalis dependentiae, ex quaest. 1. dist. 1. et ideo si assumatur, jam desinit esse persona. Hic determinate vult personam non esse aliquid positivum additum naturae, tamen loco citato problematicus erat.

Ad aliam quaestionem (d) patet secundum dicta mr prima queest. primae distinctionis, quod personalHitas creata dicit negationem dependentiae actualis ad aliud, ut ad suppositum illius naturae, et etiam aptitudinalis, quae quantum est ex parte ipsius aptitudinis semper esset in actu, sicut animma separata semper dependeret a corpore, quantum esset ex aptitudine naturali ejus. Cum igitur contradictio sit naturam actualiter dependere ad personam extrinsecam, et non dependere, naturam autem ahquam assumi est ipsam actuahter dependere hac dependentia speciali, contradictio est ipsam assumi, et simul habere personalitatem propriam. Sed qui ponerent personalitatem creatam dicere aliquam entitatem positivam ultra naturam singularem, propter quam repugnet sibi assumi, non ftamen naturae singulari, eos oporteret aliam causam quaerere, quare persona -non potest assumi; sed istud suppositum est improbatum q.r. et contra istud bene vadit ratio ila, quae tacta est de divisione substan- tiae et accidentis, et substantiae triplicis.

Ad argumenta (e) secundae quaestionis.

Ad primum dico, quod si accipiatur illud quod positivum est in persona, quia personaltas nullam entitatem positivam addit ultra hanc naturam, persona creata idem est huic natura; sed si accipiatur complete personahtas, secundum quod mmportat incommunicabilitatem, non omnino idem est persona, et haec natura, sicut aliqua entitas indifferens ad aliquam affirmationem et negationem, non est omnino idem il negationi, sive sibi ipsi, cum illa negatione. Ita est hic, et ideo haec natura habet sufficientem distinctionem ab hac natura non dependente, ut ista natura possit dependere, haec tamen natura non dependens, vel personata non posset dependere in sensu compositionis. Probatio adducta per identitatem non concludit, nisi quod persona creata non addit identitatem positivam super hanc naturam, quod concedo.

Ad secundum dico, quod persona in creaturis non dicit dignitatem nisi materialter, scilicet ratione intellectualis naturae, quam connotat, non autem formahter ratione incommunicabilitatis, quam superaddit. Quomodo autem negatio aliqua dicatur esse dignitatis, dictum fuit dist. 28. primi libri, de ingenito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2