Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ista sit vera Deus est homo
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 1. et hic quast. 1. art 1. D. Bonav. art. 1. q. 1. Richard. q. 1. Gabr. quaest. 1. art. 3. Suar. 3. p. tom. l. disput. 35. sect. 1. et per totum. Vasq. ». part. disp. 63.
Circa primum, arguitur quod non, quia in dividentibus ordinatis prima dividentia sunt magis diversa; sed ens prima divisione dividitur per finitum et infinitum ; ergo sunt max ime diversa; ergo si aliqua alia dividentia sint ita compossibilia, ut unum non possit praedicari de alto, hoc maxime erit in proposito ; ergo, eic.
Item, idem non praedicatur de eodem in abstracto, et denominative secundum Philosophuin 2. Topic. ubi destruit problema de accidente, si illud, quod assignatur esse accidens, insit in quid secundum alium modum, et maxime secundum modum generis, scilicet peccatum est, etc. Sed Deus est humanatus secundum Damascenum cap. 51. et Fi. et Cassiodorum super illud Rom. 1. Factus est et, etc. ergo non est homo.
Praeterea, si est homo, aut homo praedicat relationem, aut aliquid ad se; non relationem, quia non dicitur ad aliquod correlativum, non enim est alicujus homo. Si praedicat aliquid ad se, ergo dicitur de tribus secundum Augustinum ». de Trinit. cap. 8. et 10. ergo tres personae erunt homo.
Praeterea, si Deus est homo, quaero secundum cujus praedicati rationem praedicatur homo de Deo, nulli videtur posse assimilari ; non Generi, non speciei, non Differentiae, quia Deus non est in Genere; non definitioni, quia praedicatum non est de essentia subjecti; non Proprio, quia tunc Deus caderet in definitione hominis ; nec praedicato accidentis, quia nihil tale dicitur de Deo.
Ostendit causam veritatis hujus : Deus est homo, esse hanc: Verbum est homo; et hanc non esse cognoscibilem naturaliter, sed creditam vel ex credito notam; et habet pulchram doctrinam circa ista.
Circa istam quaestionem (a) primo videndum est, quae sit causa veritatis, quare ista sit vera: Deus est homo, cum ipsa non sit primo vera; quandocumque enim praedicatum non convenit communi, nisi pro aliquo supposito, non convenit ei priumo, nec vere, nisi quia dicitur de aliquo mferiori, et ita oportet aliquam causam esse verificantem illam propositionem : Deus est homo ; haec autem causa est, quia haec est vera: Verbum est homo.
Secundo oportet videre (b) de veritate hujus causae. Ubi sciendum est, quod ista propositio non potest ostendi, neque cognosci naturahter esse vera. Aut enim possumus habere conceptum proprium et determinatum de Verbo, et tunc propositio haec est vera contingens, sed immediata et non nota ex terminis, quia tunc oporteret terminos habere necessariam habitudinem, ita quod ratio terminorum includeret necessario unionem eorum, quam exprimit propositio. Aut non habemus conceptum de Verbo proprium, sed tantum confusum, sicut dictum est dist. 3. 1. lib. et tunc ista propositio : Verbum est homo, quantum ad conceptum quem habemus de terminis, est mediata contingens. Talis autem non est nata cognosci, nisi ex aliqua immediata contingente, ex qua sequatur ; sed illa, ut praedictum est. non potest co- gnosci ex terminis, quia contingens; nec alio modo potest cognosci naturaliter esse vera, quia contingens immediata non cognoscitur, nisi ex cognitione intuitiva extremorum, et unione eorum, qualem non possumus habere de extremis illius immediate antecedentis ad istam.
Est ergo veritas (c) istius tantum credita immediate, aut ex aliquo credito ostendenda ; et secundum hoc, sic ostenditur esse vera; suppositum enim subsistens in aliqua natura, ut suppositum naturae, dicit tale formaliter secundum illam naturam; creditum est autem talem esse istam unionem, quod per eam Verbum subsistit in natura humana, ut suppositum in natura; ergo per eam Verbum formaliter est homo. Major hujus probatur per Damascenum /ib. 3. c. 11. Deus autem et commune nomen significat, et in unaquaque hypostasi, id est, persona, ordinatur denominative quemadmodum et homo. Deus enim est qui habet naturam divinam, et homo qui humanam. Minor probatur per Augustinum 1 de Trinit. c. 13. Talis fuit ista assumptio, ut Deum hominem faceret, et hominem Deum.
Docet hanc :Verbum est homo, non esse identicam, sed forpe)^. Primo, quia alias daretur processus, ut explicat Doctor. Secundo, suppositum in aliqua natura dicitur tale formaliter ab illa. Adverte tamen non esse formalem, quidditativam, sed denominativam, non quod praedicatum sit forma informans, nec proprietas, sed posterius dependens dependentia ad prius, et haec praedicatio singularis est, sicut et unio ineffabilis, in qua fundatur. Praedicatum autem homo, quia concretum formale, praedicat formam, sed supponit pro supposito. Vide Pitigianis hic art. 2. optime explicantem ista Logicalia.
