Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda

QUESTIO III. Qua illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda ?

Alensis 3. part. quaest. 6. membr. 2. art. 1. Divus Bonav. híc art. t. quaest. 1. Richardus art. 2. queest. 3. D. Thom. 3. part. quxst. 2. art. 4. Ubi. Cagjet. et hic quaest. 2. art. 3. Durandus quaest. 3. Gabriel. quaest. r. art. 3. Alm. q. 1. Marsil. q. 6 Videntur cum Scoto negare propriam compositionem m Christo. Suarez 3. part. disp. T. sect. 4. et disp. S. sect. 1. Vasquez ibid. 16. late probant oppositum.

Ultimo quaeritur sine argumentis, quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda.

(b) Respondeo, quod prima non tenetur communiter, quia assumens non est illud, quod assumitur; Verbum autem est ille homo. Utrum autem ille homo posstit stare pro aliquo singulari naturae humanae prae cise, et non pro supposito Verbi, sicut album potest stare pro hoc albo. quod est singulare albi in con- creto, quomodo haec est vera : album est coloratum, et non pro subjecto vel supposito subsistente, tangetur d. 11. q. 3. Utrum Christus incepit esse.

Tertia opinio tempore Magistri non fuit haeretica, sed postea tempore Alexandri est condemnata, sicut patet E.rtra de Hxreticis, cap. Cum Christus. Et auctoritates, quae adducuntur pro ea, quae videntur sonare Christum assumpsisse naturam humanam, ut habitum, exponendae sunt propter quamdam sumilitudinem hujus naturae ad habitum ; sicut enim habens habitum non mutatur, sed magis mutatur habitus, et ille sub habitu occultatur, ita persona divina non mutabatur in ista unione, sed natura humana, quae quasi occultavit personam Verbi.

SCHOLIUM.

Rejectis prima et tertia sententia, quas videre potes in littera, Mag. tenet secundam sententiam asserentem personam Verbi subsistere in duabus naturis, quarum una dat ei primum, altera secundum esse, et quoad hoc, est de Fide. Tamen quoad aliam partem illius sententiae, putat Doctor personam Christi non esse compositam, proprie loquendo, scilicet ex actu et potentia per se, vel ex materia et forma, quae est communis sententia veterum Theologorum, ut fatentur Suarez et Vasquez. Ita omnes Scotistae hic. Ratio est, quia non compositio Physica essentialis, nec Metaphysica essentialis, nec integralis; et non datur compositio ex essentia et existentia,.nec ex essentia et subsistentia. Praeterea, Verbum non potest se habere ut partem. Tertio, ex eo et natura humana non resultat una natura tertia. Concilia ergo et Patres, dum dicunt personam Christi esse compositam, tantum volunt naturam humanam esse hypostatice unitam personae Verbi, et hoc sensu esse compositam, ut opponitur illi simplicitati, quam ante Incarnationem habebat; hoc enim contra Haereticos tantum intendunt, ideoque interdum vocant compositionem ineffabilem, quasi dicerent non esse secundum conditiones Philosophiae requiri ad propriam compositionem.

Secunda ergo opinio est tenenda, quod persona Verbi subsistit in duabus naturis ; in una, a qua habet primum esse; in alia quasi adventitia, qua habet secundum esse, et ita habet duo esse, sicut aliquo modo si Socrates diceretur subsistere in humanitate et albedine. Sed illa opinio in hoc quod dicit personam Christi esse compositam, non tenetur communiter, proprie loquendo de compositione, scilicet ex actu et potentia, sicut ex materia et forma, vel ex duobus potentialibus, qualia sunt ista, quae apud Philosophum dicuntur elementa et integrantia naturam totalem.

Auctoritates ergo Damasceni, quae sonant illam personam esse compositam, debent exponi, quod ita vere est ibi ista natura tam divina quam humana, ac si componerent personam ; sed non componunt, nec aliquod tertium fit ex eis, sed distincte et inconfuse manent. Et hoc idem dicit ipsemet Damascenus lib. 3. c. 3. St secundum Hoeereticos unius naturae compositae Christus extitit, ex simplici natura versus est in compositam, et neque Deus vocatur, neque homo ; quemadmodnum ex anima et corpore hominem esse animus, vel ex quatuor elementis corpus, et neutrum componentium est. Debet ergo exponti et dici personam compositam propter unionem duarum naturarum, in quibus subsistit, sed verius negari potest compositio, quia una non perficit aliam, nec ex eis est aliqua natura tertia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3