Tertio videndum (d) est, qualiter accipitur hoc praedicatum homo, et dicitur quod accipitur pro supposito, ut sit praedicatio per identitatem, innuendo talem implicationem : Verbum est suppositum, quod est homo.
Contra hoc, quia tunc esset processus in mnfinitum; ista enim implicatio est ex parte praedicati, et praedicat hominem de aliquo, quod importatur per subjectum. Et tunc quaero utrum praedicatum accipiatur formalter, aut pro supposito, cum dicitur : Verbum est suppositum, quod est homo. Si praedicatum accipiatur formaliter, habetur propositum, quod est praedicatio formalis, et non tantum per identitatem; si autem tantum pro supposito implicito, erit processus in infinitum.
In hac propositione, Verbum vel Christus est homo, praedicatum quoad habitudinem ejus ad subjectum, videtur debere reduci ad quintum Praedicabile, quia non praedicatur per se proprie et logice loquendo, quia non est Generis, Speciei, Differentiae vel Proprii. Docet praeterea ly homo esse univocum praedicatum nobis et Christo, non tamen univoce praedicari. Ad primum sufficit unitas conceptus, et secundum illum praedicari. Ad secundum, ut loquitur Doctor, requiritur includi essentialiter in subjecto ; unde quia homo sic non includitur in subjecto, Christus vel Verbum, et in nobis sic includitur per se, univoce et ut species de nobis praedicatur, sed non sic dicitur de Christo Verbo Dei. Argumenta recentiorum contra hanc sententiam sic explicatam nihil conficiunt.
Quarto videndum est (f), quale praedicatum est istud respectu subjecti, videtur quod possit poni esse Species ; univoce enim homo dicitur de Christo et de Petro ; dicitur etiam in quid, et de pluribus differentibus, et non nisi numero ; ergo, etc. Quod in quid, patet per illud, Extra de haereticis, cap. Cum Christus.
Respondeo, sicut aliud est univocum praedicuum, aliud est univoce proedicari stricte loquendo ; univo-cum enim praedicatum dicitur, cujus conceptus est in se unus, et hoc modo album dictum de ligno et de lapide est praedicatum univocum ; univoce autem praedicatur illud, cujus ratio est ita una, ut praedicatur, quod ratio ejus includitur in ratione subjecti ; et hoc modo denominativum non praedicatur univoce, quomodo loquitur Philosophus in praedicamentis; ita aliud est praedicatum esse quid, et aliud in quid praedicari. In omni enim genere est invenire quid, ex primo Topicorum, nec tamen quodlibet cujuscumque generis praedicatur in quid, et de quocumque, sed tantum de suo inferiori, in cujus ratione essentiali includitur ; ita ergo posset concedi, quod cum nulla unio sit similis isti, propter quam praedicatio dicatur vera, nullum est praedicatum dictum de subjecto, quod se habet ad aliud, sicut in proposito. Quantum enim est ex parte ejus quod praedicatur, est species tantum, quia non est natum esse Genus, nec Differentia, nec Proprium, nec Accidens; sed quantum est ex parte modi se habendi respectu subjecti, quia non est de ratione subjecti, et adventit subjecto existenti in actu completo, ita ut possit ab eo abesse, videtur similem habitudinem habere respectu subjecti, qualem habet illud praedicatum, quod dicitur accidens.
Et si objicitur (g) quod habitudo ilius universalis, quod est accidens, non fundatur nisi in accidente real.
Respondeo (b) verum est de facto, quod haec intentio secunda, quae est accidens, de qua loquitur Logicus, non fundatur nisi in accidente, quod dicit intentionem primam, ut dicit Metaphysicus ; tamen non est de ratione hujus intentionis secundae, quod tantum sit in ula intentione prima, sicut nec de ratione intentionis Generis vel speciei est, quod tantum fundetur in re substantiae, et forte hic : album est Lgnum, praedicatum praedicat intentionem accidentis logice loquendo; vel si non ibi, saltem si esse lignum posset advenire albo existenti in actu, ita quod non esset praedicatum de essentia subJectt, nec convertibile cum subjecto, videretur esse perfecte accidens, logice loquendo.
Hanc propositionem: Deus est homo, non esse in materia naturali, nec proprie loquendo per se logice; nam si esset primo vel secundo modo per se, esset necessaria. Tertius modus non est praedicandi, sed essendi; nec est quarto modo, quia praedicatum non est effectus necessarius subjecti ; ita D. Bonav. sup. ad 4. et 5. Durand. dist 4. quaest. 2. et hic quaest. 1. ad 2. Capr. d. 4. quaest. 2. ad argum. Scot. contra 2. con. Marsil. 3. quaest. 6. ad 5. Gabr. hic q. 1. dub 3. Scotistae hic, vide Pitigianis art. 6. Addit Doctor propositionem non esse accidentalem, nec essentialem, sed substantialem.
Quinto videndum est (l) quals est ista praedicatio, utrum per se vel per accidens. Videtur quod non per se primo modo, quia praedicatum non cadit in definitione subjecti ; nec secundo modo, quia non e converso ; neque generaliter aliquo modo per se, quia in eis non videtur necessaria habitudo. Sed hoc non concludit (k), quia aliquae propositiones contingentes possunt esse per se, sicut et immediatae, si in subjectis includatur proxima ratio inhaerentiae praedicatorum, licet non sit necessaria inhaerentia, quals forte est ista: voluntas vult, vel caldum calefacit ; sed nec iste modus videtur in proposito, patet in primo articulo.
Respondeo, si fiat sermo de per accidens, sicut loquitur de eo Metaphysicus, scilicet, vel quia unum accidit alteri, vel ambo tertio, sicut patet 5. Metaph. cap. de ente et uno; sic non est per accidens, quia quod vere est, nulli accidit, ex r. Physicorum ; unde nec ipsa unio conceditur esse accidentalis, quia neutrum extremum est accidens ; sed hoc non concludit propositionem esse per se loquendo, de per se logice; sicut nec ista: rationale est animal, est per se, logice loquendo. Posset ergo concedi logice loquendo, quod quia praedicatum est extra per se intellectum subjecti, propositio non est per se vera, sed per accidens, licet neutrum extremum realiter per accidens insit alteri. Unde ista unio extremorum, nec conceditur esse essentialis, nec accidentalis, sed substantialis. Damascenus librotertio, cap. 3. Substantialem enim dicimus unionem, scilicet veram, et non secundum phantasiam ; substantialem autem, non ut duabus naturis perficientibus unam compositam naturam, et ita secundum diversitatem hujus unionis ab omni alia, potest poni diversa ratio hujus inhaerentiae ab omnibus alns.
Haec : Christus est homo, non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum intrinsece, nec est omnino per se, quia subjectum non dicit conceptum omnino per se unum logice, quia Deus et homo habent diversas quidditates ; unio haec est diversissima ab omnibus unionibus aliis, et ideo praedicatio in ea fundata non est stringenda ad normam Aristotelis, cui illa fuit ignota.
Sed de ista (l): Christus est homo, dubium est, an sit per se, quia hoc subjectum videtur includere praedicatum, quia secundum Damascenum /ib. 5. cap. Christus est nomen hypostasis, duarum naturarum existens significativum ; Christus ergo significat existens in natura humana, et ita includit hoc praedicatum quod est homo, sicut Petrus.
Dicitur, quod haec est per accidens propter implicationem in subjecto, quae est per accidens. Christus enim implicat Verbum esse hominem, quia Christus est Verbum homo, sive Verbum quod est homo, quia inter exigens et exactum cadit qui, quae, vel quod, relativum, quod est medium secundum Priscianum 2. Constructionum.
Sed contra (m), quia istud dictum Prisciani non est ad propositum, quia substantivum non exigit adjectivum, nec e converso per mmnplicationem mediam, sed simul intransitive construuntur. Et ideo licet hic, cappa Socratis, cadat implicatio media, non tamen hic, homo albus, alioquin esset impossibile determinare aliquod extremum, per aliquod adjectivum sibi additum, et esset processus in mnfinitum. Ideo posset dici, quod talis mmplicatio non importatur in hoc nomine Christus, nec propter hoc oportet ponere, quod propositio sit vera per accidens ; tamen quia secundum Philosoph. 9. Metaph. ratio in sefalsa de nullo est vera ; ergo similiter conceptus, qui non est in se unus per se, de nullo uno per se nuntiatur, nec aliquid sic unum de eo. Potest igitur dici, quod haec non est omnino per accidens, quia subjectum includit praedicatum, nec omnino per se, quia subjectum non habet omnino per se unum conceptum in se, et similiter diceretur de ista: homo albus est coloratus.
(n) Ad argumenta. Ad primum respondeo, concedo majorem diversitatem, sed non repugnantiam majorem ; magis enim diversa dicuntur, quae minus in eodem sunt convenientia ; sed non propter hoc magis repugnant, sicut album et nigrum in pluribus conveniunt quam album et homo, et tamen magis repugnant album et nigrum quam album et homo ; et hoc modo major diversitas extremorum non est causa falsitatis eorum, sed repugnantia vel incompossibilitas extremorum habentium aliquam illarum quatuor oppositionum formaliter.
Ad secundum dico (l), quod humanari non est proprium denominativum hujus, quod est esse hominem, sed hominem fieri, et universaliter denominativum, quod .Ssignificat formam in fieri, dicitur de eo de quo dicitur ipsa forma et simili denominatione. Idem enim est album et fit album, ita idem est homo et fit homo, sed proprium denominativum hominis est hoc quod est humanum. Et hoc non dicitur de Deo, et hoc debet intelligi eo modo quoa substantiis denominantibus supposita possunt accipi ulteriora concreta denominativa, quod non est propter informationem, sicut accidentia concreta denominant, sed propter possessionem vel habitudinem aliam alicujus extrinseci ad talem substantiam.
Ad tertium dico, quod Augustinus non intelligit nisi de dictis ad se, quae praedicant tantum intrinsecum.
On this page